Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

SERMO AD INSTAR PRO VERTIORVM. 3r9

quiescit. Scriptumque habetur : Filius astutus , obediens patri ἰ filius autem inobediens , in ignominia. Qui custoditos suum , seruat animam suam : at qui immodestus ac petulans est labiis, perterrefaciet seipsum. Filio doloso nul lum erit bonum : qui autem conseruat mandata, perbeatus. Lex sapientis, fons vitae : qui verb demens est, laqueo morietur. Qui incedit rectE . timet Dominum: atqui perue tit vias suas, ignominia ascietur. Quae res sapientiam apud malos, dc non inuenies: gratus autem sensus, apud prudentes. Paradisus sepimento carens, dum calcatur, desolatur: α qui non custoait os suum, deperdit fructus suos. vi. Qui confidit in diuitiis, corruet: at qui succurrit iustis, hic exorietur. Qui dissipat sinbstantiam suam insipienter , egenus eiu cietur : qui vero in fide Domini eam di iapergit , non deseretur in aeternum. Scriptum quippe est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi : cornu eius exaltabitur in gloria. Qui multiplicat diuitias suas cum usuris & excrescentiis , ei qui miseretur

inopum, congregat eas. m. Quantum elatus est homo in superbia cordis sui, tantsim caIcat terram ex qua sumptus est: quodque rursus est admirabile, &in terram reuertetur: exaltat autem Dominus humiles. Fumus fugat apes: & memoria iniuriarum, cognitionem a corde depellit. Roga Dominum , & lacrymas coram bonitate eius effunde : & recordatio iniuriae non demoretur in anima tua : eritque oratio tua sicut incensum in conspectu eius. Scriptum est : Immundus apud Dominum est omnis elato corde : humiles autem spiritu excipiet gloria. Et rursum: Occasiones quaerit vir , qui vult recedere ab amicis : in omni autem tempore erit ignomianiosus. Sic quoque monachus, volens a mansione sua segregari, praefectum & fratres accusat ac culpat. Scriptum legitur : Est via quae videtur apud homines recta eue: noui Csima autem eius vadunt in fundum inferni. Et denuo: Suis itineribus saturabitur temerarius, & de cogitationibus suis vir bonus. Nos, inter nos adhortemur dc consolemur, ch rissimi: inuicem serviamus: inuicem nos admoneamus , re reprehendamus in timore Domini, donec in portu vitae nobis mutuli occurramus. Tom. II.

342쪽

33o S. PATRIS EPHRAEM SYRI

ii 3. Monachus ventri deditus , multa anxie & solicitEcogitat: at qui temperans est , capreae in agro similis redaditur. Sicut piscibus aqua: ita monacho vita quieta, in liu

militate dccliaritate. Commeatus monacho in via, pietas ocreligio in timore Dei. Timor autem Domini, aurum probatum cuius possessbr nunquam deseretur. Conantur inimici detinere cogitationem tuam, monaglie, dum in per

grinatione hospitiove quid audire de parentibus tuis carnalibus atque propinquis contingit: superabundabit autem tibi gaudium & consolatio in regno caelorum, si ad finem usque perseueraueris in ministerio Domini. Qui pacifice

vivere cupit in omni loco, non propriam requirat requiem: sedeam quae alterius, in Domino ; dc requiem inueniet: atqui irritator est & malignus, nunquam quiescet. ii . Non antE peccabit quispiam, quam Dei timorem contempserit. Cupis non peccare i Timorem Dei serua. Puta autem peccatum esse instar montium sublimium, aut pelagi maris fluctibus ac tempestatibus pleni , aut tanquam flammam ignis, quae incidentes in ipsam comburit atque absumit. Solertia quippe inimici imminuit peccatum in oculis tuis, donec in illud incideris. Noli peccare, dc patrema. Reir. 3. tuum ne causeris atque praetexas : nam Samuel apud Heli

permansit:& Giezi, apud Elisaeum.

Ii s. Pastorem te constituerunt 'caue in ovile tuum lupos introduxeris corrumpentes ac discerpentes: ne desolatum tuum ouile reddant , cumque princeps Pastorum venerit, non placebit ei. Repelle ab ovibus tuis quamcunque rem ipsis contrariam, ac noxiam :& nequaquam voceris operarius fraudulentus. In medio fratrum, Praefectus honorabilis : & qui timent Dominum , in oculis eius. Priusquam rem aliquam aggrediaris, exitum eius cognoscas : A tanquam antesignanus, oppugna Satanam. Scriptum est enim: Aa, j. Dinnis qui natus est eX Deo, non peccat: sed generatio Dei

conseruat eum, & malignus non tangit eum.

Ii 6. Non quidem graue ac difficile est incidere , sed

graue & periculosum est in eodem seccato perseuerare. Si contentio ac pugna inter duos fratres acciderit , qui

prior edrum respuerit, coronam victoriae accipiet: coronabitur autem & secundus, si poenitentiam non respuerit:

343쪽

SERMO AD INSTAR PROVERBIO RVM. 33i

sed prompte quae pacis sunt, curauerit. Signum immodestne in monacho considente in medio fratrum est, nudare suas tibias: at qui verecundus est , honeste decenterque sedebit. De multiloquio id noueris, monache, quod infinitorum verborum atque sermonum tandem finis sit tacitaturnitas. Occupato igitur lucro, fuge damna. Contemnemonache, quae ventris tui sunt, dc inuenies requiem. Dejicit ac deturbat superbia: at humilitas assequitur bravium. ii . Si quempiam, charissime, in tuam introduxeris ceu Iam , contende absque scandalo eumdem emittere, hoc est, quod nihil praeter timorem Dei agatur: ut non sis ipsi fora ma Sc exemplum impisi alicuius operis. Ait enim Apostolus Sine offensione estote Iudaeis, & Gentibus, & Eccle- r. Cor. ιν. sae Dei. Honora omnes, Monache, non propter rcmuneis

rationem, sed propter Dominum. Sine putrefactione non revirescit vermis: dc absque diligentia, non contabescet.. Sine negligentia non renascitur contemptio : dc sine diligentia non euelletur. Time igitur Dominum , de inuenies

gratiam.

ii 8. Non te comperiat inimicus, monache, aliquid agentem, quod professioni tuae repugnet. Neque unquam deterreat te vir, qui studio placendi hominibus deditus, multis placere atque gratificari conatur, sed non propter Domianum: at qui Dominum timet, seruat mandata eius. Qui timet Dominum , non offendet: quoniam in lumine mandatorum ipsius ambulat. Ira de furor viri, fouea est ipsi : de qui vincit iram, etiam foueam transgreditur. Qui in ossicio continet populum suum, pacem cum externis habet: at qui in illo confidit, inimicitias sibi multiplicat. 11'. Beatus vir, qui in spiritu mansuetudinis iugum Chri sti traxerit usque ad finem : grauis quippe dc periculosa est superbia. In pace dc charitate fratrum , Dominus inhabita tali fraudulentum vero , oblectat inimicitia eorum. Quo usque terra sparsum in ea semen abscondet ' donec o)o xem aquae perceperit. Mandata Domini, charissime, o cultE exerceas: dc palam atque manifestE reddet tibi. rio. Monachus piger 5c sui amans, viso opere abscondit

seipsum, dc in prandio sese iver primos refert. Non seipsum humilibus anteponit fratribus prudens monachus: sed trpus

344쪽

331 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, ac forma fit fidelium. Crudelis& absque misericordia est,

qui infirmis non compatitur. Beati enim misericordes: quoniam misericordiam ipsi consequentur. Oeconomus fidelis non locupletabit fratres suos: de qui vitam virtutibus ornata ducit, cuncta secundum Deum agit. Ne vexes locantem operam suam: & mercedem operarsi caue retardaveris, detinuerisve. Memineris quod seruierint tibi: quare redde cis mercedem in tempore,&mercedem in tempore recipies. ira. Qui reprehenditur, & tacet in nequitia sua, iniuriarum memoriam abscondit in corde suo : at qui cum pace&mansuetudine respondet, immemor erit iniuriae. Immorigeratus subsannat senes : at morigerus diligetur : & qui amat disciplinam, dili ait vitam. Quemadmodum pruinae &niues tabefaciunt herbas ac gramina: ita peccatum cor eius corrumpit, qui operatur illud. Et, sicut virescit ac germinat semen superueniente pluuia: ita reflorescit cor hominis in operibus bonis. Hr. Vir iracundus dc vociferabundus, ad iuramenta procliuis est e qui vero quietem sectatur, intelligens est ac prudens. Quid porro est iracundia ' Iracundia, perturbatio est impudens dc in uerecunda, cui dolor succedit de poenitentia. Tristitia cor deuorat incidentis in eam. Non afficias ince- rore cor tuum: sed consolare te ipsum in Domino. Perfidia duplicitatem cordis generat: duplicitas autem cordis haer sim introducit haeresim vero error sequitur. Qui igitur in errorem impegit; magna proclamet voce ad Principem P

storum,& Saluatorem animarum nostrarum: ut conuertens,

congreget ipsum in caulam ovium suarum.123. Ne sis curiosus, charissime, dicens: quomodo istud, vel illud ε sed crede Domino, & ipse mentem tuam illumin bit. Secundlim enim analogiam ac proportionem fidet,etiam gratia habitat in anima. Nam fidelis Dominus in omnibus verbis suis: & sanistus in omnibus operibus suis. Tubae ductules sonuerunt in castris filiorum Israel in deserto: at praedic tio Apostolorum apud omnes gentes audita est. Sicut tubasgniticationis: ita vir fidelis. Palmes Christi, vir qui agit ea, quae fides docet. Quemadmodum racemus in terram Getracius, inutilis redditur: sic etia' 'aens atque cogitatio hominis rebus distracta terrenis, ad virtutem inepta essicitur.

345쪽

SERMO AD INSTAR PROVERBIORVM. 333

11 . Qui turbationes sectatur atque tumultus , subito adueniet eius perditio, scissura , & contritio incurabilis di quoniam in omnibus iis laetatur, quae odit Dominus: at qui pacem amat, possidebit pacem; mansuetudo autem viri, auersatur iracundiam. Si calumniam in te torqueri contigerit, &postea puritas conscientiae tuae apparuerit: ne ideo alia te sapias, atque superbias: sed Domino in humilitate seruias, qui te ab hominum liberauit calumnia : ut non ingenti ruina

corruas.

tr1. Sicut glandes nutriunt porcos: ita malae cogitationes prauas nutriunt concupiscentias. Sicut venenum aspidum: ita se habet iracundia, dc iniuriarum recordatio: quoniam & formam atque aspectum immutat, & mentem con turbat, &neruos dissoluit , de ad operandum imbecillitatem assert: at mansuetudo animi, dc charitas, haec cunctae se proiicit. Quanam re iniuriarum memoria delebitur δcommemoratione timoris Domini, ac diei mortis. Mem rare, charissime,nouissima tua: & irasci desine. Mortem dum tecum cogitas atque expendis, ne elato sis animo: adhuc enim modicum, & ad sepulturam defereris : de haec improba actio quid tibi proderit 'Infirmum, charissime, sustine: non enim qui valet , tua opera indiget. Nam scriptum est: Non egent qui sani sunt medico : sed qui male habent. Et: Vos qui firmiores estis, imbecillitates infirmorum susti

nete.

116. Si virum magna potitum dignitate super terram Conspexeris; de hoc ne admireris at magis illum suspicias qui terrenam gloriam odit ac detestatur. Si in oculis tuorum fratrum , instar auri purus apparueris , tu teipsum ut vas inutile existima: & superbiam, Deo & hominibus detestabilem vitabis. Monachus iuntur per cellas fratrum oberrans, non solum otium addiscit, sed etiam ut nugator&curiosus, multa loquitur quae non oportet: atqui vitam quietam in humilitate sectatur,diligetur. Cum fratre malam famam habente noli vinum simul bibere: neque insolenti homini applaudas atque immorigero meque cum quoquam improperiis agas. Teipsum castum serva, fuge autem conuiuia:ne Go

lore affigatis in nouitanis tuis. Tt ui

346쪽

33 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

11 . Si infirmus sis moribus: ne te ipsum alteri con iungas, mentis atque cogitationis infirmitate detento, hoc autem dico, non ut quempiam tanquam peccatorem abominer: sed ne forte utraque parte laborante ac male habente , accipi gs tu detrimentum propter illum, ille propter te. Si autem vales exhortari ac consolari alterum in Domino ; accede, & mercedem inuenies. Si fratrem peccantem aspexeris, & postero die eumdem videris: ne ipsum vepeccatorem tecum reputes : ignoras enim an te absente,

post lapsum bene operatus sit, & cum suspirijs, atque gemi

libus, amarisque lacrynus Dominum placauerit. Quyre oportet ab alijs iudicandis nos abstinere: decet autem unum- . quemque nostrum humiliare seipsum , secundum eum quit dicit: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum,&zcut onus graue, grauatae sunt super me. Omnia ii gna sy luae condensae non sufficient igni:& caro non saturatur requie. Timor Domini paradisus deliciarum: ubi vero non est timor Domini, ibi vulpes habitabunt.118. Si frater tuus oppugnatus , monache, profuge'xit ex monasterio, exierisque ad requirendum ipsum, illo reperto, pacificE responde ei: ut non dolorem addas Di. C. super dolorem animae ipsius, considerans teipsum, ne A taxen terti.

Ir'. Si, charissime, artis medendi peritus sis ,& morbis remedia adhibes; prudentem ac vigilantem te praebe, ne fortE dum alios curas, teipsum male affectum demonstres, cum dicat Apostolus : Non blasphemetur bonum no

strum.

13o. Bona, frater, iecisti principia 3 bene perficere

contende: ut mercedem plenam recipias. Domine uniuersorum cor a subiectione & disciplina patris alienum ne de-rs m H deris mihi, & cogitationes superbiae repelle a me: Tu enim , Domine, increpasti superbos. Scriptum est : Congregationi amabilem te facito , & magnati humilia caput tuum. Et de anima tua ne confundaris di est enim confusio adducens peccatum , dc est confuso gloria , dc gratia. I i. Ne commoveas fratrem aduersus fratrem ςiua

347쪽

IMO AD INSTAR PROVERBIORVM. 33s

per calumniam: non enim charitatis est concitare proximum ad perditionem animae. Pacificus esto, ut filius Dei vocari promerearis. 113a. Cupis diligi , charissime, dilectione Saluatoris nostri Iesu Christi 3 omnem amicitiam detestare & auersare carnalem , quae haec in se continet: gastrimargiam siue gulae

concupiscentiam, vinolentiam atque ebrietatem, luxuriam, inuidiam, nequitiam , petulantiam atque lasciuiam, passionem ac perturbationem,oppressionem tristitiam,&his similia: horum autem omnium sinis, mors est. At quae in Christo est dilectio, ista complectitur: benignitatem , doctrinam ac disciplinam, scientiam atque cognitionem: finis vero istorum, est vita aeterna. i33. Adhaereas, charissime, viro timenti Dominum, ut te timere Dominum edoceat: cum contemptoribus autem conuersari non ames . Sustine, dilecte, Dominum ,ut ipse te exaltet: nam gloria huius mundi non perseuerat. Semper Dominum prae oculis habe, quoniam saluat sperantes in ipsum. Vir armatus, formidabilis in bello est: & qui fide indutus est, inuisibilibus inimicis tremendus. Vir demens ac stultus dicet: Quis me terrebit 3 at qui modestus est ac humilis, inuenitur prudens. Materia ignis, ligna sunt: materia vero irae atque furoris, superbia. Vis mitigare atque lenire iracundiam Z apprehende humilitatem,&in via mansueto- .rum atque humilium ambula. Si irritamenta atque eXacerbationes inter fratres acciderint, ibi paciscator beatus: atqui eos ad contentiones accendit , haud impunis euadet. Lapis arenosus, de anima infidelis, paulatim dissoluentur: in viro autem fideli, cogitatio atque consideratio erit immobilis. In viro mansueto dc humili requiescet spiritus sapientiae : diligit autem Dominus eos qui in sapientia am- bulant.134. Vide , charissime, nedum ampliores consequi ho nores appetis, ignominiae notam tibi contrahas. Honor vere est homini, cuncta secundum Deum agere: at magna infamia praecepta eius transgredi. Pastor temulentus , non salvabit oues suae fidei commisias: &somnolentus facile dc

ipse a bestisis capi rur. Nam in manibus ebrij, spinae cres cunt : anima vero contineptis ac temperantis , assidue

348쪽

336 S. PATRIS EPHRAUM SYRI,

procidit Deo. Aurum non praebet patientiam; at fides eum tirmat, qui possidet illam. Error viro, nescire scripturas: dupliciter vero errat atque decipitur, qui nouit eas, & con

temnit.

13s. Teipsum cohortare ac consolare, charissime, ecpatientem in omni tribulatione te praebe, ne fortE dum saepius te alij hortantur ac consolantur , superbus essiciaris. Dicit enim Apostolus: Consolamini inuicem quotidie , donec conceditur appellari hodie: ne quis vestrum fraude a que impostura peccati obdurescat. Participes enim Christi euasimus, si principium obtineamus. Initium porro omnis

virtutis est ndes. 136. Vitam virtutibus ornatam possidet monachus, qui patris admonitionem auscultat, eique morem gerit. Nudusessicitur monachus, qui inobedientiam viamque latam diligit. Diabolicum consilium est monacho , alienum appetere gradum. Captu facilis redditur monachus, rebus secula ribus implicatus. Vitam aeternam mansuetus & tranquillus

monachus possidebit. Sol & luna, dc omnia astra super illis gaudent, qui recte Domino Christo seruiunt. Thesaurum sibi ipsi in caelis comparat omnis, qui vitam sectatur quietam in charitate. Medicus passionum ac perturbationum e ficitur, qui in veritate timet Dominum. Tanquam E specula prospicit, & superat prauas animi affectiones, monachus in

iis atque mansuetus.

137. Populi laudabunt Dominum, in homine qui sitiam ipsius salutem non negligit , sed de suo ex hac vita exitu solicite cogitat, & de hora illa quando coram formidabili illo Christi tribunali assistere debebit. Mansio de Eabitaculum

fit sancti Spiritus, quicunque suam salutem amat. Templum cssicitur Dei omnis qui continentiam , & castitatem diligit. Gladius contra daemonem acediae ac taedij, est mortis

oc aeternorum tormentorum memoria. Non condemnat

proximum suum prudens monachus atque intelligens. Multa experiri vult loca, monachus otiosus & pigritiae deditus. Verbum vitae aeternae concredetur viro Christum diligenti. Frumentum mundum, est vir hospitalis. i38. Accusatio sui ipsius in omni tempore, purgatio est Peccatorum, Patientiae neruus est, temperantia oc abstianentia.

349쪽

s Mo ADINSTAR PROVERBIORVM. 33

nentia. Suam ipsius occidit animam, qui a mandatis Domini recedit: gaudium vere, inessabile possidebit omnis, qui ea in veritate obseruat.Psalle,charissime, spiritu, psalle & mente atque intellectu: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel & favum ori meo. Principium & finis fidelium, est fides, spes,& charitas. Omnibus autem rebus grauibus atque molestis grauior ac molestior est pigritia & taedium, maxim Evero si sociam habeat perfidiam: nam pleni sunt fructus eius

veneno mortifero.

13 q. Recordare, charissime, semper tremendi tribun lis Dei: & crit tibi firmamentum, & resistes eis, qui insidias parant animae tuae. Prudens monachus ad ministerium emissus, pro pace suam ipsius ponet animam: at qui demens est ac insolens, pugnas atque contentiones praeparabit. Spiritum otii atque negligentiae, curiositatis ac superfluae anxietatis , ambitionis dc dominandi cupiditatis, ne mihi dederis Domine Deus vitae meae: sed temperantiae atque

abstinentiae, humilitatis, & patientiae spiritum largire famulo tuo.

i o. Meliores sunt sordes pedum in corde mu pdo propter virtutem, quam puritatem praetexere, & corpus ablui assectu inordinato. Qui sancte ac caste conseruat membra Christi, sanctificabitur: atqui corrumpit templum Dei,de struet illum Deus, ait diuina scriptura. Tanquam cani, acriter spiritui fornicationis resiste: & plane non patiaris te abripi cogitatione eiusmodi. Nam a scintilla ignis augetur pruna :& a cogitatione improba, multiplicabuntur concupiscentiae prauae. Excute memoriam earum, magis quam grauem odorem coeni atque cloacae. Quemadmodum incensum oblectat odoratum: sic &in castitate laetatur Spiritus canctus, & in homine demoratur. Sicut sus delectatur volutabro luti: ita quoque daemones in fornicatione gaudent,ia immunditia. Lux magna & gaudium, pax & patientia, in castitate commoranture at color & taedium, de somnus insatiabilis, ct tenebrae densissimae in fornicatione habitant. Dilige, monache, castitatem in charitate Christi: nam tuo vivendi i lituto congruit, scut ascia atque securis fabro. Frater quinam a fornicatione oppugnatus, increpans dae monem, dicebat: Ad tencbras vade satana , an nescis, me Tom. II. Vu

350쪽

33s S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

quamuis indignum, gestare in me membra Christi 'Et suabito ac c vestigio cel lauit in eo ardor libidinis, quomodo si quis flans extingueret lucernam, ita ut ipse secum de

hoc miraretur , glorificaretque Dominum. Magnus honor est castitas in charitate Christi: magna vere, ignominia ac dedecus est fornicatio re inuidia. Itane te ipsum, ψ Π frater, audacter comptum & ornatum reddere studesi Apostolum dicentem ausculta: Iuuenilia autem desideria su ge. An ignoras, quali cum hoste confligas ' An nescis, graue & periculosum esse , alterius animae aliquem laqueos nectere in Nunquid animo tecum perpendis , qualem putredinem atque corruptionem possidebunt, qui talia agunt 3 Et istud te nosse volo, quod, tametsi externus homo ad pelliciendum comptus sit & elegans, habitaculum autem animae sordibus contaminatum fuerit, non diu ea in illo durabit pulchritudo, quin corrumpatur: at si animae pulchritudinem possederis, aliquid in exteriorem etiam hominem inde derivabit, eaque tecum pulchritudo permanebit. Qui

ornatu vestimentorum suorum delectatur,& repletioni ventris sui studet, varie oppugnabitur: at qui sobrium se praebet

ac vigilantem, tremendus erit suis aduersariis.1 i. Anima improba assentationibus effertur atque superbit, α contumeliis affecta furiose mouetur & insanitiat bona, etiam si blanditiis demulcetur, non laetatur, & contumeliose excepta non irascitur. Taciturnitas iuueni, sicut equo fraenum: at qui effraenatus est, incidet in mala. Sit timor Dei in corde tuo, charissime, sicut scutum in manu militis , excipiens in eo atque repellens in humilitate tentatio nes, quae aduersum te inseruntur a diabolor ut instar putu ris comminuantur a facie tua inimici tui. Confide: non enim superari poteris, dum scutum atque armaturam elusit di tenes. 1 1. Qui non amat Dominum, eXagitat oeconomum,d exacerbat praefectum suum: at qui Dominum diligit, mam data eius o seruat. Ianitor sapiens, nouit respondere pauperi ac pusillanimi: insipiens vero, superbus erit. Tametsi frater, nihil praebemus: at saltem bona verba des: conside- α β γ rans teipsum, ne tu quoque in eadem incidas. In omnibus vim, inquit Sapiens, veribus tuis memorare nouissima tua,

SEARCH

MENU NAVIGATION