De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE DOLORE

nuitatem Inter propria obiecta conumerauIt. Quods dixeris ex secundo de Anima, selutionem contianui ad numerum reduci, quod est sensibile commune; hoc vel parum exercitatis statim absurdum videbitur: quandoquidem communia obiecta non niti per propria agere pollunt, cum sint subiecta immutationis sensus, quae sita propriis obiectis. Valeat igitur Gentilis Fulginas qui conatus est ostendere communia obiecta sine propriis poste sensum immutare;

de turri albavxemplum adducens cum eminus eius

magiasudinem prius perspiciamus, quam albedinem

cernamus. Hoc itaque persuasus , censet commune

obiectu prius sentiri quam propriused loge aberrat.

Neque enim turris magnitudo omni colore priuata

visu deprehenditur, quamuis ob plurimu loci intem uallum color verus percipi nequeat. Res enim ob magnam loci intercapedinem alio colore insectae adiparent, quM quo reuera insigniuntur, quemadmodum in nostro Commentario de Coloribus demonstrauimus. Offert igitur se nobis aliquis coIor, quo turrim videmus, si non albus, saltem pallidus, aut in multa distantia niger ; quo commune illud obiectum videlicet magnitudinem apprehediimis: quam in tanto interuallo, si rationem opticam sequi volumus, propter angustia, ct acutiem angulorum quos radii faciunt, minus videmus. Taceat igitur Gentilis, in Plii losephia parum eruditus, qui lurris altitudinem , pueriliter admodum, citra ullius coloris ope dignosci credidit; neq.intellexit tenebras dici nigras,& ad nigros colores referri, ut eodem nostro Coirmentario docuimus. sed longius dilabimur, reti ei tamur igitur ad institutum,& praeter e a, quae ab Auiemna dicta sunt, audiamus Averroem, qui ct ipse a

22쪽

Galeno dissentit, unam tanti a perse ae proximam doloris causam statuenς, nempe intemperiem, quae

tamen totum membrum non assiciat. nam talis non

sentiretur , quemadmodum nec illa intemperies se titur, qua heci ci laborant. Censet etiam Averroes selutionem continui generare intemperiem ,& ab hac deinde dolorem effici ,ratio vero, quae id persu sit, in hoc consistit, Quod itutio continui sit motus

malus, quandoquidem naturae aduersatur, cum corrumpat unitatem, quae ad membri sanitatem est necessaria; eaque soluta, intemperiem faciat, inserens contrarium teperiei, quod sane nihil est aliud quam intemperies. Igitur ab Intemperie proximὸ promanat dolor. Sunt qui Auerroem damnent, quod malus motus , quem dicit introducere intemperiem, sit

eX eorum numero, quos Locales vocamus: At nulli

tales intemperiem generant, ut patet; quia multis eiu sinodi motibus corpus nostrum mouetur, a qui

bus minime alteratur; Ad haec. Esto quod motus ille localis intemperiem faciat; haec nulla alia sane erit, quam inflammatio spiritus, qtiisertur ad locum diuisum ; atque ita intemperies huiu sin odi semper c lida esset, quod tamen sellam est : Nam statue hominem in aere frigidi si imo, diuidaturque illius caro instrumento similiter frigidissimo,hare diuisio dolorem non generaret, Quoniam in eo calida intemperies gigni non posset. Denique selutio continui,simplex morbus est, ut ipse quoque Averroes docet septimo

Collig.de Curat. lui. colin. at si statuamus intemperiem tequi ex lutione continui, morbus omnino compostus reddetur, ex intemperie, & Ibluta continuitate. Atque haec satis snt quoad Auermem. Solutio

23쪽

Ea si borum rationibus prolixius satisfaciemus,

cum Aristotelis sententiam enarrasimus: paucis tamen modo iis est occurrendum. & primum rationes Avicennae, qui argumentabatur , quod in totaliarte membri doleamus, & tamen in tota non sit si utio continui : Deinde, quod totum corpus intemnum doleat, nulla facta sblutione , ut patet in s bricitante , hoc modo diluimus, concedentes quidem , quod in tota parte simplici , totoque membro dolere possiumus ; attamen ea portiuncula, cuius unitas Ibluta est, magis sentietur dolor,ipsaq. intemperies,ob partium conBruti cum toto communicatur.

Vel sertassis melius, cum alicuius partis unio solutitur, acres humores, aut multi, & crasii ad locum s lutum & dolentem confluunt, utpote imbecillum iam factum.ex hac igitur defluentis humoris acrimonia, vel multitudine, si aliqua diuisio, & selutio

senium latens , & interior, atque ita in toto me bro , erit una pars soluta sensui manifesta:sed multae aliae latentes erunt & doletes ex causis proxime enarratis. Simili quoque ratione , de in febricitante , ca

lor ille igneus acris vel humor, oui febrem facit, diauisones latentes in partibus imoecillioribus moliatur , & excitat dolorem, atque ob id corpus totum non aeque dolet , set magis ubi fit diuisio,& selutio. Erat altera ratio Avicennae quod frigidum, cum continuum seluit, non ita magnum in diuisis partibus dolorem procreat, quemadmodum in extremiscnam extimae nihil eiusnodi perpetiuntur. Sed nos

id non alia ratione accidere posse existimamus, nisi

24쪽

quod nerui ,& carnis fibrae in sua principia contrahuntur: contractio porro continuum soluens,dolorem excitat. Quod optime traditum est a Galeno in princip. quarti de Simpl. medic. facult. ubi demo strat, quo pacto, & a calore, &a frigore continuum soluatur. Cum vero dicit Avicenna dolorem effici are contraria temperiei, at solutio non est res contraria temperiei, sed intemperies: respondemus, quod causa eniciens lutionis siue sit externa ,siue intemna est contraria temperiei: quoniam illud obiectum seluens continuu, aciuersatur sanitati; puta durities, vel acuties scindens, aut multa copia excedens. Diui sio igitur continui,est ipsa laesio .causavero ledens,&sbluens, est contraria ipsi sensui: quapropter sensus laesionis dicitur potius dolor. At apud Philosophum est affectus sequens sensationem , ut paulo μst dice-

. . mus. Tria igitur iunt, causa siciens diuisionem Ad haec est contraria temperamento instrumenti sensus tactus, quae Gluit rationem instrumenti: tum diuiso , quae laesio dicitur: est, & tertio sensus, causam, &laesionem sentiens, ut audies. Dἰuisio itaque sua natura non est contraria temperamento: sed ratione causae faciεtis diuisione dicitur contraria. Porro per haec sicilὶ Averrois rationes destruuntur: quand quide diuisio non generat qualitate, nisi per accides; quia ex distantia partium oritur intemperies. Sed dita uisio, est motus malus fictus ab obiecto non commenstrato facultati tangendi. Dicitur autem malus, quoniam consertim sit laeditque organum sensus: decipitur iise Averrois, cum credit, malam im tempeiariem excitare dolorem immediate;nisi in intemperioselutionem continui includat. Sed nec illud sensit Auermus, nec potest proprie dici:quoniam intem

25쪽

peries est qualitas, cuius est alterare: diuisio auum in motu locali, & non in alteratione ponitur. Sunt igitur tria, qualitas tangibilis , quae diuidit: diuisio ipsa, quae est helio: & perceptio,quae dicitur sensus,

vel sensatio . ex his tribus sequitur passio in appetia tu,quae dicitur dolor. Quodsi harum trium causarii doloris una desuerit,non excitabitur in appetitu do .lor. cum enim qualitas tangibilis non erit praesens, non utique motus nec dolor siet: quia sensus est potentia sensibile ; & praesente sensibili sit actio sensiti exterioris quod si non diuidit,dolor non generatur; quoniam ingens laesio requiritur , quaque nulla maior a qualitatibus tangibilibus fieri potest.Amplius, si patiens diuisionem, alicui alii rei intentus animulaesioni minime applicuerit, sensus dolorem non sentiet, neque dolebit:atque ob id ligna,lapides,& inanimata omnia , quamuis patiantur diuisionem, cum illam non sentiant, utpote quae hac facultate carent non dolent. Itaque intemperies, si inter causas doloris connumerari debet; ut qualitas laedens,quam n ua sequitur diuisio, secundum Peripateticos habenda est. Ad id vero quod subdit Averroes, dolorem in tactu a proprio obiecto fieri,perinde atque in aliis sensibus: respondendum est recte illum sentire,qu niam prima ac summa causa doloris,est qualitas tan-

ibilis; ipsaque intemperies, ut qualitas tangibilis,

olorem excitat diuidendo; quoniam diuisio est imso quam dolor, & passio comitatur. Diuiso igitur non est obiectum tactus, ut Latini in philosephia parum exercitati asserunt: sed estissio ab obiecto quod

ita acerbe mouet, ut dolorem excitet. Sensus itaque

qui in partibus proxime diuisis est , percipit laesione, vel quemadmgdum diximus tertio de Anima,a se

26쪽

rosus est philosephica,na tertio libro NatiinauseuLprobatur I Philosepho, numerum ex diuisione cor tinui generari. & seb hac ratione diuisio est quaedam

continui corruptio, quia ex continuost discretum. Sed & tertia ratione intelligimus diuisionem contia inui, ut est morbus quidam, quae ut ad sanitatem refertur priuatio est, &ipsa unitas priuatio multitudinis dicitur ut enim dictum est X. Metaph. unum priauationem multitudinis notat.cocedimus igitur duabus posterioribus rationibus priuationem quodammodo dici,non quidem pers sed ut inter se inuicem comparantur,divisio,& unitas. Verum ob id non soquitur,dolore fieri a priuatione: quin potius a qua litate unitatem corrumpente per diuisionem. nam dolor sit c5seietim,du pr sens est qualitas diuidens, non autem ubi continuum iam Glutum est:quare interea dum tangit dolorem excitatitangit autem diuidedo.

Tum mi,plifurcomentatoris appellaris tria. CUMILI Atini medici, primas fere Turri sano dederunt,

qui in libru Artis paruae longissima edidit commentaria; In quibus ut ego existimo multa conges.sit;sed paucissima probe concoxisse: videtur. Hic in

iis commentariis, ubi de Dolore agit,quatuor Aui-eennae dictis addit, caetera ab Avicenna inutuaturi Primum quidem diuisionem continui esse sentibilec5mune,&'adnum eiu reserenda esleexistimat quo- , ni adiuisio duo ex uno facit;& quamuis numerunon intcdat,tame unitate corrupit,& ex uno duo generatu .ide sensi Auicena, ut ex suis Verbissat et: Alterii .

in seluito continui ea ratione,qua selutio est dolore non causatur,sed propter mala intemperie,quq illa diuisione Unsequiturώdolor. tertiu est, quod mebru

27쪽

3' sIM mx RTra LI s. Ipsem e natura sua,& sita unitite ad ipsum alumem praeter naturaliter veniet.sed hoc duplicite tintelligere possumus. Vno quidem modo trout emtus ille ab unitate ad numerum, morbus est instri -mentalis, & particularis dicitur . Altero vero mbdo exitum ab unitate ad numerum intelligimus,ratione morbi communis , quatenus per scdutionem contu nui, quaemorbus communis est, ad numerum deductum sit membrum,&hac quidem rati , n ut ab Vmtate membrum in dualitatem abit , sensibile quidem perse est; Sed non a quocunque sensu semiri potest, verum a tactii Qtum; propterea quod tangendo aridatur membrum. Postremis , inquit sensum apprehendere unum negatione diuisionis, di numerunegatione continui. Sed huius viri sententia a me nunquam probari potuit, & nas de medio sublata

fuit, quare nunc tantum his rationibus euertemus.

Divisio, qua diuisio est, est motus: quare ad motum potius, quam ad numerum reserenda est. Ad haec,numerus ex diuisione continui generatur, ut docuit

Philosephus tertio Phys ergo diuisio statuenda est

causa numeri, debetque numerum praecedere : qu niam nulla causa sub effectu collocatur. nihil enim

rod prius est ,sub eo quod posterius est comprehia

itur. Accedit his, quod senses exterior percipere debet numerum ea ratione, qua continuum sentit: sed ipsum continuum per propria sensibilia percipitrquare ita numerum quoque percipere debet, scilicet per quatuor primas qualitates, vel per alias,quae se sui tactus proprie sint. Praeterea, genito numero dolor non est,quoniam ut ipsemet Turrisanus testatur, dolor excitatur, cum continuum seluitur , atque inire, quae sit, non amem in re sim conmtiquare am

28쪽

quam generetur numerus,dolor st. non tuetur nurnerus est causa doloris,sed sequitur ipsum dolorem: quia dolor prior est quam numerus. quocirca diuiuo, ut dolorem generat, non ad numeru reserenda est; sed ad motum , ut ob id Auerrofis rectius sens rit, esim dixit diuisionem esse malum motum. Denique. quando numerus est, non est diuisio. igitur diuiso non est numerus vlla ratione . quando autem diuisio est: adhuc non est numerus, sed tunc sit. VNrius ergo dicendum est , diuisionem esse motum ; & merum est e terminum ad quem properat motus: atque per diuisionem fieri numerum, quemadmoduper motum generatur forma. Diuisio igitur numerus est imperfectus, & per se innuit motum: quare ad numerum reserenda nequaquam est. Est & aliud, quod nunqua etiam mihi arrisit, nepe quod diuisio qua diuisio est, non generet dolorem,nisi ut illi iungitur intemperies. nam ut rationem taceam.experien

Oid labefactat, velut docet punctura acus, quae simul atque diuidit una dolorem creat. quin etiam, quod saepenumero experimur, paruae quaedam bestiolae, cuiusmodi sunt pulices, clim primum diuidunt, dolorem excitant. Quare missa haec faciamus, inquiramusque quomodo intemperies inserat dolorem. Ipse, ut opinor, mihi responderet , id facere tanquam agens in organum sensus. Sed illud quod agit in sensium, est sensbile commune vel proprium. In temperies igitur altero horum modorum sensum tauerat. at non ut commune,quoniam in emperies est

qualitas prima, vel ex primis orta; est igitur sensbibile proprium. & diuisio est sensibile commune', & eausa intemperier, & per se sensibile, vijpsemet dixit a sensu tactus . Ex his nectitur argumentum.

29쪽

Ca usa praecedit affectum: diviso, est causa intemperiei,&est sensibile per se: igitur, ut sensii ble est perise , antecedit, & prius sentitur quam generetur i temperies. sed nec hic sillandum est. nam cum diuiasio in principio sentiatura tactu antequam intemperies sit genita: sensius ille diuisionis, aut est tristis aut blandus. Si tristis est , sentitur cum dolore: si bla dus , cum oblectatione. Habes igitur, qudd diuisio prius sentitur cum tristitia, quam ipsa intemperies genita hoc quide sit,cum tepore aequὰ ac gen ratio qualitatis tempore indiget . quare sensus diuiasionis tempore praecedit intemperiem. Si quis hanc rationem diligentius animo perpendet, eam validis sime,ni fallor,urgere intelliget. Accedit quod intemperies, cum sensim generetur,& non tota simul quoniam alteratio temporis succestione sit, cum sit m tus qui ex momentis non coaceruatur,ut in phylo iphicis probauimus) non poterit creare dolorem,qui consertim sat . At huic nostrae orationi oppones, quod eadem ratione diuisio quidem dolorem excitabit,cu sit motus: vertim huic dubitationi in sine huius disputationis satisfaciemus. Praeterea diuisio ea ratione, qua diuisio est, antequam generetur intemperies, corrumpit Unitatem membri, quare dc naturam membri: sed corruptio unitatis membri,est cum

sensu , & laedens ; igitur diuisio, inquantum diuisio,

laedit,& sentitur. Et Vt in unam congeratur ratio, uisio , ut diuisio, corrumpit unitatem; intemperies,

ut intemperies, non corrumpit unitatem membri;

igitur diuisio corrumpit sensum,& non intemperies. quod enim unitatem instrumenti destruit, virtutem

quoque laedit.Quod si ex duplicatis nexus tibi non arridet in secunda sisura se abis rationem.Omnis

30쪽

DE DOLORE.

diuisio corrumpit unitatem; nulla intempe ies est diuisio;igitur nulla intemperies corrumpit Unitatem. atqui corruptio unitatis facit, ut membrum egrediatur suam naturam. nam ut ipse saeptiis dixit, causa doloris est violetus exitus a uia natura. Itaque aperte

sibi ipsi non constat. Hinc iam facile intelliges quantum a veritate dissentit id quod tertio loco fuit dictum. si enim sensu perciperetur exitus inebri ab uni late ad dualitatem , ci in hic exitus si diuisio, per se sensu perciperetur diuisio.Quod si est et, prius sentabile commune sentiretur ,quam proprium: Vel ne cesse est declarare, quonam sensibili proprio senti tur hic exitus membri, ante quim generetur mala intemperies. Ad haec, si solus tactus de exitu membri ab unitate ad dualitatem iudicaret , numerus Vtique non esset sensibile commune: quoniam ab uno tanetum sensu perciperetur, non autem a pluribus;quod ratio sensibilis communis postulat. Porro quod postremὁ addit, ridiculum est. siquidem astirmat lensum apprehendere unum, negatione diuisonis;&numeria, negatione contInui. Non enim haec dicta sunt digna viro apprime docto,atque acuto.quod cognoscere aliquid cum negatione, vel affirmatione proprium intellectus st: de sensus patiendo,non autem ratiocinando apprehedat ; sed quod omnem a surditatem superare mihi videtur, est id quod proxime adiecit, nempe Numerum qui intentionaliter in obiecto percipitur, selum intentionaliter alterare: cum paulo inserius dicat, numerum substantiae membri esse corruptiuum. Haec enim sbi inuicem neque cohaerent,neque vera sunt. squidem illud numerum intentionaliter alterare : Aduersatur huic, cum subiastantiae membri esse corruptiuum. Quae enim alterate

SEARCH

MENU NAVIGATION