장음표시 사용
51쪽
igitur superbit occurrendum est; nihil est autem ad eam molliendam , ac demulcendam valentius observanti . , atque obsequio I in eo exiles , atque inopes amici et horare debebunt, ut in superiores omne ossicium, omnem que cultum conserant : id partim in dictis apparebit, partim in factis. In sermone igitur , & congressionibus non modo comitas, & suavitas adhibenda est, sed quς-dam etiam reverentia : assentatio autem , de qua mox dicetur , procul amovenda. Permultum vero id resert: nam neque quicquam est , quod tam crebro incidat, quam ut loquamur ; & ad conciliandos hominum antis mos summa in oratione vis est. Illa igitur primum ea tio adhibeatur in verbis, ut summissa , ut humilia sint, ut prope abiecta: blandum enim in saeculum incidimus, cuius in errore nihil est, cur versari nos cum reliquis pudeat e contumax est non modo monere , sed etiam colis silium dare: reprehendere vero non serendum. Longum est autem singula persequi. Quare genus ipsum indicati se sit, opinor , fatis A Deinde repugnandum si qua i re forte fuerit, ut pedetemptim, timideque fiat, & thmen & raro & non nisi necessario: neque enim est o sequentis ad versari: saepe autem in congressionibus. aut in conviviis disputationes inducuntur incertis, aut subtialibus de rebus : in quo docti quidam homines, & inis geniosi facere sane imprudenter solent; arripiunt enim ipsi tamquam suci iure sermonem , Obloquuntur . inter eurbanti pertinaciter resistunt, redarguunt denique, idque acerbe , atque acriteri : non sunt haec observantiae, aut obsequii signa . At non mea , inquiunt, culpa est ., uod homo rudis , atque illitteratus. & sortasse hebes,
e rebus Obscuris , atque involutis balbutiens me laceia . sat , irritet, in contentionem vocet, praesertim eam ipsam artem , ad quam disputatio pertineat, proseia fum . Sed pocendum tamen est , quasique cum a mi co lucteris , non cum adversario , non est viribus uten dum ; scitum est enim in loco cedere , aut succumbeis
re ; victoria vero saepe pernitiem habet; ex quo vetusi illud
52쪽
illud νίκη καδμια. At dissicile est, inquiunt, pr sertim
concalefactis iam altercatione animis : tum in eo ipso, quod profiteamur, cuiquam niss cedere videri, pati non
possumus . Ego neque hoc disputo , & si postulant, etiam concedo ; Illud teneo , atque denuntio , inutile id illis esse; plane etiam pernitiosum. Quare superbiam
excutiant, animum molliant, aut amicitiam sese gerere nescire fateantur : diligenter etiam caveant, ne quando committant, ut cum potenti amico iocari agingrediantur , nisi ab eo ipso invitati, ac prope iussi: inest enim in ioco aequabilitatis significatio, & securitas queisdam , qua superbia irritatur : cavillationem autem , &dicta superiorum , quamquam habebunt saepe aculeum ,& contumeliam, hilaritate, & lepore excipiant: iracundiam, ne qua sorte erumpat effervescet enim illa quidem quam diligenti si e poterunt, comprimant: ac, ne si acrius quidem pupugit, quicquam mordere audeant: neque enim est obedientis, doloris sui poenas persequi:
quo autem cuiquam uberius erit ingenium , atque acutius , eo difficilius is prς stare hoc poterit : multa enim occurrent salsa, quae vix reticebit: Estque omnino haudquaquam mediocris patientiae , cum saepe vapules , t tum autem semper teneas , numquam referire : sed irais
eundia tamen perquam diligenter cohibenda est, neque cum superiore , ne iusta quidem de causa , concertanodum : nam , & victi oderunt, & pares cum discedunt, tamen vinci se putant. Itaque alio sese convertunt, Meos , quorum tractata semel laesit asperitas , in posterum non attingunt . Quo autem modo iucunda consuetudine , assiduisque sermonibus , & comitate superbia mollitur , ita silentio , severitate , & tristitia recrudeis
scit : tum stultum est, quorum contumelias perpeti necesse habeas , eorum non ferre iocos . Quare ita sese tenues comparare amici debebunt, ut potentis vel immoderatam in iocando licentiam , non modo bonam in partem accipiant, sed etiam , quo familiarius tracte
eur , habere se gratiam significent. Reliqua vero in viis Oper. Lat. E tet
53쪽
is consuetudine ea moderatio adhibeatur , ut in se mone plurimum hilaritatis , plurimum & festivitatis insit , non effusς ; sed ad voluntatem nutumque divitis
amici omnis oratio temperetur : tristitia vero, & taciturnitas absit: qus minime amabiles, & plerumque inviis , suspeetaque sunt: quos enim tristes animadvertunt , iis se suspicantur non latisfacere. Praecidatur etiam loquacitas : est enim reverentis adhibere modum e neiaque vero sermonem ipsi priores inducant, nisi si forte iussi sint aliquid in medium , consumendi otii causa- , ut fit, proponere : ad superiores enim pertinet indicare , . qua potissimum de re velint audire ; neque immeririto is arguitur, qui praesestinet, ubi herus adsit , prε-Ioqui. Quod autem dictum a me est, procul ex hac consuetudine amovendam assentationem esse ; videamus , quam vim habeat : non sum enim nescius, secus a plerisque solere precipi : qui cum adulationem unania omnium rerum fruAuosissimam esse contendant, faciis
te permultos nominant haud magni pretii homines, qui una assentatione adiuti , non modo divitias pararunt , sed ad summos etiam dignitatis gradus irrepserunt: sed, quamquam ab utilitate prosecta nqc ratio est , non deis hebunt honestatis,& iustitis oblivisci. Itaque, ne quid
turpitudinis lucri causa contrahatur , Operam dabunt, tuebunturque iustitiam, si non summam illam bonorum, at hanc popularem saltem vulgi : etenim unum pecuniisructum sequi si volumus , neque honestatein audimus , eos ipsos superiores amicos spoliemus licet, aut adve sariis prodamus . Cavendum est igitur , quamquam ab .
utilitate profecta h c ratio est , ne longius si progressi erimus , iuilitis fines transgrediamur. Quid est autem ,
quod ab honeltate longius absit , quam assentatio , &blandicia quarum cura, & nutrimentis hominum eduincentur , tape etiam gignantur , & Procreentur vitia . . Metuet igitur , Scurrantis speciem praebere , professus amicum . Finitima est autem obsequio blandicia: tum in unaquaque
54쪽
que re dissicile est statuere quatenus e sunt enim vitia Cum virtutibus prope continentia , aut ita certe inter se coniuncta , vix ut appareat commissura : sed qua dam tamen est regula , qua uti qui volent , neque Maprobitate discedent , & utilitati tamen consulent . Est igitur in congressionibus sermonis quaedam temperatio ,& modus , quam quidem virtutem , cum ea vocabulo Carere videretur , ab amicitia mutuati , Peripatetici nominaverunt ; quod , eius compotes qui sint , talem ad omnem congressum humanitatem , affabilitatemque adhibeant, qualem adhibere inter se amici consueverint. In eo autem posita est , ut neque omnia ad voluntatem loquamur , & petulantia tamen absit, &tristitia , austeritasque vitetur . Ad eam autem medio Crem retinendam permagni reseri , quicum loquare ,
quique ipse sis ; id quale sit , ut pleraque Omnia , in alis animadverti maxime potest, qui, Iongo quodam interiecto tamquam intervallo , inter se distant , ut i
parentibus, & liberis , ut in privatis , & iis , qui sunt
in magno aliquo imperio ; qui enim in privatum commode dicta existimantur , eadem in Magistratum colla in petulanti et habentur non serendi . Ac parentes qui dem obiurgare flagitium est , Magistratum nefas , parem vero non dedecet. Hanc in sermone mediocritatem retinere hic noster vel mordicus debebit; lubricus enim Iocus est , ut neque ad assentationem delabatur , minimeque sit amarus , aut agrestis . Id autem , nisi quid me fallit , ea ratione essicere non incommode poterit , si, que superiore in amico probanda erunt, ea , & suo loco, α pleniore etiam aliquanto, ut dicitur, ore laudabit , peccata vero non attinget omnino ; ad pares enim amicos monitio , atque obiurgatio , non ad ins riores pertinet. Qui vero ea laudant, qui non proban improbi hominis funguntur ossicio , & vani, ac fallacis , & fraudulenti. omnis autem sermo verecundiae pleinnus esse debebit; non modo quia sic omnino bene m
gatos decet, sed quia securitatem etiam petulantia prae E a seserre
55쪽
seserre videtur. Absit igitur obscenitas; tetrς etiam , immund que res ne appellentur, singulisque cum dictis, tum factis significatio quedam insit , non negligere temnuem amicum , quid de se superior sentiat. Provideant etiam , ut gestus , motus , incessus , status , sessio, accubatio , manus , oculi , vox , non ineptiis modo vacent : est enim id alius cuiusdam disciplinae praecipere ;sed ut reverentiam quandam erga potentem amicum e cultumque indicent. Removeantur igitur cachinni , ω
clamores , & pals strici quidam motus ; tum oscitatio frequens , atque excreatio , reliquaque id genus , quae soluti , liberique sunt animi , ad amicorum squabiles
Congressiones reserventur . Vestitus etiam ratio habeatur , ut elegans, ut mundus, ut aptus sit: volunt enim ostentatione divitiarum , quemadmodum dictum est ἐMati videri ; tum ad luxuriam pertinet, quorum uta tur ministerio, eos non agrestes, nec sordidatos habere, sed elegantes, & ornatos. Quamquam autem in sermo ne plurimum cultus Observantiaque elucet , permultum tamen etiam in factis apparet. Quamobrem superioribus inferiores praesto sint, obsequantur, obtemperent, nequere tantum ipsa , sed etiam significatione quadam , α
specie: nihil enim necesse est tantas amicorum catervas domi alere : ad speciem comparantur , & pompam . Quare ne haec quidem negligant : adsint , astent , sectentur, assiduitatem praestent, molestiam Caveant: neu que sic cogitent , non hasce sibi datas ella partis , sed certum quoddam munus assignatum; sunt enim communes inferiorum omnium amicorum . Qui vero cunctantur, qui tergiversantur , & cessant, pernitiosum genus in hanc communionem inducunt parce enim , ac re stricte munus ipsi suum cum exequuntur, Potentem ami- m Prope admonent, ut benignitatem ipse quoque suam contrahat, ac minutatim, exigueque pribeat omnia. In Tebus autem gerendis , curandisque mandatis , primum
fides , integritasque pr standa est , non modo quia de cet , rectumque est, sed quia fructuosum est etiam ; quos
56쪽
enim fideles experti sunt , iis sese totos committunτ, ει tradunt, eoque bene etiam illis facere coguntur. Dein
de cura, & diligentia, & sollertia, quasi in re propria adhibeatur , maior etiam si fieri posui, quo dissicilior
est cura rerum alienarum . Sed haec communia societa tum omnium : illud huius coniunctionis est proprium . Neque . enim , quod commodissimum , aptissimumque quaque in re fuerit , spectare debebunt , sed illud modo attendere , quod maxime potenti amico probetur did quod una in re notatum ad reliqua omnia transferri poterit . Qui igitur ullo fere in gradu dignitatis locati sunt, homines eruditos , atque in scribenaci exercitatos seorsum parant, qui de omnibus rebus , quaecumque inciderint, epistolas componant, ut eae superiorum ami Corum nomine reddantur : ii persaepe ea praecepta se ivantes , qui magno labore didicerunt, hominibus illi teratis , a politaque , & accurata oratione abhorrenti bus suas lucubrationes non probant: optima quaeque saptissimaque inducuntur: omnia pervertuntur, retexu tur omnia . Quid igitur est tui consilii Illud scilicet Euripidis de Phoenitus : ri . Potentium stultitia perferenda esset
Et quamquam difficile factu est
Una eum insipientibus desipiendum. Unam igitur habebunt non scriptorum modo, sed etiam
actionum.omnium regulam, potentis amici voluntatem, ac iusticium 4 ad eam se formabunt, eaque metientur dicta, factaque omnia: neque vero perpendent, quantia recta sit, aut prava , sed tantum elaborabunt, ut eam bene cognitam , Observandoque notatam habeant: d
buntque operam , non ut recte , si quid mandatum est, curent, sed ad voluntatem superioris amici apte , atque accommodata . Itaque inferior amicus imperium herile discat, ut quod frons velit, oculi sciant. Ηqc fere sunt inferiorum partes , atque officia amicorum , vel stirpes Itius Maedam, atque initia, e quibus ea orta, ac Pr cta sunt: expositis enim generibus, singulas tamen s
57쪽
Care , ac persequi partes cum infinitum duximus, tum vero etiam minime. necessarium. Locupletibus vero αfactiosis multo , ne errent , huiuscemodi praeceptiones attentius audiendae, retinendaeque sunt: est enim potentia, nisi si quis artem hoc est . rationem adhibeat, ipsa per se licentior. Itaque solutam eam, ac liberam paulosi diutius siveris , ubi se corroboravit , exultat , esse nateque effertur , ac ruit . Quid enim mereat quis , ut nonnullorum , quos significari a me , quam nominari est squius, immanem, ac barbaram superbiam ferre v
Iit Qui quidem eo usque sunt odio digni, nihil ut mirum sit , si abiectissimi quoque homines egestatem vel
summam perpeti malint, quam eos non modo ferre, sed ne aspicere quidem . At tenues , atque inopes . satis ab ipsa necessitate , quod sui sit officii, admonentur; & si quid tamen peccent, sane haud deeta corrector potest. tatuant igitur divites se quoque legem tenere quando
Patrium etiam ius quibusdam quasi cancellis natura circumscripsit, quos transire nefas . impiumque sit , ne quos fortuna , atque opibus anteeunt, eOS tamquama desertos omnino, ac neglectos, pro nihilo habeant; nee vero abiectissimum quoddam observantiae genus , cultumque servitio proximum omnes ab omnibus requirant; dilatantur enim intervalla , contrahunturque , quibus alii alios praecurrunt. Ad eorum igitur magnitudinem , α spatium tenuium officia amicorum referantur , nequ enim par est superiorum omnium pr*stantia. Itaque D
um plurimum enim inter se distantibus in rebus id ,
quod monstrare volumus , apparebit maxime Deum igitur veneramur , & colimus ; homo autem paulo I cupletior sacrificium sibi quoque ad aram fieri ab inopiamico si postulet , insaniat : nec claros quidem , atque illustres cives pari observantia colimus, ac Persarum Re gem . Ut igitur)inferioris partes sunt , obsequium ut pr stet non. gravate, sed libenter, nec semper monitus. ωd sepe ultro: ita superioris contra est Oificium, eorum
sedulitate nec abuti , nec acerbe obsequium exigere . sicque
58쪽
fieque cogitare , amicorum uti sese opera , si non grais
tuita , at Voluntaria , at certe libera , non autem servis
imperitare; liberi enim sunt, nec lege tantum nam id quidem perspicuum est sed etiam natura; si quidem is
natura servus est, cuius unum est, aut certe praecipuum, in corporis , membrorumque usu positum munus : qui
que ita rationis est particeps , illam ut sensu percipiat, non ea ipse ut praeditus sit; ii autem, quos iamdudum inseriores amicos appello , non ut operarii quidam , achaiuli membrorum robore, ac lacertis, sed potius indu stria , & ingenio , & rerum usu , animi denique virubus , non corporis commendantur . Liberi igitur sunt: verum consuetudo , atque dicendi mos famulatum , ut antea quoque dictum est, tristi sane verbo , coniuncti nis huius necessitudinem nominavit ; sed idem tame mollivit: etenim vel superiores qui sunt amici apud eos, quos diligunt, quamquam tenues sunt , servitutem se vire sese , quia ita mos est dicendi , dicunt : ut iam henevolentiae id, observantisque nota , non servitii v cabulum sit . Sed verum investigantes de rebus , opinor , Potius , quam de nominibus sollicitos esse oportaret . Nam quamdiu veteribus servos hella suppedit runt , nec habere eos lege prohibitum est , nihil magnopere fuit , cur liberorum opera , & ministerio ut rentur . Itaque nihil mirum , si non suum , propriumque est ei rei vocabulum impositum, quae fere esset inC gnita . Ubi vero, & bellica nostris in hominibus frangi virtus coepta est , atque hominem religionis socium servitute premere impium existimatum , verisimile est , ut infimi initio homines mercedula adducti eum facere
quaestum occeperint, ut opulentioribus Servorum vice ministrarent : deinde vero re paulatim in morem induincta honesti quoque homines eum ipsum quaestum non sint aspernati . Verum sero viguit hic quidem mos , e scilicet demum tempore , cum ii e medio sublati sunt, qui ei rei nomen cudere , & tamquam fabricari pol rant. Itaque in re nova vetus vocabulum quod usurpemus a Diuitiam by Cooste
59쪽
s , nisi quid me sorte sallit , non est: novare autem nobis quidem non licet , iis enim haec tractare conamur vocibus , quae multis antea Rculis prope conticuerunt, quam haec inventa communio sit. Sed nos eo redeamus , unde digressi sumus. Tenuiores igitur amicos ad iam
Iarum utque qui deprimunt quotus autem quisque est , qui id non conetur essicere ) ii non modo inhumaniter iaciunt, atque inclementer, sed etiam iniuste, ac plane
tyrannice. Cuius enim est dominatus , in xysto multas horas quotidie ambulantem amicos adesse ad unum tuis here, eosque apertis capitibus dextra, sini stra stantes ne
respicere quidem Regibus igitur haec, atque huiusm di imperia relinquantur: qui vero parem illis praesta tiam assecuti non sunt , delinant eorum speciem affecta re: ne & suis odiosi , invisitque sint , & irrideantur ab alienis. Nihiloque clementius illud est , cum levi quaque de causa contumeliis , convicioque , & clamori. tius honestos saepe homines consectantur : idque palam in publico. Quid vos servis faceretis ut enim sit impotentium amicorum ferre Omnia , vestrum certe est, quantum eos Oneretis, videre. Nam qui eousque prote vi sunt, atque effrenati, ut manus etiam hominibus liberis afferant, eos tamquam desperatos aliquos coercendos Censemus, non admonendos . Negat Aristoteles, ullum
esse ossicium, quod in servum, quia quidem servus sit. eueri dominus debeat : sed quia homines tamen servi funt , adversus eos quoque humanitatis leges inviolatas servari censet oportere. Nec vero illud incommode, quod falsus ille Sauria, quamquam servus, & quidem nequam, homini libero respondit in iurgio.' i Tam ego homo sum, quam tu.
At ii ne liberos quidem homines putant, quorum etiam durior est , quam bestiarum quarundam apud eos causa, etenim quibus equis ipsi vehi consueverunt, eos cur
ri diligenter student , neque labore nimio defatigari , sessosque recrLari , & conquiescere volunt; hominibus vero quando aut quisquam parcit, aut medetur , aut
60쪽
ulla in re consulit aut quod nam Romae genus est tam omni indignitate , atque iniquitate exercitum , qua Iria potentium tenues amici sunt haec non modo Christianae charitati, atque humilitati repugnantia, seo ab humanitate quoque hac communi, longe, longeque abhom rent . Ne igitur humanitatem sortuna obruat , neque opes , & potentia libertatem coerceant-. Dissicile est autem omnibus in rebus modum non solum tenere , sed etiam , qui sit , cogitatione investigantes statuere : variantur enim ossicia personis , temporibus , aetatibus , rerum natura, hominum moribus, locorum consuetudine , rebus aliis prope innumerablibus : quam quidem varietatem uno aspectu intueri, & comprehendere , hominis est acute , celeriterque dispicientis . Nds neque acrius cernere nos quicquam putamus, neque id magnopere nunc quidem necesse esse arbitramur: satisfieri enim
huic loco posse statuimus , si praecipiemus , ut ea , quae
superius memorata sunt , retinere velint. ciunt auten aduo ; unum , ut amicorum obsequio , atque opera tum clementer, & benigne, tum etiam iuste , hoc est, congruenter , utantur ἔ alterum , ut ipsi minime sint amari , minimeque dissiciles, ac morosi. In muneribus igitur assignandis , dandisque negotiis , personarum ratio , &delectus habeatur , ut, si quid sordidius tractandum inciderit , vilissimo cuique mandetur: neque per homines nobiles, quod nonnulli perversitate quadam adducti student , verrantur aedes , aut e tricliniis , conclavibusve immunditiae efferantur : laboriosa ut ne imbecillis , neve subturpia qu dam honestis, aut ludicra & levia grandioribus natu imperentur . Nec enim Homerus Ρhoeni-eem Achillis iussu Oocula ministrantem facit , hominem senem, & gravem, sed adolescentem, aequalemque suum Patroclum . Illud etiam pr stent , ut nihil omnino cuiquam maioris aut oneris imponatur , aut laboris , aut contenti ais, nisi raecessario, aut certe magna de causa:
pricipit enim humanitas, uti ne aliena sollicitudine, &cura, praesertim qui gravior sit, tamquam animi causa Oper. Lat. F abutamur.
