Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

DE PERFECTA VITA MONACHI. 1 q

quod os tuum orat Deum,& cuiusmodi sunt, quae ab illo deposcisi num seculi huius vitam ac requiem : an vitam immortalem , & nunquam senescentem Quod si haec momentanea & transitoria tantummodo requiris: meliores te

iam sunt fur ic fornicator. Illi enim, ut saluentur, Orant:& te, qui fallaciter in hoc bono dc angelico vitae instituto vivis, beatum praedicant. Lucem enim odisti,& tenebras dilexisti: postpositoque caelesti regno,terrena ac temporalia appetiuisti. Veritusne es miser, ne forte clemens & benignissimus Deus tuos labores sperneret atque reiiceret i At ipse certe sua gratia tibi ad eos perferendos virtutem praestitit: ipse cor tuum compunxit , & mercedem tibi attribuit. Omnia ab ipso accepisti: ec tu superbia elatus contemnis, & de eius bonitate dissidis 'Mercedem mercenari j exquiret ab liis qui defraudant illum : dc te lacrymarum tuarum atque laborum mercede privabit ' Absit. Qui ait: Quaerite, & inuenietis: pulsate, & aperietur vobis; illenemendax propter te essicietur ρ Nequaquam haec te suspicio, miser, decipiat: procul a te talis cogitatio recedat. Et uis tam saeuus de inuidus tibi fuit, ut eiusmodi suggereret th sane aduersarius,& bonorum omnium hostis , diabolus : illius quippe hoc propriE est studium, illius hic est conatus , ut si fieri possit, nemo hominum salvetur. 26. Redi igitur nunc ad teipsum, dc ne animam tuam odiris. Aperi oculos mentis tuae: dc cerne illos, qui tecum versantur quomodo in communi decertant, quam solicite aduigilant, lampadesque suas ardentes manibus tenent: dc os ipsorum laudat atque glorificat immortalem sponsum, oculique eorum pulchritudinem illius contemplantur: & anima ipsorum virescit ac floret, laetatur δί exultat. Considera

quoque, charissime, quia dies Domini appropinquat, revenire non tardabit. Adueniet autem, ut expectantes serepente laetificet. Erit enim, ut per net vox, dicens: Ecce sponsus venit, exite obuiam ei. Tum hi qui tecum sunt, cum gaudio procedent obuiam, habentes secum lampades suas claras ac pellucentes , vestemque nuptialem splendidam, audientque vocem Spons immortalis, ad eos dicentem : Venite benedicti Patris mei, haereditate possidete praeparatum vobis Regnum a constitutione mundi. Tu aut

292쪽

digo S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

tem, cum vox illa clamoris insonuerit, prorsus dictures es ad eos: Fratres mei, donate mihi modicum olei: ecce enim lampas mea extinguitur. Audiesque ab eis responsum: ne forte non sussiciat nobis, & tibi: vade potius ad vendentes,& eme tibi. Et tunc perges poenitentia ductus, dc dolore assi ictus: dc nusquam ubi oleum tibi emere possis, inuenies.

Omnis enim tunc terra timore cocutietur,velut aqua maris,

a facie gloriae eius. Tuncque moestus, cum planctu ac vlulatu dices: Vadam, & pulsabo ianuam ;& quis nouit, si fortuaperiatur mihi ' Reuersusque pulsabis: & nemo erit, qui tibi respondeat. Et iterum insistens, pulsabis, &respondebi- Lare. s. tur tibi ab eis, qui intus sunt: Amen, amen dico tibi: Nesccio te, quis sis: discede a me, operarie iniquitatis. Te autem ad ostium persistente, introibit in aures tuas vox laetitiae& exultationis,dignoscesque uniuscuiusque familiarium atque sodalium tuorum vocem, & amare flens atque suspirans, dices: Hei mihi, hei mihi misero&infelicii quomodo tanta fratrum meorum claritate ac gloria priuatus sum , & acon tubernalibus sociisque meis separatus ' Totum vitae meae tempus csi illis transegit at nunc ab eis segregatus sum. Iust. sane ac meritb haec iam patior. Illi nanque continenter ac temperanter vixerunt: ego vero indifferenter atque negligenter. Illi compuncti corde, psallebant: ego autem mente distractus , silebam. Illi genuum flexionibus sedulb vacabant i ego vero dormiebam. Illi precibus intenti erant: ego autem mente distracta, euagabar. Illi seipsos humiliabant imo vero superbia intumescebam. Illi seipsos contemnebant: ego autem exteriore cultu atque ornatu delectabar. Illi nec in minimo quidem Patribus contra dicebant: cgo verb&in maioribus inobedientem me praebebam. Illi citra Patrum iussionem ne cogitare quidem aliquid audebant: ego autem propria voluntate in perditionem sum praecipitatus. Illi on nem seculi cogitationem utque affectum inimicum sibi duacebant : ego vero cum his conuersari haudquaquam recu sabam. Propterea illi nunc laetantur: ego autem tristitia a que dolore plenus sum. Illi exultant: ego vero acerbe fleo Illi consolatione fruuntur; & ego in luctu ac planctu nunc

7. Evigila igitur, ac respisceraulpit in , o miseri &im

mens anx

293쪽

DE PERFECTA VITA MONACHI. digi

mensam Domini Dei tui benignitatem considerans, toto corde ad eum reuertere : & nolit, quaeso , tuam salutem negligere. Inquire illum ex animo, & citb erit tibi in salutem: invoca illum, & te proteget atque defender. Da illi: vi centuplum ab eo recipias. Si enim charta inanimata per literarum apices clamans, restituit omne debitum quod in ea scriptum continetur : quanto magis benignissimus Deus largietur gratiam exquirentibus se. Charta quidem per literas usuram usurae addit : at thesaurus diuinae gratiae, multiplicabit in Christo mercedem orationum atque deprecationum non rarum. Noli ergo negligere & torpore atque ignauia deprimi, neque terrenarum rerum in te curae dominentur, neque in desperationis laqueum teipsum coni j cias. Nam Deus visceribus pietatis atque misericordiae suae si scipiet ac proteget te, omnesque, qui illum toto cordis

affectu requiserint. Accede igitur ad ipsum securus,& ne dubites; procide coram eo, suspira, plora, ora, dc dic ipsi

Domine meus & Saluator meus, quare ciereliquisti me Miserere mei, quoniam tu solus benignus ac misericors es. Salua rne peccatorem: quia tu solus absque peccato es. Ε- uelle me ex faece ac coeno iniquitatum mearum: ut non infixus ibi haeream in secula seculorum. Libera me ex faucibus inimici: nam ecce tanquam leo rugit, me deuorare Cupiens. Excita potentiam tuam, Domine, & veni, ut saluum me facias. Fulgura coruscationem tuam,& dissipa vires eius. Terreatur, ac dissipetur a facie tua: infirmus quippe est, neque vim obsistendi tibi habet, ut neque eis, qui ver E diligunt te. Cernens enim signum gratiae tuae, deterritus fugit, confususque recedit ab ipsis. Et nunc Dominator Domine, salua me , obsecro, quoniam ad te confugi.18. Si hoc modo ad Christum accesseris, eumque ex toto corde inuocaueris, confestim tanquam benignus & miseria cors pater, suam in auxilium tuum gratiam emittet, implebitque cunctas voluntates tuas in bonum. Ita, charim me mi, ita age,& ad illum accede: & ne negligas inuocare eum.

Et ne otio atque desidia obtorpescas: neque ad me pigrum ac segnem attendas. Mihi enim sussicit consulto vultus mei, qui dico, Δί non facio , moneo ,&non intellim. Cererum imitator esto perfectorum ac spirit lium Patrum: Tom. II. N n

294쪽

181 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,& regulam illorum exquire ac sequere, eorumque decretis insiste. Neque supra modum tentes grandia atque excelsa , quae perficere nequeas : neque rursus nimi lim secteris vilia atque abiecta, ut multiplicetur merces tua. Neque delicate nimis corpus tuum enutrias, ne foric oppugnare te incipiat: neque illud ipsum carnis voluptatibus assuescas, ne praegravetur anima tua, & in infima terrae depressa, de ducatur ad vitia. Nam si illius concupiscentias explere volueris, derelinquet viam planam ac rectam, & per aspera atque praerupta incedet, cogitationes quascunque sordidas facile libenterque admittens , N pudicitiae iam bellum in tuam perniciem indicens. Qubd si illud rursus ultra modum laboribus aceras atque actigis: etiam sic grauitate

oneris opprimitur anima tua, dum tristitiae atque pusillantimitati su Dditur, δή a torpore ac taedio vincia detinetur, iracundiaque concitatur, dc ad laudes Deo reserendas, precesque funden das, necnon ad bonum obedientiae atque humilitatis, pigra ac segnis efficitur. Bono igitur teipsum modo ac via, sub discreta Patrum regula custodi , atque guberna : dc ne quid nimis, ut perfectus in cunctis reddaris. Nunquamne dicito mihi in in stadio pugilum, equis currentibus spectator astitisti 3 aut num scapham rursus in pelago non conspexisti ' Etenim equos si quis immoderatius adcursum concitarit, solo postmodum strepitu terrentur: contra verb, si nimium relaxati fuerint , ipsum etiam aurigam dehciunt, deiectumque per diuersa sepe trahunt. Si militer & nauis in mari, si pondere nimio grauata fuerit, facile fluctibus concutitur, atque submergitur: at si leuis& sine onere nauiget , citius ventorum vi subuertitur. Similiter quoque dc anima, dc corpus, si supra modum on rentur, cito succumbunt,& in ea, quae ante diXimus, incidunt. Atque ideo bonum est, ita unumquemque incipere,

ut perficiat, Deoque placere queat , & sibi ipsi utilis ut, ac

proximo.. 1'. Vos estis benedictus grex Christi: qui vocem eius audistis, ipsumque sequimini. Vos estis luminaria mundi de sal terrie, columnaeque sub, cacto. Vos, inquam, qui perfecti ac veri monachi estis , qui Angelicam conuersario Dei diligentes, super terram vita Angelorum vivitis : corpus

295쪽

DE PERFECTA VITA MONA III. 183

squidem humanum gestantes , opus atque ministerium Angelicum perficitis. Certamen quidem vestrum, dilectis

simi, temporarium ac momentaneum est: at retributio relaus aeterna. Et labor. quidem exercitationis atque abstinentiae vestrae breuis est: verum requies ac merces , immortalis & infinita. Quanto vos alacrius religionis regulam obseruatis, & virtutem cum dilectione excolitis: tanto aduersarius vester diabolus magis furore atque insania accenditur, diuersosque in perniciem vestram laqueos occulte tendit, ut suis vos laqueis constrictos rectocalle se miraque detorqueat. Attendite ergo vobisipsis, charissimi, ab insidiis eius. Nemo enim absque certamine Coronatur,

A gratia Dei nunquam ullum deseret, qui promptb alacriterque pugnauerit. Si quis vero per ignauiam seipsum

relaxans , os suum aperire , & gratiam ipsius in auxilium suum inuocare neglexerit: seipsum iam incuset,&non gratiam , si ab ea deseratur. Quemadmodum enim si quis manibus ac pedibus sinus sit, habeatque ante se escas plurimas appositas, &segnitie torpens noluerit ori suo eas ata mouere, iisque vesci , ut animam corpusque reficiat, talis sibi ipsi necis suae auctor est: ita quoque monachus, qui sua- Dissimos diuinae gratiae cibos expertus est, si neglexerit ipsam inuocare, haudquaquam dulcedine eius satiari re crearique poterit; sed velut fame consumptus, auxilioque destitutus, tabescet. Quis ergo illius miserebitur, qui cum gratiae caelestis escam, si manus extenderet, gustare posset,iponte se illius suauitatis epulis per desidiam priuat 3 Aut quo pacto misericordiam speret monachus, qui salutis suae ina memor, solum ea quae terrena sunt, curat '3O, Similis porro est monachus militi ad bellum proficincenti, qui corpus suum armis undique munit, armatusque Persistit, vigilat, cauld agit,& anxius est, donec belli finis aduenerit: ne forte dum parum sibi cauet, aduersarius repente in eum irruat, incautumque deijciat , & apprehendat. Eodem modo & monachus, si somno atque inertia seipsum relaxarit, facillime ab inimico diabolo capietur, ac prosternetur. Immittit siquidemille in cor eius cogitationes turpes ac sordidas, quas hic libenter in se admittit ac recipit, superbiam praeterea,ac vanam gloriam,inuidiam, detr

296쪽

is4 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

ctionem, odium , gulam, libidinem, insatiabilemque somnum: dc inter haec omnia, in desperationem seipsum miser. raecipitat, & in reprobationem malorum. Cererum si s icitus semper vigilauerit , diuinamque gratiam assidue inuum praesidium qu sierit, atque implorarit, succurreturci ab illa iugiter, dc edocebitur ab ea, quomodo placere debeat Deo: sique in eo ipsa gratia laus, atque laudator Naquemadmodum qui seipsum intuetur in speculo, idem ipse est qui videt , dc qui videtur: ad eundem modum re diuinafratia, ubi inuenerit requiem, ibidem inhabitat, & inha-itatur: essiciturque, ut iam dixi, dc laus, ecqui laudem ex hibeat. Absque enim illius adminiculo , non praeualet cor placere ei viribus suis, verum ut ipsi placeat, ab ea accipit , & ex eius vino potum eidem offert. Ita , exempli gratia ex compunctione, quae insigne gratiae donum est, retribuit ei lacrymas, dc ex dulcedine vini illius , humilitatem profert cordis, atque ex ipsius virtute, quam sumpsit, diuinas

et psallit laudes. Sine faciei quippe aspectu speculuin ine

ficax est atque inutile: at cum personae cuiustibet aspectura acceperit, ex eo quod accipit, simul reddit: dc si ornata ipsi facies admoueatur, idem etiam ex ipso speculo ornatus exprimitur. Sic quoque homo sine gratiae diuinae adiutorio pauper est dc bonorum inops. Si vero ipsam gratiam promeruerit, poterit illius ope virtutes exercere, atque perficere. At si illam rursus sua negligentia atque segnitie a se fugauerit , desolatus plane inuenietur ac nudus: inhabitabuntque in eo cogitationes turpes d execrandae,sicut nycticorax

in domicilio Hominis igitur est gratiam inuocare, ut illa adueniens mentem ac cor ei illuminet: purificansque seipsum homo, eam in domicilio pectoris sui inhabitatricem, & a xiliatricem sbi acquirat, dc per eam quascunque virtutes, exerceat, illuminatusque ab ipsa, v rium ac .multiplicem omnino futuri seculi decorem contemplari valeat: efficitu que in ipso murus dc antemurale, de custodit ipsum ab omni malo, donec ab hoc seculo in vitam futuri seculi transferat 3 i. Inclina ergo ad me aurem tuam, charissime, dc ero tibi bonorum consiliator, si ad vitam cupis aeternam peru nire, dc beatitudinem Domini tui consequi. Dic mini, fra- er, cur aqua abluis faciem tuam i nunquid ut proximo tuo

297쪽

DA PgRFECTA VITA MONACHI. 13s

magis placeas 3 Necdum ergo , ut videtur , respuisti passiones carnis tuae: sed eis adhuc seruis, & delectaris. Quod si faciem tuam lauare desideras, lacrymis eam abluito , & sus

piriis ac fletibus eam lauato: ut in conspectu Dei 5c san. storum Angelorum eius, cum gloria ac claritate resplendeat: nam facies, quae lacrymis abluitur, immarcessi bilem pulchritudinem acquiret. Sed fortasse dicturus es mihi: Pudet me, turpem atque deformem faciem praeferre. At ego dico tibi, quod sordes illae vultus tui, pedumque tuorum, si cor mundum ac castum habueris, super claritatem solis coram Deo re Angelis eius refulgebunt. Quorsum etiam temere ac passim rides Nonne plangere, atque

lugere potius ex Domini praecepto deberes Z Tu vero his omissis, quae tibi ille facienda naandauit, risibus incondita stis delectaris. Et hoc unde, nisi quod non appetas beati rudinem eius , neque supplicia, quae ipse comminatur, per-

timescasy31. Qui igitur varias tentationes expertus est, commonere eos poterit, qui necdum eas sunt experti: & qui in latrones incidit mercator, viatores poterit cautos atque silicitos, ne in eorundem manus veniant, reddere. Quoniam verb & ego ob meam ignauiam ex parte tentatus

sum, squod commemoro prudentiae vestrae in de ad horam duntaxat cautelam adhibui, rursusque per meam inertiam atque pigritiam in eadem recidi: ideo cupio vobis, dilectissimi, consilium praebere, de vos qui estis electus grex Christi) obsecrare, ut diligenter caueatis, ac vigilanter attendatis , ne propter carnales passiones ,& huius vitae ac seculi voluptates diuina claritate ac gloria priuemini, de athalamo illo immortalis sponsi pleno exultationis atque

laetitiae, cum dedecore reiiciamini. Labor exercitationis de abstinentiae vestrae, charissimi, tanquam somnus praeterit . at retributionis merces , dc laboris requies aeterna

est & ineffabilis. Attendite igitur vobis ipsis, ne ab utrisseque excidatis: Sc pro utrisque, ultionem ac poenam exol- natis. Date autem potius operam, Ut perfectam virtutem

consequamini, quae omnibus adornata sit atque insignira , quibus diligitur Deus. Hanc enim si possederitis , neque Deum unquam exacerbabitis, neque proximo vestro ma-

298쪽

186 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

liquid facietis. Haec porro virtus, unica ac singularis dicitur, continens in se pulchritudinem ac varietatem omnium aliarum virtutum. Quemadmodum enim regale diadema absque pretiosis lapidibus , selectisque magaritis componi texique nequit: ita &haec unica ac singularis virtus si ne aliarum fulgore virtutum, perfecta consistere non potest. Est enim reuera quamsimillima Regio diademati: nam sicut in eo , si vel unus pretiosus lapis, aut margarita defuerit, refulgere super caput Regis decenter nequiti ita &haec singularis virtus, nisi reliquarum virtutum ornamento

conseratur, perfecta virtus appellari non poterit. Similis quoque est copiosis dapibus , exquisitissimis condimentis praeparatis, sed salis sapore carentibus: nam sicut pretiosae illae epulae ac dapes absque sale in utiles sunt: ita & ista v

nica virtus, variarum licet virtutum gloria & honore decorata, nisi charitatem erga Deum dc proximum adiunctam habuerit, contemptibilis prorsus atque inutilis habebitur.

Similis item est perfecto pulchroque corpori, cui si membrum aliquod insigne tollatur, inutile penitus deformequς videbituri sic &huic singulari virtuti, si aliqua ex reliquis desit, plena atque perfecta haudquaquam erit. Alphabeto itidem pulchre suis literis formato ac perpolito ista similis est: vi enim, si vel una ex illo dematur litera, totum iblico mancum & imperfectum redditur: ita & huic si vel una ceterarum defuerit virtutum, tota inutilis abiectaque reperietur. Similis rursum illa est aquilae ingenti, in altum volitantie quae escam in laqueo alligatam cernens, tota se alarum vehementia e sublimi in eam demittit, volensquel raedam inde abripere, comprehensa repente ungulae it ius summitas laqueo detinetur: atque ex hoc paruo licet

impedimento, omnis vis ac sortitudo eius deuincta imminuitur, totum quantumuis corpus liberum , & extra laqueum habere videatur: Eundem sane in modum & haec virtus, si vel in uno aliquo negotiorum terrenorum vincta haereat, tota mox mortificatur, debilitatur, & extinguitur. Et

sicut aquila compeditis ungulis, in aeris sublimitatem , nisi Iiberata fuerit,volare nequit: ita & ista virtus, nisi a terrenis

negotiis liberetur, cauestia perfectς ςontemplari non 'g'lebit.

299쪽

DE PERFECTA VITA MONACHI. 18 33. Quisquis igitur lacrymas habet, veniat, de deploret

mecum: dc cui salutaris non suppetit compunctio, hoc ipsum considerans lugeat, dcingemiscat; intelligatque quomodo nonnulli, qui dum ea clari essent virtute, atque ad caelum usque illa duce peruenissent, caelestis tamen Regni portas ingredi nequiuerunt. Est vero eiusmodi, quod di cere volo , charissimi : consecuti sunt infinitis laboribus quidam hanc, quam praediximus, virtutem, ipsamque R gij diadematis instar exornarunt: at ξostmodum propter res exiguas ac viles, virtutem adeo illustrem perdiderunt, deterrenis rebus illaqueati, eam a caelestis regni ingressu impedierunt, atque excluserunt. Considera igitur diligenterteipsum, dilectissime: dc cave ne hisce laqueis capiaris , dc inimico ad praedam tradaris: neque admirabilem illam virtutem , quam tantis laboribus acquisiuisti, destruas ac perdas , neque eam in caelum adscendere, cς testesque ianuas ingredi prohibeas: dc ne ipsam rubore confusam coram sponsi thalamo constituas , neque vel uno aliquo capillo humi affigi permittas: ceterum liberam illi tribue fiduciam,

vocemque excelsam, ut exultans s in thalamum introeat,ac

sublimi sua voce praemia laborum repetat. O miraculum ingens de obstupescendum. Sicut nanque leo animal generosissimum atque fortissmum, unico saltem capillo in terra vinctum tenetur, atque humiliatur : ita profecto & ista vir tus squae leoni comparatur in terrena qualibet cura, veluti capillo uno colligatur, dc in terra marcescit atque vitencit. Quamobrem sobrium ac vigilem, charissime, te praebe, A te ipsum vincens, manusque admouens, capillum in te illum exiguum ac vilem abscinde: ut non in derisum venias , quemadmodum Sampson ille fortissimus, qui in uno momento de ictu oculi, sola asini maxilla armatus , mille viros occidit, dc quasi unum capillum, septenos validissimos funes amputauit, de seipsum a vinculis liberans, inimicos occidit, & Deo victoriam dedicauit : ortioque eius maxillam asini in fontem aquae conuertit. Hic autem licet tantus ac talis esset, adeoque multa praeclara praestitisset, semetipsum tamen per imprudentiam hostibus vinctum tradidit: numiliatusque valde est, postquam crines ei ablati

sunt, terribilesque illas suas ec admirabiles vires colliga-

300쪽

188 S. PATRIS EPHRAEM SYRIuit, ac perdidit. Quare & tu tibi ipsi attende, ne ulla ratione

singularem hanc virtutem noxiis aliquibus rebus terrenis colligando humilies; sed liberam eam a cunctis, quibus laedi ac violari potest,reddens, adornatam & bene compositam in

caelum praemitte.

7 . Sic porro illam libera, quemadmodum facere solet

natator aliquis, qui ut margaritam pretiosam inueniat, sese in prosundum pelagi nando demittit, qua reperta, protinus in altum conscendit, totumque corpus eius ab aquis libera tur z aqua si quidem suo remansit loco, ipse vero cum diuitiis ascendit, aridamque occupauit. Ad eundem ergo & tu modum, omnibus rebus terrenis, seculique inquinamentis nudari ac liberari festina: virtuteque hac perrecte illustratus, induere ea sicut vestimento,&die noctuque vigi lanter excuba, ne ipsa exspolieris. Nam quae illam possederit anima , a nullo malis euerti poterit. neque a semeaut nuditate, desidia, vel morbo, paupertate, vel persecutione, aut alia quapiam tentatione diabolica violari vel laedi. Si enim sobriam ac vigilem se praebuerit, per eiusmodi inagis augebitur & coronabitur, semper secundum Deum proficiens, illustriorque euadens. Neque etiam ipsa mors eam affligere aut opprimere valebit: sed clim ex corpore migrabit, Angeli in caesis ipsam laetantem & exultantem ex cipient, & Patri luminum offerent. Exultabit quoque Pater in ea , dc Filius, cum Spiritu sancto. Exultabit quidem in il la Pater: quia ipsa eum dilexit. &praeter illum diligere alium noluit. Exultabit autem in ea unigenitus Filius : quo'niam ipsa semper concupiuit illum,&praeter eum nihil vim dere, vel posti aere optauit. Exultauit& Spiritus sanctus su per ipsam , quia templum illius sanctum fuit, de inhabitauit in ea. Exultabunt quoque super illam caesi, cum virtutibus suis,& pariter procidentes, glorificabunt Patrem , & Filium, & Spiritum sanctum , cernentes eam omni Angelica virtute compositam, & omni iustitiae splendore decora tam . Exultabit etiam in ea Paradisus, quoniam haereditarem in ipso acquisiuit. Gloria & magnificentia soli bono, Mamatori hominum Deo: qui ineffabili sua gratia regnum immortalitatis suae nobis constituit praestisitque per Iesuam Christum Dominum nostrum. Amea.

Supplico

SEARCH

MENU NAVIGATION