장음표시 사용
331쪽
priusquam surculos suos emittat, ex imis foveis radicem ip sus extrahe i nam si radices illud in te agere permiseris, dominium sibi usurpabit in te. Qui vigilanter attentoque orat, adurit daemones: atqui mente vagatur, illudetur ab ipsis. Qui suis abducitur concupiscentiis, & cogitationum oblectamentis., facile capietur: at qui temperans est ac contianens, saluabitur. Incredulitas duplicitatem animi generat, duplicitas autem negligentiam, negligentia vero obliuionem, dc obliuio desperationem , at desperatio mortem. Unde mala in nobis dominantur; nonne per nostram negligentiam 3 Non subiiciaris membris tuis: ut non dominentur in te membra tua. Quod bonum est, in iis operare, & non quod malum sit; de eris possessio pretiosa Domino tuo.Signum animae pigrae ac negli sentiscit, non libenter sacras audire scripturas: anima vero sobria dc vigilans , diuinos lubens sermones suscipit. 73. Quemadmodum terra sitit pluuiam: ita lectus boanus ac mollis nutrit somnum, & carentia timoris Dei auget illum. Ouis tibi est ' ne simul cum ea lupum recludas. Et si qua in re oppugnat te inimicus, ne intromittas eum in domum tuam: quod si etiam introduxeris, ne mente ac cogitatione relaxeris: sed timorem Dei ob oculos tibi constitve: ne fori E inmaici tui derideant te. Domus super arenam aedificata non erit stabilis, & exercitatio vitae monastica studio placendi hominibus admixta, non permanebit: atqui in timore Dei operatur , iacturam mercedis non pa
7 . Tempore orationis, peregrinum atque extraneum colloquium non proferas: & a precatione mens tua non
obscurabitur. Frater, ad psallendum Deo consistis t aperi V D, . Os tuum eloquio Dei, secundum eum qui dicit: Psallam Deo meo, quandiu fuero; ne forte interea dum negligenter agis,alienae cogitationes tuam mentem obturbent. Sed
dum psallis spiritu, psalle etiam mente. Magnum in oratione donum est lacrymai abstrahi autem daemoniacis cogit tionibus, morti est simile. Cor a caelestibus degenerans cogitationibus daemones rebus terrenis constringent atque implicabunt: quando autem corruptibilia contemnet , tuncca, quae corruptioni non sunt obnoxia, comprehendet. In
332쪽
morticinio adducentur ac cogentur vultures: & in anima se ipsiun desperante, congregabuntur daemones. Vbi enim ca, dauer, ibi congregabuntur & vultures. Sursum habeamus mentem, charissime: adhuc enim modicum restat temporis & hinc abibimus: & quae congregasti, cuius erunt 37s. Sicut fumus expellit apes: ita malitia cognitionem atque scientiam repellit fi coroe. Nemo delectatur iustitiai sed auaritia detinentur multi. Nemo gaudet quod iniuri non affecerit proximum: sed si paruo magna emerit. Ante faciem tonitrui, coruscat fulgur : dc a facie nubis durae ac dense, alas contrahit omnis auis. Comminatio apri, in necem ipsum tradet: & iracundia viri, ruinam ipsi praeparabit Leo capitur propter ventrem suum : dc gulosus ob ventris voluptatem conteritur. Equus duri oris in malorum manus sessorem suum praecipitabit: de homo durae ceruicis in mala. incidet. Tempore niuis pervestigatur fera: & tempore ten-.tationis inuestigat satanas monachum: probatio autem mu-nachi in tentationibus apparet. 6. Contende, charissime, ut discretionem possideas, in qua virtutes solitariae vitae sunt reconditae. Discretionis poni ro interpretatio, quid aliud est, quam absque scandalo dc. offendiculo custodire sodalem; dc meliora, magisquς ad sa'. lutem pertinentia deligere. Cupis magnus emer sis omnium nouissimus. Cupis bonum possidere nomen in lenitate ac mansuetudine, opera tua temperato atque peragito. Time: autem Dominum in veritate: ut bene tibi sit in nouissimis tuis: quia timentes ipsum glorificat.
77. Noli, monache, obsequi inuidiae, neque insidiati
fratri tuo, de probrosum ei nomen imponere, volens cum ignominia cum suo loco expellere: ut non quae in alterum,
moliebaris, ipse sustineas , qui enim foueam sodit proximo suo, incidet in illam , audiasque quod scriptum habetur: Ca dent in retiaculo eius peccatores , impleaturque in illo,quod dictum est: omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu,pe isecutionem patientur. Ne excusationem praeteXas,frater, li- .cens, te cum aliis non facere mala, neque communicare ma, .le agentibus: scrutatur enim corda o renes Deus.
78. Si frater tuus, charissime,e coenobio egressius st: ne monte aduersus ipsum eriraris, neque si infamia notatus . in
333쪽
RMO AD INSTAR PROVERSIORVM. uerr
is oculis tuis: Ignoras enim, quid superuen tura pariet dies. P - et . Dicentem audi: Qui se existimat stare, videat ne cadat. Et rursus: Non enim qui seipsum commendat, ille pro b tus esti sed quem Deus commendat. Nam multi cum putarent se alios vicisse, ac dominari illis, hi externis magis externi euaserunt: Illi autem, quorum desperata salutis spes fuerat, gi un a Domino acceperunt. Nam Deus superbis μοι. resistit, humilibus autem dat gratiam. q. Si virum conspexeris immorigerum & intemperantem, superbum & sibi sapientem, huius radix semimortua est, eo quod non suscipiat ipsa pinguedinem ortam a timore
Dei. Sin autem quietum atque tranquillum & humilem virum videris; huius radicem permanere noueris : quia a pinguedine timoris Dei irrigatur. so. Tametsi , fratres, accidat praefectos nostros nobis praesentes non assidue adesse: magnus tamen semper inter nos pastor praesens est. Verax quippe est qui dixit: V- MQU. . hi sunt duo vel tres congregati in nomine meo , ibi sum ego in medio ipsorum. Attendamus ergo nobis ipsis , cha rissimi. Monachus indecenter se gerens, manus suas in homines temere coniicit: qui autem aliorum miseretur, misericordiam consequetur.
81. Opere aliquo fratrem oneras 'bonum opus praestas, si tamen laboris ei mercedem in charitate Dei rest sideris: non enim pium atque religiosum est, nocere & aduersari alteri Qui patientiae & longanimitatis, atque clementiae viam inuenit, is vitae viam inuenit. Homo distractus, insigni die se exercet , & in opificio se versat huc atque illuc & concutit Passer passerem in rete ac laqueum allicit: & peccator sui similes in profunda malorum adducit. Devita eos, monache, qui otium amant, & quiescere nolunt. Fuge, monache, eos qui conuiuiis gaudent,& dicunt Hodie ego faciam,at tu cra stine die ages, si enim eiusmodi sermonibus consenseris : vitam religiosam non perages. Ceterum imitare eos, qui ferruent spiritu,quique per angustam&arctam Viam ambulant; ati H. hut vitam aeternam assequaris: nam lata & spatiosa via, in perditionem ambulantes in ea deducit.
82. Monachus piger ac negligens , ingruente cogitatione aliqua, reclusus in cella rua huc illucque circumser-TOm. II. Sc
334쪽
tur, instar nauis gubernaculo destitutae: qui vero cum patientia vitam quietam degit inanibus cogitationibus non abstrahitur. Qui fratris sui profectui inuidet, seipsum a vita aeterna segregat: at qui ei auxilio est, particeps eius erit. Si enim qui mala agentibus consentiunt, utrosque iustitia punit: nonne inulto magis Dominus mercedem cooperanticum voluntate sua praebebit Scriptum rep Multae tribulationes iustorum,de ex omnibus illis liber eos Dominus;atque etiam: Multa flagella peccatoris;&: Mors pec catoris pessima. 83. Non est virtus, contumelia accepta stupere : sed potius animaduertere & aspernari eam propter pietatem. Ignavus enim, inquit Sapiens, etiam conuiciis exceptus non confunditur. Satius est subridendo, iracundiam atque fur rem praecidere , quam aspere & crudeliter efferari. Viro autem prudenti,planctus risu suauior est ac gratior. Qui dabit ori meo custodiam, & super labia mea signaculum versa tum: Vt non cadam per ipsa, de lingua mea perdat meὶ Domine Pater, & Deus vitae meae, ne derelinquas me in concilio eorum, dc ne permittas me cadere in illa. Dixisti enim Do mine: Ex verbis tuis iustificaberis, dc ex verbis tuis condem naberis. Nam si Propheta dixit : Velut pannus menstruatae, omnis iustitia nostra: quid dicam ego, qui in peccatis natu sum 'Et nunc,Domine, ex tuis miserationibus tota spes me dependet. Propitius esto mihi peccatori, Domine. Elatio nem oculorum ne dederis mihi: dc concupiscentiam malamauerte a me.
8 . Ne fidem fallacibus attribuas insomniis, charissime: nam multos deceperunt somnia, in iisque spem ponentes eX eiderunt. Ad quas enim nos deuenimus mensuras, ut visio nes Angelorum aspiciamus 8 Magna felicitas dc gloria, est humilitas: dc non est in ea lapsus atque ruina. Signum porro humilitatis est, ambabus manibus omni tempore ac loco subuenire fratri necessitatem patienti , non secus ac
recipere. 8 I. Monachus haereditatem parentum carnalium requitirens, in varias distractiones incidet: qui autem Christum exquirit, saluabitur. Cave dixeris: Si consenuero, unde sustentabor 3 De crastino non est permisium nobis solicitos eb
335쪽
se : &de senectite tua nunc anxi E atque solicite cogitas I Regnum Dei, & iustitiam eius quaeramus: dc omnia haec adiicientur nobis. Ipse enim dixit: Nouit Pater vester caelestis, quid opus sit vobis, antequam rogetis eum. Si vero ista primum non quaesierimus. iam perspicuum est,nos de his minime laborare. In Dominum igitur curam & solicitudinem tuam proiice: & ipse te enutriet. Si Dominus aliquid in ma nibus tuis prosperauerit, quasi ipse rationes tecum subducturus sit, satage. Qui pauperum miseretur, bonis replebitur: atqui misericordiae viscera claudit,a caelesti quoque sponso excludetur. Qui confidit in homine,non aspiciet bona:at qui in Domino sperat,saluabitur.
86. Ne sis asper in lingua tua: quoniam os iusti distillat
gratias Cibi multi crassiam ac stupidam reddunt mentem: bona autem temperantia purgat eam. Attende, monache, a tende tibi, i conuersatione mulierum, Vide charissime, ne forte praetextu atque occasione cuculli,aut analabi, alioue amictu capiatur anima tua: multae enim sunt insidiae fraudulenti inimici. Satius est veteres ferre vestes,& curam habere
animae in timore Domini: quam splendide vestiri, & turpiter atque inhoneste incedere.
8 . Qui Dei custodit mandata, seipsum diligit: at qui
ea contemnit, animae sirae detrimentum affert. Vir ebriosus& iracundus, conturbat animas fratrum :& dedecus eius perpetuis cum ipso est. Impone viceri malagma: & iuniori monacho pietatem non fictam. Ad interitum ruit monachus nouitius, propriam sequens cogitationem, & expertorum
admonitionem non recipiens Error pravus nouitio mon
cho , est inobedientia: submissio autem atque obedientia in Domino, munit protegitque fortia. Vir superbus & immorigerus, dies aspiciet amaros: at humilis & patiens omni tempore laetabitur in Domino.Magna res est,uirum inu nire patientem , & humilem : dc pulchritudo eius lin-
mensi. 88. Non contradicas veritati: & te tuae inurbanitatis
atque immodestiae pudeat. Non confundaris confiteri peccata tua. Et, ne dixeris: peccaui, & quid noui mihi accidit Dominus enim patiens est, & lonsanimis Ne tardes conuerti ad Dominum,& ne differas de die in diem. Memineris non
336쪽
tardare iram eius Non sit exporrecta manus tua ad accipiemdum, dc ad dandum collecta. 89. Monachus prudens,in charitate seipsum circummuniet: at insipiens, odium sibi accumulabit. Qui extollitur aduersus fratrem suum, a daemonibus illudetur. Noli perpetuo contemnere fratrem tuum; quoniam scriptum habetur MEAE. , . Multi tyranni sederunt in throno ac solio, & insuspicabilis portauit diadema. Sis hilaris in iustitia: ad peccatum vero potius tristis. 2Egritudo animae, est ambitio i Vana autem gloria, morbus malus. o. Egressus es cella tua, monache, ad ministerium' nodi sensus tuos; ut non concilies tibi ipsi bella & perturba- r. . . tiones, per cogitationes improbas. Vbi non est, inquit, se- pes, diripietur possessio: & ubi non est patientia,ingemiscererrans. Multas excusationes sibi piger coaceruabit monachus, de somnolentus in mala decidet. Monachus auarus instar palmae est infructuosae: at inops ac pauper velut palma detonsa est in altum ascendens. Monachus qui rerum terrenarum amore capitur, similis est accipitri extenso, & loros ac vincula suis pedibus capienti, qui ubicunque consederit, implicatur: at qui a rebus materialibus est alienus,viatori accincto & expedito est similis. 9r. Multi apud se videntur esse prudentes: sed intelligere nequeunt, eam quam putant prudentiam, detrimento animae sibi futuram. Non est sapientia, non est prudentia, . non est consitum bonum in anima timorem Dei respuente: Sapientia autem vera est, cuncta secundum Deum agere. Guttur dulce multiplicabit amicos:&qui diligit Dominum, conseruabit vias eius. Honora fratrem coram notis atque fa miliaribus ipsius: & coram Domino, in pretio atque honore
91. Oeconomus fidelis lucrabitur animas fratria suorum: mens autem atque animus eius, qui memoria conseruat iniurias, disperget illos. Prudens oeconomiis iustE partietur: imprudens autem atque insipiens pugnas praeparabit. Monacho insatiabili non sum ciet quod aequum ac iustum est: Et loquax turbas concitabit: qui vero timet Dominum, quietam vitam ducet. Oeconomus ebrietati deditus, de cietur a gloria: attemperans dc modestus ac humilis proficiet in gloria.
337쪽
sERMO AD INSTAR PROVERBIORVM. 313
s. Ne tibi aegritudinem praetexas, monache, cum s nussis; quoniam scriptum est: Et desiderium eorum dedit II ipsis. Ne aspernemur, fratres , gratiam. Domini praebentis nobis fortitudinem ad operandum bonum: sed hoc in ea operantes, gratias semper agamus Domino. 9 . Qui proximum deridet, velut detractor habetur: m. o. in detractio autem apud Deum dc homines cst odiosa. Qui exacerbat proximum, suscitat iracundiam: at qui pacificat, perbeatus est , quoniam filius Dei vodabitur. Senes honora propter Dominum: & iuueni egenti compatere: & mercedem a Domino accipies. 91. Scriptum reperitur: Nolite operari cibum qui perit, I . sed qui permanet in vitam aeternam. Manus tuae, quod bonum sit operentur: ut&necessitatem patienti distribuas;& cor tuum semper directum sit ad Dominii: & cibum permanenxem operaberis, & non pereuntem. Operare, frater, &ne obambules magnam enim improbitatem docet segnities.
qui strenue tolerat, in nouissimis diuitias suas reperiet. Minister prudens, non negliget opus suum. & qui timet Dominum , non erit scandalo fratribus suis.
fuge potius illos , qui in animam sagittas iaculant. Fugis serpentem mordentem corpus : at fuge magis mulierem, quae animam mordet. Qui pulchritudinem explorat mulieris; concupiscentiam venustatis ipsius suae inserit animae ct qui assidue prae foribus domus eius versatur: similis est ei qui in glacie dea aulat: quia non longe ab eo abest lapsus atque ruina. Igi A fugis , charissime, ut non comburat corpus tuum : fuge quoque peccatum ne corpus tuum simul cum anima comburat in igne inextinguibili. Sicut duo pugiles: ita monachus, qui cum muliere versatur : atqui sobrius est& vigilans, spoliabit, & non despoliabitur. Ianitor fidelis, post Deum , est custos animarum: at infid iis , etiam suam ipsius animam abiiciet.
tamus: ob negligentiam vero in ipsa a nobis admissam,ignorantes extollimur. Laus est viro non tempus duntaxat. sed
in bono prosectus: prosectus autem, non canicies, sed vi
338쪽
tam recte & cum virtute traducere. Magistratus te honorem militi, scutum, framea, & galea pariunt: at monacho nouitio, fides, poenitentia, & cnaritas. Fides generat castitatem & humilitatem, obedientiam & longanimitatem, atque temperantiam , poenitentia autem lacrymas: atch ritas patientiam, & spem. 99. Qui assidue ex una in aliam cellam transit atque digreditur , inanes sibi cogitationes acquirit: at qui uno in loco sustinet, magis quiete vivit. A iuuentute tua, Charissime, disciplinam tibi eliger & usque ad canos, prudentiam inuenies. Ab initio iuuentutis tuae, semina agrum tuum, & cur eum: ne fortE spinae in ipso, tanquam in terra inculta, succrescant. Fructum in eo bonum facito: & ei, qui vires tibi suppeditat, da gloriam IOo. Aquar augent foenum, & conuersatio secularium, passionem superbiae : qui autem timet Dominum, non.eL fertur. Si gratiarum donis effectus sis dignus, ne propterea superbias: nihil enim habes boni, quod a Deo non acceperis i de si secundum eius voluntatem non ambulaueris, prOprium a te auferet, dc meliori atque utiliori illud donabiti tunc similis essicieris ei, qui propulsat&absicit calamum qui liturae cuiuspiam causa fuerit Ioi, Quemadmodum duo in eodem loco gallii ita duae simul cogitationes in corde monachi. Recede ab alienis, α quiescet anima tua. Vir sapiens custodiet mandata : dc qui obseruat ea, paradisum aeternarum deliciarum possidebit. Melius est nomen bonum, quam diuitiae multae: super aurum vero & argentum , gratia bona. A nam torpentem consolare ac cohortare, & Dominus cortinim confirmabit. 1or. Si poculum vini post orationem opportund acceperis, studiosE ad cellam tuam vade, dc clauso ostio gratias age Domino, qui iugiter tibi dispensauit & dispenset, Nam sermones a prandio multiplicare, lectra dc peccata generat. Vir ebrius agit & loquitur vesperi, quae non oportet ει quorum diluculo poenitet, qui si rursus vinum inuen rit, ad eadem relabitur. Si semel malum expertus sis, Obserua te in posterum. Scriptum quippe est: Omnis qui natus est ex Deo , conseruat seipsum, & malignus non tangit ipsum. Noli vinum bibexe ad ebrietatem, charissime, etiam-
339쪽
ssRMO ADINSTAR PROVERSIORVM. 3i
s vehementer te orem , qui adsunt amici. Nam si te vinum superauerit: prae cunctis, qui hortatores tibi fuerant, in te scandalizabuntur. Attende porro , ne ab obliuione occi peris. Laborat de angitur ventri deditus , conteriturque dum ventrem suum cibis replere studet , & ubi comedit, circa digestionem torquetur : Temperantiam vero sanitas sequitur, dc sobrietas, atque vigilantia. Io3. Monachus vagus non erit invulneratus, nisi animo excubauerit: qui autem patie aer in quo vocatus est loco permanet, maiorem requiem inueniet. Qui parvipendit exigua, paulatim cadet: & pigritia sensim, inuitam atque odiosam paupertatem generat. Noli recusare sanctorum virorum admonitiones , quantumuis intelligens sis ac prudens : nam in eo cognitionis atque scientiae fructus cernitur. Indignum est monacho in conuenticulis versari: & merces eius dolor, dc poenitentia. Scriptum quippe est: Dum laudantur iusti, laetantur populi: nomen autem impiorum extinguitur. Et rursus: Laudet te vicinus, dc non os tuum: alienus, de non labia tua. Et iterum: Probatio auri & a
genti , ignitio. Homo autem probatur per os laudantium ipsum . . io . Filius intelligens, custodit legem : qui autem pascitur luxu, dedecorat patrem. Honora cunctos propter Dominum, honorem tibi non repetens: & gratiam a D mino inuenies. Scriptum habetur : Qui non reueretur facies iustorum, non bonus: de qui talis est, buccella panis vendet virum. Et rursus: Beatus vir, qui veretur omnia per metum: durus autem corde incidet in mala. Viri amantis sapientiam, lari atur pater eius: qui autem pascit meretrices , disperdet diuitias. Satius est pasci diligenter , quam Pascere negligenter. Et, melius est studios E addiscere, quam docere, & agere quae non oportet. Qui seipsum instituit, etiam alios instituit: dc qui se ipse docet, etiam proximum docet. ios. Noli nimium onerare fratrem tuum: nam si onusi iamento tuo imposueris, quod vires superet, in medio viae deficiet atque succumbet. In omnibus, quae acciderint tibi,
Prudenter te pere : dc auxilij memineris tibi allati L Do
340쪽
ios. Ne turpibus locutionibus aures tuas praebeas: vemens tua non inquinetur. Sicut enim oculis odest fumus ita turpis sermo nocet animae. Si fornicationis te spiritus turbet: increpa eum , dicens: Dominus te destruet, qui pessimo foetore plenus es, daemon immunditiae. Nouimus quipp e eum, qui ait: Sapientia carnis, inimicitia est in Deli. Non est sapientia, non prudentia, ubi Dei timor non est: nam satietas sapientiae est timere Dominum. Scriptumque . reperitur: Lux iustis assidue lux vero impiorum extinguitur. V i ior Arbor vitae, desiderium iusti ἰ qui autem repreheni siones odit, demens est. A multiloquio non effugiet pecinu . . o. catum : parcens autem labiis, sensatus erit. Cogitationes iustorum, iudiciat gubernant autem impij dolos. Qui honore praeuenit proximum suum, honorem inueniet: at qui non reueretur iaciem fratris sui, cum labore atque molestia
ios. Si cum fratribus comedis , secundum canonem ac regulam, demitte te in patinam. Nam & turtur, & hirundo , dc agri passeres , custodierunt tempora ingressitum suorum. Demitte te, neque iuueniliter agas, propter minores&iuniores te . At tu, charissime, cum totum diem ieiunus transigas, etiam in momento temporis commoueris rio'. Suave tibi est otium t sed ultima eius amara. Cum labore opus tuum exerces : sed posterilis laetaberis. Scrurr-- ε,aa, ptum est : Abominatio Domino, labia mendacia : qui au- tem facit fidem , acceptus ei erit. Qui multiplicat verba sua, abominabilis erit: qui vero os suum tenet ac reprimit, diligetur. Si virum aliquem negligentem conspexeris ad virtutem resipiscentem: tu cave, cogitatione relaxeris , imo magis viriliter agas , & tentationis tempore amplius de
Iio. Monachi, caueamus excedere humilitatis mensi, . ras : ne forte dum videmur consentanea facere, nostram
ipsi religionem obseruantiamque corrumpamus. Quapropter etiam damna , poenasque illatas pro nihilo ducamus propter eum, qui dicit: Seruum Domini non oportet contendere ac litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Et ite rum: Beatus qui in omnibus sen erest pauidus. Et: Ne fe
stines in spiritu tuo irasci: quia turor in sinu impiorum requiescir.