Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1828년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

62 EPISTOLA

puto. Illi enim de Ser. Tullii aevo loquuntur: Ciceronem

sautem quae multo Post in usu fuerunt reserre, integro quidem quod ad sunt main rei attinet, sed temporibus accommodato Servii instituto, quum ex eo quod ουibi Ρr positum habebat, ut optime ordinatam esse Romanam civitatem ostenderet, tuin ex ipsis quibus hic utitur Verborum modis indicativis colligi posse existimo. Sed etiam si mihi id concedatur, tamen videndum est, quae sit illa centurias numerandi ratio atque unde orta, qua usus est Cicero. Ac duplex tantum, quod ego quidem videam, huius rei explicandae via Ρatet. Nam aut equitum ill non nisi octo centurias Primae classi adiunxit, aut classem illam sine equitibus non ex pluribus quam septuaginta centuriis compositam cogitavit. Non aliter enim quam altera utra ratione numerus ille quem posuit LXXXIX. centuriarum, addita fabrum centuria, efficitur. At de equitibus quidem tantum abest ut significaverit quidquam huiusmodi, ut non modo consentiat cum caeteris scriptoribus, sed consentire etiam debuerit. Etenim ipse, quum paullo ante scriptas dixisset equitum centurias duodevinginti censu maximo, sine distinctione nominat equites et sex sustra gia: ut non videatur dubitari posse, quin omnes illas XIIX. centurias, quemadmodum Livius et Dionysius, i telligi volueriti Nam etsi equites non omnes erant censu maximo, quod ex Ciceronis quamvis mutilo loco colligi Possit, tamen Propter generis nobilitatem erant illi, etiam si minus opulenti essent, ad primam classem adiiciendi. Idque accurate exposuit Dionysius cap. IS.. το ει των Ἀ- πειον πλῆθος 'ἐπελεξεν ἐκ των ἐχοντων το μέγιστον τί καὶ κατὰ γένος ἐπιτανων. συνέταξε δὲ εἰς ὀκτωκαίδεκα λοχους, καὶ προςενειμεν αυτους τοις πρώτοις τῶν φαλαγγιτων ὀγδοήκοντα λόχοις. Neque credibile est,

retrudi illos vel unam suam centuriam, nedum decem Centurias, ad aliam classem uinquam Passos esse. Quin etiam

multo post Ser. Tullium equitum centurias plures certe quam octo, ac Puto omnes Potius, primum in suffragiis Iocum tenuisse Livius indicat hiis verbis Iib. XLIII. c. Is. Claudius caussam dixit: et quum eae duodecim centu-

72쪽

ciliae primae classis, catomplo Principes civitatis in conspectu populi, tinnulis aureis poSilis, vestem multi-Srunt, ut supplices plebem circumirent. Quaesitum esta viris doctis, cur duodecim, et non duodeviginti centurias dixerit Livius: conseiitiuntque sere, librarii eum errorem esse, XII. Pro XIIX. scribentis. Mihi quidem de senili posse librorum scriptura videtur,.si intelligantur illae, quae ab eodem Livio lib. I. cap. 43. dictae sunt XII. centuriae, quae sunt ab Ser. Tullio Praeter illas scriptae, quas idem ab Romulo iam institutas duplicato numero e tribus sex fecit. Distinctas enim ab sex illis esse, quum aliunde, tum ex hoc ipso de quo disputamus Ciceronis loco patet. Etenim sex illae centuriae, ut ex tribus illis antiquissimis tactae, hoc habebant Praecipuum, ut seorsum a caeteris Peculiari nomine sex suffragiorum vocarentur: id quod et F Sti testimonium, quod apte allatum est ab Ling. Maio,

et ipse Ciceronis locus, pariterque Lirii in primo libro

verba ostendunt: dixitque de ea re diligenter Io. Fr. Gmnovius in Obser ationum lib. I. c. 25. ut nihil impedire videatur, quin Livium, ubi ex XII. equitum cen-9iuriis VIII. condemnasse censorem scribit, sex illas antiquas , fortasse quod consentire inter se solerent, hic non Commemorandas Putasse statuamus. Videor mihi his illud effecisse, ut non dubitandum sit, quin Cicero quoque omnes duodeviginti etiuitum centurias cum Prima classe in suffragia mi Mas intelligi volucrit. Qui quas simpliciter dicit equitum centurias, duodecim illae sunt, quae erant Propter census magnitudinem scriptae, quibus adiungit sex illas genere et natalibus equestres, distinguens casusitata sex suffragiorum appellatioue.

Haec si tibi probabiliter dilapuinia videbuntur,

Stetnackere, solum illuit nobis relictum satoris necesse est, quod supra dicebam, ut, si in Equitum centuriis non sit variatum, Prima classis Ciceroni, demptis equitibus et salirum centuria, non fuerit octoginta, sed se-Pluaginta centuriarum. Id quamquam disiicile est ad Diuitiaco by Cooste

73쪽

d inore trandum, tamen, dum ne quis doceat mansimo illam primae classis in octoginta centurias descriptionem Iousque ad a. V. C. DCXXV. quo anno illa inter se loquentes fecit Cicero primarios civitatis viros, habeo quo illa coniectura ad aliquam similitudinem veri adduci videatur. Nam T. Lirius lib. I. cap. 43. quum dixisset primos in suffragiis feren iis vocatos esse equites, inde octoginta primae classis centurias; ibi autem si variaret, quod raro incidisse, ut secunda classis vocaretur, nunquam sere infra esse descensum, ut ad insimos Pervenirent, ita Pergit: nec mirari omrtet, hunc ordinem qui nunc est post expleuas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis iuniorum seniorumque ad institu tam ab Ser. . Tullio summam non comenire: qu risa iam enim urbe invisa regionibus collibusque, quae halitabrentur partes, tribus eas appellavit, ut ego arbitror ab tribulor nam eius quoque aequaliter eae C su conferendi af e clem inita ratio est: neque hae tribus aia centuriarumilisfributionem numerumque quiquam pretinuere. Haec verba quum visa sint obscurissima esse, ita sunt, nisi eo gie tallor, comparata, ut quum Ciceronis loco lucem asserant, vicissim ipsa per illum locum illustrentur. Me II tum est, Livium eam descriptionem, quae sua aetate obtineret, non eonvenire ad illam centuriarum summam dicere, quae fuerit ab Servio constituta. Quid vero attin

hat, si nihil aliud vellet, illud adiici quod de tribubus

narrat, et ita quidem, ut id tamquam rationem assene quare numeri isti non congruerentp Quid attinebat, etiam

illa addi, quattuor illas tribus Servii nihil ad centuriarum

de Scriptionem numerumque Pertinuisse, nisi ut nunc aliter

esse indicaret 8 Quid denique sibi vult illud, quod de duplicato XXXV. tribuum numero dicit, quas, Postquam ad

illum XXXV. numerum auri .erant, ad extrema usquitempora XXXV. mansisset conflalp Vide vero, Stelnachere, an hae dubitationes omnes facili negotio solvi, atque illa rei usus obscuritas, in qua tollenda mirum quantum laborarunt viri docti, non solum ab hoc Livii loco, sed euam a Ciceronis verbis removeri possit, si hoc Duili do by Cooste

74쪽

dicere Livium censeamus, exfeiis XXXV. , tribubus, quod

est sactum A. V. C. DXIII. mutatam esse, sive statim, sive aliquanto post, etiam centuriarum descriptionem, numerumque earum alium in classibus lacium esse, quam fuerit antea. - Aucto enim tribuum numero ad XXXV. accommodatas his esse centurias, numero duplicato, ut, qui in quaque tribu censu essent maximo, in duas centurias, alteram seniorum, iuniorum alteram coniungerentur. i. de

quod initio non fuisset, . ut tribus ad centuriarum descriptionem numerumque Pertinerent, id nunc esse institutum, binis centuriis e singulis tribubus ad Primam classem co sciendam delectis, ut ea classis iam centurias haberet

LXX. De qua re si sic est Livius loquutus, ut ad Ρrrumam tantum classem respiceret, . neque adiiceret, quomodo quae Praeter has LXX. equitumque XVIII. centurias reliquae sunt CV. centuriae in ingulas classes distributae sint, non debet id mirum videri. am quum res illa nota

esset omnibus, neque inferiores classes, sed prima maxi mum haberet in suffragatione momentum,. haec indican dum erat cur iam e septuaginta. non, ut ante, ex oet ginta constaret centuriis. Vidit horum Partem Ant. . A

gustinus , duce η ntagatho, sed sic est ilIe Livium interpretatus, neque enim alium Videtur auctorem habuisse, ut Iaputaret in singulis tribubus denas fuisse centurias, quibus accessisse equitum centurias tot, quot essent tribus, ita ut universarum esset centuriarum numerus CCCLXXXV. At nihil' ea de re Livius: nec sequitur; tribuum numero ad. XXXV. aucto, etiam centuriarum' alium, esse numerum factum, quam quem Ser. Tullius descripsisset. Illud vero apte commemoravit Augustinus, centuriam partem tribus vocari a Cicerone in orat. pro Cn. Plancio cap. 20. Aptissime autem haec verba attulit, quae gunt in secunda Oratione in M. Antonium cap. 33. ecce Dolabellae comiti rum dies. sortitio praerogativae: quiescit. renunciatur: tacet. Wima Classis vocatur: renunciatur. - aeinde, ut solat, instrvatum secundia clia is Γο --. quae

sua cuius sunt facta , quam inaei. confecto negoιio bonus Gugur, Laelium uiceres, alio die, inquit. R HEnM. OP. III. E

75쪽

EPISTOLActeque dicit, ad secundam classem venire non necesse fuisse, non variantibus primae classis suffragiis. Nam si prima classis ita, ut erat ab Ser. Tullio illatitutum, equialibus additis complexa esset XCVIII. centurias, etiam si I una centuria dissensisset, non opus erat secundam classem vocari. Ex quo apertum est, illo tempore equitum primaeque classis centurias Pauciores fuisse quam XCVII. quem numerum ex Ser. Tvllii descriptione superare debebant. Id quum ex ipsa illa descriptione planum sit, tum luculento confirmatur Dionysii testimonio lib. Il. cap. 59.

cuius verba Propterea asserre volo, quod verissimam esse ostendunt tuam, Sisinachere, Ciceronis verborum interpretationem. Sic igitur ille, quum paullo ante Ser. Tullii institutum eodem modo, quo libro IV. iisdemquo cent riarum numeris explicuisset: εἰ /ιἐν ουν ἐπὶ των πρωτων λοχιον, Ους or τε ἰππεῖς ἐξεπλήρουν καὶ τῶν πε)ῶν Οἰτην ταξιν εν τοῖς πολεμοις λαμβανοντες, τώ αυτο φρονησπιεν ἐπτὰ καὶ ενενήκοντα λόχοι, τελος ειχενη τηφηφορία, καὶ ουκετι τοῖς λοιποις ει καὶ ἐνενήκοντα

δευτερα συμμορια των duo καὶ εἴκοσι λοχιον ἐκαλεiso, καὶ ἡ τρίτη ' καὶ τουτο συνέβαινεν Γως . το αυτὰ φρονησωσιν ἐπτὰ καὶ ἐνενήκοντα λόχοι. Caeterum quod ad illum Iocum orationis in Antonium attinet, quem posui

sic ut est ab Augustino e vulgata lectione scriptus, non Puto controversiam ex eo moveri posse, quod ille nunc Ili sic editus circumfertur: sortilio praerogativae: quiescit.

deinde, vi assolet, austragia. tum secunda es ris. Nam ut non sit vera ea scriptura, quam posuit Augustinus et ad Livium et in libro de Iere. cap. 8. de Aensu tamen Verborum nulla potest dubitatio esse. Sed ut hodie ista Ieguntur, aut haec verba, deinde, ut assolet, sus regia, aliena sunt atque in ,ta, aut quod Ρroxime praecedit verbum renunciatur. Quod verbum Frid. Volg. Relatus post illa verba collocandum putabat lilii, ut ab inte prete adscriptum, delendum videtur. Nam quod dicit

Cicero, deinde, ut assolvi, susagia, ipsum est illud,

76쪽

renunciatum esse e quia quod praerogativa centuria ce fuisset, etiam a caeteris, ut conflat, Ρrobari solebati Vides, Sisinachere, quae mihi rideatur huius rei ratio esse: cui nisi obstat aliquid, quod me fugerit, illud certe non Officiet, quod mirum videatur, primam classem se decem centuriis minui passam esse. Tot enim ac tantae Iasuerunt Romanorum rei publicae vicissitudines, erescente potestate tribunicia et auctoritate plebis, ut minime abho reat a veri similitudine, quum praeserum singuli ea re non Iaederentur,' aequis am iudicatam esse conditionem trulam, ut duae ex singulis tribubus centuriae primam cla sem constituerenti Sed non quaeram cur factum sit, si esse id factum tibi probare potuerim. Quod quidem si assequuutus sim, valde gaudebo, qui te harum rerum scientissimum arbitrum esse videam. Tu me, quem tui scis amansissimum esse, vicissim amare Perge. Vale.

77쪽

VIRO CLARISSIMO

S. D.

Magnum es et dissicile opus aggressus, xur clarisSime, quum Voces, quae ante multa lain saecula Obmutuerunt, in vitam et ora hominum revocare conatus es. Sed en tamen hoc genus disputandi ita comparatum, ut, si ab oris humani vocisque natura, quod a te factum est, rePetatur, neque vanum putari debeat, neque multiplici utilitate cariturum. Atque ego quidem, quum mihi inspiciendum clares librum tuum, ut, si quid ab hoc argumento non alienum in promptu haberem, id tecum communicarem, vellem in aliud tempius emissio libri incidiisset, quam in illud, quo plurimis eram iisque molestissimis distractus negotiis. Quo magis enim optabam, quae tanta cum dia ligentia congessisses, inritaque cum subtilitate Pervestigas Ses, accuratius Cognoscere, eo magis dolebam, quod ea in Addita est Sosiarthi libro de sonis litterarum Graecarum tum genuinis tum adoptivis. Diuitigod by Corale

78쪽

mihi vix ali gere, nedum attente perlegere atque expendere liceret. Ita factum est, ut, quum Hi quo tamen modo satis facere tibi cuperem, non nisi levia quaedam, quae raptim librum percurrens occurrebant, adnotaverim, eaque sere talia, in quibus te ab iis, quae ego probarem,

dissentire animadverterem. Quae etsi scio vix digna commemoratione esse, tamen Proseram, ut aliquod saltem meae erga te volantatis documentum exstet.

Ac versantur illa in sola Graecorum littera tota, de qua quae disseruisti, non videntur mihi satis ex omni Parte certa ag 1irina esse. Veluti quum p. 405. seripsisti, eam litteram apud poetas multis in locis consonae modo pronunciari potuisse, id ego quidem non nisi in Perpaucis locis factum puto. Est autem duplex huius rei ratio.

Nam aut inter duas vocales, quarum Ρrior longa est, medium invenitur tota, ut δηιυιο, Λαῖος'. cuiusmodi invocabulis non dixerim. tamen consonantis vice eam Iii-teram tangi, sed potestatem habere talem, ut media inter Consonantem et Vocalem, Prvior autem vocali sit. mn potest tamen illuc LIqλυῖάδεω reserri, cuius vocabuli e tremae duae Ullabae contrahuntur. Aut inter consona tem est et vocalem positum, ua Myιοπιον , quod ex Dio-linysio Perlegeta attulisti p. 408. Eiusmodi sunt Φειδίας, 'Aπολλα νίας, in epigrammatis apud Pausaniam V. 10, 2. et 22, 2. Πηλ αδα Sotadis apud Hephaestionem P. R et .

quaedam alia. In initiis verborum autem ab eiusmodis ecphonesi, sic enim appellanda egi ista ratio, abstinuerunt Graeci, nisi apud Pausan. V. IS, I. Nam quod hodie multos pronuticiare duabus UIlabis audimus, iambus, Lonos, Graecis inauditum suit. Nec profecto adisium modum 'uo νες.tribus Ullabis in versu, quem p. 405. ex Homerico I mno Apollinis attulisti, Pronunciari posse, Vel caesura, quae lita Pronunciatione toller

tur, evincit.

Neque vero illud coneedi pome puto, Mod P. 406. scribis, in interire ne εὶ primas litteras nec diphtho

79쪽

o EPISTOLAgum neque ι sonare, sed O. Nam etsi nemo dubitabit,

quin ea vox non fuerit ira Pronunciata, tamen, si eum habuisset sonum, quo nos hodie Latinum eia Proserre consuevimus, id Graece ἐα scriberetur. Aliter enim priman Ilaba brevis esset, scribique deberet εια. Itaque Me Potius statuendum existimo, esse illud ει ei vere di-Ρhthongum, sono tamen eo, quo etiam in Germaniae nonnullis regionibus diphthongus ei pronunciatur, qui propius

ad e accedit, ut, vi scribendo exprimendus sit, magis ει, squam novus quidam sonus, in quo aures neque e neque i Percipiant, esse videatur. Valde autem inter se diiscre

Pant, quae P. 4 Io. attuli,ti, Calliseia et Elegeia. Nam Calliopeia terminationem illam habet diu llabam, Gra Ceque scribitur καλλιοπεια, Latine Glliopea; Elegeia autem trisyllabam, ut, si Graece scribenda sit vox illa, ubi, ut apud Ovidium, in quinque ullabas distracta est, scrita oporteat Ἐλεγvia. Quae P. 464. seqq. disputasti, non minus dubia esse puto. Littera tota quidem, ut α et v , omni tempore aliis in verbis longa, in aliis brevis fuit. Nec verum e se, quod ais p. 466. debuisse Graecos ι breve ab longo distinguere, ne a inter vocales Postium o Pronunciaretur, multa exempla docent, in quibus ι inter vocales nunc brevis Vo-

ealis est, ut ῆιδεες, nunc longa, ut Ταλαλνίδης. Omninoque si Graeci, quum de vocali ε Ioquuntur, ει scribunt, ' sactum ηd est eo, quod ei vocali hoc nomen erat εἶ, ut οὐ vocali o. Obiter hac opportunitate moneo, quod P. 52I. ab Athenaeo traditum ais, veteres diphthongum ussolo ου scripsisse, fraudem tibi factam esse a Melatenio. Nam Athenaeus XI. 5. p. 466. F. non, ut Wetnenius reseri, de diphthongo ιι loquitur. sed de ovet quumque

narrat, Achaeum tragicum, sint Ias nominis a νυσου litteras enumerantem, extremam Ροsuisse o, quam ille ov apΡessaverat, omissam ab eo indicat v, qua vox ilia sin retur, quia Veteres Pro Ov scribere o consueveri

Sed quae de illa diphthongo τι disputas P. 515. seqq. in his primo non videris animadvertisse, ii quando

80쪽

nisi ante vocalem, quae communis est omnium longarum

vocalium et diphthongorum conditio. Deinde quod Μaittario auctore P. 5IS. memorasti, Atticos o vertere in ω, in ea re ille quantum a vero aberraverit, manifestum est.

Non magis aut Terentius, aut quisquam alius genitivum quariae declinationis, qui in uis terminabatur, pro longau posuit, sed sunt istae duae breves vllabae. Id apertum est metri indicio:

eius renuis cor Sa, opis , guas Crat mortua. Illud vero in diphulongo ιι vellem a te quaesitum esset, quid sit, quod grammatici consensu tradiderunt, non uSur-Ρari eam nisi ante vocalem. Quam sententiam Valde Pro- .hat Buitinantius in Lexilogo I. p. 56. et in vοI. I. grammaticae p. 539. Et prosecto ita quum alia, tum saepe ἰχθυδιον, quod analogia ἰχθυίδιον esse Postulabat, scripta inveniuntur. De hac quidem voce videndus Damesius Misc. erit. p. 386. ed. Κidd. Sic μοδιον, scribi narratur in Eumol. II. p. 239, 52. ubi disceptatur, utrum γραδιον an γράδιον scribendum sit. Ita κρεάδιον, S de quo V. Dobreum ad Aristoph. Plui. 22T. Sed in Aristophanis Vespis tamen v. 13 I. scriptum videmus vῖδιον vel τὶιδιον, credo quod grammatici id quattuor i llabas habere opinabantur. At habuit tres iantum, sed eo ab εχιον, quod ex υς formatum est, differt, quod quum illud brevi tota sit, eam litteram, ut ex duplici tota sactam, longam habeti Νum igitur hoc quoque ιδιον

scriptum probaturi erant Si negabunt, Vereor ne suam ipsi doctrinam labefactenti Quam ut quovis modo eo servarent, euam DPtativos, quales ζευγνυην, o ινυην, πηγνυην, sine tota scribebant: de qua re permira fuit

Apollonii sententia, quam attulit Choeroboscus in Be eri Anecdotis p. I292. At quid siet dativis, quos litteris τι in diphthongum contractis consonans sequitur, ut in illo Homeri, ἐνι πληθυῖ μένεν άνδρων Θ Αperium est enim, illud inepte seribi πληθυι. Viderit ergo Bui annus, limin Fol. I. grammaticae p. 189. probavit ἰ ne secum

SEARCH

MENU NAVIGATION