Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sgRMO AD INSTAR PRO VERTIORVM. 3o

loquendum, de tardus ad iram: ira enim viri, iustitiam Dei

non operatur. Sit porro etiam videns, tanquam non videns ea, quae non conducunt: & audiens, tanquam non audiens,

quae ad rem non pertinent: ut& postremisse posteriorem . reddat, ac requiem inueniat. Qui enim seipsum humiliat, exaltabitur i& quis eipsum exaltat, humiliabitur. Nam situ bere atque imperare coeperit, ec non adiuuat pro viribus laborantes, laborem atque dolorem in nouissimis subibit. Non enim semper idem spirat ventus, sed ventorum crebrae sunt mutationes, atque vicissitudines. Quare ali befacere se operi oportet: nescimus enim'quid superuentura pariet dies. Habeat porro ob oculos semper eum, qui ait: Nolute iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini: de in qua mensura emensi fueritis,remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui,&trabem in oculo tuo non vides ρ Aut quomodo dicis fratri tuo, sine ehciam festucam de oculo tuo dc ecce trabs est in oculo tuo ' Hypocrita , eijce primum trabem de oculo tuo, de tunc videbis ehcere festucam de oculo fratris tui. Et sic plane gratiam coram Deo inuenies ,& hominibus. 3. Ne tuos permittas evagari oculos, neque pulchritudinem alienam perdiscas , ne forte per oculos tuos tuus te destruat subuertatque inimicus. Noli imitari negligeniatiores : sed eos, qui omni virtutum genere exculti sunt ataque ornati. Frater, ne perperam ac temerarie agas: quae cnim extra timorem Dei fiunt, aliud continent nihil priter damnationem dc poenitentiam. Beata illa anima , quae in veritate seruit Domino : quoniam in nouissimis sitam a Domino requiem obtinebit. Exigua negligentia magnum peccatum parit: & modica sobrietas atque vigilantia magnum damnum auertir.

4 . Satius est comedere in Domino , & gratias agore

Deo: quam non comedere, & condemnare edentes, ac gratias Deo agentes. Assides mensae t comede panem , dc ne detrahas famae proximi r ut non deuorare carnem fratris

tui per detractionem comperiaris , quia scriptum est Qui

deuorant populum meum in esca panis, Dominum non in-Uocauerunt. Sanus esto infide,& comede omne quod appositum est tibi in Domino. Si vero appositus vobis fuerit

e. C.

322쪽

3io S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

cibus, quem tu edere non appetis , ne tamen illum auerse ris, cum plures velint comedere, & Domino gratias agere. Accumbis mensae ut homo comede, & ne huc illucque circumspicias velut immodestus ac insolens. Frater di-ι. min. . Nit: non ex obseruantia superstitiosa repudio essem carnium: .

omnis enim creatura Dei bona cst, & nihil resiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei , & orationem. Sed quia scriptum est: Non conducunt imprudenti atque insipienti delictaei insolentia de immodestia est monacho, vesci velle animalibus. Vbi apposita sunt fragmenta; ne fragmenta contempseris. Iussit enim Dominus discipulis suis ut colligerent, quae superfuerant fragmenta, ne quid ex illis pereat. 1. Frater charissime, si tentatione victus frater recedae e loco suo,&postea poenitentia ductus cupiat postliminio

reuerti: tu vicie ne impedias , sed potius ad id cohorteris: ignoras enim quid superuentura pariet dies. Non oportet autem tales spernere, tanquam illusos: at potius conuenit eos suscipere quasi ab infirmitate iam liberatos, ac sanitati restitutos Si inter fratres habitaueris, caue ne occasionem alicui praebeas discedendi a fraternitate: ut non in mundo illo iudiceris. Euita quoque vehementer , ne cuiquam sis offendiculo ac scandalo : ut non cum facientibus scandala, a regno caelorum segregeris. Si debilitate aliqua laboret frater tuus , subleua & adiuua cum : ut merearis audire a

Uub.as. Domino in die illa: Quod uni fecisti ex his fratribus meis minimis , mihi fecisti. Qui negligit infirmum, exacerbat praeceptorem:& qui gavaet inlapsu fratris sui, graui casii

corruer.

6. Ne dixeris: hodie pecco,& cras poenitentiam agam;

quin potius hodie poenitentiam agamus: nescimus enim an ad crastinum peruenturi sinus. Peccauimus, fratres: etiam resipiscamus ac poenitentiam faciamus : amplectitur enim Dominus eorum poenitentiam, qui in veritate resipiscunt.

Cave dixeris , Monache , hic bellum est & angustia , ibi

autem requies & securitas. Quis enim est qui oppugnat nos , si nosti: nonne inimicus noster diabolust Audi istitur quid in Iob dicaturi Et dixit Dominus diabolo: Vnde tam. . adustnis . Tunc dixit diabolus in conspectu Domini: Post,

323쪽

sgRMO AD INSTAR PROVERBIORVM. 3 irruam peragraui eam quae sub coelo, dc obambulaui uniuerta ira , adsum. Cogita igitur caelum supra te esse', quocun

que abieris. Permane ergo in loco, quo Vocatus es: dc re

siste diabolo, de fugiet a te: appropinqua Deo, dc appropinquabit tibi. Qui amat aurum, non iustificabitur: at qui diligit Dominum, benedicetur ab eo. Qui confidit in auro, cadet: at qui in Domino confidit, saluabitur.

ignorantia, insipientia, dc imprudentiar quoniam pars vulpis erit: beata autem illa anima, in qua timor Dei inhabi tat. Cui non placet ministrare domino vni, seruiet multis: dc qui non vult subesse praesecto uni, subi j cietur multis per diuersa loca. Et qui non insistit uni manuali operi , in promiscuis operibus conteretur. Qui nimio vestium cultu delectatur , nocet animae suae. Nam sumptuosae ac pretiosae vestes, animam monachi coarguunt atque vituperant: vilia autem vestimenta monacho conducunt. Deaecori mo Ocho est superbia, contumacia, stupiditas atque insulsitas, impudentia, indiscretio , iracundia, de immodestia. Turpe est monacho oculus vagus atque distractus : oculus enim vagus dolores multos conciliat sequenti ipsum. Nisi ab oculorum te distractione continueris: temperantiae ac pudici tiae sulcos non rectos ages. Vituperium homini est , vino inebriari: de clim multos viderim, neminem similem mo

nacho temulento reperio.

prudens est ac demens. Confusio dc improperium est monacho, in propria gloriari potentia: nam qui gloriatur, in Domino g orietur. Immodestus atque insipiens in risu ex tollit vocem suam: insipientissimus vero, qui inambulans. mouet ac ventilat inordinate humeros suos, simul de brachia. Insolentiae signum est in monacho, sinistram partem canit' sui indecenter assumere: at qui bene moratus est, in cunctis religiose verecu Mieque aget. Perniciosum homini vitium est, usitata sibi reddere iuramenta in ore suo. Noli assuescere iuramentis: ut non multiplicentur igno-xantiae tuae ; & pro iustitia tibi peccata coaceruex

mandata eius. Gloria monacho, humiliare seipsuna, dc sul

324쪽

are S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

mittere se paruis pariter ac magnis. Gloria monacho est discretio poc humilitas animi. Gloria monacho , est iniuriae ac malorum obliuio ; necnon patientia, dc sobrietasM-que vigilantia ad omne opus bonum. 'so. Ne senem despexeris , si ad labores solitariae vitae

venire voluerit: etenim Dominus eos, qui ad undecimam horam accessierant non reiecit, ignoras enim, an forte vas

electionis sit iste.1i. Nam si superbiam amaueris , eris pars daemonum: sin humilitatem dilexeris , pars Domini Christi. Si auaritiam amaueris, vacuus &inanis hinc abibis: at si paupe ratem voluntariam dilexeris, diuitiis caelestibus non priu beris. Si passionem memoriae iniuriarum in corde tuo o cultaueris , domicilium eris iracundiae & ignorantiae, tristitiae pariter atque doloris , dc aspectus faciei tuae in te immutabitur. Viae enim eorum qui iniurias memoria tenent, in mortem sunt. si . Vir alte sapiens, plurimum contristabitur: at qui hi militer sentit, in Domino semper laetabitur. Superbia honorem omni tempore requirit: at humilitas, neque in gloria effertur , neque in ignominia angitur: nam mercedem a Domino expectat. Qub memoriam iniuriarum abscondirin corde suo: similis est ei qui in sinu suo serpentem nutrita Ne cor tuum dolore atque tristitia afficias: nam seculi tristitia mortem operatur : quae autem secundum Deum tristi ita est, vitam tibi aeternam conciliabit. 33. Quaere Dominum, charissime , toto corde ac viribus tuis , ut salvetur anima tua; & malitia non demoretur in corde tuo. Nam sicut cataracta impetum auertit aquarum: ita malitia cognitionem atque scientiam a corde remouet. Si quod iustum est, consectatus fueris: comprehendes, dc indues illud tanquam vestem talarem gloriae. Monach ussecularibus rebus implicatus, multis damnis afficietur: qui vero laborum exercitamenta sustinet, detrimentum nullum patietur. Qui mentem ac cogitationem suam post vitae renuntiationem atque secessium, adsecularia conuertit: nihil abes qui seipsum detondet, differt. Qui putat se ludere in utraque re: seipsum seducit, ac decipit. Scriptum quippe est: Deus non irridetur. Quod enim quis seminauerit, hoc

325쪽

1 . Noli circunspicere, monache, per vicos ciuitatis; neque oberraueris in plateis eius : ne forte euentus tibi octacurrat, & labatur anima tua in perditionem. Elatio oculos mentis excaecat: at humilitas in charitate eos illuminat: docebit enim mites, vias suas. In volutabrum luti, frater, ne ingrediaris, & a vitis timoris Dei expertibus longilis recede. Malum id periculosum est viro, confidere in seipso: qui autem sperat in Domino,saluabitur. Qui sua exornat vestimenta, superbiae obnoxius erit: Monachus vero superbus, velut aquila est absque pennis. Monachus modestus achumilis, leuis & celer est cursor,dc tanquam sagittarius iaculandi peritus. Nam sicut omnia ferrum attenuat,& domat: ita& quae secundum Deum est humilitas, conatus 5c machinas inimici reprimit. Quemadmodum enim venabulum venatori, dc scutum militi: sic etiam monacho est humi

11. Stude , frater, spodnte in angusta& arcta via Dei am bulare , antequam inuitus aliam ea angustiorem ingrediaris. Gloria viro seculari est in prodeundo: monacho autem, in non transgrediendo tirnen cellae suae, mente ac cogitatione. Ausculta, charissime: Athleta decertans, ossuum obstruit :& tua superfluis os tuum occlude, & habebis requie.

Qu in magnus dicet quispiam qui nactus est sapientiam : at

non est maior eo, qui timet Dominum. Quam magnus .in quiunt, qui incepit: at non ut is, qui perseuerauit. Quam magnus, qui est primus: sed non ut is, qui perfecit. 16. Noli carnalem amare requiem: ne in ipsa damnum spiritale comperias. Noli curiose sectari ea, quae non sunt tua: ne, quae tua sunt, deperdas. Ad opus immoderatum atque immensum ne teipsum impellas: nam cuncta debito. modo atque mensura ordine agere praeclarum est salutare. Qui suo corde timorem Dei non possidet: quamuis mel de lac quotidie comedat , quiescere non poterit: vix autem fidelis generose ac strenue omnia suffert.

17. Permane in suavi iugo Domini , ut molestum & graue mundi huius iugum excutias. Cellam fratris tui caue trequentes: ne te dc illum conturbes. Si librum utilem habeas,

de fratrem illo uti velle audias : candidE& sine inuidia praebeto ei: Tu autem, charissime, studiose re tibi commodata

326쪽

utere, eamque suo in pace redde domino. Quod si coenobi j librum in tua cella teneas: ne proibcias eum per negligentiam i sed studiose complicatum serua atque custodi eum, tanquam Dei esset. 18. Monachus temerarius praefectum ,& fratres dedecorat: at sapiens reuerebitur eos. Temperantia carnem macerat: at voracitas mentem crassam reddit. Non praebet patientiam in cella monacho, quod non grauald suum opus esiiciati sed timor Dei,dc mortis atque tormentorum recordatio, patientem illum reddunt. Satius est insister operi de orationi, diuinarumque scripturarum meditationi: quam tempus deperdere , 5c verbis otiosis vacare, unde detractio oritur. Noli fratrem tuum, qui ridiculis circunfertur rebus , experiri ac prouocare ad agendum: ne tu quoque de rebus ridiculis agere cum illo cogaris. Scriptum est enim: Qui irritat aliquem verbis, non saluabitur. Qui propria seipsum temeritate odibilem reddit, a quo amabitur 3 Et qui

diligit eos, qui ipsum diligunt; quam mercedem habebit,

meth. s. cum dicat Dominus: Nonne & pecccatores hoc faciunt. 39. Vir audax ac praeceps , turbabit animas fratrum: atqui in charitate patiens est atque longanimis, timet Dominum. Iuniorem laboriosum ne nimis oneres. & cum sene stulto ne incedas. Sapientes vere, senes post Deum fratrum sunt firmamentum. Magnum virtutis opus est continentia oculorum, ventris, & linguae: at si cumuletur benignitate & misericordia , ut lampas fulgebit. Quemadmodum qui bonum aliquod , sibi ipsi in thesaurum recondit: ita vir qui celebrat ac laudat proximum in absentia sua. 6o. Dominum Deum time , & bona haereditabis. Viam

peccatorum ne ingressus fueris: iustorum vero semitas inuestiga. Si iustitiae vias amaueris , vitam aeternam inuenies. Si amaueris quietem , nauigationem tuam in tranquillitate perficies. Si silentium amaueris; a pluribus diligeris. Si aue teris oculos tuos, ne videant vanitatem; mundas in te cogitationes inuenies. Si continentiam amaueris; fornicationis daemonem refraenabis. Si amaueris paupertatem , auari trauda monem in fugam conuertes. Qui aurum in cella sua r

condit , thesaurizat sibi passiones superbiae,&inobedientiae: at qui orationes dc eleemosynas sibi thesaurigat, in Deo dit

327쪽

RMO ADINSTAR PROVERBIORVM. 3 rue

bitur. Alij possessiones, & pecunias thesaurizant sibi 3 at tu,

monache, preces & eleemosynas thesauriza tibi. Alij in tibiis laetantur, dc musicis; at tu, monache, in psalmorum decantatione & Domini celebratione laetare. Alij in deliciis laeta tur,oc ebrietate: at tu, Monache, in voluntate Domini perficienda laetare. Alij vana oblectantur gloria: at tu, monache, in Deo laetare, qui tibi de omnibus diligentibus ipsum, coro- nam gloriae praeparauit. Alij voluptatibus gaudent: at tu, monache, in sanctitate & continentia laetare. ci. Vir, qui Christum amat, turris est inexpugnabilis: perafectus autem in charitate murus qui frangi non potest. Si deambulando meditari velis: tacendo meditare, dc inanem gloriam vitabis. Bonum est corrigere errantem , dc non risummouere. Aquilo conturbat mare:&subita ira mentem commouet viri: at longanimitas expellit iracundia, impetumque esseruescentis animi; dc si ira non adsit, cessat quoque iracundia. Si aedificare, frater, nolis ;aedificata ne destruas. Si plantare nolis: plantata ne euellas. Si, frater, quiescere non velis; alios quiescentes ne peruertas. Si hymnos Domino offerre atque concinere nolis , alios decantantes caue perturbes atque impedias. 61. Loquitur diues, de cuncti sient, εc verba eius ad caelos usque extollunt: loquitur autem Deus nobis per sanctas Scripturas , dc tacere atque auscultare nolumus: sed alius garrit, alius dormitat, alius vero mente distractus euagatur. Sed quid dicit Scriptura 3 Qui avertit aures suas, ne audiat seritiones Altissimi: etiam ipse Deus precatione eius execratur. Monachus negligens ac piger, in oratione audire cupit, Amen: at qui sedulo de vigilanter orationi intentus est, non conturbatur. Longh porro a nobis sit,quod per Propheta est 'dictu: Propinquus es labiis eorum, dc procul a renibus cora. 63. Ne scandalo Sc offendiculo sis fratri, neque concurras cum eo ad peccandum: ut non irascatur tibi Dominus, dc in

manus te tradat malorum. Beatus vir, qui in nulla re scandalizarit proximum: quoniam merces eius magna est in caelis, qui autem indiscrete ac temerE scandalizatur, scandali-etabit multos. Nisi prius ob oculos sibi homo constituerit sua peccata, in quocunque loco quiescere non poterit. Beatus

qui bonam auspicatus fuerit vitam , atque ita perfecerit, Vt

328쪽

3i6 S. PATRIS E P HRAEM SYRI,

Deo placeat. Scriptum est: Qui honorat patrem sinam, i , cundabitur in filiis, & in die orationis suae exaudietur. Qui honorificat patrem, vita vivet longiore, &in die obitus sui inueniet gratiam. In verbis & factis honora patrem tuum, ut superueniat tibi benedictio ab eo. Ne glorieris in contumelia patris tui: non est enim tibi gloria , patris confusio Gloria enim ho inis exhonore patris sui: de dedecus filiis nister sine honore. Pro parentibus carnalibus , monache, eos habes qui secundum spiritum te generant in Domino uededucuntque ad vitam te aeternam.

6 . Audi frater eum, qui dicit: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, & ab homine acceptabili diligἴris. Quanto maior es, tanto magis te humilia: dc coram Deo inuenies Eratiam. Quoniam magna est potentia Domini, & ab humilibus honorificatur. Obductioni autem superbiae , non est sanatio: frutex enim peccati radicauit in illo. Tria sunt genera, quae augent vanitatem, A quartum non bonum: mo-bedientia iuniorum; & senes inuidia super iuniorum profectu laborantes, & religiosus, si ad iniqua declinet , & praefectus, si imprudenter fratrum animas premat. Quatuor gen ra gloriam atque existimationem augent, & quartum coram Deo & hominibus bonum: concordia fratrum in mansuetudine & iustitia , & frater fratrem in timore Domini commonefaciens; de iuniores morem senioribus ut dominis pro priis gerentes, & praefectus suos fratres ut seipsum diligens, salutemque animarum ipsorum in veritate curans. Res mala atque periculosa viro est superbia, per omnem modum. Noli amare superbiam , charissime : non enim in ea quid est conducibile. Omnis morbus recte curatus sanitatem consequitur: at superbiae morbus, malum est immedicabile: nam

ranitatis remedium a se repellit,& mortiferum sibi ipsi phar macum efflagit: absit igitur, vi in seruis Christi Domini re

periatur.

61. Gloria monacho est sermo fidelis& modestus: qui vero

scurrilibus delectatur , demens est ac stultus. Festiuitas monacho est, obseruatio mandatorum Christi: consolatio vero ipsius, non agere malum. Laetitia & oblectatio monacho est , accedere ad Dominum : gloria autem eius , timor Domini. Mundanam participare philosophiam non potui : gratiam vero cum remissione peccatorum a Domino.

329쪽

deposco. Supra smaragdum,& hyacinthum,& supra dolia auro plena, omnemque scientiam mundi huius, confiteor tibi, Domine pateri quoniam postulatis meis non fraudasti me, de non despexisti deprecationem inutilis servi tui.Tu enim desse

peratorum spes es unica: & auxilio destitutorum adiutorium atque praesidium tutissimum. Sit nomen maiestatis tuae ben dicium in secula. Amen. 61. Postulasti a Domino, monache, quae decent professionem tuam: de infinite multiplicata largietur tibi. Sine a qua non ςdificatur terris: dc absque cognitione non excolitur virtus. Vidi iuuenem prudenter consolantem atque hortantem senem: &in hoc demus gloriam Deo. Post concupiiacentias tuas, monache, ne ambules, & a desideriis tuis prauis cohibearis. Nam si animae tuae praestes propensam concupiscentiae affectionem risum concitabis inimico tuo. Qui corporis sui carnes delicate nutrit, concupiscentias malas pascit, & turpes ei cogitationes non deerunt. Castiga carnem tuam , monache, dc in seruitutem redige: ne reprobus efficiaris. Quod bonum est, in tua carne exerceas: dc cito

fructificabis.

6 6. In fratrum conuersatione quietam agere vis vitam, monache ' communi fratrum contentus sis mensa , dc erit sanitas carni tuae , & cura ossibus tuis : & anima tua detrimentum non patietur. Sin autem in phialas, & pocula inflexeris oculos tuos : nouissime dolore assii geris, velut fi serpente ictus. Si pium ac religiosum virum manu cibaria tenentem conspexeris: ne ipsum mente tua damnes, ac iudices: non enim nosti, cui ista apponere velit. 67. Cura, monache, internum opus, & ne inutiles muros exornes: siquidem venustas & elegantia cellae monacho patientiam non praebet. Quae necessitatis sunt, quaeramus:

nam superflua, distractionem nobis praebentia, non prosunt. Piger dc ignauus monachus, excutiat se, & dicit: Hodie hic habito, & crastino die hinc discedo cur ergo laboribus

me fatigo atque conficio' Componaris,monache,instar mallei dc incudis in mente tua: & affer cogitationes cordis tui,&reprobas atque inutiles te repelle.

6S. Qui de pij atque religiosi lapsu laetatur, hic dupli '

citer cadet: at qui conuertit hominem ab errore viae suae,

330쪽

si 8 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

O b. s. saluabitur. Si peccauerit frater, libenter accusamus eum: at si nos peccauerimus, reprehensiones unon libenter recipimus. Ne, frater, pro diabolo, at potitis contra ipsum decerta. A iuuentute tua, frater, excipe doctrinam :&vsque ad canos , inuenies sapientiam. Monachus obuenientia mala prompte fortiterque sustinere valens,ex parte dolorem percipiet: at qui tentationem expectat, abundantiore doloream cietur.

69. Propria proditio est negligentia, negligentia autem

grauis ac dira est captiuitas: at vigilantia etiam captiuam ducentes captiuitatem, capit & apprehendit. In pigritia manuum stillabit domus: & quando voluerit, in ea manens, ab ipsa fugiet. Monachus piger,ne ianuam quidem suae cellae occludet, donec a vento iactata confracta fuerit, at sobrius ac

vigilans, irreprehensibilis erit. o. Qvj suos refraenat oculos, leuior atque expeditior erit: at qui huc illucque retorquet illos, graue sibi ipsi onus

imponet e distractio enim concupiscentiae, puram ac sim plicem mentem transfigurat, atque immutat. Si abreptus, oculos tuos in vanitatem conieceris, celeriter reprime illos : ne fortEin turpem commixtionem incidas. Dum tua uritur caro, caue contingas partes pudoris, ne vehementius inflammationem in te accendas. Beatus qui omnem carnalem concupiscentiam vicerit. Malum est cum anima excrescere cogitationem improbam quemadmodum & gra

men in olerum areola. Nunquid insula in medio mari Sta fluctus abscindere potest, quominus ipsi allidanturὶ verun- tamen insula fluctibus resistit. Ita etiam nos, cogitationes

amputare noxias non possiimus, attamen cogitationibus eiusmodi obsistere possumus, si volumus. Ceterum dicat sortasse quispiam : & quo pacto interdum per cogitationes superatur anima superatur, quia non se opponit cogitationibόs taed permittit eas introire: pabuloque deinde reperito, paulatim animam dissoluunt atque euertunt. 7i. Quatuor sunt mala, quae dissiculter curationem admittunt, videlicet, amor sui ipsius, auaritia, vana gloria, &ambitio siue cupiditas dominandi; quae dicere non nouit,sus ficit: sed nullum eorum curam impossibile est Deo. Antequam malum radices in te agere incipiat, euelle illud : α

SEARCH

MENU NAVIGATION