장음표시 사용
281쪽
ter dispensat. Animarum nostrarum vulnera sanat, spretus que a nobis, longanimiter suffert , omnes enim nos saluari cupit: dc omnes regni sui haeredes ac possessores fieri desiderat. Vult etiam voluntatem nostram atque propositii a se laudari. Ipse morbos omnes nostros,graues atque in curabiles sanat, cuncta autem quae facile in nobis sanitatem recipiunt, ea vult nostrae voluntatis arbitrio curari, ut gloriam a bonitate ipsius promereamur. Et pigri quidem ac desidis vulnera curat': ut os suum ad glorificandam eius bonitatem, aperiat. Peccatori quoque peccata sua dimittit, ut eum ad promptitudinem dc alacritatem bonae voluntatis excitet. Infirmum citd exaudit, ne in pusillanimitatem incidat. Ce- . tersim magnanimis, & eis qui constanter ac perseueranter ianuam eius pulsant, tam sanitatis quam etiam mercedis praemia largitur, pro eo quod non defecerint postulando Poterat ille quidem cuncta animarum nostrarum sanare Vulnera, nosque etiam inuitos ad bonitatem adducere: sed id facere non vult, ne voluntas nostra, arbitriique libertas, diuinis ipsius laudibus priuetur. Nos vero ipsum requi' rere,& in acii utorium atque patrocinium nostrum inuocare negligimus. Ipse autem Gilexit nos: ipse misertus est nostri: ipla nos liberauit, redemit, atque suscepit. Ipse mentis nostrae oculos illuminauit. Ipse nobis suae cognitionis gratiam
praebuit. Ipse dulcedinem suae charitatis nobis gustandam indulsit, ut ea degustata, ipsum iugiter sine intermissione requiramus. Felix ille ac beatus, qui percepto dilectionis eius gustu, protinus in ipsius desiderium exarsit, seque ipsum ad charitatis eius plenitudinem iugiter suscipiendam ,
praeparauit , nam qui eiusmodi charitate repletus fuerit, amorem alterius cuiuscunque rei in seipso nequaquam suscipiet. Miser autem ille,&vere infelix qui cum charitatis eius dulcedinem degustaverit per vanas seculi occupationes, perfrui ea, satiarique neglexerit. Quis ergo, dilectissimi, talem non diligat Dominum ' Quis bonitatem eius non adoret, confiteaturque, ac praedicet λi 1. Quam vero excusationem in die iudicisi habituri su- .mus, si nostram hic salutem neglexerimus aut quidnam ad eum dicemus 3 forte, quia non audiuimus 3 aut quia non
cognouimus' vel quia non didicimus i Quid obsecro, ille
282쪽
1 o S. PATRIS EPHR EM SYRI, potuit nobis facere, & non fecit i Ex immensa illa celsitudiane, dc benedicto sinu Patris, nonne se humiliando ad nos descendit' Nonne cum inuisibilis esset, seipsum nobis ad videndum exhibuit ' Et qui erat immortalis ignis nonne
propter nos incarnatus est Nonne ut liberaret nos, palmis in faciem verberatus est ' O miraculum timore ac tremorς plenum s Manus lutea, eX puluere terrae formata, alapam
dedit Conditori caeli de terrae. Nos vero miseri, nos infelices, qui terreni sumus & mortales , puluis dc cinis, ne usuque ad verbum quidem sufferre inuicem possiimus. Et Deu
quidem noster, ac Dominus cum esset immortalis , beatus, atque aeternus, ignominiosam propter nos mortem in tem ore pertulit, ut nos ad vitam reuocaret: sepultusque est, uxecum nos pariter resuscitaret. Ex inimici nos vinculis absoluit, vinctumque eum tradidit nobis conculcandum sub pedibus nostras. Inuocauimus aliquando ipsum, de non exaudiuit nos: pulsauimus ad eius ostium, & non aperuit nobis. Etsi ve rh audire interdum distulit, ideo moram fecit, ut merces no stra copiosior redderetur.
16. Cur autem abrenuntiasti seculo , charissime 3 an quia adhuc seculi oblectamenta persequereris ρ Ad tribulationem vocatus es , & tu requiem quaeris. Ad vitae austeritatem seueritatemque instituti, ac nuditatem vocatus es , & tu commoditates tuas, cultumque vestium requiris: Ad sitim , tu vini potatione delectaris: Ad praelium inuitatus es, Atu sine armis spiritalibus in aciem aduersus' hostes descende re cupis: Ad vigilias vocatus es , & inertia atque torpore somni resolueris : Ad luctum, ac planctum ιδ tu inrisum es- funderis : Ad charitatem sectandana; & tu odium in fratrem exerces: Ad obediendum superioribus;& subiici recusas, Ad silentium vocatus es , & tu vano multiloquio delectaris: Ad haereditatem regni ipsius inuitatus es ; & tu terrena sapere non cessas : Ad humilitatem & mansuetudinem voca,
ris , & tu superbia atque arrogantia intumescis. Et quids quaeso ille in die illa tremenda dicturus est nunquid, quia propter te humiliatus sum 3 quia pauper effectus sumi quia nudus incessi' quia esurivi & siti ui propter te & dilexi te ex
toto corde ac anima mea proximum meum sicut meipsum de posui ori meo custodiam, ut non detrahe em fratri
283쪽
ineo: Sc non exiuit otiosus sermo per os meum ' An ignoras, o miser, quia illic omnes cogitationes tuae, atque sermones conscripti erunt ;& si mentiri volueris, arguet te conseientia tua, adiutrix ac socia 3 Aut nescis, quoniam omnis crea
tura cum metu ac tremore ante horrendum illius tribunal
ad stabit, A mille millia, de centies millies millena millia Angelorum atque Archangelorum, Virtutumque caelestium in conspectu eius circunstabunt: dc tu mentiri cogitas, de dicere, quia propter te haec omnia sustinui, cum nihil omnino eius causa perferre volueris ' Vide ergo, ne duplicem luas poenam, pessimorum scilicet actuum tuorum , dc mendach. Verum expergiscere dc surge a somno, reuolue mente cogitationes tuas,& redi in te ipsum; ac considera,quia iam clauditur dies, dc nox adest.
i . Sed dc hoc iam frater intellige, quod qui heri nobiscum erant fratres nostri, & nobis loquebantur, hodie nobiscum esse desierunt. Evocati enim sunt ad suum, nostrumque Dontinum : ut unusquisque eorum, negotiationis suae quaestum ostendat. Ecce cognosce atque perpende, frater, quae hesterni atque hodierni sunt diei dcvacie quomodo hesternus quidem dies, quasi flos matutinus praetexiit , hodiernus autem velut umbra pomeridiana. Contemplare quoque quinum negotiationis tuae, an secundum Deum procedat atque proficiat. Sicut enim cursus velocissimus dies nostri pertranseunt. Beatus igitur, qui quotidie quaestum huiuscemodi negotiationis suae acquirit, eumque in vitam aeternam congregat, ut illum ibi percipiat. Ceterum tu, dilectissime, cur negligis 3 cur torpore atque ignauia deprimerist cur pigritia ac taedio tanquam vino inebriaris 3 cur inanibus distractus, exacerbas teipsum ' Mansionemne in hoc seculo facturus es Quemadmodum autem, si duo aliqui viatores in itinere sibi mutato occurrant, dc in suum singuli hospitium pergant , vesperi autem facto, in v na, quae se forte illis obtulerit, mansione simul remanserint: de illucescente iam die, ab inuicem separantur: nouitque quilibet eorum quid habeat in domo sua diuitias an
paupertatem, requiem an tribulationem: ita dc nos sumus
in hoc seculo. Mansioni nanque similis est haec vita: quippe ex qua separantur ab inuicem quilibet in suum locum, in-
284쪽
i a S. PATRIS EPHRAUM SYRI, telligitque unusquisque quid ante reconditum habuit. Nullus enim ex nobis ignorat, quidnam ante se in caelum praemiseriti verbi gratia, an preces cum lacrymis, an mundas sanctasque vigilias , an psalmodiam compunctioni coniunctam , an continentiam , & abstinentiam humilitati admiastam; an abrenuntiationein cunctarum terrenarum rerum,
an charitatem non fictam & magnum desiderium Christi, an obedientiam & subiectionem erga superiores , ad imitationem Christi obedientis usque ad mortem. Haec Asimilia si praemisisti, 'ono animo esto, quoniam ad requiem pergis.13. At si nihil eiusmodi praemiseris, quid miser in huius vitae mansione proximum exacerbas ' mane enim ab illo separandus eris. Quid superbis aut quid insolescis,quidue moerore deprimeris ' an quia nec ipsam quidem mansionem separatim ferre potes 3 Quid verb runicae, ac pallii cura anseris, solicitudineve escarumὶ Qui dat iumentis e Cam ipsorum , non te nutriet laudibus ipsitti insistentem εQui caelestis eius regni haeres fieri expectas, de tunica de pallio, victuque es solicitus 3 Qui teipsem mundo crucifixi-hi, adhuc terrena sapis ε Cur teipsum fallis ac decipis 'Cur medicum exasperas, nolens sanitatem recipere ρ Tempore, quo curari posses, tua vulnera occultas, dc medicum,quod non sis ab eo curatus, incusas 3 Tempus emendationis, ac poenitentiae indultum est tibi; & poenitentiam agere negligis ' Cur ergo culpas medicum, & arguis legislatorem 3 an quia tibi, dum negligis& parvipendis, mortem inuexit Nunquid morti in illa hora necenitatis dices: permitte me poenitentiam ageret Vigila igitur, charissime, vigila i quasi enim laqueus, hora illa repente superueniet tibi. Et tunc stupore atque pavore mens tua corripietur, tuncque ad conscientiam tuam recurres,&suspirando dices: Vae mihi, vae mihis quomodo me in superbiam elato, ec sine timore ambulante, in vanum transierunt omnes dies mei' quo pacto inter pravas inutilesque cogitationes , mihi tempus praeteriit a Me miserum, qui tempus poenitentiae meae perdidi. r'. Et quid nobis proderit, haec in hora mortii cogitare, quando iam ulterius non concedetur nobis in hoc mundo
285쪽
mundo remorarii Imprime igitur animo tuo haec, quae cli,cuntur. Introeant in aures tuas quae pronuntiata sunt a Do
mino i si tamen vel ipsi credis. Ait enim: De omni verbo Otioso reddituri sumus rationem in die illa tremenda. Sum Ceret autem nobis ad incutiendum terrorem, vel solus hic sermo, si tamen conscientia mentis nostrae esset sobria. Qiu vero neque ea, quae sunt scripta intelligit, neque ea, quae dicuntur auscultati similis est talis homo canali seu fistulae aquam quidem recipienti, sed quod transeat per ipsam mini-m Esentienti. Quis igitur non fleat, quis non contristetur ac lugeat 'oc quis non obstupescat' Ecce enim orbis terrae Do minus tam per seipsum, quam etiam per seruos suos Prophe,ias &Apostolos, praedicat & clamat: nec est qui audire cu. ret. Quaenam vero illa sunt, quae ab illis praedicanturi Nuttiae, inquit Dominus, paratae sunt: tauri mei, & altilia occisa sunt. Sponsus in thalamo suo cum gloria & magnificentia residet, & cum gaudio recipit introeuntes. Fores patensimi nistri festinant, praedicatores undique conuocant, de clamant: Priusquam ianuae claudantur, celeriter intrare properate : ne forte foris remanere c gamini, & vltra iam non sequi vos introducat. Vae autem,quia non est qui ista intelligati non est qui curet, studiumve adhibeat: verum ignauia & s licitudo seculi huius, catenae instar vinctam tenent mentem nostram. Divinas sane scripturas recth quidem scribimus, δέ recte legimus: at recte illas audire nolumus, quia quae nobis praecipiunt, opere implere recusamus. 2o. Quis , obsecro, aliquando sine viatico, longinquae peregrinationis iter arripuit aut quis unquam absque viatore perito, magnas itinerum dissicultates ingredi tentauit 'sicut nos citra sumptum bonorum operum, & sine spiritali duce facere volumus: qui relicto hic nostro viatico, nihil nobiscum hinc peregrd profecturi deserimus. Felix sane ac bea- .
rus, qui cum fiducia proficiscitur ad Dominum ,& indeficiens secum viaticum iugiter deseri, ut nullam patiatur inediam. Ecce etiam decem virgines dormiunt: &serui negotiantur , expectantes Dominum suum, quando accepto regno , cum potestate& maiestate magna veniet coronaturus seruos suos, qui accepta ab eo pecunia, optime in ea naz
cati sunt, perdatque cunctos inimicos suo , qui ipsum super Tom. II. Min
286쪽
se regnare noluerunt. Quemadmodum si media nocte gra uisomno hominibus depressis repente magnus E caelo sonus efficiatur , tonitruaque horribilia, dc coruscationes ac fulgura dira, una cum terrae motibus : exterritique subito
dormientes, reuoluat unusquisque apud se sua opera, siue illa bona fuerint, siue mala. Qui vero mala gesserint, in cubili suo iacentes percutient pectora sua : quia nullus iam illis exit, aut euadendi, aut se abscondendi, aut resipiscendi ab
his quae male egerint, locus reliquus. Terra nanque concutietur, tonitrua fragore ingenti terrebunt , fulguraque consternabunt, & profundar eos tenebrae occupabunt. Sic
quoque in hora illa metuenda, instar fulguris velocissimi ,re-Iente iudex adueniens commouebit uniuersam terram. Tua enim cum timore ex caelo resonans excitabit desunctos,
omnesque, qui a seculo obdormierunt, resuscitabit. Caelicum virtutibus suis movebuntur: &. terra omnis, Ut aqua
maris, a facie maiestatis eius contremiscet. Ignis enim horribilis ante faciem ipsius praecurret, emundans eam ab iniquitatibus , quibus fuerat contaminata. Infernus aeternas suas portas aperiet, mors eu cuabitur, ac destruetur. Pulvis autem, qui computruerat naturae humanae, audita voce tubae, spiritum vitamque recipiet. Erit enim vere tunc mirabile, fratres, hora illa, quasi in ictu oculi, in inferno multitudinem innumerabilem cernere, instar piscium maris agitari:& ossa infinita humanae naturae,circumcurrendo, suas unum- . quodque compages atque iuncturas requirere. Surgenteiaque clamabunt omnes, S dicent: Gloria omnipotenti Deo, qui congregauit nos, & per immensam clementiam suam resuscitauit nos. Tunc exultabunt iusti, de laetabim tur sancti:
quique veri ac perfecti monachi fuerint, consolatione perfruentur,& a laboribus felicis exercitationis suae atque abstinentiae requiescent. Martyres coronabuntur: Apostoli AProphetae gloria & honore decorabuntur. al. Beatus,qui meruerit horam illam videre, quando cum gloria rapientur in nubibus obuiam immortali sponso omnes rui dilexerunt eum,& cuctas voluntates ipsius perficere stu-verun r. Nam sicut unusquisque hic perfectioni operam dedit: ita illuc ad excelsa pr miorum fastigia peruolabit ;& quc' admodum hic quisque cor suum emutauerit:sic eius quoque
287쪽
gloria tunc intuebitur; & quomodo quisqueeu desiderauit: ita etiam dilectione ipsius satiabitur. Admirabitur quoque in illa hora primus parens Ada,magna illa & terribilia cernens, quomodo nil rum ex se solo, & coniuge sua gentes immesae
Aque innumerabiles,infinitaeque nationes processerint. Magis autem admirabitur gloriam referens Creatori Deo,quo modo ab una natura, dc ex una creatura procreati, alij in regno caelorum ac paradiso, alij in inferno sortem pro meritis suorum operii acceperint. Gloria soli sapienti Deo, Charissi m recordatus sum horae illius,& contrem consideraui honrendit illud iudiciu ,& totus expaui. Paradisi quoque delicias atque oblectamenta perlustraui animo, & ingemiscens fleui acerbe , ita ut non remaneret in me vis ,ut amplius flere possem: quoniam in negligentia, & elatione atque distractione pertransiui dies meos, & in cogitationibus sordidis transegi annos meos e & quomodo mihi furtim sublati sunt, non animaduerti,neque quo pacto praeterierint,sensi. Hei mihi dies mei defecerunt, & iniquitates meae multiplicatae sunt. Hei mihi,dilectissimi: quid faciam in confusione horae illius, quando per circuitum astabunt mihi noti mei, qui me in hoc religionis habitu conspicientes, beatum praedicabant: cum interim essem intus iniquitate de immunditia plenus, obliuiscererque Domini, qui corda scrutatur & renes3 Vere magna illic erit confusio,& infelix ac miser valde,qui illa ibi confusione notabitur atque excipietur.
. Deus pie & misericors,ter miserationes ego tuas te adiuro & deprecor ne mecum haedis a sinistris tuis luc statuas inter illos, qui hὶc te exacerbarunt; neque ibi dixeris mihi: Nescio te,sed per ineffabilem illam tuam clementiam,& per viscera misericordiae tuae,indesinenter mihi planctum compunctionemque largire:&humilia cor meum, Domine,atque purifica, ut teplum lanctum gratiae tuae essici mereatur. Nam licet peccator ego sim, impieque egerim , assidue tamen ad ianuam tuam pulso: & si ignauus ac negligens, viam tamen xuam ego semper incedo. Obsecro charitatem vestram, fratres mei charistinat,omni studio cotendite placere Deo, dum
tempus vobis hic suppetit. Cora illo plorate dies noctesque, α in orationibus atque psalmodiis vestris assidue deprecet nini, ut nos a sempiterno illo planctu ac luctu, a stricio re den-
288쪽
tium,a gehenna ignis, & ab immortali illo verme semper rodente, & nunquam quiescente eripere ac liberare dignetur: nosque in suo regno in vita aeterna , gaudio semper repleat , ubi cxulat omnis dolor , tristitia,& gemitus.ubi nec lacrymis, neque poenitentia opus erit: ubi nec metus est, nec tremor; unde mors extirpata est, atque corruptio: ubi nulla est di Terentia , ubi non est aduersarius, neque impugnator : Vbi non est cxacerbatio, nec ira: ubi locum non habet odium,
neque inimicitiae: sed semper ibi adest gaudium, laetitia, reexul tatio, mensaque cibis spiritalibus atque caelestibus plena, quam praeparauit Deus cunctis diligentibus se : & beatus, qui ad eam meruerit accedere: miser autem & infelix,
qui per suam negligentiam ieiunus ab ea reiectus fuerit. Deprecor vos, dilectissimi, effundite super me viscera pietatis vestrae: & orate pro me, procidentes benignissimo amatori hominum, unigenito Filio Dei; ut faciat mecum secundum misericordiam suam , & liberet me a multitudine iniquita.
rum mearum, collocetque me in circuitu tabernaculorum
vestrorum, inter macerias benedicti paradisii: ut prope vos ibi assistere merear, qui illius promi iliones haereditate percipitis. Vos nanque filii estis dilecti Deo: ego vero quasi canis sum abicinus ac vilis. Vtinam vel micas vestrae mens e M., ι , proiiciatis; Vt impleatur in me,quod scriptum habetur: Quo niam & catelli comedunt de micis,quae cadunt de mensa d minorum suorum. Ita sane , charissimi mei,effundite super
m obsecro,preces vestras . & venite, soliciti simus de vita, atque salute nostra; omnia enim instar umbrae prςtereunt. A versemur igitur mundum, dc cuncta quae in eo sunt, solicitudinem quoque secularem,&affectionem carnalem: nullaque omnino nobis alia sit curamisi duntaxat nostrς salutis, quem
admodum & Dominus noster praecipit, dicens: Quid enimatit,h. ic proderit homini, si uniuersum lucrςtur mundum,animae vero suae detrimentum patiatur aut,quam dabit homo commutationem pro anima sua:
23. Negotiatores spiritales sumus , dilectissimi mei, . secularibus negotiatoribus similes. Perpendite quae dico , fratres. Negotiator secularis, damna & lucra quotidie computat: id si quidem damna perpessus fuerit, ea resarcire solicite studet. Sic etiam tu charissime,serio facias, accures.
289쪽
Diebus singulis, vespchi dά man diligenter considera, quo pacto sese habeat negotiatio tua, ac mercimonij ratio. Et vespere quidem ingressiis cubiculum cordis tui , examina temetipsum , ac dicito : Putasne , hodie in aliquo Deum
exacerbaui ' Nunquid verba otiosa protuli 'Num per contemptum negligentiamue peccaui a Num in re aliqua fra trem irritavis Num alicuius famam detractionibus lacera ui 3 Num quando ore psallebaim , res seculares mente versabam' Num quando carnalis in me concupiscentia irruit,
blandum virus ego lubens suscepi' Nunquida curis atque solicitudinibus terrenis aliquando superatus sum' Quod si in istis compereris te detrimenta perpessiam , futuris lucris praeterita damna sedulo resarcire cura. Ingemisce ex intimo corde, dc plange ac lacrImas funde , ne eadem rursus detrimenta atque incommoda sustineas. Nam nisi de sina ulis negligentiae peccatis ex animo doluerimus i diabo lum haudquaquam a nobis repellere, vel etiam emundari poterimus. Et facto iam diluculo, rurius eadem tecum meditare , & dicito: Quomodo, putas, ista mihi nox praeteriit'
lucratusne sum in ea mercimonium meum 3 Nunquid mens mea, Una cum corpore vigilauit 3 Nunquid oculi mei lata crymas fuderunt ' Nunquid cum genua noctu ad orationem flecterem, somno depressus sum ' Nunquid improbae ac sordidae cogitationes inuaserunt me, atque illis libenter immoratus sum 3 Et si te in eiusmodi victum esse senseris, s licite curari stude, cordique tuo custodiam statue, ne eadem rursus patiaris. Quod si curaueris , dia pro salute animae tuae solicitus fueris, negotiationemque tuam cum lucro hic exercueris: gratus atque acceptus tuo eris Domino,
α tibi ipsi magnopere profueris. Σ . Attende porro titu ipsi solerter, nequando teipsum
torpori atque negligentiae tradas. Initium enim perditionis, est negligentia, dc omnis inobedientia i quae quidem per modicas occasiones irrepit, sed postea totum hominem obsidens, omne studium religionis relaxare, iugumque eius
excutere cogitat. Imitare autem apem, charissime, dc admirabile eius cerne mysterium, quo pacto illa ex variis sparsisque terrae floribus suum colligit opificium. In hoc ergo paruo ac vili animante solertiam magnam consdera. Si enim
290쪽
omnes sapientes terrae, cunctique orbis philosophi congre lati fuerint, sapientiam illius eat Terere haudquaquam vale unt: quomodo nimirum illa, ex floribus quasi quaedam monumenta aedificet, in quibus & soboles suas sepelit: cum que iam eas vivificauerit, tum demum velut dux quidam militiae, sua illas voce excitat: qua audita, illae pariter ex suis
sedibus ac tumulis euolare incipiunt : postquam autem euota lauerint, operatur ac replet eadem monumenta mirabilieia
cartim dulcedine, distenditque nectare cellas , ita ut omnis, qui opus ac laborem illius prudenter considerat, glorificet Creatorem Deum, admirans secum, quod ex tam vili atque abiecto animante, tanta procedat sapientia. Et tu ergo, charris lime, esto sicut d illa: atque ex diuinis Scripturis diuitias tibi congrega,& thesauros qui nunquam eripi tibi poterunt, illosque in caelum praemittere satagito. Nam dc terreni Principes , si quisquam illorum in regionem longinquam proficisci voluerit, praemittunt seruos cum rebus ac opibus suis , ut cum in praeparatam iam mansionem peruenerint, habeant ubi requiescant. Ita & tu, dilectissime,facito :& in caesum tuas diuitias praemittito, Vt in Sanctorum tabernacula recipi merearis.1 s. Noli breue hoc vitae tempus in negligentia atque des dia transgere: ne postea in secula infinita poenitere atque dolere cogaris. Nunquid dicentem Dominum nostrum audisti: In hoc mundo pressuram habebitis 'Et iterum: In patientia vestra posside Ditis animas vestras 3 Quod si tu negligentia atque torpore relaxatus, tribulationes huius seculi oderis , patientiamque subterfugeris, voluptates vero ca
nates appetas , cur iugum Christi leue atque suave, propter tuam ignauiam, quasi durum & graue, importabileque, maledictis insectarisὶ Vae tibi miser: quid agis r Teipsum in perditionem praecipitas dum ista caularis. Et quis tui miseribitur, si tu teipsum occidas ' Sumptis enim armis Christi, quibus hostem debellare debueras, gladium in tuum ipsius cor infixisti. Evigila, obsecro dilectissime , dc ne hic in ne
gligentia atque otio vitam conteras: ne postmodum frustra illic te poeniteat, ubi nulla poenitentiae erit utilitas Si in hac duntaxat vita miser gloriaris , vana est plane oratio tua,