Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

TRACTATUS MINORES. syst

laqueis & aerumnis pleni sunt.16. Ex praescripto Dei tribulationes atque angustias vitae praesentis sortiter patienterque sustineto, & nequaquam Sanctorum spe frustraberis. Iugum enim inimici morati feram in se tristitiam continet. 1 . Qui mundi vanitatem sequuntur, bene operantes atque viventes supplantare student, n e illorum ipsi praesemita coarguantur. Eorum autem ruina pietatis alluetas cor nam promereri ostendit. 18. Humilitatem cole, ne fructu honestorum tuorum laborum destituaris: hac enim reiecta, inter eos qui in vanum laborant, ipse quoque resereris.1'. Rectene vis animum institueres Teipsum prudenter contra voluptatum cogitationes undique munias : ne ab iis

absorbearis, naufragiumque patiaris in portu.3O. Vis portum securum tenere, firma tibi praesidia compara, ne voluptatum libidinumque procellis ac fluctubus facile obruaris,& pro portu ipse tibi scopulus atque nain fragium fias. 3 i. Noli anchoram alligare anchorae: ne si quid adhuc leue in te se reliquum, facti E a passionibus cupiditatibus. que detraharis. Nam qui extranere cupit illum qui in fossam incidit, virili animo apprehendere debet, ne eodem in gurgite ab illius anchora ipse quoque demergatur. Malorum enim cogitationes atque sermones, ubi locum repererint, quasi aculeis &uncis quibusdam animam figunt O.

trahuntque.

32. Prauorum colloquia atque commercia semper fugito, & in maxima tranquillitate animum tuum possidebis. 33. Risui atque ludibrio fit monachus, qui cum prudemtia atque intelligentia spiritali cunctas suas actiones non dirigit. Synceros enim & sapientes nos omnes esse ratio postulat. 3 . Nisi ardore sancti Spiritus valde te inflammatum senseris, ab aliorum cogitationibus audiendis abstineto. Duplici enim ab iis bello impugnaberis, ac prosim quidem, quδd eorum quae audiuimus, recordatione, anima luxu dissiuere atque lasciuire incipiat : tum etiam quis d rebellionem nobis moliantur qui se nobis subiecerant usi strena

412쪽

s o t. PATRIS EPHRPEM SYRI,

per virtutem Crucifixi vitiis obstiterimus. Cum enim quis per negligentiam in eadem peccata reciderit, tunc eum, auem correctorem atque magistrum sibi delegerat, ut ho-em intuetur. Ille autem si prudens si, cunctos errores illius qui sibi subiectus est, facit E obliuioni tradit. Potens enim est

Deus rursus eundem Conuertere.

31. Quemadmodum si quis columbam domi foueat, eademque fenestram forte apertam reperiat oc ex domo auolet, non virga vel lapide illam reuocare conatur, sed spa sis leguminum granis prudenter studet allicere, atque recipere. Sic quoque multa indiget prudentia atque experientia, qui cogitationum maculas purgare cupit.

legantia tantum pertinent sermonis, persequaris, A eo usque duntaxat tuum cxtendatur studium, ne spiritus arrogantiae cor tuum feriat' Vertim instar sapientis apiculae mel ex floribus sibi colligentis, fructum ex iis quaei egis, pco animi medela desumito υ

cupidus, Regis sibi nomen usurpet, ob id tamen non cst Rex Sic quoque monachus occulte comedens, M ad mensam fratrum, abstinentiam & temperantiam simulans,non se virtutem atque religionem colere, sed araneae potius telam texere ostendit: non enim per rectam viam ambulat Sanctorum: sed illorum qui humanas laudes affectant, quos sic Spiritus sanctus alloquitur: Dominus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent.

deratam margaritam consequaris. Quidam enim post mun di renuntiationem Eseculi vita recesserunt , alij quidem mi litia relicta , alij vero diuitiis distributis; ad extremum vero propria voluntate ducti adhuc ceciderunt: cum nihil si grauius, quam a propria superari voluntate,& non ex diuinae voluntatis praescripto vitae suae rationes dirigere; atque hi chin se putent quam longissimc ab huius vitae rebus abscessisse, in ipso adhuc vestibulo haerent. yy. Fili j Israel, cum c sornace & seruitute serrea liberati, incolumes mare rubrum transissent, donisque eius nodi ac commodis perseuerentur , in continenti naufras ti

413쪽

iati sunt, quod propriae voluntatis imperio nimium se suberent ; adeo ut ex tanta corum multitudine duo duntaxat saluati fuerint, qui diuina oracula nequaquam spreuerant: sed altissimi Dei consilium ac voluntatem pie sancteque secuti sunt & obseruarunt. o. Qui mundo renuntiarunt, nihil amplius cum mundo habent commune, atque hi siue primo loco constituantur, cum non sint principes , siue in postremum detrudantur locum, iidem semper sunt animo, suique similes. Qui autem a recta pietatis sententia se avelli sinunt, facile ad mundi voluptates declinant, neque deinceps virtutis cauSa certamen ullum suscipiunt, sed abiecto iugo diligentius reficiunt, quae olim honeste dis luerant ,haud secus quam si virgo aliqua castissima, quae sensus suos in thalamo atque conclaui suo diligenter curare solebat, deposta verecundia corrumpatur, impudenterque nec Deum nec homines verita quodcunque flagitium committat. Sed ob id nequaquam talis enfugiet manus Dei. Dies enim supremus cuiusque opus osten- N a det: quoniam in igne probabitur. r. Beatus, qui virtutem operibus praedicat. Verbis Gnim proprietates virtutis enarrare, & factis contraria agere, ad salutem non proficit. Quemadmodum nec qui de modestia atque temperantia diuerit,dc interim turpia peragit,praemia vlla consequetur. t. Caue animo perturberis,o amice Dei, dum homines voluptatibusdeditos, cernis absque ullo timore quae sensibus placent sequi: flos enim eorum plane foetet Illorum autem, qui virtutes colunt, studia in luce resplendent, suauissimisque odoribus fragrant. Quapropter virtutum studiis inis siste, ut& apud illos,qui fluxas atque fugaces voluptates s quuntur,in admiratione sis: licet enim manifeste id declarare nolint ecum tamen tacite virtutum cultores beatos praedi

cant.

3. Quando videris hominum corpora studiose compta atque ornata ad turpem amorem excitandum, caue ea

admireris, neque pellis paulo post in cinerem dissoluendae color te decipiat: sed tecum ipse ingemisse do psalle: M mento, Domine,quoniam puturi fuimus: homo sicut f num p G. Di dies eius , tanquam flos agri sic emorebit. Quoniam spiritu Tom. II. Ee e

414쪽

ni S. PATRIS EPHRAEM SYRI, pertransibit in illo, de non subsistet: & non cognoscet amplius locum suum. Misericordia autem Domini ab aeterno,&vsque in aeternum super timentes eurn. Quae si praestiteris, diuina adiuuante gratia, ab hoste maligno nequaquam capieris.. - . Deum ardenter inuoca, ut perfectae tibi continentiae Ipiritum tribuat, quo in nocturnis etiam phantasmatibus

hostiles incursiones effugere possis: velut si quis se a sera inuadi oppugnarique conspiciat ,aut b aliquo ardenti petatur

face, & ex una in aliam domum inde confugiat ne combura tur ab igne. r. Quemadmodum absque labore ac studio, non licet etiam mediante pecunia, scientiam vel artem aliquam adipisci: sic neque monachus citra diligentiam ac patientiam,ad perfectionem religionis peruenire poterit. 6. Quemadmodum inter omnia cordoris tui membra, nullum tibi praestantius est capite, & liue lapide, siue claua, siue etiam gladio petaris,reliqua corporis tui membra obiicis, ut ictum a capite repellas, certo sciens te absque illo non posse uiuerer ita rebus tibi anteponenda est omnibus fides sanctae & consubstantialis Trinitatis , quὁd sine ea vi

tam, quae verE vita sit, Vivere nemo queat. 7. Ex toto corde tuo spem tuam omnem in Domino defixam habe, & facile astutorum insdias euitabis meque enim seruos suos in se sperantes unquam despiciet deseretque Dominus.

8. Dei amantissimum Ioseph decipere gestiebat

sim im gyptia, magnoque impetu ad peruersum suum scopum contendebat. Ceterum castus ille adolescens mentem suam Velut rore quodam recordationis Dei perfundebat, ne impuam oris igne ureretur. Sensus autem suos muniebat, ne alie 'nis cogitationibus vllum locum praeberet, &in laqueos in si pudicae mulieris coniiceretur , illam enim seri per ut mortis laqueum intuebatur. Ideoque tentatione illa superata,corona donatus est, & Rex AEgypti factus. n. v. Α'. Statuerant homines impij in Babrione aduerssis

sanctam animam ipsurgere, ut foede eam contaminarent,v

rum illa cum Deum altissimum sibi haberet adiutorem,

impios illos facillime prostrauit, deuicit. Cumque in suo

415쪽

consilio sententiam mortis in eam decreuissent, ea ipsa re imprudentes in mortis sententiam inciderunt: nec intelligebant stulti se ob id ipsum morte esse damnandos. Non enim potest oculus Dei semper vigilans illudi ac de cipi. o. Incedamus,fratres, per angustam& strictam viam, ut cum honore ac laude Deum custodem habeamus. t. Margaritae semper in intimis conseruantur locis: at quisquiliae & alia quaeque vilia velut fimus ec fiercora in plateas proiiciuntur.

1i. Quod si quis in te maledicta coniiciens, scelera abs te commissa exprobrauerit, te ipsum potitis quam alte rum illum argues: Tuis enim te factis dedecorasti, ea committens, quae ab alio tibi obiici non toleras. Noli ergo per minas & iracundiam silentium illi imponere, sed teipsum,

non patrando amplius mala, emenda Peccatorum enim tuorum faetor te animae tuae insidiatorem ac prodi hem esse

manifestE designat. 3. Teipsum per poenitentiae remedium a sceleribus impiisque operibus purga, & nulla te maledici vituperatio

perterrefaciet.

1 . Resiste peccato, o vitae sempiternae cultor, & tentationis impetum ne timueris. Nulla enim tentatio strenuum pietatis athletam offendet. 11. Quod igne essicietur, igni solet obsistere, lateres adhuc crudi, fragiles sunt & imbecilles, ubi autem iam igne concocti fuerint igni simul & aquae , sua validitate resistunt. Et scut in vase fictili, aqua, ita in fornace flamma accensa

continetur Fornax vero ex lateribus emicat.16. In tentationibus, & tribulationibus, tu quoque validum ac strenuum te praebe voluptatumque ardoribus resiste, ne crudi lateris instar, qui pluuiae guttis dissio luitur, quam habere videris soliditatem deperdas.1 7. Non quae tibi videris bona agere, recte facta put to, sed illa quae ab hominibus piis comprobantur. 18. Ausculta vocem Domini, ut te adiuuet, ac manus suas in assii gentes te immittat,humilietque inimicos tuos, ne obaudiens audias: Dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

416쪽

o4 3. PATRIS EPHRAEM SYRI.

Propriae voluntati ne te seruum feceris; timentibus autem Dominum morem gerito, & diuina adiuuante misericordia caput draconis conteres. Donec autem propriae voluntati obsequptus fueris, a perfectione leabesse scito quam- longillime. Et quantum abes a perfectione, tanctim doctrina ac culciplina indiges. 6o. Tribulationes atque amictiones in Domino sustine ut gaudio de laetitia perfruaris. Labores perser, ut merce dis fructum referas. 61. Lapicida incidendis lapidibus, de faber ferrarius tundendo producendoque ferro, mercedem percipient. 6 i. Qui fugit bellum, non accipiet spolia. Et qui recusat disciplinam, inter prudentes non connumerabitur. 63. Quae sursum sunt,contemplare, dc terrena quaecunque ut humilia atque abiecta despicies. Rubd si ab alto desccenderis, quamcunque etiam domunculam dealbatam ad miraberiS. 64. O tu,qui pietatem colis, prudentiam cunctis in re bus exerce,quae te quasi vehiculum gestabit, de ex multis Osefendiculis atque periculis eripiet conseruabitque. Non entia sinet sui studiosos atque amantes quidquam ad subuersonem audientium dicere, aut facere. 61. Odor prudentiae in viro est seipsum semper accusare; seipsum autem accusantis, alterum in eosdem errores incidentem non iudicare. 66. Ex duobus seruis delinquentibus, qui idem ob crimen carcerum custodia detinentur, ingratitudinis damnatur ille, qui in conseruum suum se contumeliosum atque crudelem exhibuit. 6 Illum qui in tentationem incidit, irridendo cauecondemnes, sed assiduE Deum ora, ne te inducat in tenta tionem. Cuius enim animus cogitationum turbine atque procella obscuratus est, dcl perturbationibus superatus, ianec homines veretur nec Deum timet. Et si quidem potens est ac diues intrepide mala committit Sin imbecillus ac pauper, morum peruersitate fretus, impudenter in scelera atquenagitia fertur. 68. Cave voluptatum studiosus sis, aut aliorum con' temptor , sed sacrum Pulmistam clamantem audi: Exurgat

417쪽

τRACTATUS MINORES. o1

Deus, & dissipentur inimici eius,& fugiant qui oderunt eum I facie eius. Sicut deficit fumus, deficiant. Sicut fluit cera I facie ignis, sic pereant pecatores a facie Dei. Et iusti

epulentur, dc exultent.

6y. In cellula, quam tibi delegisti, o monache, in cordis humil itate Deum assidue ora, scut tres illi pueri in camino ignis, & ne te speluncam latronum facias , illicita a adatis in die iudicij, non abundabit do mus eius Et qui nunc pietatis studium atque labores ne gligit, in tempore retributionis consolatione iustorum de

stituetur.

pr. Tempus nobis aduenit, fiatres, timore ac tremore plenum, cum ea quae in occulto atque obscuro gessimus, cunctis manifesta nent. Vae autem animae illi, quae Deumsbi adiutorem non habuerit.' Ti. Adeste, fratres Christo dilecti, de fine &consummatione cuiusque nostrum cogitemus, quo pacto in vanitatibus vitam hanc nostram transegerimus : Stultus enim est ut inter stultos versatur,&in rebus vanis suam vitam trangit. Beati autem , qui quandiu in hac vita sunt, pulchram pietatis atque virtutis negotiationem obeunt. 73. Quemadmodum alues secundo vento nauigans, instrato des ciet, superbo intuitu oblectamenta captans; adstant coqui, qui cibos ei praeparant, sequitur satellitum militumque turba: Ex inopinato autem suboritur tempestas, quae mare turbat,&nauem confringit,ipseque solus afluctibus & undis in insulas desertas , ferisque atrocibus pie nas abripitur, ubi vociferatur & plorat, nec est qui exaudiat ; verberat faciem , toto exagitatur corpore, & in horas mortem expectat. Qui paulo ante, animo ita elato erat,& ceteros despiciebat me atque timore tabescit ,& stierit, nullusque adest qui ibi consoletur ipsum. Idem no is quoque negligentibus in terra vel in continenti contingit. Dum enim in inani hac vita deliciis ac voluptatibus indulgemus, repenth nos ignavos mors invadit, &in loca horrore plena auripit atque detrudit, ubi cuncti cruciabun-

que scelesta committens, ut non contu Iquando reuelabuntur occulta hominum O. Qui messis tempore ignauus est,rs . m.

418쪽

os S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

tur peccatores, qui semper Dominum suum repudiar e& contempserunt.

4. Perpendamus dum in tuto sumus, in quo timore versetur is qui a fluctibus in desertos coni jcitur scopulos, nec habet fi quo auxilium solatiumve accipiat. Hinc quoque cogitemus, in quanto erit metu peccator, in suppliciorum

ec tormentorum locum coniectus.

1. Cor meum suspirat, oculique mei ad lacrymandum proni sunt , sed peccatum mentem meam captiuam detunet: ne cum cordis compunctione deprecer Dominum amarissimis lacrymis,ne me prothciat in tenebras exteriores. s. Domine, qui E manu Pharaonis dc ex camino ferreo tuum populum liberasti, eumque per mare rubrum eduxisti saluum, nos quoque ab iniquitatibus nostris libe.ra, ut in conspectu tuo gratiam inueniamus, quando ventu-xus es iudicare vivos & mortuos.

. Donec vires nobis suppetunt, Domino in rectitudine cordis serviamus , ut in tempore tribψlationis nos adiuuet, & ex ingentibus periculis liberet. 8. Cunctos sibi in cordis puritate seruientes , incredibili atque immensa decorat gloria, clim nullus Sanctorum gloriar inueniatur finis. 79. Diuino iussu cetus Ionam Prophetam deglutivit, qui velut in quodam penu seruabatur in ventre ipsius ceti. C put eius ad montium scissuras descendit,& extrema abyssus ipsum vallavit, in terram descendit, cuius vectes a terni eum constrinxerant , ibique orans , ad Deum clamabat, dicens: Resurgat E corruptione vita mea ad te, Domine Deus meus. Oratio eius profundum diuisit, aerem scidit, in caelum ascendit, & in aures Domini introivit; Aut potius ipse, qui uniuersa replet, Dominus a vero iustoque hoc suo famulo non longE abfuit. so. Mandavit Dominus cete, & Prophetam euomuit, qui quasi E naue descendens ad praedicationem se conuertit. 8 i. Dentibus aduersus iustos strident peccatores. Ingruunt tentationes. Veruntamen coronantur psi ac sancti: impij autem , qui mala in sanctos Dei cogitabant, confunduntur.

Si. Helias Thesbites olim periecutionem ab improba pas-

419쪽

TRACTATUS MINORES. 4o7

sus est scemina. Sed corvi ministerio Prophetam pascebat Dominus: peccatores verb grauissima fames inuasit. 83. Helias Propheta in curru sublatus est igneo. Impia autem Iezabel E fastigio domus suae praeceps deturbata est, & in plateis ciuitatis deuorata. 8 . Ieremiam Prophetam, quod pios eius sufferre nequirent sermones, in coeni lacum coniecerunt impij. Quorum temeritate audita,Abimelech corpore quidemAthiops ac niger, sed animo candidus & fide coruscans, iniquit tem Regis coarguit; Prophetamque eduxit, & benedictionem obtinuit.

81. Insurrexerunt hostes in eos, qui semper Prophetas Dei oppugnabant: datusque est populus Hebraeorum in hostium manus. Qui, viso Propheta Dei, vincula soluerunt,& munera obtulerunt: Magna enim illum pietate viderant conspicuum. Nam sicut qui lucernam defert, praesentibus lumen praebet, ita re virtus semper gloriae secum splendorem affert.

86. Danielem Prophetam in lacum leonum propter eius pietatem coniecerunt impij, ut ab illis deuoraretur, ignorantes scelerati se in propriam id machinari confusionem. Deus autem per manum Habacuc, & per suum Angelum , fideli seruo suo misit prandium. Immanes autem ferae, in medio sui videntes Prophetam, inclinantes se, adorabant illum. Virtus enim caelestis ora leonum obturaverat, ne virum iustum in ullo laederent.

87. Propheta E medio ferarum educto, reprehensione se dignos cognouerunt homines illi impij , cernentes eum tanquam sponsum e thalamo, facie splendida gloriaque illustri progredientem. 88. Merito dubitabant Babylonq, utrum ex morbo aliquo leones non attigissent Danielem , ad sextum quippe

Ierem. II.

420쪽

ct S. PATRIS EPHRIEM SYRI,

discerpti sunt, uniuersaque illorum ossa comminuta,& in nihilum redacta. Unde prae admiratione magna , cuncti fortiter exclamarunt: Magnus es Domine Deus Danielis.

ginem auream, fortiter ligati, immissi sunt in fornacem ignis ardentis, quorum tamen ne capillum quidem ausus est absumere ignis: at contra erumpens flamma eos , qui incenderant ipsam, combussit, deleuit.

liciti simus, ne tentationum tempore inueniamur reprobi. Nam propter tolerantiam tentationum , semper magnificantur amici Dei.

recto corde bonoque proposito serviamus, ut tentationis tempore adiuuet infirmitatem nostram , nosque victores decernat,ac coronatos in caeleste suum regnum introducat.

III. CONSILIUM DE VITA SPIRITALI.

ad Monactum Nouitium. r. 8 1 V a mihi probatur fides ac studium, quod ab homi- ne peccatore aliquid perdiscere desideras tuo vivendi instituto aptum; idque non semel aut bis, sed frequentius effagitasti: & hoc animi praestantis argumentum est. Sed me retardat deterretque operum dissimilitudo, quod intolerabilis sit eorum foetor. Rursusque ad morigerandum tibi me commouet verE ardens tuum desiderium audiendi quae ad timorem Dei pertinent. Qui enim in vita spiritali se eaeercere cupiunt, sermonibus ad excolendam vi tem facientibus obfectantur. At qui ad vitam secularem procliues sunt, quae spiritalis sunt vitae audire nolunt. Quiri&conuiciis ea excipiunt, dicentemque interpellant. Contra vero de vitiis ac voluptatibus agentes, nulla capiuntur sttietate, quin& cibi somnique beneficio priuari malunt, quam eiusmodi ineptiis finem imponere. 1. Sed tu iis, quae ad spiritalem vitam ducendam pertinent, inuigila, ut tecum permaneat recordatio Dei, inutilesque

SEARCH

MENU NAVIGATION