장음표시 사용
301쪽
31. Supplico bonitati tuae Domine, sana vulnera animae meae, & oculos mentis meae illumina, ut dispensationem tuam in me factam iugiter considerem. Et quoniam mens mea infatuata est, sale gratiae tuae condias eam. Sed
quid dicam tibi, o futurorum praecognitor , qui corda scrutaris , α renes ' Tu solus quippe nosti, quod sicut
terra sine aqua, sitit vehementer te anima mea, dc concupiscit te cor meum : diligentes autem te, assidue diuina tua gratia replentur. Quemadmodum igitur semper .exaudisti me: ita nunc quoque deprecationem meam ne despexeris. Ecce enim velut captiua detinetur mens mea, te solum Saluatorem verum requirens. Mitte ergo celeriter gratiam tuam in auxilium meum . ut veniens famem
meam expleat, dc sitim mihi restinguat. Nam te Domine, qui absque satietate delectas, concupisco: & te lumen verum, datoremque salutis sitio. Concede igitur mihil ostulata mea: Minstilla in cor meum vel unam guttam diectionis tuae, quae sicut ignis in silua condensa, consumat spinas ac tribulos eius, cogitationes, inquam , pessimas. Da autem mihi opulenter, & sine mensura, ut Deus homini: dc dona gratiae tuae mihi multiplica, ut Rex regum, dc ut bonus ac pius boni piique patris unicus filius. Qui, d si te fortasse ut terrenus, vel terreni filius, repuli aut repello , irritaui dcirrito: at tu, qui hydrias tua implesti benedictione, imple quoque sitim meam, atque gratia tua eam restingue. Et
ut de quinque panibus satiasti quinque millia hominum:
e tua etiam benignitate famem mihi, Domine, exsatia. Qui duo minuta viduae illius pauperculae suscepisti atque probasti: suscipe quoque deprecationem servi tui,& da quod peto: ut templum diuinae gratiae tuae essiciar, quae in me inhabitet, ipsaque quomodo placere tibi debeam, me doceat , & mentem meam quasi quodam fraeno constringat,ne aberrans pe cem tibi, & lumine illo tuo priuer. Exaudi me, Domine, repraesta,ut haeres regni tui in regno tuo vocari merear: mani-Pulosque compunctione dc confessione plenos, precibus Ain tercessi onibus omnium Sanctorum tuorum, tibi gratos a ceptosque offeram. Exaudi, inquam, suscipe orationemaneam,qui es super omnia & in omnibus benedictus in sempi' urna secula seculorum. Amen,
302쪽
36. Sobrij igitur simus & vigilemus, obsecro, fratres dilectissimi, in hoc breui vitae nostrae tempore, M in hac
undecima hora viriliter decertemus. Appropinquauit e ni in lain vespera, & mercedis retributor Christus cum gloria venit: ut reddat unicuique secundum opera sua. Attendite itaque vobis ipsis, fratres, ne quis vestrum de bono opere prςsumens , negligenterque viuens , immensa illa Saluatoris praemia deperdat. Similis nanque est Monachus agro alicui seminato, qui pluuia ac rore rigatus incrementum capit , dc fructum laetitiae producit: led cum iam adseugum tempus peruenerit , maiorem curam bono agricolae ingerit i solicitus enim tunc ad uigilat, metuens ne vel repentina grandine, aut a camporum iumentis segetes ipsius vastentur. Ita etiam Monachus, quandiu in hoc vivit corpore, die noctuque de immortali aeternaque vita solicitus ut oportet, ne per negligentiam in vanum cucumrisse deprehendatur. Gaudet exultatque agricola ac Deo gratias agit, quando messem iam suam in borrea con auit, re compensationem laborum suorum perceperit. Eo-em modo laetantur dc exultant in caelis Angeli Dei, cum quis timens Deum recte hic cursum suum consummauerit. Agricola cum sita impleuit horrea, tunc in securitate consti- tutus epulatur atque laetatur: & Monachus quando est in suo positus horreo, hoc est, monumento, confestim diuitiae illius in mansionem vitae aeternae ascendunt: ubi tunc in tuto ipse erit, & bonis Dei laetus perfruetur. Nemo igitur hic,clia rissimi, sit segnis, ine tu ve tentationum aut periculorum fiam
37. Ceterum qui fortis est, infirmiores sustentet acadiuuet: qui promptitudine atque alacritate valet, pusillani esconsoletur: qui vigil est de experrectus, somno depreisos suscitet , qui firmus est ac stabilis, inconstantes corripiat atque
onfirmet: & qui continens ac temperans est,inordinatos atque intemperantes' increpet. Sic nanque smul conspirantes, pariterque victoriam de aduersario nostro reserentes il- dum confundemus, de caelestem Deum nostrum glorificabimus, sanctosque Angelos exhilarabimus :& eos, qui nos via
dent, quique de nobis audient, in Christo saluatore nostro mirifice aedificabimus.
303쪽
DE PERFECTA VITA MONACHI. et D
Sicut enim sanctorum Anaelorum acies , ita est ocmultitudo Monachorum unanimiter viventium , dc mentem suam ad Deum semper eleuatam habentium. Edquemadmodum mel de favus in ore : sic responsio fratris ad proximum suum cum charitate atque humilitate.
Sicut aqua frigida , in magnis caloribus sitienti : ita consolatorius sermo fratri , in tribulationibus dc angustiis ipsius. 38. Quemadmodum qui manum porrigit cadenti , dc
erigit eum: ita admonitionis & veritatis sermo animam segnem atque pusillanimem excitat. Quemadmodum semen Donum, dc electum in terra bona ac pingui: sic cogitationes bonae in mente monachi. Quemadmodum connexio firma ac fortis in aedificio: ita de longanimitas atque alacritas in corde monachi. 3'. Sicut pondus salis, viro infirmo ac debili: ita somnolentia monachi tempore suae psalmodiae. Sicut vincula dc catenae, aquilae: ita dc monacho , curae atque solicitudines seculi. Vt spinae de tribuli inter sata optima: ita sordidae cogitationes in anima moliachi. Sicut cancer, qui putrescit de curatur, sed nunquam sanitatis finem recipit: ita de iniuriarum recordatio in mente monachi. Sicut vermis corrumpit lignum: ita etiam inimicitia cor monachi d struit. o. Vt a tinea corrumpitur vestimentum: sica detractione inquinatur anima monachi. Sicut arbor excelsa de speciosa, sed infructuosa: ita superbus de insolens monachus.
Vt fructus pulcher de delectabilis quidem exterius, sed putridus interius: sic inuidus de liuidus monachus. Sicut qui lapidem iactat in limpidum fontem, conturbat eum: ita ira cunda monachi rς sponsio commouet mentem proximi sui, r. Quemadmodum si quis radicitus arborem fructibus plenam euellat, de in alium eam locum transplanter,semctus eius marcescunt bc folia arescunt: sic oc monachus proprium deserens locum. 3c alio se transferens. Sicut aedificium fundamento carens, super petram: ita dc monachus, qui non
habet patientiam in pressuris ac tribulationibus suis.
304쪽
ryx S. PATRIS EPHRAEM SYRI, i. sicut quispiam Reginstans de cum eo colloquens, sconseruo autem vocatus su piciendum & gloriosum Regis colloquium relinquat, dc aa confabulationes cum seruo se conuertat: ita quoque monachus, qui tempore suae psalmodiae mentem a Deo reflectit, ec se ad fabulas nugasque cum aliis conuertit. Intelligamus ergo, charissimi, coram quo constituti simus. Sicut enim Angeli magno cum metu atque tremore astant Creatori, hymnum ei decantantes : ita αnos debemus, dilectissimi mei, tempore orationis atqne psal
modiae, puro corde & cum reuerentia atque timore coram Deo consistere, ne corpore duntaxat videamur assistere a que in orationes incumbere, mente autem in negotiis interim terrenis occupemur. Quemadmodum enim scapha, qua fluctibus maris circumfertur: ita& monachus, cuius mens
seculi negotiis curisque distrahitur. Quare colligamus co gitationes nostras , segregemusque eas a terrenis nego tiis , fratres : ut gloriam apud Deum nostrum obtinea
3. Sustineamus sortiter aduersarii nostri tentationes: put cum Angelis glorificari Aereamur. Gloria quippe est
monacho,patientia in tribulationibus. Gloria monacho,tonganimitas charitati coniuncta. Gloria monacho est cum nullas res praesentis seculi possidere. cupit. Gloria monacho, &Iaus coram Deo& Angelis eius, eth humilitas & simplicitas eordis. Gloria monacho est, quieti atque vigiliis insistere Acorde compungi, ac flere in orationibus suis. Gloria mona cho est, diligere Deum ex toto corde,& proximum sicut seipsum. Gloria monacho est, temperantia ab escis, & a multiloquio linguae. Gloria monacho est, quando verba eius ope xibus consonant. Gloria monacho est, dum se in loco suo accella continet, neque huc illucque instar stipulae a vento raptatae transportatur atque vagatur. Hei mihi, dilectissimi
mei, quia factus sum sicut machina seu follis fasti ferrarii
quae repletur & euacuatur, nihilque ex vento, quo distendi tur,retinet. Sic & ego virtutes gregis Christi enarrans ab his omnibus quamlongissime recessi. Gloria re magnificentia
infinitae bonitati ipsius: qui nos quantumuis indignos, sua dignos gratia effecit. Amen.
305쪽
. Fratres mei charissimi, si quis vestrum sordidis ac turpibus cogitationibus. praeoccupatus fuerit, non desidia aliqua atque segnitie obtorpescens seipsum in desperationem tradat; sed cor suum coram Deo estandat, dc ingemiscens cum lacrymis dicat: Exurge Domine, de intende
iudicio meo, Deus meus & Dominus meus, in causam mea. I
Iudica me Domine, secundum iustitiam tuam: opus manuutuarum sum ego, cur dereliquisti &despexistime' Cur fa- mim. H. ciem tuam auertis a me , dc humilitatis meae obliuisceris 3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terram vitam meam. Infixus sum in limo profundi, dc non Pse . . est substantia, apprehendat me manus tua Domine, ne percam. Si ita oratione perstiteris , dc Deum inuocaueris; confestim benignus ac misericors Dominus mittens gratiam suam in cor tuum, consolabitur te: & requiem a Iaboribus atque doloribus tuis , de ab omni impugnatione inimici, quam sustines, tibi conferet. 1. Ctim ergo talem habeamus Dominum, tam pium, tamque misericordem , non segniter agamus, neque negligamus nostram salutem. Quandiu enim hic adhuc sumus , miseretur , saluat, ac reficit nos , dc iniquitatibus nostris ignoscit, si ipsi voluerimus, dc cx corde ipsum requisiverimus. Quis igitur non admiretur 3 Ecce enim per la- crymas breuissimi huius temporis, infinita peccata dimittit aiaris nobis :& ipsa quidem undecima hora, innumerabilium nos vulnerum labe sauciatos , per lacrymas sanat , rursusque cum sanauerit, mercedem lacrymarum nobis confert. Is tud quippe consuetum gratiae ipsus munus est , ut pomquam sanauit, etiam praemia sanitatis liberaliter exsolvat. Non ergo negligamus , fratres, sed operam demus, ut curemur atque sanemur. Hic enim per suam gratiam miseretur , de ignoscit Deus : illic autem non item, sed iu-
stum ibi iudicium de vitio deseruiet, de factorum omnium retributio. Illic misericordissimus ille Abraham , immitis
atque immisericors reperietur. Et qui pro Sodomitis, vesaluarentur, fuerat deprecatus , illic vel pro uno peccatore non supplicabit, ut instericordiam obtineat.
306쪽
consortes fieri studeamus sanctorum Patrum. Non rec
damus ab illorum vivendi instituto: ne quod absit j dc eorum priuemur gloria. Adnitamur sedulo, ut cum persectis
viris coronemur : sin minus , saltem inter extremos , qui Donimo placuerunt, laudari mereamn r. Beatus ille pro- fecto est, qui inter perfectos contendit coronari: sicut contra miser & infelix , qui hoc tempus vitae suae negligenter transegerit, ut indignus sit etiam cum minimis collaudari. Beatus, qui corona dc haereditate dignus inuenietur Sanctorum, vocemque illam benedictam audire merebitur, duri t.b. u. centem: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 47. Quam 'illic , obsecro, tunc fratres, excusationem habebimus, si nunc hic neglexerimus ' Secularis qui dein aliquem fortasse praetextum inuenire poterit, quo suamne .gligentiam excuset, utpote variis seculi rebus distractus: nos vero quid dicemus, aut quae impedimenta praetexemus t Vereor sane ac pertimesco , ne forte hi, qui modo hic nos laudant & celebrant, illic tunc nos irrideant: & qui
beatos hic nos praedicant , illic nobis illud ipsum exprobrent atque insultent. Ne ergo, charissimi mei , dulcescat nobis hic negligentia & mundi solicitudo , ut non poste
illic nobis amarescat aeternus ignis & vermis nunquam dormiens. Quare resipiscamus ac poenitentiam hic paululum agamus, allectissimi, dum tempus adhuc suppetit, ut
ab aeterno illo igne liberemur. Ploremus in hac vita modicii; ut luctum ac planctum illum sempiternum euadamus. An- non creditis Saluatoris nostri sermoni, quod repente scut 7 fulgur coruscans, ita erit & aduentus cius 3 Non intelligitis, quia fama praeit: ecce hic, ecce illic ' Timeamus igitur, de attendamus nobis ipsis, ne subito nos imparato sex trema illa praeoccupet necessitas; incipiamusque tunc nos psos culpare ac reprehendere , nihil proficientes. Credite mihi, charissimi, quia postrenia iam hora est : credite quia consummatio istius seculi nunc appropinquat. Videte i tur, ne sorte impleatur in vobis Prophetae sierino, qui dicit: M., i. Vae his, qui desiderant diem Domini. Attendamus nobis, dc totis viribus adlaboremus, ne inueniamur sicut seruus il-Maiah. a.. te, quem adueniens dominus eius, inuenit deliciis vacat
307쪽
DE PERFECTA VITA MONACHI. 19stem, de negligentia torpentem , partemque eius cum inii
delibus ponens diuisit eum : sed importune potius, atque assidud Dominum nostrum Iesum Christum sorificemus ac deprecemur , ut a tenebris illis de astridore dentium nos luberet, suoque regno dignos efficiat. 8. Obsecro te, Saluator mundi Christe Iesu, respice in
me, α miserere mei, dia eripe me a multitudine iniquitatum mearum. Irritavi enim ac spreui omnia bona, quae fecisti mecum a iuuentute mea ; irritavi, inquam ,& irrito. Me etenim rudem atque imprudentem, cisti vas plenum scientia ac sapientia:&multiplicata est super me gratia tua, quae etiam meam satiauit famem, & refrigerauit sitim , mentemque meam tenebris plenam illuminauit , de cogitationes
meas ab errore reuocauit. Et nunc Domine Deus meus,
adoro & imploro ineffabilem benignitatem tuam, infirmutatem meam confitens, remitte paululum undas gratiae tuae, illamque mihi in thesaurum tuum ali erua, ut rursus ipsa naiahi lux sit in die illa tremenda. Ne igitur irascaris mihi, benignissime Domine : quia enim inundationis illius fluctus
ferre non sustineo, ideo audacter ac temere deposco ; nam si pra modum multiplicata est in me, meaque infirmata est lingua, illam eloqui atque explicare nequiens. Figura ac
splendor infinitae gloriae benedicti Patris, aliquid iam mihi
ex eius inundatione remitte: nam ignis instar renes meos decor meum adurit. Dona autem eam illic mihi rursus , de in Regno tuo me salua: neque iniquitatum mearum memineris. Quia vero etiam postulare audeo: concede mihi, obsecro, postulata mea: dc fac mecum mansionem una cum benedicio Patre tuo, in die reuelationis tuae; quia tu solus vitae meae dator ac Saluator dia protector es. A cunctis notis meis iniquitates meas operi, dc lacrymas meas suscipe, planctusque ad te meus appropinquet. Recordare quoque lacrymarum mearum quas coram sanctis tuis Martyri laus es. fudi i vi in hora illa e mauescenda misericordiam conse
ruar,&sub alis gratiae tuae protegar. Nam si mecum secun cim iniquitatum mearum merita facere volueris, sustinere nequibo. Ostende igitur in me indignum peccatorem, Domine, ineffabiles diuinae clementis tuae diuitias: mequela tronis illius fac consortem ac socium , qui per unum ver-
308쪽
bum iucunda paradisi virentia consecutus est, idque obii nuit, quod perfectis quibusque repromissum est. Illuc,quae, so, benignitate tua introducas me: abscondarque ibi in me dio arborum eius,ac locum videam, ubi Adam occultatus est, cum alacritate atque laetitia ; Vbi ei dictum est: βdam. ubi es Illicque benignitati tuae gloriam dc honorem offeram, quia preces ac lacrymab meas exaudisti, de cunctas ini quitates meas deleuisti. Ponam in conspectu tuo lacrymas
meas Domine, ut consolationem accipiam inrepromissione tua : ut retrorsum auertatur inimicus meus , territusque conturbetur, dum in loco me conspexerit, quem praepararunt miserationes tuae. Confundatur vero inimicus, qui ita
loco me iudicij videre expectauerat, confususque diffugiat: quia voluntas eius in me non fuit, neque impura atque polluta eius cogitatio perfecta in me est. Ita deprecor , benignissime ac misericordissime Domine, qui totus absquel eccato es , immaculatus , & incontaminatus , ineffabiem super me tuam bonitatem ac tu sericordiam effuti de , & prauta, ut ego & omnes diligentes re, hMredes re . .gni tui essecti, tuamque gloriam contemplantes, .bonitatem tuam semper adoremus, dicamusque cum iucunditate, uno paritex ore cuncti, qui immensam atque ineffabilem illam tuam promeruimus cernere pulchritudinem: Gloria Patri, qui creauit nos: Gloria Filio, qui saluauit nos: Gloria Spiritui sancto, qui preparauit nos, in infinita ac sempi. .
309쪽
V i credit in Filium Dei, habet vitam aeternam. Qui credit in Filium Dei, non concludentur gressiis eius: & si per ignem transierit, non ei flamma nocebit. Qui in Filium credit Dei, sicut dicit Scriptura , flumina de ventre eius fluent aquae Viuae. Magna lignorum strues au 7'get flammam i & timor Dei scientiam in corde hominis multiplicat: operis autem executio scientiam confirmat. Adverte diligenter , nedum seminas verbum Domini tui, superueniat inimicus, qui de suo commisceat Zizania: cum moris sit ei per bona operari mala. A Domino gratiam pollulemus : ut nobis scientiam praebeat, & intellectum vigilandi, ac temperate agendi in omnibus. Fornax aurum probat atque argentum: timor autem Dei cogitationes hominum. Vt suber apud incudem vasa utilia perficit i ilai: Iomini cor expiat impuris cogitationibus eiectis Cum prudentia atque scientia eloqui verba docet. Demus ergo gloriam & honorem ei, qui timorem suum nostriscordibus infundit: quoniam ipte hominem docet scien. tiam. Initium sapientiae, timor Domini : intellectus bonus omnibus facientibus eum. Pietas autem in Ucum, principium sensus.
i. Sapiens Christi praecepta custodiet, & qui
in iis non confundetur in aeternum : qui vero relinquit
inspiens ac vana spes illius est: at qui in veritate seruat ea,de Tom. II. Pp
310쪽
morte ad vitam translatus est, re in aeternum non videbit
tenebras, &in die obitus inueniet gratiam. Angeli fideles animam illius deducent , & super firmam ac stabilem petram fundamentum eius erit, & haereditatem vitae aeternae capiet. Hic autem beatissimus t quia voluntatem Creatoris sui facere nouit. Tuba signum edente, exercitus praeparatur ad bellum : at tempore cevaminis , non Omnes bellatores ac pugiles. Multi habitu monachi, at pauci ce latores: tempore autem tentationis monachi probatio apparet. Ante obitum neminem praedicaueris beatum :& an. te mortem ne desperaueris quemquam. Neque iustum teipsum & irreprehensibilem coram Domino dixeris : quae enim te latent , Deo aperta sunt & manifesta. Credere porro oportet, quod si sustinuerimus ipsum , erit tempua operi nostro. 3. Volo Dei praecepta reipsa seruare, & insignis esse inter fratres : aut praecepta transgredi,&illis esse abominabilis. Qui uniuersam didicit Scripturam, ta Christi mandata despicit, vapulabit multis G at qui voluntatem Doni facit , hic perfectus vir aestimabitur. Non locus vij operfecto, sed discretio ac iudicium appetendum: at ins mioribus , locus optimis regulis directus conuenit. Et quis perfectus est vir' qui Dominum in veritate diligit, A proximum suum sicut seipsum. 4. Deum time, &inuenies gratiam. Nam timor Domini, mores gignit, quibus constant virtutes. At timoris expers securitas aemulationem amaram parit atque contentionem, & his similia. Timor Domini, fons vitae. Timor Domini, munitio animae. Timor Domini t tem spiritalem dirigit. Timor Domini, animae tutela. Timor Domini, gratiam in omni praebet conuersatione timentibus Dominum. Timor Domini, gubernator est animae. Timor Do mini animam illuminat. Timor Domini, malitiam tabefacit. Timor Domini. passiones imminuit. Timor Domini, dilectionem auget. Timor Domini, omnem concupiscentiam malam exsiccar. Timor Domini, Voluptatem pi aescindit. Timor Dei, animae schola est, & spem ei bonam annuntiat. Timor Dei, pacem administrat. Timor Dei, an,