Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

interpella eos, dicens : Ego quoque vobiscum partem habere cupio: dc cooperare iis pro viribus, quas tibi largitus est Dominus. Nam scrutator cordium , qui nos creauit, nobisque vitae spiritum dedit, nouit quas singulis vires attribuerit. Si enim post arreptam solitudinem, contraria diuitiis mandatis egerimus: in vanitatem res tota resoluitur. Qubd si subrepens inimicus, concupiscentiam ierum praeteritarum in mente tua seminauerit: vide ne ulla quidem ratione patiaris cum huiusmodi cogitationibus versiari ac colloqui: nam praeteritarum memoria rerum, superbiam iis parit, qui temere, ac sine ratione eas mente pertractant. Quando porro spatium ac locum, superbiae operibus peraficiendis opportunum, propter institutum vitae repugnans, non obtinuerit: tunc carnali assectioni & voluptatum concupiscentiae mentem ipsius tradere nititur ἰ mala autem affectio, nosti quid siti passio ea est improba, Deum irritans,& homines exacerbans, quam destruet Dominus: Ipsi gloria in secula seculoru m, Amen.

392쪽

TRACTATUS MINORES ASCETICI

nae huius vitae, totus est liber in Domiano, ac Deum solum bonum atque misericorde maniplectitur. a. Beatus, qui virtutes excolit, & ve lut terra fertilis exculta, uberes vitae se ctus profert in Domino. 3. Beatus, qui bonus virtutum cultor est, vineamque sp ritalem plantauit , ac vindemians torcularia sua fructu vitae suae replet in Domino. 4. Beatus qui spiritali gaudio suos reficit conseruos, eX fructu virtutum, quas suo excoluit labore , ut fructum referret in Domino. F. Beatus, qui Angeli caelestis instar sacrae communioni atque orationi vacat, puras quotidie sibi cogitationes retinens, nec aditum improbo patefacit daemoni, quo animam suam captiuam a Deo Saluatore abducat. 6. Beatus, qui prudenter & cum iudicio planctum quaerit , & cum compunctione lacrymas in terris coram Domino fundit, velut pretiosas margaritas. . T. Beatus, qui vitae sanctimoniam, ut lucem sectatur, Acorpus suum non coinquinat tenebrosis maligni operibus

coram Domino.

tori, dc non dedecorat animam suam operibus diabolicis, sed compositam retinet mentem in Domino.

I. BEATITUD INES.

CAPUT I.

E A T v s, qui a cunctis rebus terrenis

393쪽

s . Beatus, qui odio habet omnem turpitudinem peccati , de seipsum hostiam viventem dc bene placentem Domino

obtulerit io. Beatus, in cuius pectore semper Dei memoria insederit , erit enim totus ille tanquam Angelus casestis super terram, cum timore dc amore Domino sacrificium

offerens.

ii. Beatus , qui poenitentiam , qua peccatores selliantur, amplectitur ac diligit, neque iterum velut in Saluatorem nostrum Deum ingratus animum ad peccandum appulit. I i. Beatus, qui in sua sedens cella, instar strenui militis , regni theseurum, id est, corpus suum cum anima sine

reprehensione conseruauerit in Domino. 33. Beatus, qui in cella sua in Domino, tanquam Angelus caelestis, castas retinet cogitationes , suoque collaudat eum ore , qui omnium spirituum potestatem haset i . Beatus, qui iactus est sicut Seraphim & Cherubim, Mindiuino ac spiritali officio nunquam est segnis, sed assiduE glorificat Dominum. i 1. Beatus, qui semper spiritali gaudio plenus est, nec in portando suavi iugo Domini pigrescit: coronabitur enim in gloria. 36. Beatus, qui se purum dc incontaminatum ab omnisbrdeseruat peccati, ut confidenter atque audacter in domum suam Regem gloriae Dominum nostrum Iesum Christum suscipiat.

17. Beatus, qui ad immaculata mysteria Saluatoris cum reuerentia& tremore atque horrore accedit, certo sciens se vitam in seipso recipere sempiternam. 18. Beatus, cui ob oculos quotidie versetur memoria mortis, foedasque destruit cupiditates, quae in ignavorum latitant cordibus , quoniam in hora separationis animae a

corpore, consolationem accipiet. is. Beatus , qui assidue animo secum timorem complectitur gehennae, & per veram atque synceram poenia tentiam lacrymis ac suspiriis Dominum sibi propitium reddere studet , quia ex magna & horrenda angustia liber

bitura

394쪽

1o. Beatus , qui sponte se assidub humiliat i quoniam ab illo coronabitur , qui pro nobis seipsum ultro humiliavit. ai. Beatus, qui omni cum pietate ac reuerentia in cel- . . io, la sua sedet, quemadmodum Maria iuxta pedes Saluatoris ;& in Domino & Saluatore nostro Christo suseipiendo s licitus est sicut Martha. 22. Beatus, qui diuino timore incensus, semper in se Spiritus sancti ardorem retinet,*spinas ac tribulos praua

rum cogitationum exurit.

23. Beatus, qui operibus malignis manum suam non polluit, sicut solent prophanti etenim super hoc in die illa tremenda iudicium erit coram Domino. et . Beatus, qui pulchras ac bonas quotidie cogitatio, nes excolit, & spe improbas cupiditates , quae per desi diam generantur, vincit quibus oppugnari solent athle, tae Domini. 2I. Beatus, qui in opere Domini se gerit instar strenui militis, desides excitando, de pusillanimes in via Do mini de Saluatoris adhortando. 26. Beatus, qui in Domino fructibus bonis abunda, rit, ut sanctos Dei Angelos sibi custodes habeat, sicut seu ctifera arbor a proprio custodiri solet agricola. 27. Beatus, qui cum prudentia spiritali mansuetudi- . nem amat, & supplantari non se permittit a serpente im- Irobo , cum omnem spem suam in Domino bono ita mi-ericorde defixam habeat.

eis a & inuidiam, qua Caim concitatus fratrem occidit, ex sua

propellit anima.

a conspectu flammae voluptatum non inhorruit: nam rore Spiritus sancti perfundetur anima illius. 3o. Beatus, qui menti suae tenebrosam diaboli nebi Iam offundi non est passus, neque proprio lumine iustorumque laetitia est priuatus. i. Beatus, qui puris oculis cordis semper contuetur Dominum: quoniam hic t cupiditatibus cogitationibus

quς improbis liberabitur,

395쪽

TRACTATUS MINORES. 383

3i. Beatus, qui bona dc honesta amat colloquia , depraua ac turpia, quae corrumpunt mores bonos, detesta. tur, quoniam non reddetur mancipium diaboli. 37. Beatus, qui proximum suum admonet cum timore Dei, nec animam eius decipit: assidueque ferream magni Pastoris virgam pertimescit. 34. Beatus, qui e mandato Dei morem gerit proximo, dc tribulationes aequo perfert animo i coronabitur enim talis velut confessor in Domino. 33. beatus, qui ex praescripto Dei temperans est ac Continens , nec ventris causa damnatur, deliciis ac sordibus indulgens: magnificabitur enim talis in Domino. 36. Beatus, qui se ab ignauiae vitio, velut parum virilis vinci nequaquam patitur, sed perfectam amplectitur patientiam, cuius subsidio muniti Sancti Dei omnes, suas

acceperunt coronas.

37. Beatus, sui non inebriatur vino, quasi gulae Iuxuique deditus, sed semper se oblectat in recordatione Domini , in quo cuncti Sancti sese oblectare solent assidue. 38. Beatus, qui ex Dei voluntate suas facultates dic pensat, dc non repudiabitur a Deo Saluatore nostro velut

auarus de immisericors in proximum.

3'. Beatus, qui precibus, ac lectionibus , bonisque

operibus intentus est semper: illuminabitur enim talis, ne

unquam in morte obdormiat.

o. Beatus, qui bona euasit sagena spiritalis, multosque pisces optimo suo capit Domino : commendabitur enim eiusmodi valde in Domino. i. Beatus, qui proximo bonum suae praebet exemplum virtutis, nec illius offendit conscientiam, faciens ea quae non conueniunt; benedicetur enim talis in Domino. r. Beatus, qui longanimus est dc misericors, barbaraeque se iracundiae ac bili mancipium non facit: quoniam talis exaltabitur in Domino. 3. Beatus, qui in charitate sublimis est, velut ciuitas super montem posita, quam cum aspexit hostis, recessit cum timore, ab eius sibi munitione metuens in Domino. 4. Beatus, qui fide clarescit Domini, de tanquam coruscans lucerna super altum candelabrum ardens, anti

MAtth. II.

396쪽

384 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

mas tenebrarum caligine obductas, quae infidelium atque impiorum partes sequuntur, illuminat. 4 I. Beatus, cuius anima instar palmae arboris floret in rectitudine fidei: neque peruersis haereticorum, infide lium, ac impiorum sectis, tanquam spinis impellitur.

6. Beatus, qui amore semper capitur veritatis , Mos suum tanquam impium instrumentum non accommo

dat mendaciis , assidue formidabile illud praeceptum Domini de verbis otiosis reformidans. 7. Beatus, qui non iudicat proximum suum ut insipiens, sed ut pruciens atque spiritalis enititur trabem eii' cere ex oculo proprio. 8. Beatus, qui palpebras oculorum suorum cohiber, neque cogitatione aut sensu seipsum decipit, studio curandae cutis vacans, unde paulo post distillat sanies atque putredo. y. Beatus, cui ob oculos versatur dies emigrationis ab hac vita , quique superbiam abominatur , priusquam imbecillitas naturae nostrae in sepulchro putrefacta redar

guatur a morte.

So. Beatus, qui mente sua versat mortuos tumulatim

in sepulchris dormientes, omnemque foetidam I se repellit concupiscentiam: nam in gloria excitabitur, quando caelestis tubae clangor audietur, filios hominum expergefaciens. si. Beatus, qui prudentia spiritali stellarum chorum gloria resplendentem contuetur , dc ex caelorum pulchriatudine, ainore ac desiderio rapitur contemplandi Cre

torem uniuersorum.

. Beatus, in cuius mente versatur ignis ille qui deccendit supet montem Sion, clangorque tubarum resonat, α Moyses in medio cum timore atque tremore consistit: quique salutis suae non est immemor. I3. Beatus, qui non confidit in homine, sed in Domi no,qui iterum venturus est cum gloria multa iudicare toton uniuersum in iustitia:erit enim velut aqua iuxta aquas redun- . dans, ta fructum facere non cessabit. y . Beatus, cuius mens tanquam nubes pluuiis , diuina gratia plena est, animasque mortalium ad incrementum Ductuum vitae capiendum irrigat: quoniam gratia ipso um in sempiternam cedet gloriam. 1J, Beati,

397쪽

πRACTATUS MINORES. 381

1s. Beati, qui ex Dei praescripto quotidie sunt vigiles ac sobrij, siquidem a Deo protegentur in die iudicij, A vefiiij sponsi in exultatione & laetitia eum aspicient. Sed ego meique similes, inertiae ac voluptatibus dediti gementes ac flentes contuebimur fratres nostros in gloria incomparabili, nosipsos autem in tormentis. Atque ma in se dum mecum perpendo, charissimi, in lacrymas

prorumpo, quippe qui post cursum inceptum mox defiaciam , & in meaio, quod aiunt, stadio a cursu desistam ,

miserandum spectaculum aspicientibus me praebens. Quo modo ergo segnitiem ac negligentiam meam maximam

non debeo non deplorare Z AJ ij siquidem in sacco ac ferro seipsos humiliarunt: alij vero inter septa claustrorum ieiuniis vacantes, Domino seruierunt , alij etiam columnis alligati certamen absque reprehensione subierunt , alij in deserto ac solitudine virtutem coluerunt, alij denique obedientiae coronas acceperunt. Ego autem miser,

meique similes ignaui atque ambitios, serina quidem ac habitu pij religiosique sumus, sed reipsa pietatem atque religionem exuimus. Quis mihi hic citra stuporem mentis enumeret passiones Sanctorum Martyrum , non virorum duntaxat, sed & foeminarum 3 Illi Dominum suum sequenteς humiliabant seip sc nos autem honores de salutationes in ro expetimus. Illi pietatis amore in custodiis conclusi famem, stim, vincula de cruciatus sunt perpessi: nos Vero ne minimum quidem laborem atque molestiam sufferre aequo animo possumus, sed delicias ac voluptates totis consectamur viribus. Illi contumelias atque contemptus ad mortem usque libenter sustinuerunt :at nos etia bona consilia&admonitiones aspernamur. Illi focum ac flammas ''ncurarunt: at nos ne durum quidem verbum perferimus. Illi ad cruciatus α tormenta gaudentes atque laetantes publice

incedebant: nos autem eorum audientes certamina, demiramur quidem, verum imitari ea nolumus. Quocirca multis opus est nobis gemitibus ac lacrymis, ne e regno eliciamur caelorum, cum magna certantibus proposita sit gloria.

17. Ne simus igitur negligentes ac pigri in diuinis officiis : non enim iniustus est Deus , ut obruat scatur operis seruorum suorum, qui quidem se totos diuinae eius volunta Tom. II. Ccc

398쪽

386 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

ii submiserunt deuoueruiitque , qui propter sanctum n men eius huic seculo renuntiarunt, qui propriis relictis parentibus se longaevos fecerunt , qui ad fores cius pulsant

hora tertia, sexta, nona, Veseeri, & mane, aut potius tota die ac nocte, & existimas eiusmodi humilitatem a Deo parvipendi 'absit. Clausuras nanque tolerant, manibus Operantur , ieiuniis vigiliisque incumbunt, insultus malignorum spirituum sustinent, genua ad orationem flectunt, Iron- tem allidue in pauimentum concutiunt, diuinam eius bonitatem suppliciter deprecantes. Et horum ipse preces des piciet 'absit. Homo quantumuis horridus atque austerus,albaliis ad eum officiose ac blande accedentibus, placari se permittit: dc Deus, qui benignus est 5c bonus , qui diues est in misericordia, & ingratorum quoque miseretur, eiusmodi assiictionem, religionem , gemitus, lacrymas, patientiam, sanctitatem , humilitatem, taciturnitatem , submissio nemque aspernabitur 3 Nullo sane modo. Caueamus ergo animos despondere , de in diuinis officiis negligentes est charissimi : quin potius confidenter atque audacter pulse 'mus. Nam quanto diutius perseueraueris pulsando, tanto locupletior tibi merces erit. Assidue vigila. Qua enim hora

minime expectas, mittet Dominus qui te congregent inhorreum vitae, in coetum iustorum: ut deinceps perpetua

fruaris quiete, ab omni licitudine liber, ubi non est bellum neque aduersarius. Sublatus si quidem ibi erit hostis, qui nobiscum in pugnam descendat, simul cum belli occasioni, bus. Est autem belli occasio, cupiditas pulchritudinis ad

congressum. At in caelo neque nubent, neque nubentur : sed

sunt sicut Angeili Dei in caesis. Rursus occasiones belli sunt diuitia: dc gloria in terris, verum haec cuncta corruptibilia

L D-ν. a. sunt, cum sint terrena. Iccirco dc quidam nos Sanctorum instruens, ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris

in eo. Nam concupiscentia carnis, de concupiscentia ocu

lorum, &superbia vitae non est ex Patre, sed ex mundo est: Et mundus transit, de concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Sicut enim qui in senticetum incidit, vepribus de spinis pungitur, quousquzexilierit in locum mundum, at ubi iam inde se extricarit,

399쪽

non ampli is timet spinas illas: Ita & sancti homines dum in similem locum sentibus ac spinis plenum incidunt, pro calceis, studio atque industria utuntur: unde fit, ut per medium illarum euntes, ab iis minime vulnerentur. Inertiae vero ac otio dediti, ab iis detrimentum capiunt in tereuntque. Atque hoc significans Dominus filio , qui reuersus erat, mandauit dari calceamenta pro pedibus cum stola dc annu- Io, ut audacter atque intrepide caput calcaret serpentis. Si .milem verb dicit esse loco spinis referto praesentem vitam, in qua spinarum instar renascuntur peccata .Locus autem purus est caelestis Hierusalem, quae est ciuitas Regis magni, v-bi exulat tristitia, dolor, & gemitus. Qua utinam perfrui nobis omnibus liceat gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi. Amen. CAP. II. r. Eatus, qui praesentem hanc vitam odit ac deserit, & in

I solo Deo omnis meditatio vitae suae est. 1. Beatus, qui odit ac detestatur pessimum peccatum, Deumque solum bonum atque benignum oc redemptorem peccatorum diligit. 3. Beatus, qui est purus super terra, tanquam Angelus caelestis ,&imitator factus Seraphim, castas assidue cogita. xiones colit. . Beatus, qui castus est Deo, ac sanctus,& purus a cunctis spurcitiis cogitationibusque ac operibus improbis. I. Beatus, qui totus in Domino est liber a cunctis rebus terrenis, & huius vitae vanitatibus. 6. Beatus, in cuius mente versatur formidabilis illam turi iudicu dies qui lacrymis vulnera animae suae curare studet. 7. Beatus, qui prorsus est ut nebula in lacrymis, assidueque flammam ignis improbarum passionum atque concupiscentiarum reuinguit. 8. Beatus, qui in via ambulat mandatorum Domini,

mansiones iugiter syncerd sibi faciens per fidem de charis

tatem.

400쪽

388 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

9. Beatus, qui in bonis moribus proficit, mentem iii rebus diuinis ac continentia exercendo , & a Deo se regnum. caeleste accepturum sperat. Io. Beatus, qui horribilis mandati Domini de verbis otiosis meminit, dc ori suo custodiam ponit ne excidat . a

mandatis eius.

II. Beatus, cuius anima secta est instar ligni nuper siti, semper lacrymas secundum Deum, tanquam flatum aquae continens.

I 2. Beatus, qui pro optimis surculis virtutes ac vitas se ctorum perfectorumque Patrum in sua plantat anima. 13. Beatus, qui plantas suas irrigat precationibus ac lacrymis, ut fructus gratos proferant Domino .. I . Beatus, qui flamma diuinae charitatis incensus sordidas quascunque cogitationes dc animae suae inquinamenta comburit.

II. Beatus, qui suapte voluntate est velut terra pub chra ac bona, fructificans senien bonum in trigesimo, sexagesimo, & centesimo. I 6. Beatus, qui ex instituto inuentus est semen bonum in agro, quod in suo agro seminavit Dominus. a T. Beatus, quicunque electam celestem illam inuenit margaritam, venditisque uniuersis suis in terra bonis, coemit illam solam. I 8. Beatus, quicunque in agro abscon ditum thesaurum inuenit,ac gaudensvendidit sua omnia,& possedit illum solii I'. Beatus, qui animo suo versat assidue diem ex hac

vita discessus, studetque sedulo paratus & intrepidus hora illa inueniri dio. Beatus, quicunque in hora illa emigrationis , quando cum timore atque dolore anima separabitur a corpore, i duciam repererit. Venturi enim sunt Angeli, qui animam a corpore iam separatam accipiant, sistantque ante tribunaIimmortalis ac tremendi Iudicis.

2 l. Magnus nos timor inuadet, o fratres, in hora mo iis, quando cum tremore atque dolore separanda erit anima

a corpore. Si quidem in hora illa discessus praesentabun tur animae sua quae generit opera diurna atque nocturna ,

SEARCH

MENU NAVIGATION