장음표시 사용
441쪽
tiatur ' aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ' Neque enim est labor fundamentum iacere, sed aedificium perficere. Quanto enim amplisis aedificium erigitur in altum , tanto maior labor relinquitur aedis. canti usque ad perfectionem operis. Audiamus salutarem vocem dicentem : Q i= enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius ledens computat sumptus qui neces
sari j sunt, si habet ad perficiendum; ne posteaquam posuerit
fundamentum, & non poterit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare & non potuit consummare. Bellum enim militum breue: sed monachi pugna, quoadusque emigret ad Dominum, durat. Iccirco omni cum studio ac vigilantia patientiaque opificium auspicari oportet. 1. Si igitur, dilectissime, leoni insidiari coneris, fi miter apprehende, ne forte tibi confringat ossa instar vasis testacei. Si vero & teipsum in mare praecipitem dederis , caue abiicias animum , donec in terram deuen ris, ne sorte in profundum subsidas quasi lapis. Frater, si ad certamen ingrediaris, sobrium ac vigilantem te praebe , ne sortE aduersarius tuus victor euadens , super gaudeat tibi, & pro corona contraria referas. Quicunque igitur cupit esse monachus , ad fortiter sustinendum se promptum exhibeat, ne ingressus dicat ignorasse se, quod ista sibi euentura essent. Ecce praesciuisti ista, frater , ut & tu cogitationem tuam componas, sciens quod in hoc manifestabitur tua probatio. Intellige quod dicitur, frater. Ne hodie pro foribus consistens,interrogatusque docas, omnia susseror cras autem in verbis & operibus detractes. Angeli enim Dei astant audiuntque omnia de labiis tuis procedentia. Vide, charissime, ut tua sponte acceda Deoque viventi ac vero coniungaris, nemo te cogit. Ca-ue mentiaris , quoniam ipse perdit omnes qui loquuntur
3. Haec igitur ad Deum accedenti contingunt: primo quidem tentatio , deinde tribulatio , postea labor :angor animi ac taedium , nuditas , passiones, angustia , contemptus. Atqui in his apparet patientia atque probatio fidelium i & in his omnibus superior est qui seipsum
442쪽
ex toto corde gubernationi diuinae offert voluntatis eius imperio se subdens. Bonum enim tantlim a nobis propo-stum postulat atque requirit Deus, & ipse nobis tortitudinem subministrabit, concedetque victoriam , sicut scri- --. o. Ptum est: Protector est omnium sperantium in se, Ru ιγ fρ- susque ait: Prope est Dominus omnibus inuocantibus ipsum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, & salvos faciet eos. . Orate autem di pro nobis, obsecro , ut quae sumus dicturi, ipso bene iuuante, sine reprehensione peragamus t Non enim ut occupantes locum temerE, vos
adhortari statuimus , sed inuocato prius Domino nostro Iesu Christo datore & largitore gratiae verbi, incipimus
sermonem exercere, ut simul & iuvemur&iuvemus. Nam
si medici, & qui dicuntur pigmentarij, siue pharmacopolae, studiosE inquirunt radices ac species herbarum; neque tantsim dico demonstrant, sed & in scriptis tradunt,& in hoc dispensationem diuinam puta in solatium infirmorum secundum carnem : Nonne multo magis debemus thesaurum gratiae ab eo donatum promulgare ' N quaquam enim effugit poenas seruus , qui per malitiam talentum Domini sui negligens abscondit. At quis super me non ingemiscat, qui nctitium mihi nomen monachi attribuo' Quis super me non plangat, qui pietatem & patientiam deperdidi r Et quid agam, quando me visitauerit Dominus Christus 3 Ideo precor, charissimi, orate prome seruo inutili, ut e praesenti seculo nequam liberer ,& gratia eius mihi labia aperiat ad glorificationem sanctae ac consubstantialis de vivificae Trinitatis, Patris,& Fiiij, α Spiritus sancti: Quia in manu eius de nos &sermones nostri , I pse enim est qui hominem docet scientiam : Ipsi gloria
443쪽
1. Vi severE Domino consecrare cupiunt ob futu- ram regni promissionem, de ad improbi aduersarurepellcnda tela, quibus varie singulorum animas impugnat, imprimis fidem firmam dc spem certam unusquisque secum asserat oportet, quibus nequissima improbi hostis tela ignea
extinguere possit. Tametsi igitur millies voluntatem nostram aduertarius laxiorem atque remissiorem reddere conetur, dc a spe atque amore in Dominum diuellere animam
diuersimode oppugnans, siue peri immissiones tribulationum per spiritus malignos in ipsam animam, siue per suggestiones improbarum, vanarum, illicitarum, atque impur rum cogitationum , in memoriam etiam reducendo peccata priora, animamque sic condemnando, dc voluntatem ad malum relaxando, quasi saluari foret impossibile, ut indeLperationem interim animam pertrahat: qu6dque ex ea improbarum cogitationum scelera pullulent in corde, non autem a maligno spiritu peccatum illi intrinsecus commini Dcente ac suggerente. Atque istud malitiae sibi propostae, ruam agnosci tamen nollet, argumentum est: quandoquiem animae mundanus adest spiritus erroris, diuino Spiritui contrarius, qui in desperationis laqueos animam impellat: sue per corporis labores infirmitatem pariendo,siue per homines opprobria dc angustias inferendo. Et licet his omnibus malignus animam debellare conetur:sua tamen in Deum fiducia homo nequaquam excidat, imbeo magis soli Christo, de misericordi, dc qui animae infirmitates curare potest, assiduEadluereat semper eum amans, ac meditans: sicque apud se cogitans statuensque: qubd si a Deo recessero , deflectens a recto virtutis tramite, ad quem abire potero, nisi forsan in perditionem meipsum reddam praecipitem, dc in manus fraudulenti hostis Iccirco licet infinitis gladiis igneorum telorum, dc malitiae passionum, necnon absurdarum a
que prauarum cogitationum quotidie unumquemque fra
444쪽
trum malignus impugnet, licet etiam impetum faciat ut avia iustitiae nos auertat relaxetqpe, ac in desperationem inducat : tanto magis ad Deum confugere oportebit, & spem in eo defigero. Nam sic animas vult pro b ri, quae ad ipsum recurrunt sui vere constet, se omnia odio habentes, solum Deum dilexisse. Quin & a malitia hominum mala plurima tales perpessi sunt, ut propius ad Deum accederent, ςiussique voluntatem perficerent, unde dc amplius eorum in Deum exarsit amor ac desiderium , ita ut infinitas mortes despicerent, Deum solum amantes, eumque solum haereditate possidere cupientes. Omne quoque studium ,&laborem suum atque certamen parui ducentes, nihilique facientes , ut speratis illis bonis aeternis perfrui liceret. Nam mille anni huius seculi in aeterno & incorruptibili illo mundo tantam habent comparationem, quantam minima arena maria Cum tota arena eiusdem: hoc seculum aeternum est, infinitum, & incorruptibile, atque immortale iustorum,regnum
2. Tales igitur animae, quae intellectu atque prudentia certant, & speeiusmodi expectant, cunctasque angustias ob spem in Dominum conceptam pessundant; & spe eadem
constanter superant, non confundentur i sed aeternam veramque vitam consequentur probatae in tentationibus re-
Iertae, secundum illud Apostoli dictum: Quis nos separabit
charitate Dei 3 tribulatio, an angustia, an persecutio , an fames, an nuditas, an periculum, an gladius, A quae sequuntur. Et rursus: Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Et Dominus: In patientia, inquit, vestra possidebitis animas vestras. Et iterum: Qui perseueraueritusque in finem, hic saluabitur. Quaecunque itaque homini Dibulationes a spiritu maligno in runtur, si generos E stre nueque, spe de longanimitate suffultus, eas sustinuerit; in gis eum confirmabunt constabilientque ac probatiorem reddent. Iam enim tu mihi ratiocinando collige: Quod si uniuersi terrarum orbis te Regem solum constituerent, thetaurosque totius mundi tibi soli offerrent, & si solus totum orbem rexisses ac tenuisses ex quo creatum est genus huma- 'um usque ad seculi consummationem: commuzar nς cum
445쪽
his veram ac sine termino sempiternamque vitam, ipsum regnum caelorum, cuius non erit finis neque successio 3 Perspicuum est, si rectE dijudices dicturum te: Absit a me,ut caeleste regnum cum corruptibili & transitorio commutem, quemadmodum dixit Dominus : Quid enim proderit homini, si mundum uniuersum lucretur, animae autem suae detri. mentum patiatur ' aut quam dabit homo commutationem pro anima sua /Vniuerso itaque mundo , regnoque eius, per cuniis atque substantiis, gloria & honore, sola anima & pretiosior & honorabilior est: tantum abest, ut regnum hominum illi honore sit praeferendum: quoniam nullam omnino creaturam placuit Deo diuinae suae naturae spiritus consortem participemque facere, non caelum, non lunam, non
astra, non terram, non mare, non quamcunque ceterarum
quae videntur, naturam, preterquam solum hominem, qui ipsum super omnia diligat. Si igitur maximas ac pretiosissimas quasque mundi creaturas, vel diuitias, vel ipsum etiam Vniuersum regnum terrenum recta cogitatione complectamur, nequaquam ista cum aeterno & caelesti vitae regno comparari, nedum illi anteponi patiemur: quomodo plures illud ipsum cum ritiserabilibus ac contemptibilibus mundi rebus comparant atque commutant, veluti cum aliqua concupiscentia huius mundi, sue vana gloria, siue cum turpilucro. Quod enim quis seculi huius diligit, & cui quis alligatus est, tanquam mundanae & corruptibili rei, cum illo etiam regnum caelorum comparat atque commutat.
Nam quod quis diligit, illud sibi Deum constituit, sicut dictum est: A quo enim quis superatus est, huius & seruus efficitur. Oportet nanque eum, qui verEvitam aeternam appetit, caelestisque regni gaudiis perfrui desiderat, cunctis
rebus seculi huius superiorem maioremque fieri, uniuersoLque mundi terminos , dc omnem glorio in terrenam super re, & vniuersa materiae vincula perfringere,&supercaelestem Christi gloriam complecti, nihilque ceterorum cum eius amore commutare, aut quid etiam seculi huius fugacis Ve vitae amare. Qui enim vero amore in Deum fertur , instar gladij bicipitis quemcunque amorem alium huius mundi interrumpit ac dirimit, omneque vinculum materiae perfringit , nihilque eorum, quae sub aspectum cadunt, animam il- Tom. II. I ii
446쪽
lam detinere ac possidere poterit , non voluptas aliqua, non. gloria, non diuitiae, non vinculum amoris carnalis, neque
quid earum rerum, quae huius sunt materiae. Sed quae solum Deum diligit anima, praetor ipsum nillil aliud diligit seculi
huius: sed uniuersum suum amorem ac voluntatem in ipsum solum transferens, ipsique soli alligata, omnem amorem terrenum atque materialem transcendit ac vincit. Ensis utrinque acutus est dilectio spiritus, quae quidem dilectio ensis
in sta r quamcunque materialem assectionem euellit, omnibusque terrae limitibus supereminere facit, dc adhaerescere Deo, eiusque voluntatem per omnia explere. 3. Magnorum igitur certaminum est & fortium labor rum , ingentes illas aeternae vitae promissiones percipere di necesse enim est aliquem se totum ex toto deuouere Deo,
scut scriptum est: Ex toto corde, & viribus, dc sortitudiane, ta ex tota voluntate suspendere, & crucifigere seipsurriiugiter, anima & corpore, in cunctis sanctis eius praeceptis, ut potiri queat vita iis promissa, qui diligunt Deum, regnO-que sempiterno digni haberi volunt. Si enim in terreno,iransitorio, & corruptibili regno, maximi sudores, defatigationes atque labores suscipiuntur, ut qui horum sunt cupidi alios queant praecedere, & ad aliquam honoris aestimationem, Vel principatus transeuntis gloriam peruenire; quanto
magis nos omnibus neruis ac viribus, cum gaudio adfabor . re re decertare oportuerit, pro aeterno, immortali, dc incorruptibili regno, &pro tantis incorruptibilis gloriae coronis obtinendis 3 Iustum siquidem tibi videtur, ut transito riae res terrenae cum omni sua gloria corruptibili, tantis molestiis atque laboribus acquirantur, ad aeternas vero bonorum aeternorum, incorruptibiles, dc sine fine duraturas, ut cum Christo regnare liceat, pirare, & ad hoc, vel modiaco aliquo hoc tempore in terris laborare ac decertare non decebit , ut in futuro seculo cum Deo regnare possis in seculorum seculat Equidem arbitror, vel etiam parum admodum sapienti iustillimum visum iri hoc breui tempore ce
lare, dimicare ac currere , ve victoriam consequatur aeternam,quae modico hoc tempore non viriliter certantem, sed desidem ac mollem, terrenisque voluptatibus iterum diffluentem delicit, dc aeterno pudore suffundit. Nam si quia o-
447쪽
peribus bonis det operam seque in rebus scripturarum occupet; omnes sermones, sue scripturae, siue ordines, ipsorumque externorum & fi lege Euangelica alienorum Philos phorum libri de hisce clamantes,nunc collaudant, & de hoc gloriantur , omnesque linguae de hoc perhibent testimonium, eum qui in diuinis scripturae rebus suam vitam trad
. Ille demum vere diuinus est Philosophus, qui omni tempore prauis suis concupiscentiis resistit. Nam qui in solo nomine sapientiae sibi blanditur & gloriatur, propriasque sibi concupiscentias non subiicit , insipiens hic prorsus ac stultus reputabitur, quod de tam modicis passionibus ipse in aquiri atque torqueri velit. Non igitur in multiloquio Dei hominem decet se occupare; sed operibus veritatis attendat, α exercitia a diuinis scripturis proposita amplectatur, ad eaque vitae suae rationes componat oportet. Etenim cuncti dia uinarum scripturarum sermones, ut & mundani, de operibus bonis loquuntur, &aduersiim mala vitae instituta suppliciorum poenas decernunt. Qubd si igitur in ipsis bonis operibus virtutis,probaque atque honesta conuersatione vitam traduxeris: Ecce iam de te cuncti sermonem facient,memoriam tui aliis prodent, vitamque in ipsis operibus virtutis, quae a cunctis celebratur, transactam imitabuntur. Quamobrem in diuinis praeceptis semper nos occupare studeamus, ut umspem bcreditatis tantorum bonorum perfruendae concepe rimus,etiam communicationem spiritus seinper expectemus, ut anima dccorpore hinc sanctificati, cunctisque mandatis Dominicis,per spiritus communicationem a nobis impletis ,
digni essiciamur Christo sicque fili j supercaelestis Patris, per
communicationem sancti Spiritus eius, fieri mereamur,haere
des quide Dei, coli redes autem Christi, secund si Apostoli cum sermone:Vt digni quoque reddamur fruitione sternorucum Christo bonorum in sempiterna secula secutolii. Amen.
Vi vitam quietam excolit,& vita solitaria gaudet, opibinum principium amplectitur. Verum seipsum intuea-
448쪽
tur oportet, an sicut a perturbationibus exterioribus se abstraxit, ita& ab interioribus commotionibus maximisque daemonum procellis sit immunis ac liber. Nam&in anima perturbationes sunt atque commotiones improbissimarum cogi tationum, magnaeque mali tiae aduersarum protestatum,
de quibus ait Apostolus: Non est nobis colluctatio aduerilis sanguinem & carnem , sed aduersus principes & potestates,
aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Et rursus: Arma militiae nostra: non carnalia sunt , sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, & omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei. Itaque uniuersum nostrum certamen in eo est positum, ut ab iis, quae intra nos sunt, perturbationibus conquiescamus ac liberemur, & veris
tumultibus renuntiemus, cum uniuersa turba prauarum cogitationum, quae ab aduersis illis potestatibus nobi ς ingeruntur: Cum alias frustra fieret renuntiatio, secessusque ad ea quae videntur loca.Vera siquidem renuntiatio haec est Interna animi pace atque quiete perfrui, eamque tueri. Quando igitur coram Deo in oratione persistis, caue ne pulchra tua vasa, in quibus Deo ministras, hoc est, cogitationes tuae, ab hostibus tuis rapiantur. Et quo pacto precor,vel in quo mini strabis Deo uniuersorum captis id est abreptis,& quasi in captivitatem abductis cogitationibus3Non enim indiget Deus, ut A vel lingua oret. Cultus autem Deo placens hic est: vi co
gitationes, & tota fortitudo ac vis animae, cum mente tota in Deum absque ulla distractione ferantur. Cave aurum tuum aere vel plumbo misceas, hoc est, animam tuam improbis atque immundis cogitationibus contamines. Quemadmodum enim virgo viro desponsata, si corrumpatur ab aliis, execrabilis essicitur marito, ita & anima sordidis cogitationibus distracta,& pactis atque conditionibus obligata, abominabilis redditur caelesti sponso suo Christo. Quantum autem in se est, caueat indulgere atque consentire it Iarum dulcedini; ut
sic Christus Dominus, eius in se amorem cernens, misereatur ipsius veniensque disperdat inimicos corrumpentes eam,
suaden tesque inimicitiam aduerssis sponsum suu : Et consilia eorum dissipet, qui illam a Christo auulsam corrumpere sti dent. Cuque iam viderit Dominus animam colligente se, M
449쪽
quantum in se est, semper quaerentem dc expectantem Dominum situm, ac nocte diuque ad ipsum clamantem quoniam sic mandauit, sine intermissione orandum esse , cito faciet vindictam illius, aduersus inimicos eius; dc mundanseam ab omni macula atque ruga , sanctam dc immacula- - istam ipse sibi sponsam exhibebit. Quod si in eo, haec se ita ob f. c. habere credis, ut reuera se habent,attendendum tibi erit, num anima tua inuenerit lumen, quod ipsam deducat cum cibo & potu vero, hoc est ipso Christo, ad lucem inacces- , .ὰ sibilem. Si verb non habes, nocte diuque inquirito, Vt accipias. Caecus enim es. Quyniam sic promissum est nobis,
sicque anima Deum verum repertura est. Quandocunque ergo solem vides, verum solem quaerito, animamque tuam inspicito, num lumen verum inueneris. Nam quae videntur, umbra tantum sunt eorum, quae non videntur, Verorumque bonorum animae. Quoniam ab his quae foris apparent, alius est homo intus latens, & oculi quos excaecat Satanas, & aures quas surdas reddit. Et venit Iesus hoc
saluare , & hominem sanum facere. Venit enim filius hominis quaerere dc saluare quod perierat. Ipsi gloria, in se
VII. α modo Anima in tentatione, debet cum lata crymis laterpeltare Deum.
i. Α Nima angustiis tentationum pressa, ad te recurrit, Sancte Domine, & cum lacrymis tuum implorat auxilium aduersus corruptorem inimicum, & cum omni humilitate supplex te inuocat contra affligentem se aduersari v. Quoniam igitur audacter ad te accedit, celeriter exaudi
eam ,& quia summo desiderij affectu ad te confugit, illam sedulo visita de protege. Si enim afflictam despexeris, perit i Si in angustiis constitutam audire distuleris, iam deficit: Si vero miserationibus tuis visitaueris illam, inuenitur: Si respexeris illam , saluatur : Si exaudieris illam , corro boratur. AEmulare pro illa, quoniam tibi desponsata est. Hoc etenim Paulus Apostolus , qui illam despondit tibi, φ assirmat, dum ait, te immortalem Zelatorem esse. Ne ergo
450쪽
despexeris illam , ne quando arbitretur inimicus te illi libellum repudi j dedisse , atque abs te dimisisse. Erudi
me, Domine, propter miserationes tuas, & ne tradas me, obsecro, in manus corruptoris. Ecce enim intellexi cog tationes meas de longE, nec in me quicquam boni comperio, quod in conspectu tuo memorari possit, nisi hoc solum, quod praeter te , alium ignorem. Immensa latitudo atque profunditas est gratia curationum tuarum, qui omnibus ad te venientibus sanitatem largiris. Sanantur saepius miser
tionibus tuis mea vulnera, quae eadem rursus propriae negligentiae vitio putrescunt. Nunc obliuiscor medici dum lanus sum , qui idem & mei obliuiscitur in aegritudine mea. Quis d enim male te habeant peccata mea, quodque misi
ricordiam consecutus, te iterum ad iracundiam prouocem, scio,&quAd ex immensa pietatis tu; clementia me toleres non ignoro, instar indulgentissimae matris quae licet i
ritetur a suo infantulo , non tamen ob id despicere illum potest. Vincitur enim visceribus pietatis. Si ergo sic illa , quanto magis indulgentia tua r Ecce, Domine , & volucrum viscera super pullos suos funduntur, illosque certis
horis visitant, &escam eis deferunt, elaborantque ut nutriant illos , propriis enim superantur visceribus. Rubd si
animalia rationis expertia adeo indulsentia sunt, quanto amplius infinitis partibus gratia tua vii ceribus pietatis victa omnium ad se accedentium & verE eam requirentium miserebitur 3 Ecce rursus fons aquis abundans, indeficienter scaturiens, assatimque cunctos ad se venientes potans, lau- dem ab hominibus promeretur. Nec tam in fondem lau* ea redundat, quod gratis potum cunctis exhibeat, quam in te potitis , qui eius affluentiae merito laudaris. Clarum enim est,qubd per beneficium gratiae tuae,potum ille ubertim praebeat. Ecce immensum miserationum tuarum pel
gus fons iste designat , ut qui caelestes corporeasque virtutes liberalissime nutris , omnemque spiritum prouidE dinponis. Et cum laudibus humanis non indigeas, neque glorificatione ullius rei creatae gloriosus enim es in suo stantia maiestatis tuae, & magnificentia gloriae tuaeὶ Charitas tua
nostrae salutis cupidissima , se ipsa ad nos inclinat, ut dum ea a nobis glorificatur, in ipsa quoque nos masniscemur,