장음표시 사용
31쪽
solu imaginare non labefactant re ipsam substantiam
Praeterea,falsum est,numerum intentionaliter alterare. cum Simplic.&Alexan. philosephique omnes in Enarr.secudi libri de Anima sensibilia communia re ipsa afficere sensum asserat. hinc sit,ut magna nix magisquam parua alterat sensum visus: de magnus ignis, magis qu.im exiguus taetiim afficiat. Dehinc , illud quoque falsum esse cessemus, quod numerus substantiam membri corrumpat.numerus enim , ut philos phi docuerunt, facultatem agendi non habet: sed diuisio unitatem membri corrumpens, substantiam, ac naturam eius destrint.Quapropter si quis omnia eius
dicta in illis suis , quas vocat digressionibus ad lancem appenderet,innumeras proculdubio ineptias, ct inconstantias animaduertet. In uehitiir denique in Galenum probatque induci dolorem posse ab intemperie humida, propterea quod nonnunquam madere pars atque humectari S alterari possit, adeo ut sensu percipiatures: & cum aeque sentiatur humor,
atque caro , aeque etiam partem corrumpere valear.
atque hoc confirmat,quia Galenus ex fame,et siti sentiri dolorem dicit: quasi ex iis pateat, quod humor dolorem possit inferre. Miror equidem homine hunc alioquin doctum eiusmodi rationes afferre, quibus ipsemet Galenus satisfecit. Nam Dii boni quo pacto valet haec ratio,humidum sentitur, ergo potest afficere dolore' habes enim ex Galeni plurinus locis, nihil
posse dolorem in serre, nisi idem soluere continuum valeat. Quoniam ad excitandum dolorem , summa requiritur laesio, quae est lutio continui . humidum autem, sitae quidem qualitatis vi, minime potest; licet crassitie, aut copia sua dolorem excitare queat.Sitis vero priuatiue,ut ita loquar,dolorem in-
32쪽
figere potest , quemadmodum ipsemet Galenus eo loco de Siccitate paulo supri docet. Haec de Tur
opinio Petri inponensis. op. VII L.
INter Latinos medicos homo mulis lectionis co
ciliator , una cum Averroe, sentit immediatam &proximam doloris causam esse intemperiem. Insuper selutionem continui nisi illi intemperies accedat, dolorem inserre non posse arbitratur. primam
tamen ac summam causiun esse vitiatam proporti nem iudicat,tanquam causam commune,iam ad continuitatis selutionem,quam ad intemperiem.Si enim inquit intemperies, aut selutio continui dolorem excitat; id facit , non ratione, qua intemperies est, aut ratione solutionis continui:lod ob id,quia intemperies, aut Blutio sunt improportionata, ct incommensurata potentiae sensitiuae . Est igitur ut ipse sentit, in his tribus, hoc est in selutionem continui, in intemperie , & in vitiata proportione talis ordo p nendus : ut prima & proxima causa doloris, sit intemperies: deinde solutio continui, ac intercedente intemperie : postremo Vitiata proportio,tanquam communis ratio , qua, tam intemperies, quam solutio continui generant dolorem. Conatur autem hanc suam opipionem locis quibusdam Arillotelis confirmare : led eius sententiae non accedo. Nam primum, Olim in proportio, & proportio relationes sint, vi II. libro de Anima Averroes docuit. Relatio vero actionem nullam habeat improportio & inconam deratio non erit causa efficiens dolorem, Ut Duc pro- i
33쪽
s si MONIs poRTII 2I3 portio &commoderatio voluptatem. Atque ut rem ipsam exemplo. explicemus: pater non illa relatione, qua ad filium refertur filium generat, sed per potentiam suam activam . Eodem pacto neque res quaesςnsui obiicitur, illa relatione,qua obie commensurata est, dolorem excitat; sed sua vi, qua sensibilis est,mouet ipsum sensum . quae si conueniens est, inter illa oritur relatio, quae commensuratio , Vel pr portio dicitur. Idem accidit & in re sensibili laedente. non igitur improportio & incommensuratio est causa communis . Sed sortassis rectius eam communem
habitudinem rei sensibilis,& sensus nominasset. Improportio enim est communis habitudo ad omnem rem laedentem sensum. Adde, quod improportione
inter rem sensibilem, & ipsi im sensum ponere vid eur : quasi res ipsa, quae dolorem in sensii generare
debet , ei proportione non respondeat. At hoc in mnibus quae dolorem inserunt non probamus: quo niam res quaepiam, ut puta odor virtute olente erit
proportionatus & commoderatus: sed in aliqua distantia delectationem inferet,quod si piropius ad se
sum accesterit, dolorem generabat. atque ita doloratre proportionata & commensurata creabitur. Eodepacto qualitas, ct temperies quaedam proportioni rei spondet membro.& tamen sconsertim irruat dot rem excitat, ut sit pra cum opinionem Galani discutiebamus, explicauimus. Ad haec, si per proportionem & improportionein, ea quae est rei sensbilis ad potentiam sentientem intelligit; quo ratione Ari-ι notelem interpretatur sexto Topicorum cum incriit in dolorem esse passionem animalis, ex distantia partiti, cum violentia; ubi per distantiam partium , improportionem intelligit, ct ambigue de improportione
34쪽
loquitur voluit igitur homo hic dictis Averrois, &
Avicennae obscuras rationes assuere: & quod Ariastoteles δας- dixit, quod est distantiam & intes vallum partium, peruerse Disproportionem appellauit. Deo me Gentis. Cup. I
GEntilis quoque Fulginas multa in hac de Dolo
re disputatione effutivit, parum sane faeliciter,
ac minus accuratὸ. Primum enim inquit,dol
rem esse sensationem; ita ut ille actus sentiendi, sit proprie dolor, & non aliquid sequens sensationem; idque aut toritate Algazelis, & Turrisiani Monachi comprobat. Deinde ait, quod selutio continui, ut diuisio , non est causa doloris; & in hoc cum Turri sano conuenit. Praeterea habet, quod solutio continui disponit partes diuisas, ita ut ab obiectis, hoc est
ab aere, aut a re dura tangente non conuenienti m do tangatur. Superficies enim diuisarum partium ne quit an aliquo obiecto sine dolore tangi.Vnde colligit, selutionem non esse causam doloris: sed tanti, messe dispositionem, ut partes doleant, quatenus nouas superficies diuidendo generat, quae ab obiectis non sine dolore tangantur. Addit igitur diuisionem , non esse causam doloris: quoniam non est proprium obiectum tactus. Postremo Auerroem interpretaturi qui in re crata admodum decipitur, ne dicam inepte . neque enim credidit Averrois diuisionem disponere partes , Ut superficies nouae par tium diuisarum ab occorentibus obiectis laedantum ventin intemperiem, generare in partibus, quam . .
35쪽
se uitur dolor. Itaque non disponit, sed tangit re ipsa dum diuidit, atque ea ratione gignit passionem,&sensum. sed ex his ambagibus nos huiusmodi a gumentis extricemus. Primὁ,diuidens carnem, dum diuidit tangit, ergo diuisio est tactus , igitur passio aut laedens, & mala; aut delectans, & blanda. Si m la , dolorem efficiet: Sin blanda,oblectabit. Aut igitur diuisio est causa delectationis, vel delectatio:aut dolor, vel causa doloris,& non dispositio, ut iρse commentus est. Est enim diuisio pasito quaedam ill ta a duritie, vel acutie quae sunt obiecta tactus qua
re aut est sensus, aut est vera sentiendi causa . Praet
rea si diuisio est actus diuidentis,aut iste actus est sensatio, aut est actio non percepta nec cognita a sensu. Si quidem est sensatio, sequitur quod ut dolor, vel delectatio: quoniam, ut tu ipse sentis Gentilis, d lor est idem quod sensatio tristis, de rei laedentis. Sin
autem diuisionem non esse actionem sensatam respondes, aperte conuinceris , faterisque durum, vel acutum, quod est obiectum proprium tactus,tangere & non sentiri. quod absurdisiimum est. nam si membrum sentiendi quidem facultate praeditum, a que a sensibili motum &affectum non sentiret, esset utique aut lignum, aut lapis. Amplius i moderatum obiectum sensus non nimium distans ab organo se tiendi, in medio opportuno,& instrumento idoneo, mitem sensum producit, nullius dispositionis interventu: quare & obiectum immoderatum , vitiose agens, corrumpens sentiendi facultatem, dispositio nem exigit' nulla mehercle est ratio; sed commentum sutile. atque confirmatur eiusmodi consecutio,
praecepto Topico. Nam sicut se habet oppositu in op
positim, ita propositum in propositum. sed si obi .
36쪽
ctum moderatum suavem inseri sensim, nulla alia praeeunte dispositione, ab ea quae a Philosepho numeratur : opposita quoque res obiecta incommoderata, citra ullam aliam dispositionem, generabit dolorem. Divisio igitur,cium sit laeso in carne; erit dolor, vel causa doloris. Ad haec, ridicula est,& v
na opinio, quod idem, sui ipsius gratia esset dispotatio, & dispositum . nam cum diuisio disponat ad tristem sensiim, qui est dolor; & eadem diuisio si laeso: ipsi disponeret ad seipsam. Huic accedit, quod si diuisio esset dispositio, esset qualitas, ut patet ex libro Praedicam. Aristotelis: atque ita diuiso intemperies dicenda esset. Multa tandem alia incommoda, & quidem absurdisi ima hanc sententiam aperte comitantur, quae vel ab inexercitato philosopho d praehenduntur . ad nostra igitur descendamus. Opinis Aristotelis de Dolore. Cap. I DLurimum certe digressi sumus ab eo quod in tio proposueramus explicandum, nempe de Dolore; & eius causis. iuxta Aristotelis doθma: sed cum
medicorum turba auctores quos modo recitauimus
suspiciat,&illis primas concedat, damnari illorum sententia non potuit, ante qu.am eorum dicta,ne dicam ineptias, intelligerentur. Nunc igitur Philo taphum imitabimur,qui ubi quaedam in medio demonstranda proponit; quaedam nota, veluti fundamentum iaciensis quae ab omnibus recepta,vel saltem aliabi confirmata fuerunt, assiam it. Sumamus itaque primum .quod animati corporis actiones, tam animo quam corpori sunt communes ; affectusque omnes
totius sunt animalis. Nam,ut primo de Anima test .
37쪽
tur Aristoteles; Anima nec sentit, nec intelligit. si quis autem haec prestari ab anima asseruerit, idem quoque vel nere, vel texere animam poterit affirmare. 4amobrem homo intelligit, ac sentit, sed per animam. Neque affirmandum est,hominem esse ani mam, hoc enim aduersatur Philosepho octauo Metaphy. Accipimus item alterum aeque consessum,
Nempe vires, quas anima Vna cum corpore exercet,
ad animam pertinere, dicique animae virtutes secutitates , aut potestas: atque iccirco Philosophus,cum in libro de Anima, de Anima protractare deberet, una quoque de eius facultatibus disseruit: quod mutuetur anima instrumenta a corpore, per quae persiciatur facultates. Unde partes sunt animatae, quat rius animata est substantia, quae ex sentiendi faculi te, & materia coniuncta est. Docet enim Alexander in maestionibus naturalibus, ac in libro suo de Anima , insitiumentum animalis ut animatum est, appellari instrumentum. nam si Anima priuaretur, haud quanquam amplius dicendum esset instrumentum
animalis, ut septimo Metaphy. & in fine quarti Meteor.demonstratum est ab Aristotele non secus quam manus abscissa, aequi uoce manus appellatur,non autem animalis organum . animal itaque exanima de corpore conficitur I corpusque instrumentum est, cui anima vires, ac facultates sit, ministrat,totum q.
corpus id est quod agit.Illud etiam sumeda est, quinque esse sensuu instrumeta,quὁd tot numero sint facultates sentiendi exteriores, nec plures, nec pauci res. nam quinque tantum modis sensus ab obiectis patiuntur. At instrumentum tactus mediumque, mnibus corporis particulis commune est, atque aliorum sensuum instrumentis.Viset enim tactiis in occi
38쪽
At lingua,auribus, naribus, perinde ac in toto animali Ad haec, illud quoque nobis accipiendu est, tanquain libro de Anima explicatum , quodlibet instrumen, tum, facultatemque sentientem ita se habere,ut proiximam potentiam sitorum obiectorum; ipsa Hrb obiecta, tactus, ac mouentia,& facultates deniquq in instrumentis, quasi pati .. Verum cum duplex sit passio, Altera instrumenti ipsius, ut animatum est quo modo sensus tactus sentit,qudd animal, aut queuis eius particula animata, vel animal sit per tactum. in qua uis enim particula est instrumentum, vel mendium tactus; ipsa scilicet caro , vel aliquid carni prori portioni respondens. Altera passio est qua particulet patiuntur, quod ad has, vel illas facultates propriς destinantur: veluti oculi ad visum,lingua ad gusthim, auris ad auditum, cerebrum ac nasus ad olfactum, atque hac ratione instrumenta a suis obiectis pati uotur, ac in se illorum species recipiunt. Cerebrii enim per nares ab odoribus, a coloribus oculi, senis audiendi a no,a saporibus lingua patitur. Verum haec dicitur passio, siue perceptio, ratione instrumenti. nam sensiis iudicium a corde, quod est primum sentiens, perficitur . propterea Alexander in primo de Anima,& Simpli. in tertio existimant, ipsum sentire non esse recipere: immo,ut testatur Simplicius,actio
potius dicenda est, a quo septimo de Placit. Hipp.&Plat. non distentit Galenus qui iam stim non esse ait rationem , sed alterationis dignotionem dixit: tua doquidem sensiis in causa est,cur res sentiatur ac percipiatur. Licet tantum asserere, ipsiam sentire esse
pati;idque secunda ratione,tum quod senses potetiast quae ab obiecto perscitur: atque ita cu intellectu, ac ficultate, quam tam cis dicunt, conuenititum
39쪽
quia species in organo corporeo recipitur,illudque alensibilibus alteratur,adeo,ut si plus iusto excesserint
eius temperiem ac rationem destruant corrumpan
que. Atque id est,quod Arist. tertio de Anima ait, animis magno obiecto corrumpi sensum, instrumentum intelligens, neque enim sentiens tunc facultas afficitur . nam, ut tellatur idem Philosophus in primo de Anima ,si senex caperet oculum iuuenis,uid ret ut iuuenis. Sentiendi enim potentia non laeditur ab affectu sui instrumenti,nis per accidens, ut Themistitis docet. Est praeter haec omnia, aliud sume dum, quod quinque sensitum instrumenta puritate,& impuritate crassitieque interse distingit untur. Est enim oculus omnium purissimus: proximus est auditus, hunc sequitur olfactus, deinde gustus; at inter omnes maxime crassus,ac terrestis est tactus,quippe qui ab efficacioribus obiectis, & maiori vi mouendi praeditis mouetur. Cumque communis si senses tactus, pluribus quoque obnoxius est differentiis, quam caeteri sensus. Nam a primis quatuor qualitatibus mouetur, calore, frigore,humore, siccitate. m
uetur item a duro , & molli; aspero, & leni; graui,&leui ; quae qualitates materiae immersi sunt,mat
riamque sequuntur; quare non est mirum, s emicaciorem actionem, affectusque validiores inserunt. Propter eadem quoque rationem,sapores,clim odoribiis sint crasitores, vehementius afficiunt. est enim
gustus, quidam tactus. Idem de caeteris obiectis est sentiendum.singula enim pro sua aut crassitie.aut isnuitate magis miniisue sensum,pro sua scilicet natura afficiunt. hinc fit, ut visiis quae longi sit me absuntii discernat, quod organum sua puritate etiam ad valude distans interuallum protrahatur. Postremo acci-
40쪽
piendum nobis est medium in sensu tactus nobis esse
innatum , quod in aliis non contingit sensibus . nam tactus pro medio carnem habet rem nobis conatam: quae media dicitur,reste tu cordis, vel spiritus. eadeenim passione tum inurumentum afficitur, tum medium. deinde clim a temperamenti praedominio cor pus solidum de terrestre sit, tactus re ipsa ab obiecto mouente, non sicut caeteri sensus a specie tantummodo asscit; de quo supra tractatum est, qua de sententia Averrois : Siquidem cum caro animata sit, ac uiuens, cordi quod primo sentit respondet, recipi que obiectorum species sine materia, eaque sentit: exuperantias vero obiectorum iudicat,quod temperata sit ex moderatione primarum qualitatum, Ut s cundo de Anima explicatur. Non eli tamen ignorandum, appetitum,& facultatem appetentem sequi sensiam omnem , ac ratione selum inter se differre, idque quatuor modis. Primo sensus cognoscit,appetitus vero minime: Deinde sensus mouetur ab obiecto sensibili, Appetitus ab appetibili, quod boni speciem praesesert. ipsum vero appetibile,& sensibile idem sunt; verum qua appetibile,mouet appetitum: qua vero sensibile, a senili cognoscitur.Deinde appetitus in actu, a bono, & appetibili excitatus, ad rem inclinatur: & propterea principium est motus loc lis, cum nihil aliud sit quam fuga, vel persecutio desiderati. sensus vero, non nisi per appetitum est principium motus. Est item quarta differentia inter appetitum, & sensum, quod cum appetitus comes sit cognitionis, ac sensus, se habet ut persectio, ac finis; quiuis affectus in appetitu genitus, erit finis cogniationis sensus. quare si est delectabilis perficit delectauonem sensus ita contra tristis, aut molestus,actior
