장음표시 사용
361쪽
parietes cooperiunt me, α nemo circunspicit me, quem vereor 3 deliciorum meorum non memora nitur Altissimus. At contra, hominis oculos timet: nec intelligit infinitis partibus oculos Domini lucidiores esse sole, circunspicientes omnes vias hominum, & profundum abyssi, de hominum corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita: qui etiam postquam lunt procreata , intuetur omnia; atque iste in plateis ciuitatis vindicabitur , & ubi non putauit apprehendetur.
. Dilecte frater, si pietatis ac religionis tibi studium delegeris; attende, ne fortE malignus sub pietatis praetextu, alienam tibi cogitationem suggerat atque inducat, id est ,
inanis gloriae atque se perbiae: vidum non vis cum fratribus laborare & exerceri. Operare igitur sicut A ceteri conse tres tui concorditer, pietatemque serua: nam pigritia pietatem euertit, nomenque contumeliosum suo domino affert. Coniunge ergo pietati disciplinam cum scientia;& verus religiosus eris.1. Charissime , si tibi humilitatem comparaueris, diligenter attende, ne forte per insidias, in viam te alienam transmutet inimicus, dum aliquid sitorum ipse suggerit. Sicut ait Sapientia: Non dicas, fi Deo abscondar, dc ex sum ino quis mei memorabitur φ In populo magno non ero iamemoria: 'uae est enim anima mea, in tam immensa cre tura Is vero adiungit, cum dicat: Ecce caelum caeli Domuno , abyssus, & uniuersa terra, in visitatione eius commouebuntur, montes simul& colles, & fundamenta terrae, cuniconspexerit illa, tremore concutientur. Oportet ergo humilitati fidem coniungere, ut humilitatis sulcos rectos emcere possis. 6. Frater quidam ingressus est coenobium, cupiens fimri Monachus, traditusque eidem est cellae cum Seniore.Et post aliquot dies a cogitationibus impugnatus,dixit: nequeo
cum hoc fratre manere. Alius ergo frater admonebat eum,
dicens an si incidisses in barbaros,traditusque alicui barbaro esses,dicere posses: nolo cum illo versari 3 Et haec audiens frater, compunctusque verbis istis, poenitentiam egit, dicens: Ignosce, obsecro.
362쪽
31o S. PATRIS EPHRAEM SYRI . . Dixit rursus: Qui cupit fieri Monachus, nec potest
contumelias ac contemptiones, S poenas sufferre , nequie esse Monachus. l8. Si quis solitariam vitam amplexus sit cogitatione sinpliciori, conatur ei inimicus libertatem & impudentiam adiungere. At si pio ac religioso animo ad monachatum venerit, suggerit etiam huic, &siquidem sit iuuenis, per speciem pietatis suppeditat studium & alacritatem ad ea exercenda, quae praestare non posti t. Qui autem vere timet Deum, neque a prima cogitatione neque a secunda se abripi patietur. Si vero etiam daemonum fraude praeoccupatus fuerit, timor Domini, quem in veritate dilexit, cor ius illuminabit, vi ambulet per viam rectam. Atqui impudens est , nondum credit fore iudicium: sicut neque superbia elatus & arrogans, &non propter Deum pietatem ac religionem colens, magnum quippe seipsum existimat. Si ergo te turbet aegritudo propriae existimationis, dic ad impugnantem te : longe recede a me, cogitatio nequam. Qui ego sum, aut quam virtutem excolenti mihi, eiusmodi suggeris 3 Sanctorum alij lapidati sunt, alij secti sunt, alij ten tali sunt, alij in occisione gladij mortui sunt. Sed quid dico de hominibus, iisdem affectibus obnoxiis: quando ipse uniuersorum Dominus Crucem propter nos subiit, confusione contempta ' Ego autem qui aetatem omnem in peccatis tradu&i, quid in die iudici j respondebo ' Et sic a te superbiam
fugabis. Si autem & bene egeris, hoc non propriis ascribendum viribus puta secundum illius dictum: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Si porro etiam impudentia te
vexet; opera tua atque peccata tectam expendens, dicito: Tantis ego malis sum obnoxius, & quo pacto audebo aperire os meum : Domino dicente, quod etiam de verbo otioso
reddituri sint rationem homines in die iudicij 3 Conuenit igitur procidere Domino, secundum cum qui ait: Domine
omnipotens, Deus Patrum nostrorum Abraham, Isaac,& I cob, iustique seminis eorum. Qui fecisti caelum & terram cum uniuerso ornatu eorum . Qui calcasti mare verbo ius
sonis tuae, qui claudens abyssiim, sigillasti eam terribili deplorioso nomine tuo. Quem cuncta reformidant,ac tremunt
a facie virtutis tuae: quia immensa est magnificentia gloriae
363쪽
tuae, & ingens ira comminationum tuarum super peccatores , immensaque ac impervestigabilis promissionum tua rum misericordia. Tu enim es Dominus solus altissimus,misericors, longanimis , dc multae misericordiae, ac super homunum malitia dolens. Et tu, Domine Deus, iustus cum sis,
non posuisti poenitentiam iustis, Abraham, Isaac, dc I cob, qui non peccauerunt tibi , sed super me peccatorem
poenitentiam posuisti; quia peccaui super numerum arena maris. Multiplicatae sunt iniquitates meae, Domine, multiplicatae sunt iniquitates meae; & non sum dignus fixis oculis intueri atque conspicere altitudinem caelorum, dc quae sequuntur, vidc timor ipse atque obsecratio repellant a te impudentiam. 9. Frater quidam vanis impugnabatur cogitationibus,
quasi iam aliquem in virtute fecisset progressum. Qui cum vellet suberbiae cogitationem superare, sub lebetem succensam subiiciebat manum , sic secum loquens: Ecce a des , noli amplisis superbire. Videmus enim quod cum ,
tres pueri in medio ardentis flammae consisterent, nullus eorum elato corde fuerit, sedinulta cum humilitateDeum collaudantes, glorificarum in medio fornacis, dicentes: In spiritu humilitatis, dc animo contrito suscipiamur a te, Domine ; tu autem in relaxatione ac remissione superbis & ex tolleris: atque ita superbiae cogitationem ac daemonem superabat.
io. Si inuentus fuerit homo frater spiritalis de laboriosus,
atque abundantius ac diligentius virtutes excolens: nemo
ipsum contemnat: sed tales complecti oportet: quoniam dc Deo accepti sunt, dc colloquio utiles, persuadeantque id vobis duo illa castra, Hebraeorum nimirum dc alienigenarum; M. v pc David cum Goliath in singulare certamen descendens. Simulque qui naufragio maris perierunt,dc qui saluati sunt propter iustum inter eosrepertum; sicut scriptum est:Ne timeas, Aram Paule,Caesari te oportet assistere: dc ecce donauit tibi Deus
I i. Frater quidam, dum de exeundo coenobio impugnaretur, tam is sanctum habitum accepisset; adducebantci cogitationes exemplum eiusmodi: Considera, inquiunt,
horti olera, dc vide quod nisi ex areola plantas extraxerit,
364쪽
qui hunc excolit, alioque in loco inseruerit, in altum non excrescent. Frater ergo cogitationi responsum dabat tale: Nunquid penitus euellit hortulanus ex area quae in ea sata sunt' Nonne sinit in area, respondebat, quae nutrire potuerit λVeruntamen quae evelluntur non ita sunt in tuto, ut ea quae in loco remanent. Esto igitur & tu unus ex iis, qui non evelluntur: atque ita cooperante gratia, vincebat gb
ii. Charissime, si in coenobio vitam quietam delegeris e vide ne forte iniiciat tibi cogitatio versutiam, quae amaritudinem augeat, dum tecum cogitas & dicis: multa quidem mercede hὶc dego, at cibus meus nullus est. Ne igitur propter escam relinquas opus Dei. Nam si eiusmodi cogi xas, non amplius secunddin charitatem ambulas : quin potius salutarem audiamus vocem , quae dicit: Quis putas, est fidelis dispensator & prudens , quem constituit dominus eius supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram 8 Beatus ille seruus, quem cum venerit domi, nus ipsius, inuenerit ita facientem. Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. Quόd si dixerit piger seruus ille in corde suo, moram facit dominus meus venire: & coeperit percutere seruos dc ancillas, de edere dc bibere, & inebriari: veniet dominus serui illius iii die qua non sperat, α hora qua nescit δc diuidet eum: partemque eius cum hypocritis infidelibus ponet. Ibi erit ile' xus, & stridor dentium. Relinquamus igitur Domino cuncta, i . dc non iudicemus; neque acerbius exigamus a conseruo no-i stro, quem communis Dominus constituit dispensatorem. Omnes enim ei rationem reddituri sumus ; reddetque singulis secundum opera sua. 13. Frater quidam dixit: Precabar Deum, ut gratiam
largiretur opera manuum mςarum, totumque ex eo coenobium siue monasterium nutriebatur. Nonne gaudium mihi in hoc erat ΤΙ . Oeconome, Apostolum dicentem audisti: Qui praeesR m ii. in solicitudine. Et: Nemo adolescentiam tuam contemnat. Vi ergo ne forte sensualiter adhortationibus utaris. Ait ei. res. i. nim alibi: Neque ut dominantes in clerosed formae facti gre.
is, & cum apparuerit Princeps pastorum , percipietis immarcessibileni
365쪽
rnare essibilem gloriae coronam. Rursusque dicit: Imitatores mei estote sicut& eso Christi. Superbia enim fidelibus est inimica, secundum illudi Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam. is. Charissime, si spiritus acediar molestus tibi fuerit, ne te abstrahat acediae taediique cogitatio: sed in loco, quo te constituit Deus, persiste , memor desiderisi quod erga Deum habebas, quando ab initio ad ianuam Monasteri j aduenisti: idemque desiderium usque ad sinem retineamus, ne fortE superueniat nobis, quod dictum est: Et comedit I cob, dc saturatus est , recalcitrauitque dilectus, incrassatus, impinguatus, dilatatus tec dereliquit Deum factorem suum,& recessit Deo salutari suo. Sustine igitur Dominum interea, quemadmodum pugil vincens percutientes ipsum,per patientiam. Qui enim sustinuerit usque in finem, hic saluabitur.
16. Frater quidam erat principia iaciens in coenobio,&semper tacebat loquendi libertatem sic sibi adimens. Dicebantque de eo commilitones atque connouiti j: videndum ne forte non ex religione atque modestia taceat: aut potius, quia loqui nesciat: alij vero dicebant,minime, sed daemonem habet. Quae cum audiret frater,non respondit ijs. sed gloriam in corde suo dabat Deo. 37. Frater quidam dixit e, Hanc rationem cogitandi pe- iij a Domino i ut cum frater meus rem egerit, tacita mecum cogitatione dicam: hic est Dominus tuus, illum ausculta. Et si alius frater, dicam iterum: hic Domini tui frater est. Sin alius, lenuo aicam: audi filium Domini tui. Sicque cogitationibus inimicis resistens, quiete, faciebat opus suum, gratia
18. Facientibus aliquando fratribus de nocte accessorium quoddam opus; quidam eorum frigore vexatus, rediit ad cellam suam: alius autem obmurmuravit ei ; miserunt ergo fratrem qui accerseret illum : abiensque frater ab iis missus, reperit eum grauiter laborantem. Cui ipse : Scisci-xantur fratres, quo pacto valeas, & de opere tuo ne sis soli- Citus, nos pro te laboramus. At ille: admoneatur charitas
Vestra quod& ego una vobiscum cupiebam laborare,sed infirmitate mea impedior. Reversusque ad eos qui miserant Tom. II. Yy
366쪽
irrum, retulit iis contento&graui morbo laborare fratrem, dixisseque sibi, quod de ipse una cuperet intendere operi i9. Frater quidam iactis principiis in coenobio, impugnabatur a cogitationibus, causa laboris. Responditque dicens: Serve nequam, venditus es;& quid poteris emcere amplius 1 Et praebebat ipsi considationem Dominus ro. Comedentibus aliquando fratribus , surrexit frater qui vas vinarium daret , in quo aqua nimis calida cum vino permista manum Senis adussit. Dixitque Senex: Coninussisti me, fili. Vt ergo ad cellam suam frater abiit, seipsum verberauit, dicens : Nonne si viri alicuius austeri seruus esses, de hoc fecisses, non e vestigio ille carnes tuas plagis excepisset 3 Ne igitur teipsum nesexeris usque
in finem. ai. Beatus ille Monachus qui seruat mandata Dei, de trium istorum fatagit : ut scilicet, vacet orationi, operi, & meditationi. Scriptum enim est: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus. Et alibi: Pauper sum ego,& in laboribus a iuuen tute mea. Ac rursus: Et in lege eius meditabitur die ac
11. Si videris fratrem suam negligentem salutem , ne scandaligeris super fratris socordia : sed neque imiteris ipsius ignaviam. Te ipsum castum custodi. Si vero alter alterius onera non portamus, quo pacto gratiam inueniemus coram Domino. Hoc studeamus, ne offendiculum fratri ponamus ac scandalum : Vere enim qui in nulla re fratrem suum scandalizauerit, magnus vocabitur in regno
23. In quocunque tandem loco resederis, vide ne si-lutem tuam neglexeris. Scriptum quippe est in lege Moy-ss: Si venundatus tibi fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, seruiet tibi sex annis: dc septimo , dimittes eum libe- rum abs te. Si autem dicat ad te: Non exibo a te, quoniam dilexi te,& uxorem tuam: quoniam bene ipsi est apud te, assiumes subulam, & perforabis aurem eius,& erit tibi seruus in ae ternum: dc ancillae tuae similiter facies. Monache, renuntiasti vitae mundanae, emissus es liber, Christus te libertate donauit: noli amplius diligere seruitutem vanissiimi seculi, ut non fiant nouissiuna tua peiora primis. Verum serviamus ei,
367쪽
Apo PHTHEGMATA. 31squi libertate nos donauit,Christo. Quoniam ips gloria in se
cula seculorum. Amen. , . Charissime ,s ih loco celebri resederis, vide ne cogitationibus vincaris superbiaemeque mente spernas fratres,
tanquam ex miserando coetu constarent. Solus enim Domi nus nouit occulta cordis. Ne tu quidem in foliis arboris elatus inueniaris,illi autem fructus tenentes. Quin potilis,quan to pluris es , eo magis teipsum humilia: & inuenies gratiam coram Deo. Quoniam magna est gloria Domini, & ab humilibus glorificatur. 1 . Charissime , si sub obedientia Patris alicuius spiritalis sederis, caue tibi ipsi terminum imponas,dicens: Impossibile est hoc, vel illud agere. Nam si non feceris, rursus. que si coactus egeris, inobedientiae notam atque iudicium non effugies. Quare diuinae teipsum gubernationi relinquas
oportet. Non enim eaedem in anima cogitationes perseuerant. Sin autem acciderit imperari quid nobis ultra vires,non iracunde Praefecti resistamus imperatis: sed deprecatione atque obtestatione, submissa voce Praefecto, quod supra viressit, denuntiemus. Resistamus autem peccato viriliter usque ad sanguinem. 16. Oportet autem Praesectos diligenter considerare sngstorum subditorum mensuras , memores Domini dicentis In fructificando alios dare fructum centesimum alios sexagesimum,alios autem tricesiimum : ut unusquisque in suo ordine placeat Deo. z7. Frater, si egressas coenobio, solitariam mansionem clegeris, & post multum temporis reuertaris unde exieris: sic cogitationem & animum demitte, quasi nunc primum monasticam vitam ducere incipias,& obtinebis requiem. Et non ad diem dantaxat pietatem colas, &postea absque ea vivas,
sed omni tempore humilitatem tibi sociam adhibe, dc inuenies requiem.
18. Tale quid inter fratres accidit: s pietate frater profecerit , alium fratrem ex negligentioribus qui molesteteum , parat inimicus: subornat autem & quieti vacantem, ut ei pro illius stultitia respondeat. Quae dum sic geruntur, clamat alter,& ait: Ecce pium & religiosum. Et exacerbatione cessante, incipit pius aduersis cogitationibus tanquam
368쪽
316 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, iaculis peti, ecdicit: perdidisti pietatem. Ecce turpiter aC
praeter decorem egisti coram fratribus : & nunc cur ita negligentem te praebes 'vide ne in ut infirmum atque abiectum opprimant te. Scriptum est enim: Et cuni peruerso pexuerteris , ac rursus: Ne subiicias te viro fatuo. Ne,frater charissime, ne quaeso huiusmodi cogitationi auditum prae bueris : nam accommodare se iniquitati, in eo peruersitas
censenda est. Vnde quoque admonet Apostolus, dicens: Noli vincia malo: sed vince in bono malum. Ipseque Dominus praecepit: Si quis inquit te percusserit in maxillam
dexteram, praebe ei dc alteram. Sic cum peruerso oportet
conuersari: & pedibus peccati nequaquam subiici. Scriptum est enim: Amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum , seruus est peccati. Et nisi in talibus cogitationibus, opposuerit se frater aduersariis, nequaquam in virtutis eum tramite sinenti sed continuo iracundum atque pugnacem , ac percussorem, moribusque durum atque agrestem redden neque seipsum aedificantem, sed de aliorum animas peruertentem. Sin autem poenitentia ductus, religiosam vitam amplexus fuerit, pruden tior ad luctam efiicietur: ut qui iam ipsa detrimenti experientia didicerit. a'. Duo fratres , in quadam vigilia linum abscinde bant sectile, unaque mox chorda abscissa, coeperunt cogitationes alterius secum trahentis, commouere eum ad 'versus fratrem suum. At hic volens superare iracundiam ,
de non contristare fratrem suum , quando vidit abruptam fratris sui chordam, ipse propriam quoque abscidit: & sic inter se ambo concordes permanserunt, surrexeruntque abseque offensione mutua, dc non cognouit frater quid alter frater egisset. 3o. Frater quadam vigilia lectitabat,volensque finire caput, protraxit aliquantulum. Vnde alius monachus contra cum murmurare coepit,dicens: Audiuit surgendum esse, Mnon surgit. Et alius ad eum : Nonne si prandium paratum es set, mandassetque nobis Praefectus, largius ad bibendum essse , voluptatem inde caperemus 3 Quo audito, poenitenti ductus frater, ignosce mini, dixit.
369쪽
gnis nos comedere i Ad quem frater : Ego seruus sum, re quod mihi maiores mei faciendum mandant, facio. Et hoc audito , frater dixiti ignosce mihi. '31. Existimo expedire fratribus , Praesectum in se curam
omnem subditorum suscipere, ac fratres curis & distractionibus vacuos reddere in cunctis, maxime vero ab ingruentibus mundanis : ut soli orationi mens fratris vacare possit. Et ut instar palmae arboris tonsae, studiose ad sublimitatem consurgat virtutum. Corrumpunt enim sinquit Apostolus J mores bonos colloquia praua. Magnum quip- i. Conmpe animarum naufragium, in quo regulae & rectae vitae institutiones non vigent.
33. Monache, si accesserit ad te monachus, siue secul ris quispiam, noli supra vires offerre te ei: ne post fratris discessum doleas de bonis insumptis apud fratres tuos: sed appone quod tibi Dominus largitur. Melius est enim apponere olera cum charitate , quam victimas cum tristitia: Hilarem quippe datorem diligit Deus. Haec autem dico, a. oris frater, non ut vobis p raecidam hospitalitatem : sed ut accepta α immaculata sit oblatio vestra, secundum eum qui cicit: Hospitales inuicem, sine murmuratione. De hospitalitate autem , non opus habetis ut quid scribatur vobis: . nostis enim hanc multis virtutibus esse maiorem. Etenim
hac , Patriarcha Abraham Angelos hospitio suscepit. Peream , Loth iustus in subuersione Sodomae non periit. Per hospitalitatem similiter, Rahab meretrix non interiit cum
incredulis, excipiens exploratores cum pace. Ait enim DO- Ma m. a
minus: Hospes eram, & collegistis me. Et: Beati misericor- με - I. des: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
34. Charissime frater, si ad te venerit frater quispiam, amboque pariter velitis persoluere regulam Synaxis , rehortatus fueris fratrem dicere: absiste parumper a pectore,
ipseque semel, atque iterum,& tertio recusauerit, noli eum . cogere : sunt enim iuuiri, qui non nouerunt verbo praedicare virtutes, sed operibus veritatem declarant. Et sic cor fratris exhilarabis. Nam contentio virtuti non est conueniens, quin potius ad iram excitat. 31. Si aegrotum visitas , vide ne inimicus inter vos vaniloquium suggerat, aut detractionea: ne tuae mercedis ian
370쪽
cturam patiaris, cum moris se diabolo, nocere via per auditum , alteri vero pes linguam. Sed ex sacris Scripturis consolari potius oportet laborantem, & passione Saluat ris nostri Iesu Christi. Cui sit gloria, in secula seculorum.
36. Frater charissime , si hospes accesserit ad fratrem tuum, quantlim vires ferunt, congredere ei, ut hospitalitatem adiuves : dc Dominus dirigat , secundetque vias
3 . Charissime, si egressus fueris cum fratribus ad opia aliquod extraordinarium: auxiliare infirmiori, pro viribus quas largitus est tibi Dominus, sciens quod a Domino a cepturus sis laboris de compassionis mercedem. Sin imbecillus ac debilis extiteris, noli multa dicere atque impera re, M insolenter agere , sed tace potitis atque quiesce. Et Dominus humilitatem tuam considerans, certiores reddet fratres tuos, ne amplius te grauent. 38. Qia in solitudine vitam quietam degunt, eos qui in coenobiis commorantur, tanquam ab omni externa distractione immunes, beatos praedicant. Deinde si remiserit se charitas apud fratres : tunc qui in conuentibus , solitanos felices tuaicant, maxime autem ignauiae & acediae dediti. At qui cogitatione perfectus est, inimici laqueos facit E su rorat. 39. Prorsus sane grauis est morbus auaritiae, ut omniumst malorum radix. Nosse igitur cupimus, quo pacto vitium istud eradicetur ' in firma spe figenda in Deum, ex toto
corde dc anima. o. Frater, si opere manuum tuarum velox extiteris, magna dc multa, ac opulenta operando: noli in hoc efferri, neque imbecilliores fratres spernas , non enim sic virtutem perfecisti: quin potius Deum honora, ac time ; ut ad finem usque fortitudinem tibi largiatur. Quoniam vani ac stulti sunt, qui propriis confidunt viribus. Sed qui glori tur, in Domino glorietur. i. Super felici successu proximi, non decet nos inuidia tangi: membra enim corporis Christi sumus. r. Monache, si Praefectus tuus reprehenderit te, sue operis monitor de elegantia operii: ne aegrE feras reprehen-