Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dum enim sub unius dominatione illorum erat Respn-hlica, sed Nobilitatis sere arbitrio regebatur; & , quod ea Avitas praestare ingeniis creditur , acui puerum , in quo iam tunc praeclara indoles elucesceret , v9lebat et tum Italicam linguam , 'qua non elegantii si me Veneti , illis praesertim temporibus , uterentur , emendari i ahlo , Florentinorum hominum consuetudine , existimabat posse : nam omnium Italiae nationum commodissis me eam loqui Civitatem autumant. Nec vero Patris con

silium filii fefellit industria : sic enim excitatum puerile Bembi ingenium Florentiae est ; sic tenerae pueri aures, animusque puro, ac dulci illo Etruscorum sermone imbuistus , ut iam inde a prima adolescentia multa cum Latine , tum vero Thusce a se scripta ediderit , quibus nihil hominum auribus politius, nihil omnino elegantius, aut suavius accidere possit. Iacebat omnino temporibus illis eloquentia : inquinate enim inquebantur i nullus erat verborum delectus P nullum scriptorum distrimen ;nam & ipse negligebatur Cicero , vel contemptuit tius erat ; & Caesarem propter historiam modo cursim & negligenter legebant; Terentium', Virgilium , bo nos ceteros , in ludo tantum , idque perpauci , edisce, bant : post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus ne iduros, obscuros', asperos Gliptoro ad mabant , consectabanturque abdrtas , abstrusasque hiastorias , aut tabulas ret qui iis ineptiis referti essent a ctores , ii eruditi numerabantur : itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat. Ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latine scriptum octingentis ipsis annis aut eo amplius est , quod Romam ibam Veterem redoleat aut magnopere lectione dignum sit e soloecismum enim vitabant. , quantum quidem ex arte, grammatica didicerant , idque ictum haudquaquam temper : id unum praestare qui poterant , Latine loqui sese putabant : nulli , qui purus ille , i ncorruptu sque

Veterum Romanorum sermo esset , noverant , ac ne s spicabantur quidem. Par ferat atque idem eorum error ,

, , ' D qui

72쪽

qui Italice scribebant : qui cum duos haberent script res , mea quidem sententia , vel cum Latinis , vel cum Graecis conferendos : nam alterius versus , & suavitatis plurimum habent , & dignitatis , & variis ingenii,

aut etiam artis luminibus reserti sunt, & animum *pe permoVent , atque impellunt , ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis , c piosa , polita , ornata , mollis , faceta , rem ante oculos ponens, ut geri ea, que legas, non narrari videanis tur. Hos Cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem; scribebant ipsi inepte, abiecti stimis verbis; nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nulla compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt, praeter unum Politianum, illum qu e ipsum minus dulcem , minus omnino elegantem , quam ut legi sie Petrarcs lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas , qui in scriptorum numero habeantur :unum scurrile vigebat genus : in eo sane ridiculi nonnulli r sed ipsi quoque multis in locis inertes, ac langui. di. Hanc igitur inter erroris, atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen, ac lucem ute spexit primus; primusque ab hominibus , magnis quidem hortationibus , magno suo labore , multis reclamantibus , ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis φοῦ ur Virgilii , ut Caesaris similes sese in dicendo , quam Apuleia , Macrobii , Statiique esse mallent ; cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi for mam , quae optima esset , habere animo , & cogitati ne comprehensam ; ad eam tamquam ad exemplum, aliquod orationem, scriptionemque suam dirigere ; De- moisthene autem , aut Cicerone persectius in dicendo ali-huid promere se posse qui profiterentur , sua quidem sententia nimium subire oneris , nimium suis fidere viribus quorum etiam iam olim errore, ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam , cum nonnulli a Cicerone discedere, suique plane esse

73쪽

esse vellent, cum aliter , atque ille , dicere studerent ;quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur . Η c Bembus Cum dictitaret, Cumque etiam litteris mandaret , aegre ille quidem , sed multis tandem persuasit, spretos, ac repudiatos antea script res, optimos illOS , repeterent, propositosque sibi ad imitandum haberent. Quo quidem Bembi labore, quibusque praeceptis , quantum eloquentia adaucta sit , cuivis f eile est noscere, si ea , quae ante hanc illius disciplinam scripta sunt, cum huius aetatis scriptoribus conferantur. Ea obita legatione domum Bembus cum patre rediit , iam bonarum artium studiis incensus , iam eloquentiae , ac scribendi magno quodam amore flagrans . Itaque in Siciliam usque ad Constantinum Lascarem Graecarum alitterarum causa profectus , trienniumqtie ibi commoratus est ; tantumque ingenio , labore , assiduitate pro fecit , ut Graece non modo optime sciret, sed etiam .polite , luculenterque striberet : atque in Sicilia cunia

esset, Latine de Aetn incendiis scripsit ad Angelum G brielem : qui liber ab eo editus , in manibus nominum

eruditorum non sine aliqua laude versatur . Post eam peregrinationem celeriter Bembus assecutus est, ut m xima apud omnes Italiae civitates , tum apud enteras etiam nationes, eius esset ingenii admiratio : ita enim .

uti res est, sic homines statuebant; perdifficile factu eia se unum, atque eundem duabus linguis tam scite, taminque ornate, copioseque uti posse; quodque pauci uno in sermone umquam praestiterunt , ut praeclare scriberent.

id ab adolescente Beinbo , & in Latina , & in Italica Oratione effici , omnibus , qui de iis studiis aliquid i

dicare possent , permirum videri necesse erat : praeseristim id ipsum in utraque lingua , & prosa oratione , &versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt qui

negent assequi potuisse. Ac miramur prosecto interdum, quid causae sit , cur , cum Oratori poeta maxime finitiamus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poeta evadat; idque non hominum modo exi. stim

74쪽

stimatione , sed etiam re ipsa comprobatum esse : nullos enim , aut certe perpaucos utramque facultatem. adeptos videmus : sed cum diuturno studio , magnisque Iucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium : & quoniam longa exercitatione , assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus , vel poetice , quod contra in prosae orationis scriptoribus ritiosum in primis habendum est : si quis utrumque studium copularit, atque coniunxerit, magnae cuiusdam intelligentiae , acrisque iudicii est, praestare alterum genus ,

ne incurrat in alterum ; praeterea oratorum , poetarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione, atque humanitate re

guntur ; illos furoris amatus, ac divinitas quaedam im- Pellit : atque omnino proximis , coniunctisque in rebus facilior a recto declinatio , ac Iapsus est , reprehensio ero vel insignior : creat enim errorem similitudo ι &cum Variatum est , celeriter, propter rei similis comparationem , ac propinquitatem, inversio animadversa i ternoscitur, ac reprehenditur . Neque ii tamen nos sumus , qui aut Ciceronis versus valde improbandos exi

stimemus , aut Platonem , atque Aeschinem utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est malos , contemptosque fuisse poetas credamus . Post Siciliensem illam peregrinationem , perpaucis interiectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in primis a que honorificum, illis temporibus Veneti , virtute belli Partum, victoriaeque tamquam insigne, gerebant in aliena Civitate. Eo quoque cum patre filius exiit: si quo eo in oppido perdiu fuit , ut cum ab omni iuventute , ab omnique nobilitate plurimiam coleretur , tum Vero Herculi Estensi , maximo, ac fortissimo viro, qui in ea Civitate imperium obtineret , Lucretiae Borgiae , quam in matrimonio Alphonius habebat , gratus in Primis , acceptusque esset. Per idem tempus , eum annos natus

75쪽

esset haud amplius xxv I. eos sermones , qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore, atque colore distinctum: foeminas omnino eum ado Iescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive, ac venuste pila sententiis copiose , atque ornate , nihil ut eius oratione cum uberius, tum vero suavius, modulatiusve esse possit; eos libros tanta hominum, mulierum etiam me diusfidius approbatione , & tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus , ut extemplo cuncta eos Ita lia cupidissime lectitarit, atque didicerit: ut non satis v bani , aut elegantes ii haberentur , quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae. Erat per id tempus Ur bini Gui subaldus Felirius , vir maxime spectata.mam ximeque nobilitata virtute: is suae Civitatis tenebat imis perium ; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonragii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cuius de Mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumen iis , cum .ab aliis multis , tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt . Ac datum est profecto Urbinatum Civitati, ut non suos domi modo principes omni genore laudis claros, atque insignes habeat , sed etiam , ut ex alienis Civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium

duxerint i lectissimae sere , praestantissimaeque illi foemi

narum omnium obtingant : Nam praeter eam , quae a

me appellata est , Melisabetham Gonetagiam , habuit Franciscusmaria huius Guid iubaldi pater ex eadem familia uxorem Eteonoram , quae proximis diebus moro tua est , omni muliebri laude praeter ceteras ornatam , atque illustrem . Nec vero de Vistoria Farnesia , quando in hunc sermonem venimus , sileri ullo modo potest quamquam invitus facto , ut de iis , qui nunc sunt , dicam aliquid ) cuius quidem mulieris modestia, aC Pudor ingenuus illud proiecto praestitisset , quod Periclem aiunt dixisse . primam in muliere laudem esse , ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae Foeminae virtus p test,

76쪽

test, quin ad viros quoque emergat , ac suo ipsa splenis

dore se prodat ..i . Fortunatus igitur Guidula baldus , cum sua illa animi magnitudine, atque squabilitate, suaque illa prudentia; tum vero hac tali coniuge, viisque socia. Sed cum Urbini , quemadmodum dicere incoeperam , Guid usubaldus , atque Helisabetha Gonragia essent hominum excellen tium peramantes , perque hospitales , conveniebant ad eos ex omni Italia , ut quisque prestanti aliqua in arte

praecelleret: eo cum Bembus quoque forte venisset; prae cipuo pr ter ceteros in honore haberi coeptus est: mulista enim habuit Bembus, quae ad hominum animos con ciliandos , plurimum valere consueverunt ; nam , & informa summa qu dam oris species, ac dignitas inerat ;& in statura, ac proceritate decor; mira pr terea in mo

ribus suavitas qu dam , lenitasque amabilis ; dulcisque

cum krmo , tum tota vitς , victusque consuetudo mitis , ac clemens: ad ea eum preclara ingenii vis , ac natura accederet, expetebatur scilicet unus omnium , maxime ab illustri illo virorum, foeminarumque Conventu : qui hus rebus essiciebatur, ut multum domo abesset, Urbinique lare viveret: quam rem multum etiam vicinitas

adiuvabat, atque ultro citroque Pisauxum quidem usque perfacilis, atque expedita navigatio: ita factum est, ut minus domi honores assuesceret admirari, minusque ambitionibus implicatum animum haberet. At vero id Ρaister reprehendere, graviter ferre, ac prope patrio iure, ut uxorem duceret, ut Rempublicam capesseret , atque ex ordine Magistratus peteret, imperio cogere: fit enim fere, ut qui in libera Civitate, praesertim clara, atque opulenta, vivant, Omnia ad honores referri putent opor tere ; id unum consectentur , & expetant , ut dignita- aes, ut Magistratus adipiscantur: si quae sint laudes, qu

. alio pertineant, eas aut nouagnoscunt, aut leves, atque inanes iudicant : atque haec liberorum populorum Coninsuetudo , quamquam per se ipsa, vique sua , fortasse mi nus probanda est : nec enim compendii, honorisve Oper. Lat. H causa,

77쪽

causa, si ad veram illam rationem dirigas, petendi Magistratus sunt, civibusve aliis ullo studiu , aut ulla con tentione praeripiendi; sed unius Reipublics ratio habenda est, eiusque unius utilitati , salutique serviendum , ut dignioribus concedamus ; & 'pe delatus nobis maior aliquis , aut magistratus , aut imperium , aut curatio , si minus ei rei gerendae nos idoneos sentiamus, accipiendus non sit . , aut etiam deponendus : nec enim errare patriam pati aequum est . Sed , quoniam non vivitur cum perfectis hominibus , percommode popularis haec ambitio cecidit: honorum enim cupiditate in

Censi , non ad suum se quisque format, atque instituit arbitrium , sed ad populi, Civitatisque iudicium, Con-rilia , mores , vitam , voluntatemque instituunt piantque Operam , non ut sibi ipsi, aut aliis fortasse quibusdam probati sint; sed, ut populo , civitatique , a qua

honores scilicet expetant, placeant Vita fit, ut una , --demque perpetuo Permaneat Civitatis forma, atque una, eademque sit omnium civium communiter disciplina ;

neque singulorum privatim studiis , voluntatibusquo variatis, Reipublics quoque ratio , atque institutio ver

latur, atque mutetur; quam quidem cautionem, prudentiamque , una , praeter Ceteras omnes , .l Venetorum Q.

uitas semper adhibuit ; ut domesticos suos mores diligentissime retineret , essetque plane sua , neque qui 'uam exterum infundi in civitatem ι. aut ulla infici se peregrinitate Pateretur . Cum igitur Bembus Pater intaeum Curium, quem tenuerat ipse, quemque summa cum laude , plausuque confecerat . filium induceret, atque Compelleret; ille contra alia spatia , cursusque alios ani mo agitaret, quamquam Patri obsequi suadebat pietas , civium consuetudo hortabatur, propinqui, necessariique efflagitabant; tamen sic animo cogitabat , cuius

floriae cupidus esset , eam ad se non a sitis modo civius, sed ab omnibus etiam gentibus ultro deferri ; prehensandum sibi eius rei causa neminem else , supplica duin nemini , nullias suscipiendas inimicitias , nemini

78쪽

os laedendum : unam enim esse ex omni laudum genere ingenii gloriam , qua , sine ulla cuiusquam querela, perfrui ad extremum usque homines soleant et hono res imperitae modo multitudinis testimonium praeseserre; ingenii laudem, ac famam, etiam intelligentium homi

num habere comprobationem : nec vero aut volunta' tum mutationem, aut fortuns temeritatem extimescere,

sed stabilem , firmamque etiam ad posteros commenda tionem habere : postremo permultos omnibus statibus exoriri , quorum opera , pro sua cuiusque parte , Re spublica geri possit , at, cuius ingenii monumentis Covitas ornetur , ne multis quidem s culis unum extare . aut alterum et satis vero iam Bembos , magnos honores in Republica, ad illustrandam familiae dignitatem , esse consequutos ; satis nobilitatam Maiorum suorum rebus estis suae memoriam stirpis esse I quando , & vel tissima templa a suis iam olim gentilibus constriticta , ea scilicet, quae Iuliano dedicata sunt , Bem horum nobilitatem illustrent ,& pietatis sint testes;& Francisci Bembi eius , qui , multos annos ante Patriarcham Venetiis institutum , Sacrorum Antistes, ac Ponti sex fuit, mem ria gentis vetustatem ostentat , tum maritima imperia , clarissimaeque Francisci itidem Bembi victoriae ; tum Marci , qui a Cypriis interfectus est , aliorumque multorum ob Rempublicam susceptς ca Iamitates, interitusque, Bem- horum & virtutis , & in patriam caritatis testimonio sint : nec vero ne in praesentia quidem delaturos , qui stirpis, gentisque gloriam tueantur , atque adaugeant; habere sese Carolum fratrem , in quo mirificam ingenii indolem, maximam virtutis spem inesse intelligat ; esse

praeterea cum alios nonnullos, tum Ioannem mattheum

Bembum summa itidem virtutis, & ingenii spe praeditum adolescentem. Et vero hic quidem , nec Bembi de iudicium fefellit, & multis , magnisque in rebus domi, forisque perutilis Reipublicae civis est, semperque fuit: nam Carolus , priusquam Patriae prodesse per aetatem potuisset , extinctus est : unam hanc litterarum atque

H a ingenii

79쪽

lngenii Iaudem minus illos adhuc esse adeptos : eam is

in tuam gentem in serre cupere , ac propemodum etiam se id perlicere . ac praestare posse compertum habere sin honores sectari velit , certo scire , minus eam sibi rem ex sententia successuram , quam invitus susci prat ,& iniucundam existi meis; & multa praeterea a natura

impedimenta habere se, sibi ipse lit conscius : nam, fic blandiri ei qui possit , queri, fortasse minus aut probet, aut diligat, pudore sese quodam ingenuo impediri ; es

existimationem suam vulgi voluntati, comitiorumque casibus , & tamquam undis quotannis commissam es se , propter animὲ quandam aut libertatem , aut , si

quibus ita videtur fastidium . pati non posse ; nullam

autem omnino rem facilem esse , quam invitus facias cScire sese illam alteram honorum, atque ambitionis inis Certam , ac periculorum plenam viam , plus fortasse

utilitatis , plus apud parui , angultique animi homines splendoris polliceri ; sed eam se sequi malle , quae plus verae , solidaeque dignitatis habeat : ut enim fructuosos

fundos parare utilius sit; voluptarios autem, atque ani mi modo causa institutos, honestius, ac magnificentius; se illam ambitionis rationem uberiores in vulgus fructus fortasse serre; hanc certe bonarum artium, ac litterarum institutionem , plus apud praeclara hominum ingenia magnificentiae , plus honestatis ostendere e ac, ne multa; nihil aegrius factum est, multis filii contentionibus, multa contra Patris, Matris quoque Haelenae Marcellae, primariae foeminae , calligatione , saepe etiam obiurgatione , quam , ut ne singulare ac prope divinum Bem hi ingenium , ad bonarum artium studia , atque ad his mansuetiores musas natum, vulgo, atque imperitae murutitudini proderetur : sed pervicit tamen , ut , per Pa- Tentes , ac necessarios , perque cives sibi suos aliquando vitam in litteris agere, idque unum , relictis rebus, curare sibi liceret . Sed paucis post annis dum sese Beminibus libris , litterisque obruit , dum solitudines , reces

susque sibi pro foro , ubi pro curia , proque comitiis

80쪽

per summum otium, summamque tranquillitatem habet Ioannes Medices Cardinalis , is cui Leo X. nomen postea inditum est, Pont. Max. Romae creatur. M .con

suetudoque Pontificum est, ut si quid publics , privatς-ve rei incidat, quod prolato opus non sit, quodque secreto per litteras agi oporteat, si quando aut Regibus , ut Civitatibus rei pondendum, aut si quid postulandum ab iis sit , si quid denique paulo maioris negotii implicitum cum aliquo est , id quasi per familiares epistolas,

tran ligant : eas litteras cera oblignant : nam publicis decretis in plumbo signum est : earum litterarum scribendarum negotium datur hominibus, ob scribendi pruindentiam , atque elegantiam , eruditissimis : ob mune ris, locique dignitatem , gravissimis, atque honeltissimis, ob autem rerum pondus , ac magnitudinem , summa fide , summaque probitate praeditis : ii magna cura ac diligentia conquiruntur , magnis praemiis evocantur . Eum Leo morem cum vehementer probaret , Cumque ad dignitatem pertinere arbitraretur , diligentiis meque eum retinere vellet , sine ulla dubitatione Bembum a cersiri , eique muneri , negotioque prsponi iubet. Ma- nam in spem, magnam in dignitatem vocabatur Bein us: munificentissimus enim Leo, liberalissimusque Ae habebatur' erat: ipli autem res erat familiaris pertenuis; vix ut necessarios sumptus suppeditaret , idque i pium magno Caroli fratris , quem sui amantissimum . observantiisimumque habebat labore, atque industria. Conflue bant praeterea ad Leonis famam, ac bonitatem, ut qui iaque in quaque excellebat arte , aut disciplina ; ut propemodum homini erudito , Roma abesse , turpe esset . Huc accedebat reprehensores suos convincendi studium quoddam ; cum quanti suae illae artes fierent , quas illi nulli rei esse dicerent, quasque, tamquam nugaS, ac de

liramenta , sepe Bembo obiicerent, ostendendi magna data esset occasio: nec vero a suo vetere instituto , aut

a litteris abduci sese propterea arbitrabatur , quippe qui ad scribendum invitaretur, qua una in re omniS tibi

cura

SEARCH

MENU NAVIGATION