Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

τRACTATUS MINORES. 4z9

lesque sermones detestare. Quoniam malum di bonum odorem simul commorari est impossibile. 3. Humiliter submisseque, semper & ubique tegere, siue inueniaris in via, siue in nauigio, siue in cella, siue in iv

niorum sue seniorum congressu verseris. Cum prudentia etiam atque iudicio tui labores sermonesque instituantur: ne ex ulla tuarum actionum aliquod detrimentum ad te redeat. . Vtere victu simplici & necessario, ne tibi mens in crapula & ebrietate cumque secularibus torpescat atque hebescat. Qui enim eiusmodi cupiditatibus seruiunt & cir-Cum ueniuntur , nota fornicationem aestimant fornicatione.

neque adulterium, adulterium; neque quae a gentibus Deuignorantibus fiunt , deuitant: sed omnia intrepide atque licenter factitant, in nullo porcis, qui in luto volutantur, dissimilcs. Non legis, non Prophetarum memores, neque etiam ipsius Domini, qui humanam naturam assumpsit, ut impietatem peccati destrueret: Sed pietatis forma freti gloriantur , cum interim mentis imperio capti & obcaecati, propter negligentiam & contemptum timoris Dei , contraria peragant. Cave igitur carnis esu vinique potu delecteris, ne mens tua inutilis reddatur ad dona spiritalia sus.cipienda. 1. Si de cogitationibus cum fratre sermonem conseras,3c lingua tua a recto inflexa est propter animam a cogitationibus lasciuis irretitam Vide ne dum damnationem tuam cupis obscurare, turpiloquio utaris & scurrilitate, ut a proximo non redarguaris, in quibus & illius votis desis, & te pessimo tradas daemoni. Orationem vero atque silentium

potius adhibe , & redibit super te Spiritus sancti gratia

effugie 'ae mentis insaniam.

6. Si tuae curae committatur monachus in integrum restia tutus caue ne nimi lim illius vicem dolens, Creatorem tuum offendas, pariterque cum eo auellaris atque intereas. Neque enim scapha decidente,mox etiam nauis negligenda est. . Ad cognitionem ac voluntatem Domini componantur

actiones tuae; & laqueis diabolicis non implicaberis: climmoris sit ei sub specie boni machinari malum. 8. Si Superiorem pro fratre ex mansione depulso interpelles, ut qui ceteros peruerteret fratres, caue patrem il-

422쪽

4io S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

lius causa intercedendo compellas : verum sic eum huius commonefacito , ut interim rem omnem diuinae voluntatis committas imperio , ne forte qubd ex animo nondum

resipiscat, ad vomitum redeat, suoque ingressu ceteris fratribus incommodet. Etenim vel sola scintilla in aream incidens facile totius anni labores inflammat. 9. Quantum deposcit aequitas, quisque proximum suum ferat oporte: Ceterum beatus, qui propter spem, quam in Deo collocauit, proximum tolerat. Sed vae illi qui toleratur , nec intelligit. 1 o. Qui in solitudine versatur, a triplici liberatur bello, visus scilicet , auditus & loquelae. Qui vero in conuentu fratrum quieti se tradidit, a tribus & ipse liber est : nimiarum,ab emptione, a venditione, dc a timore incursus latronum. Quocirca suam quisque conscientiam tueatur oporteriit. Si contingat colloqui cum adolescentibus aetate & as pellus venustate florentibus, custodi oculos tuos, ne concupiscentia mentem tuam conturbet , incipiasque in longum sermones assectione plenos diducere : Extremis aurem tantum labiis de continentia loquens, mente lasciuus

dis, & totus in illo occuperis. Quando ergo contigerit te in eiusmodi congressum incidere Ereuiter sermonem praescinde, de silentium tibi impone; ait enim scriptura: In multilo- --εν. quio non deest peccatum. Et familiaritates ac colloquia eiusmodi haud exiguum detrimentum pariunt animae. Quare solicitE tibi similium perscrutationem praescinde, ne peccatum per multiloquium te in errorempertrahens, ad illicita. te inducat.

I1. Quanto quis propriam voluntatem rescindit atque sui imittit, tanto amplius proficit. Quanto autem quis in volun

late sua persistit obstinatior,tanto maiorem sibi iniuriam detrimentumque acquirit. Noli ergo propriae subseruire voluntati, sed diuinae magis te voluntati submitte. 13. Si monachus quispiam ex negligentia ab instituto suo des exerit, impudentiam ei subiicit inimicus, ne si iterum tristior apparuerit, facile, a curatoribus patribusque adna nitus, se sinat corrigi, & ad meliorem vitae statum reduci. 1 . Clixisto subiici .caue recuses: Quoniam ex ea subi .ctione fructus certus atque securus proliciscitur.

423쪽

TRACTATUS MINORES. ariis. Si quis Religiosus instigante daemone passus sit se deacipi, non capiat tamen odium atque inuidiam aduerstis eos qui in instituto religionis suae laudabiliter perseuerant. Talem in errorem non relinquet Dominus, sed manum ei porriget ut emendetur,eb quod non repulerit charitatem. Similiter autem qui sibi videtur stare, si intumescere super bia coeperit & alios odisse,securus nequaquam erit, eb quod caligo odij obscurauerit oculos eius , ut non videat quo

vadar.

16. Si in domo Domini ad diuinum spiritalemque cultum constiteris, in psalmodiis te alacrem promptumque praebeto. Si autem tacueris, tacebo & ego, tacebit & proximus, unde necessario cantum cessare necessest. Sed hoc quaeso absit Qui enim Principem aliquem vel Regem ex Theatro faustis laetisque acclamationibus excipiunt, videantque interea aliquem sibi astantem cum silentio, neque simul cum ipsis contenta voce acclamantem , hunc quasi loco eius modi iudicantes indignum, ex eo deturbant. Quemobrem haud remissE negligenterve , oportebit lupplicationibus hymnisque vacare.

i7. Vae homini iniusto, & vae impudenti. Vae deliciis revoluptatibus indulgenti, & vae superbo. Nam quando eos inferni turbatio & mortis su Dcatio praeoccupauerit, ipsa experientia fidem iis faciet nihil esse praestantius timore

Domini. 18. Bonorum congressiam amplectere, malorum autem consuetudinem fugito; neque enim venefici, aut latrones,

aut fures, sepulchrorumque effossores sic nati sunt: sed tales e Tecti sunt ab hominibus,quorum corrupta mens erat a S tana ; fecit enim Deus cuncta valde bona. 19. Balneis, ac potulentis, consilioque esus carnium delectari caueto, ne in grauissima peccandi incidas pericula. io Vitam bonam cum recta fide tibi vendica, Quis enim inter homines eum , qui sic vitam suam instituit beatum non praedicet ai. Quando cella tua ministeri j alicuius obeundi , vel alia quos conueniendi gratia egrederis , munitos serua oculos, mentemque piis cogitationibus imbue , sic tecum rari ocinans: Num tanquam pictor es egressus, ut formas homin i

424쪽

re S. PATRIS EPHRAEM SYRI, essingere atque exprimere discast Sedul5 tibi attende. Quo

pacto enim si rebus mundanis districtus sis, pura mente vac re poteris contemplationi carum rerum quae non videntur,& in Dei recordatione te oblectare atque exultareZ Σχ. A curiosa pervestigatione alienorum defectuum abstine, ne merito religiosa mens tua corrumpatur. 23. Impone tibi silentium , t multis enim hoc inquin tionibus te liberabit. Peccatorum cruciatus semper media rare, timens ne & tu non multo pbst in eorumdem numerum ascribaris.14. Nunquid aliquando domum luctas ingressus es, vi denique planctum ac fletum qui ibi erat, mox ex ea domo exire properasti Quamobrem ex momentaneis de fugacibus sempiterna coniectare oportet , ait enim scriptura: Da s pienti occasionem, & sapientior erit. 11. Si tibi cogitatio locum mutandi subrepserit, accessorintque te aliqui commiserationis affectu: dc alius quidem quasi iustum dolorem suscipias, migrandi propositum approbet: vide inremerE & absque iudicio consilium illius ain - 'plectaris. Se iacis te reprehendere, dc instituti tui admore inceperit, hic tibi potius quam alter ille audiendus erit Tales liquidem magis de fratrum salute sunt soliciti. 16. Quod autem pusillanimitatis cogitationes vel eos maxime exagitent, qui in solitudine conquiescunt, etsi per- . paucos eius nescios arbitrer, visum tamen est tui confirmandi gratia nonnullas earum prosequi. 17. Quando animus assicitur ab his, quae sub sensus cadunt, occupatus: mens enim simulatque a praeclara illa futurorum bonorum contemplatione dc expectatione, ac in

ditatione defecerit; in his, quae ad sensus corporis pertinent, tota defigitur, his frui cupit, inuidentiae nequitiaeque de

seruiens.

Σ8. Hei mihi, quid agam miser ὶ Magna est mea imbecillitas i languor, id solitudo, dc paupertas, dc desperatio me

occupant. Operari non valeo, mendicare erubesco Re

bus fortunis domesticis sum exutus. Qui commod Emeis vivere poteram in res aduersas me sponte conieci. Ludibrio nunciis factus sum, qui me felicem iactitabant. Dis ,r DolQr cor meum ex calamitate , qua detineor , o m

425쪽

pat , nec ullus reperitur qui succurrat, nemo, qui compatiatur. In magna me ignominia constitutum cerno. Alius ad sacerdotium euectus est, alius in dignitate constitutus. Ego vero velut ignobilis , re inglorius , abiectusque remaneo. Nemo est qui mihi inopia & infirmi. rate laboranti quid tribuat: dum interim hic diuitiis amuit, ille discipulis comitatus procedit : unde & cum maximis praestantissimis ine viris conuersantur. Ego autem in magna ignominia contemptuque vivo, & victu etiam quotidiano indigeo. Illi splendide vestiti incedunt . mihi autem & necessam indumenta desunt. Illi postquam in bonis dies suos transegerint, ex hac luce emigrantes adhuc cum aromatibus condiuntur , splendidaque sepultura honorantur, sempite ni nominis fama iis per Epitaphi j inscriptionem attributa mihi verb morienti vix sepulturae honor concedetur, ipsa que cella ob infrequentiam visitantium sepulturae loco erit. Cor mihi dolet, sed quid faciam ' Defecerunt oculi mei, aD sduo obtutu ostium conspicientes, & nullus est qui pulset. Moerore tabesco , nec est qui me consoletur. Summis angustiis hic angor, & non est qui misereatur a que condoleat. Hei mihi , quoniam in dolore deficiunt dies mei. 19. Dic animae tuae o homo: Quousque tristis es , o anima mea, & quousque conturbas me 3 Spera in Deo, Aipse prauas a te cogitationes repellet. Si enim terrenis non adhaesisses, eiusmodi te laqueis non implicuisses. Quin &hoc tibi persuade, neminem siue obscuro siue claro fuerit lo co, si ex Dei voluntate vixerit, esse reiiciendum. Qui autem terrena suspicit, fructumque ex iis consectatur, iustorum se consolatione priuat. 3o, Si ergo gaudio illo perfrui desideras, caue aditum prauis cogitationibus, quae nos a Deo separant, patefeceris. Verax nanque est qui dixit: Qui inuenit animam suam, perdet illam: Et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Iccirco & Apostolus ait: Mortui enim estis,&vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Clim ergo Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos apparebitis cum

ipso in gloria. 3α. Quorsum igitur momentanea dc fugacia ista, quae

426쪽

414 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

fluminis instar diffvunt, suspicis ac praedicas ' Quid stiam praeciara funeris pompa proderit 3 Quid sepulchra

dealbata & vanae laudationes hominem impium , quan do nullam ipse relaxationem consequatur, iuuare poterunt '31. Quid profuerint laquearia inaurata i quid nitentes parietes quid splendida tecta 3 Cum ipse interim suis excruciatur cupiditatibus, & a dracone conuellitur interilis, deuoraturque corpus. Quid enim proderit animae ex hac luce emigranti plurimorum se circa corpus in ornando funere occupantium cura nisi eum laus a Deo consequatur in Ecclesia illa magna. Ne igitur tibi sint admirationi momentanea atque caduca ista quae instar cerae liquescunt. Sed isti, inquies cum magnis atque diuitibus consuetudinem habent. At tu cum omnium Rege Deo perorationem conuersaris , tu Corpore unigeniti Fili j eius vesceris, & sanguianem bibis: gaude ergo &laetare , quod merueris templum

eius fieri, 33. Ne igitur animum despondeas, videns te in hac vita in glorium atque abiectum, Vel morbo, aut graui senectute, ac paupertate grauatum : Qui enim pascit volucres caeli, non te sua destituet prouidentia. At te angit, ne tibi lippitudo mentis molestiam facessat , sed cogita, haec etiam viros iustos sustinuisse. Vnde de Isaac legimus, quod dum Iacob ab eo benedictionem cuperet accipere, dixerit ad eum: Accede ad me, ut tangam te,fili mi: & probem, utriun tu sis filius meus Esau, an non' Illustratus autem est oculus mentis eorum, & ab omni iniquitate purgatus. Quare &tu te purum integrumque ab omni malitia custodit de corporis necessitate atque infirmitate non usque adeo solicitus, quoniam ipsi cura est de nobis. Si autem doles tibi deesse vitae necessaria, cosita Herodem diuitiis atque deliciis abundasse: Praecursorem autem Domini instar hominis malefactoris ac vilis in carcere vinctum atque detentum. Verax enim est, qui dixit: Vos tribulationes in mundo sustinebitis, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini, sed tristi. tia vestra vertetur in gaudium. 3 . Sed & ego, dices, in i seriis atque angustiis vitam

obscurus N inglorius transgens, post mortem , nullam mei

427쪽

- TRACTATUS MINORES. 4 1

memoriam relinquam i Extremae dementiae, de animi vana gloria pleni hic morbus est. Quam multi sunt putas, qui persecutiones pro Saluatore nostro Deo pertulerunt, dc adhuc obscuri atque ignoti mundo vivuntὶ An ergo qui in

montibus, in speluncis atque cauernis terrae vitam tradu cerunt, quorum memoria non celebratur ab hominibus,

perierunt 3 minime vero , nam in libro illius omnes scribentur. Quare quae sursum sunt caelestia, non autem quae in terris , sapito. Iustorum enim conuersatio in caelis est. Ne igitur

labores atque angores subterfugias. Atqui nos quoque, qui relinquimur & residui adhuc sumus, eos, qui in laboribus atque angustiis & necessitatibus Domino placuerunt, beatos praedicamus. Iccirco si iustorum cupis esse consors,caue humilitatem despexeris, caue etiam in laboribus atque aerumnis vexationem patientiamque abieceris, sed obdura ac

perfer: ut sempiterna vita gaudioque ac gloria potiaris. Ne--λque enim ut inquit Apostolus in sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam , quae reuelabitur in nobis. Quod si subdole ab aduersario nolis in re aliqua supplantari; crede nihil te agere vel cogitare, quod lateat Deum. Sin cogitatione de Dei scientia dubitaueris: ea tibi ex historia Elilaei Prophetae innotescet: Nam cum bellum . IVP cesset inter Regem Israel & Regem Syriae, consiliumque ini-xet Rex Syriae cum seruis suis, dicens: In illo loco ponamus insidias. Misit itaque Eliseus ad Regem Is aut, dicens: Cave ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Mi. st itaque Rex Israel ad locum , quem dixerat ei vir Dei, de praeoccupauit eum & obseruauit se ibi non semel neque Dis. Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re, & conuocatis seruis suis,ait: Quare non indicatis mihi, quis proditor mei sit apud Regem Isiaci. Dixitque unus seruorum eius : Nequaquam, domine mi Rex, sed Eliseus Propheta, qui est in Israel, indicat Regi Israel omnia verba , quaecunque locutus fueris in conclaui tuo. Si ergo nihil eorum, quae clam fiebant, latebat Prophetam , nonne aliquid rerum uniuersarum Creatorem latere poterit a minime vero: hinc etiam in occulto orare iubemur, Domino ac Saluatore nostro Iesu Christo sic dicente . Tu autem cum oraueris , intra

in cubiculiam suum ,&clauso ostio, ora Patrem tuum in ab-

428쪽

Cura animarsi non

appetenda,

is S PATRIS EPHRAEM SYRI,

scondito : & Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Quamobrem omnem nobis malitiae cogitationem abiticiamus,ne dissiuamus. Nudus siquidem est infernus coram ij so, nullumque perditioni est opertorium. Ne igitur tristeris, neque vacilles : In oculis enim Dei versamur, vesimus nolimus. Gaudium sit tibi in tribulationibus : nam coronae ex variis texuntur floribus. Et iusti permultas dc diue fas tribulationes in gaudium Domini sui ingrediuntur: quare dc eos assidue imitemur opotet. 31. Curam animarum ne appetieris. Nam cum ad eam metam nondum perueneris, ut cunctis animi tui passionibus imperes, de tibi ipsi dc illis, qui te sequerentur, noceres. Quod si inuitus ad curam eiusmodi traheris, in ea administranda maximam diligentiam adhibe, non ut quae tibi sunt placita, facias: sed ei pocilis morem geras, qui tibi ouium ratione praeditarum curam concredidit. Ait enim per EZechielem Prophetam: O pastores Israel. Nunquid pascunt pastores semetipsos ' nonne greges a pastoribus pascuntur' Lac comedebatis, dc lanis operiebamini: dc quod crassunt erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, & quod aegrotum non sanastis , quod con tractum est non alligastis, dc quod abiectum est non reduxistis, & quod perierat non quaesistis: Sed cum austeritate imperabaris eis de cum potentia. Et disse persae sunt oues meae, eo quod non esset pastor, id factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri, dc dispersae sunt. Errauerunt greges mei in cunctis montibus , dc in uniuerso colle excelso, dc super omnem faciem terrae dis persi sunt greges mei, do non erat qui requireret, neque a uertens. Propterea pastores audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt gre-fes mei in rapinam, de oves meae in deuorationem omnium estiarum agri, eo quod non esset pastor. Neque enim quaesierunt pastores gregem meum: sed pascebant pastores se metipsos, de greges meos non pascebant, propterea, past0res ,audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, dc cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem

meum. Et non pascant Omplius pastorea semetipsos. Ex liberabo

429쪽

τRACTATUS MINORES. 4i

rabo gregem meum de ore eorum, &non erit vltrb eis in

escam.

36. Hinc igitur nos merito intelligere oportet, quantum illi immineat periculi, qui superbe negligenterque curat subditos. Ideoque eum qui ceteris praeest, conuenerit& peritis sinum esse, & ad consulendum saluti subditorum vigilantissimum , utque singulorum obseruet incessum,motum, gestum , ac habitum, adhibita etiam debita earum rerum correctione, quae miniis conueniunt, re ut ad optimum ea statum formamque reducantur. Praeceptores enim

non solum elementorum scholaribus ostendunt figuras, sed& minima quaeque puncta distinctionesque proponunt: atqui sic oportet Praelatum nihil quantumuis minimum, quod ad salutem pertineat, omittere quin fratribus proponat, non praetermittendo etiam supplicia negligentibus parata, Vt eo velut muro aliquo, culpam omnem ab innocentibus procul arceat, atque ita lupi, pastoris diligentiam consideran f, rationalium ovium gregem fugiant. 3 . Nihil aequE animum hominis ducit ad salutem iunioresque ad laborandum incendit, atque si doctorem re ipsa de exemplo ad virtutem cohortatorem inuenerint : secundum eum qui ait: A me videbitis, de sic facietis. 38. Nos autem qui discimus, aliisque subiecti sumus, ab omni inobedientia atque contumacia alienos esse oportet. Sed contra potilis omnem modestiam de humilitatem coram Deo dc hominibus exhibere decet. Porro si Praefectus ac Doctor nobis contigerit, qui verbis quidem virtutem praedicet, factis autem spernat, cauendum erit, ne eNea occasione aduersario locum praebeamus euertendi antimam nostram. Verum illius memores simus dicti: Super Cathedram Moysi sederunt Scribae & Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis , seruate dc facite e Secun-dlim vero opera eorum nolite facere, dicunt enim & non faciunt.

3'. Teipsum omni tempore custodi, ne fratri tuo ac proximo scandalum aliquod vel offendiculum praebeas, minas eius reformidans, qui per Prophetam ait: Vae qui potum

dat amico suo o mittens fel suum de inebrians, ut a spiciat Tom. II. Ggg

Pastorum munus de qualitates requisit

dedi etia

datur erga Superiores

430쪽

18 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

nuditatem eius. Et rursus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus dc pecus, arietum 5c hircorum. Nonne satis vobis erat, pascua bona depascit Insuper α reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: eccum purissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oues meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant,pascebantur; & quae pedes vestri turbauerant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue & macilentum; pro eo quod lateribus & humeris impinguebatis id cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec disperge rentur foras: salvabo gregem meum, & non erit ultra in rapinam , dc iudicabo inter pecus dc pecus. Quare proprium nostrum amorem vitemus oportet: Quoniam ex sui ipsius amore vitia velut germina quaedam pullulant. Ceterum amorem proprium expellit Charitas, omnes ad con cordiam dc unionem pertrahens complectensque : magnas quidem ac pretiosa res est charitas, a qua ne excidas diligenter caueto. De nostra igitur salute soliciti, propriis parcamus membris, formam virtutis proximo nostro nos Proponentes, in fide, in charitate,in patientia in castitate, in subiectione, in humilitate in timore Dei. Ne pessimis nos iunamus voluntatibus abduci : sed spiritus amplectamur labores. Nam deliciae&remissiones animi optimo vivendi instituto contrariae sunt. o. Incedamus per viam arctam atque angustam, co

dis contritionem amplectentes, ut semper nobiscum mortis memoria permaneat, liberemurque a damnatione ae terna. Vae enim, inquit, vobis qui ridetis, quia lugebitis Mflebitis. Beati qui nunc lugent, quia consolabuntur. Inclunemus nos ad sepulchra,& conditionis nostrae occulta perspiciamus. Ex cadaueribus permixtos ossium aceruos, craniaque carnibus exuta cum reliquis ossibus cernemus.Et haeCconsiderantes, nos ipsos in illis velut in speculo quodam contemplabimur. Vbi iuuentutis flos dc pulchritudo 3 ubi venustus ille genarum color ' Haec nobiscum cogitantes, rnis desideri angiamus, ne in resurrectionis ac iudici j die c fundamur. Infirmitatis autem meae in tuis precibus memor

sto, non negligens teipsum, ut mei, qui vermissum atque

SEARCH

MENU NAVIGATION