Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

sonem, magisque bonam habere conscientiam studeamus, ut 6c emptor, & venditor utrinque gratias agant Domino, atque etiam cogitatione dicamus: nonne si ad vestimenta, vel vasa coemenda abiissemus , de pulchritudine etiam lataboraremus 3 Quare nos quoque honestatis studiosi simus propter conscientiam. 3. Nos vero, charissimi, tanquam quibus oeconomia concredita est , infirmitates imbecilliorum feraria. Ait enim Saluator: Non opus habent qui bene valent, medi

cob sed qui male habent. 4. Charissime , si forte etiam Praefecti nostri iniquio

res in nos fuerint, quod absit: nos tamen bona conscientia iis tanquam Domino, dc non quasi hominibus placere stu deamus , scientes, quod mercedem a Domino Deo accepturi simus.

ut quae ab aduersario in eum struuntur mala, cognoscat: ut alia quidem tanquam ridicula praetereat, alia vero per huis militatem, alia autem sale conditis verbis euertat.

6. Charissime frater, si quem inimicus excitauerit, qui conuiciis& maledictis te incessat, dicatque: peruerse senex, aut extreme improbe: patienter illatam feras contumeliam. Sin autem cogitatione , pacis gratia sustinuerimus , loco peruerse senex) dicetur, bone senex: pro extreme improbe in probissime. Seruum vero Domini non oportet comtentiosum esse : sed blandum ac mansuetum erga omnes. 7. Fratri cuidam suggerebant cogitationes tempore

vigiliae, dicentes: Requiesce hodie, & noli ad vigilias suo sere. At ille: Cogitate heri non surrexisse, de hodie tibi surgendum esse. Et de opere aggrediendo, rursus ei suggerebant: Quiesce hodie, & cras operaberis. Illeque iterum respondit: Nequaquam, sed hodie operare, & de crastino

Domino curae erit.

8. Charissime, si tibi amicitia cum aliquo fuerit, certoque constiterit eum vere timere Dominum sicut ait in Eua-:elio: A fructibus eorum cognoscetis eos. )Ne de illo in rie suspicatus fueris. Omni autem tempore sobrium ac vigiantem esse, bonum est. Si quis vero tecum amicitiam fraudulentam inire voluerit, cum libertate Deo non grata: Ab

372쪽

3so s. PATRIS EPHRAEM SYRI,

eiusmodi teipsum valde custodi, neque illo prorsus contadenter utaris. Si autem occultum suum vitium risu aliquo coeperit prodere; simulansque obedientiam, voluerit te decipere: caue ne cogitationem ad illius immodestiam laxaveris, sed toruo eum aspectu intuere, ut bonum in te fundamentum iactum intelligat: sicque aut improbam suam men

tela mutet, aut a te recedat.

9. Charissime, vide ne forte dum virum te praebere vis aduersus eos qui opificii tui labores rapere conantur, aliquis te ex insidiis astute decipiat atque supplantet. Paraanimum tuum , ut ventum prospicias, ac instrumentum nauigiumque adornes: ut salvetur nauis in portu vitae.1o. Quis ficulneam plantat sibi ipsi, dc non seruat seu, ctum eiust quanto magis castitatem dc temperantiam seruare oportet: odit nanque Dominus libidinosorum ho- ninum congressum. Ac propterea scriptum est : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Aut quis aliquando ab aspide ictus, & non custodit se a vicinitate linguae eius Si autem post ictum, antro ipsius manum admouerit, pia

gamque iterauerit: quis iam causa erit mortis' venenata be-

stia, aut qui seipsum non custodiuit Tu autem intellige, quod dictum est. 11. Spiritus sanctus patefacit homini, quaenam sit via bona , dc quae non bona: rursusque indicat ei, quid in bona via paratum si, α quid in mala occultatum: ut homo

cognita utriusque remuneratione, perniciem euiter. Sin au

tem post boni de mali cognitionem, sibi hic non cauerit: quam secum excusationem afferre in die iudicii poterit Superfluus vestium ornatus, de oculus sublimis ac vagus, & collum extensum, humerique retecti atque nudati,& pedes lasciue induti ac vitiosc directi, mortem conciliant. 12. Beatus, cui aliorum aedificatio dc salus curae est; de ne quaquam segregari se patitur a regno caelesti, cum homunibus scandalosis r quare habitatio eius cum iis erit , qui

Christo Domino grati dc accepti sunt. Cui gloria, in secula seculorum. Amen.

. 13. Admone parentes atque consanguineos tuos carn

Ies , ne te frequentent: dum enim illi coram te de tuis loquuntur , distrahunt mentis in tς ossicium ; simul vero re etiam

373쪽

etiam incontinentem sua doctrina vel exemplo reddent, verum latis est, semel vel bis in anno ab iis visitari. Si porro inutilem illorum conuersationem penitus praescideris, melius ages.

1 . Immodica potatio atque edacitas , pro temporis praesentia voluptatem continent: at die proximc sequenti, iniucunditatem , dc dissolutionem, ac distractionem mentis ast erunt.

s. Si contigerit ut in morbum incidas , ne continenter parentibus tuis carnalibus perscripseris: neque ad auxilium mortale, ac protectionem humanam confugeris: quin potius patienter feramus, expectantes misericordiam a Do mino , ut ipse nos gubernet per omnia. Est enim & tempus, quando caro opus habet diticiplina. In cunctis autem Domino placeamus : quoniam ipti curae est de nobis.16. Frater quidam aegrinauit aliquando , sibique vim inferens operabatur: flens autem assidue in cella sua inuoca bat Dominum , ut sanitatem ipsi donaret. Deinde rursus intra se dicebat Hei mihi negligenti; anima mea in horas infirmatur, de non est mihi curae: dc ubi corpus exiguo morbo affligitur, mox cum lacrymis senitatem a Domino de Posco. Dicebatque deprecans: Domine Iesu Christe, sena animam meam de corpus meum, ut ne sim oneri fratribus inon enim sol dira propriis viribus homo sustentatur. Et nisi tu , Domine, necessaria suppeditaveris atque sussicientia: Dihil erit homo. Ceterum, Domine, etiam senitatem mihi inutili seruo tuo concede, quoniam tu poenitentium Deus cs; dc in me magnificentiam tuam ostendas. Et cum adhuc

instaret operi, senatus est i & dixit illud Apostolii Cum infirmor, tunc potens sum , quod in me quoque impletum

est. In veritate enim , quando homo infirmatur , tunc Manima cius supra modum quaerit Dominum. Bona ergo dicciplina est, si quis eam accipiens, gratias agat Deo ; dicatque talis: Si bona de manu Domini suscepimus, mala cur

non sustineamus . Sit nomen Domini benedictum, in secula. Amen.

m. Charissime, si sub regula visas, non te vincat socordia, ve secunda vel tertia hebdomadae otieris feria: ne per totam septimanam tribulent te cogitationes. Sic enim nonnullis Tom. II. Z a

374쪽

361 S. PATRIS EPHRAEM SYRI

contingit, qui in coenobiis uiuun t. Suggerit nanque cogit tioni fratris, secunda ac tertia feria hebdomadae indulgendum esse otio: sinitque eum reliquis diebus opprimi cogitationibus , usque ad tempus reddendi operis. Tu autem sobrius δί vigilans cito in omnibus, charissime: ut nihil aduersarius inueniat, quo te capiat. Enitere igitur, ut quotidie aliquid agas, dieique opus ad diem adiungas: dc mens tua non illaqueata curis atque molestiis, liberius vacet ora-

rationi.

8. Quando quis vitae renuntians, egressus fuerit ad fratres, ipso adhuc in primordiis religionis constituto, suggerit ei desiderium improbus,ad habitum accipiendum intempestiue; ut frater nimiam cupiditatem sancti habitus perferre nequiens, fugiat stadium : sin autem sustinuerit, donec habitum arripuerit, tunc urget ipsi im exire coenobium , dc vitam in solitudine degere. Quare hujusmodi quaedam menti eius subiicit: Exi hinc, de vitam solitariam amplectere, ac modicum sensimque operare: infirmus enim es , inquit, dc molestias operis istius perferre non poteris. Et si egreuus frater, labores exercitationis monasticae fortiter non pertulerit plus aequo inde vehementiusque torquetur: sin autem de infirmitas ipsi superuenerit adhuc magis magisque eum, quod proprium locum reliquerit, poenitebit. 19. Alteri porro fratri praebet tentator alacritatem ad exercitationem de austeritatem disciplinae , usque ad arctis simam de seuerissimam vivendi rationem: dc post modicum remporis, sue paucos post annos, incipit tentator ipsi Monacho longitudinem temporis ob oculos ponere, quodque grauis dc longus eum maneat susserendus labor, inquiens, ad finem usque, in ea vitae austeritate: ne tandem ipsius corpus nimium viribus deficiat. Si autem anima fratri, suam stit salutent. Non se tradat Daudulentis ciusmodi cogitationibus i sed admonitionibus atque consiliis virorum exercitatorum , ac timentium Deum obediat , aut mox a se similium cogitationum repellat insultus. Qui vero non sic virtutem colens, suum occultat morbum , dc remittere exercitationem nolens , ne offendat fratres, qui alioquin concordes in labore sunt de impigri in recedit e loco, ut pro libitu suum desiderium expleat: quin dc propriam sibi ruinaria

375쪽

ales consant, quod studio placendi hominibus, virtutem

exerceant: non enim supra firmam petram fundamentum eorum aeuificatum erat, sed super arenam: unde pluuia deccendente , fluuiisque ac ventis spirantibus , dc in eam per cogitationes irrumpentibus, corruit. Nam dum videbantur virtutem possidere, multa superbia inflati erant: quando autem defecerunt, desperationi sese tradiderunt, quod non debuerunt. Scriptum enim est: Nunquid qui cadit, non resurget' dicit Dominus. Et, Nolo mortem peccatoris : sed magis ut conuertatur, dc vivat. Qui autem secunddin Deum vivit, etiam si omni virtutis genere excultus sit, non tamen inflatur neque extollitur : diuinam secum magnificentiam

perpendens , α quo pacto semetipsum humiliavit, factus

obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: quin dc seipsum despiciet prae Dei metu. Secundum eum, qui dicit Existimaui memetipsum terram ac cinerem. Virtus vero regali purpurae est similis, quippe cui nihil alienum attexi potest. Qui ergo secundum Deum pie ac religiose vivere cupit: nequaquam in grauissimam ruinam incidet. Et si etiam ut homo praeter rationem commotus fuerit: Dominus tamen, qui nouit eius animum malitiae & calliditatis expertem, cohortatione ministrorum suorum confirmabit

spiritum ipsius. Admonitus autem & repugnans, similis est equo ore indurato, ac fraenum non reformidanti , donec sessorem suum praecipitet. Nam qui durus est corde, miserE

corruet.

6o. Qui suam salutem & opus in coenobio negligit, seipsum exemplum inertiae praebet plurimis fratribus: qui autem salutem curat, magnam gloriam promerebitur in caelis: quoniam forma religiosae vitae fuit, & negligentiorum fiat ira promptitudinein ad virtutes perfectas assequendas excitauit. Quemadmodum enim in acie belli, qui primus init certamen, apud omnes honoratur: ita etiam inhonore erit apud Deum omnis qui vigilanter opus Domini perfecerit , Cui gloria in secula seculorum. Amen. 61. Non decipiaris cogitatione, Monache, dum peccaS, & agis quae non licet, gloriandoque dicis, quod quaecunque mala egerit Monachus, melior adhuc sit nomine seculari. Non enim sui scriptum habemus qui seipsum commendat,

Zet ij

376쪽

ille probatus est: sed quem Deus commendat. Tu verὁ prumuna tuas actiones examina: an reuera vitam sub Oedientia perfecta degas, dum ita teipsum effers, an concupiscentia uti Ceris, paupertatem diligas, detractione Oderis, & inanis gloriae non sis cupidus: an peccatum auerseris,& voluptate abomineris: virum nullum violaueris: an passiones superaueris: an contumelia affectus, non irascaris ; & laudatus, non eX tollaris: an Dominum toto corde ac viribus diligas , dc proximum tuum, sicut teipsum. Quod si nondum haec seruauirimus: quare ita magni sic E de nobis ipsi sentimus 'quod coram eius bonitate deplorandum est: ut duritiem sanet cordis nostri, dignosque nos reddat caelesti vita atque beata. 61. Vae Monacho illi, qui pietate deperdita, vino se co roborat : nam si sobrietatem hic non coluerit, oportebit in nouissimis eum amare deplangere: Qui autem conseruat vias suas in Domino, gloriam consequetur. 63. Non oportet etiam modum stricth nimis ponere adue sus recenter instructos: ne a Seniore, ipsi ad alium deficiant. Et licet quidem id censeatur aequii, tamen non sine periculo tumoris&inuersionis animae: nam variae sunt insidiae diaboli. 64. Non decet indulgere pueris, ut liberius agant cum fratribus: quin potius modestos ec obedientes, tales praebere se conuenit, in Domino. 61. Nefas est Maiores scandalo esse inferioribus, ipsis. que exemplo esse improbae conuersationis. Quoniam scriptum est: Vae qui potat proximum suum subuersione turbi da : sed magis ipsi forma & exemplum esse debent sdelibus. 66. Non oportet eum,qui saluari desiderat, attendere e roribus aliorum: sed sibi ipsi. Nam scriptum est: Ideo contendimus siue praesentes, sue absentes placere illi: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi: ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum

siue malum.

67. Si quis, sicut oportet non obedit Superiori: susserat infirmitatem nouitii subditi, ut hac molestia vitam restituat laboribus praeteriti temporis, Apostolo dicente: Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere,& non nobis placere. Vnusquisque nostrum proximo suo placeatia bo in , ad aedificationem.

377쪽

68. Non poterit diu esse in uno loco Monachus, neque requiem inueniet,nisi primitin silentium & continentiam diligat. Silentium enim quietem parit,&assiduitatem orationis. Continentia verὁ cogitationem ab omni distractione liberam reddit. Demum pacifica constitutio,horum possctes

rem excipit.

69. Tentationis tempore apparet probatio viri fidelis: ceterum tentationis tempore non oportet deficere;at potius orationibus recteque factis intendere, quemadmodum qui per mare nauigant , vehementibus procellis expositi, suam ostendunt diligentiam, magnamque vigilantiam, Dominum inuocantes: sicut etiam in Propheta Iona scriptum habe.mus: Et facta est tempestas magna in mari, &nauis pericli

tabatur conteri. Et timuerunt nautae, &clamauerunt unus

quisque ad Deum suum: & iactum fecerunt vasorum, quae erant in naui, in mare, Vt alleviaretur ab eis. Quod quidem loco exempli sit, facientis ad abdicationem rerum terrenarum. Nam quibuscunque spretis secularibus, pro sola vita aeterna concertandum est: & nequaquam ingruente nobis calamitate aliqua , desperare oportet. Videmus etenim Prophetam, cum in ventre etiam balenae esset, suam haudquaquam salutem desperasse, sed precando dixisse: Clam

ut in tribulatione mea ad Dominum Deum meum;& exaudiuit me: de ventre inferi clamoris mei audisti vocem meam. Non enim despicit eos Deus qui in veritate inuocant eum. Vnde & nos tribulatione aliqua ingruente confugiamus ad Dominum, secundlim eum qui ait, Do mine,in es V ες tribulatione recordati sumus tui. Neque enim semper tranquillum est mare: fierique non potest, ut absciue tentatione perficiamus institutae vitae cursum. Si vero ficiem Domini, tanquam temonem ac Hauum apprehendamus: in vitae portum introducet nos, depulsisque molestiis, vitam & immo talitatem induemus.

mo consterneris, sed deprecare Dominum, &praebebit tibi patientiam : factaque oratione sedens recollige cogita tiones tuas, & consolare animam tuam, secund im eum qui dicit: Quare tristis es anima mea, & quare conturbas mei

Spera in Deo : quoniam confitebor illi, salutare vultus mei,

378쪽

366 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, α Deus meus. Et dicito : Quid pigritaris o anima mea ετ ι . non enim semper est nobis in hac vita commorandum. At di Prophetam dicentem: Aduena ego sum in terra, dc peregrinus sicut omnes patres mei. Reuolue animo eos, qui anteactis temporibus in eodem vixerunt monasterio, quos iam tu inhabitas, id nosce atque considera, quod quemadmodum illi ex hoc seculo tran sierunt: ita dc nos tanquam aduenas dc peregrinos oportebit, quando Deo placuerit, hinc emigrare: ceterum vita iustorum post obitum incipit. Vnde Propheta futuram vitam desiderans, exclamabat dicens; Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum:i ta de 1 GH. siderat anima mea ad te, Deus c rursus: Quando veniam, capparebo ante faciem Deis Tanquam enim carcerem allaquem, reputabant praestentem vitam Sancti. Vnde & alibi diacit: Nunc dimittis seruum tuum, Domine secund hin verbum

G, K . i. tuum in pace. Sic etiam Apostolus desiderium habuit dissol. vi, & esse cum Christo. 7r. Duo fratres senes sibi mutuo graues de molesti erant. Contigit autem unum ex iis aegrotare : ad quem vi sitandum, dum quidam frater accederet, rogabat eum Senex dicens: Si multues & inimicitias hic inter nos gerimus,& velim ut illum ad reconciliationem hortareris , utinan

autem & ego bonum quid alicui possiem praestare. Ad quem

frater; Iussu tuo, inquit, o Abba, adhortabor. Egressusque . frater, secum cogitabat :forth non sufferet adhortationem meam Seneae, magisque exacerbabitur fortasse. Deoque sic

disponente, quidam ex fratribus affert ei quinque ficus, paucula mora. Eligensque frater ficum unam, dc paucula ex alijs, detulit Seni in cellam suam, dicens: Forte quidam Seni attulit, dixitque mihi accipe, de da illi tali Sent. IllisCque auditis, Senex obstupuit, dicens: Istane ad me misit Ad quem frater : Etiam pater. Iisque acceptis, dixit Senex: Bene venisti, discedensque frater a Sene, ad cellam suam rediit. Desumptisque duabus ficu bus, cum pauculis moris , etiam ad alium Senem detuliti exhibitaque ipsi poenitentia, dixit: Sume ista pater, quia mittit tibi ille talis Senex. Cui ille: Vt puto, reconciliati sumus 3 At frater: Ita Abba, tuis orationibus. Dixitque Senex: Gloria dc honor Deo, diuina que grati reconciliatuunt Senes. Contracta autem inter eo

379쪽

APOPHTHEGMATA. 36

pax est tribus ficu bus, pauculisque moris: dc non cognouerant Senes, quid egisset frater.

61. In coenobio, exisente necessitate, ut frater in dispensatoris munere constitueretur: Praefectus fratrem ad id elegit, pro voluntate sua: qui iam relicturus cellam suam, commendauit supellectilem suam alteri fratri, dicens : Si contigerit me destitui dispensatoris munere, consignes mihi eadem. At ille recepit se redditurum: dc non post multum temporis reliquit frater oeconomiam, dicens se in tranquillitate cellae suae quiescere malle, aitque ad fratrem: Redde mihi quae tibi concredidi: at ille noluit praebere. Cumque videret cum irasci, neque velle quidquam praebere, tacuit:

alius autem frater hortabatur illum ad pacem, de si quid ipsi

concredidisset frater, ne eum suo priuaret: ne te forte Dei iudicium, aiebat, e Monasterio eiiciat. Ad quem ille Nihil , inquit, quod eius sit teneo, & post dies quinque vel decem, admissa tentatione, qui vasa acceperat frater cum m gna vexatione coenobio excessit. Praefectum verb se hortantem ne discederet, contumeliis affectum reliquit. Vnde oeconomus, permissu Praefecti, aperta ipsius cella, reperta

vasa diui sit fratribus. Paucis autem post diebus, poenirentia ductus frater rediit ad locum suum, ubi apertam suam cellam reperit, vasaque sua diuersis fratribus distributa :quare vehementer doluit, nec diutilis distulit ea reco perare, quae sibi ab illo fratre fuerant commodata, eidemque restituit.

73. Frater4nterrogauit fratrem quemdam, dicens: Abbas iussit me ad pistrinum egredi, causa pinsendi fratribus panem, cumqdb operarii sinquit) seculares sint, loquuntur indecentia, & non mihi expedit audire eiusmodi, quid igitur faciam Cui ille respondit: Nonne vidisti pueros literas discentes gregatim ,& quomodo singuli eorum propriis lectionibus studeant, de non aliorum: scientes quod suas ipsi magistro recitaturi sint, dc non alienas 'Quod si a perturbationibus superaris, audi eumqui dicit: Omnia probate, quod ess

bonum est tenete.

. Qui sermones multiplicat inter fratres , multi-ῖlicabit pugnas de odia sibi i at qui linguae temperat, digetur. Magnum quippe lumen animae est, timor Domi-

380쪽

368 S. PATRIS EPHRAS M SYRI,

ni, ex ea tenebras depellens, ipsamque mundam ac puram

reddens. 7S. Fratres,etiam praeuia oratione nostrum opus amplectamur: quoniam merces proposita est iis, qui sine iaco &fallacia opus suum pertractant. Nam qui ex contentione,aut sui ipsius amore, vel auaritia opus negligit, illud Scriptura: naris. ae audiet: Reddet Unicuique secundum meritum operum sito rum' Qui autem bona operatur conscientia, ut Deo dcnoa hominibus placeat, benedictam illam vocem audire meremis. ar. bitur: Euge serue bone de fidelis , quia in pauca fuisti fideliς. supra multate constituam, intra in gaudium Domini tui Cui g ria in secula seculorum.Amen. 76. Si seculo renuntians , exieris de terra tua, rede cognatione tua , &quiescere re fecerit Dominus Deus tuus in loco , in quo deinceps tranquille ac pacate victum

rus es : vide ne illo in loco nomen tuum extollas, quamuis etiam princeps ac valde magnus sis in terra tua : sed lin. o. sc cum Propheta intra te ratiocinare: Mendicus sum egota pauper, Domine adiuva me: ut Deus suscipiat te, atque

exaltet.

77. Cur frater negligentem se praebet in cella sua

Quamdiu anima rebus inhaeret terrenis, variae cupiditates huius seculi, & inanes voluptates, quae in animum per cogitationes importantur, eius firmitatem constantiamque

labefactant atque dissoluunt: unde fit , ut frater in cella desidens negligentior fiat. Si vero hunc mundum Oderit cum fallaciis eius, & seipsum seruum Domino praestiterit in toto corde & anima: nequaquam praeualebit aduersus cum negligentia, facietque deinceps opus suum cum animi iucunditate. Quod si ipsi cum inanis gloriae cogitatione luctandum siti talianc seruus Domini expellet, propriam na' turae infirmitatem expendens, & cuius donum sit reputans, secundum eum qui dicit: Quid enim habes, quod non accepisti / Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non

acceperist Quod si certamen ei cum carnis infirmitate fuerit: non pavebit seruus Domini, neque seipsum a charita-λ te Dei separabit. Secundum eum qui ait: Quis nos separabiel charitate Dei j tribulatio tan gustia 'an persecutio 3 an

samest an nuditast an periculum i an gladiu=r sicut scriptum

SEARCH

MENU NAVIGATION