Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

cura, atque opera posita semper fuisset. Proficiscitur Romam flembus, Cum annos natus esset tres & quadraginta , pr poniturque epistolis Pont. Max. nomine scribendis; eoque in munere gerendo datur illi socius , & tamquam collega , Iacobus Sadoletus is , qui postea Cardinalis factus est. Scripsit eorum uterque eas epistolas cum plane Latine, quod ante id tempus neque acciderat ulli, nec adeo fieri polla ullo modo homines existimabant; ac , si verum qu rimus , ne cogitabant quidem : nostri enim homines , saepe etiam transalpins nationes, sic Laistine scribebant, ut Qq quisque civitatis tamen loquendi

formam , consuetudinemque retineret ac Latinis verbis,

quamquam ne id quidem usquequaque , Gallice nihilominus , aut Italice , nescio quo pacto , loquerentur e sed es epistolae cum plane Latine a Bembo , Sadolet que scriptae sunt ; tum vero summa a doctissimis , exercitatissimisque hominibus adhibira ζest elegantia, sum

unaque dignitas ; id quod ex iis libris intelligere licet .

qui a Bembo editi, epistolas a se Leonis x. nomine scriptas continent. Cum itaque Pontifici Bembus , homini nec natura hebeti, nec in scribendo rudi, cumulatissime satisfaceret , magno ab eo honore assiciebatur: tantum porro in illum tuae liberalitatis Leo contulit, ut, qui Romam pauper tandem venisset , suis ex fructibus Sest. amplius cxx. caperet , Pontificis plane beneficentia dives factus. Fuit aetas , tempusque illud humanitatis sua vitate nimia prope quadam perfusum, ut delectationum multarum studia saeculi illius licentiae, propemodum omnium permissu , concessia essent: nec enim ne voluptatum quidem quarundam blandimenta nimium severe asperna hantur, sed multa ad oblectationem , multa ad ludum data erant cuiusque ordinis, cuiusque statis hominibus : nec vero religioni habebatur, honei tos , gravesque homines in hortis vitos esse; aut paulo liberiore in convivio, symphonia cum caneret , & mulieres accumberent , interis

fuisse : quam quidem saeculi illius nimium plane prosurisam hilaritatem , eorum temporum , quae sequuta sunt, , tristitia.

82쪽

tristitia, vehementer corripuit , magnoque opere castigavit : quo magis vereor , id , quod dicturus sum , ne multis secus, atque est, de Bembo, existimandi aliquid det loci. Sed quoniam nobis susceptum id est, ut de illius vita , non de laude , dicamus , ne hoc quidem reticendum nobis esse arbitrati sumus. Ac fit fere, ut mores , consuetudinesque locorum , aut aetatum , Pro ratione sibi , proque disciplina homines habeant : denique , quod fieri vident, licere putant; atque id , quod

in praesentia minus reprehenditur , in posterum quoque tolerabile , concessumque fore arbitrantur : atque omnino apud omnes gentes , etiam , quq natura gravia sunt , fieri consueverunt moribus leviora . In ea igitur morum , saeculique licentia , eximia forma mulier quae- . dam perpulisse Bembum dicitur : neque , diu resutentem , Continere eum se a lapsu potuisse , pr sertim qui nullis dum sacris initiatus esset : verum ea , ut temporibus illis lapsio , ut hac state sortasse labes , eum habuit eventum , ut magno si modo naturam audire vo- lumus , fructu compentaretur : suscepit enim ex ea muliere liberos tres ; qui ut nominentur. a me , res Prope

modum postulat , nec ipsi nolunt ; Lucilium , Torquatum, & Helenam Bembam, foeminam lectissimam , quq

cum Petro Gradenigo primario adolescente nupta est rcui etiam liberos ex sese peperit; totiusque orbis terrarum pr clarissimam Civitatem Civibus nobilissimis auxit : ut , si qui sunt , qui in eo Bembum gravius accusandum censeant, meam illi quidem ad suam sententiam adscribant licet : sed ii tamen se meminerint id improbare factum, quod infectum esse , Optare certe non au deant . Nec vero in litteris modo scribendis Bembi fidem , atque eruditionem Leo periclitatus est; sed etiam in rebus agendis hominis prudentiam , sollertiamque plurimum adamavit '. itaque cum conspirare advertius Gal-- iae Regem cum Caesare Maximiliano, cumque Hispani vim Rege catholico, ita Reipublic temporibus Postulantibus, cogitaret ; misit de ea conspiratione Bembum ad Vein

83쪽

ad Venetorum Senatum, qui eam magnopere Civitatem hortaretur uti a Gallorum , quibulcum consenserat , amicitia discederet , ac sese cum Pontifice , reliquisque conspirationis auctoribus, ducibusque sidere ,& societate coniungeret . Habita est a Bembo in Venetorum Seis natu ea de re oratio pergravis sane, perque vehemens , quam etiam scriptam reliquit . Perlegant eam nostri homines; nihil Italice scriptum, gravius, ornatiusve ea oratione dicent esse . Tenebatur praeterea impendio magis Bembus studio signorum antiquorum , idque genus rerum reliquarum , credo , quod eam pulchritudinem , ordinem , partium convenientiam , quam mente, atqu animo in scribendo unus cerneret prs ceteris , iis etiam minus liberalibus in artibus cum propemodum agnosce

ret , paulo magis commovebatur ζ atque omnino fin- .gendi, pingendique artem poetici ex altera parte aiunt respondere : illa enim animorum , hae sensuum mulcen dorum magistrae, quam quidem ingenii, doctring que caussam , ii , qui nostra aetate eousque harum rerum cupiaditate efferuntur, atque insaniunt, magno ut propterea sere in alieno sint, cum afferre homines sine ingenio, si ne litteris , non possint, quam morbi , furorisque sui r tionem allaturi lint , ipsi videant : quid enim attinet . cum animum partim per se , vique sua turpem, rudem que ,t partim malevolentia, invidia , perfidiaque inquinatum gererent; domum modo atque hortos , villasque, tot versuris faciendis , tot frustrandis, fraudandisque credit xibus , affabre factis signis ex marmore, aufex aere ornatas habereὸ Cumque in dictis, factisque honestatis faciem numquam, ne in somnis quidem, aspexerint, decorem, pulchritudinemque tanto in ere , ac lapidibus opere adamare Eequidem nec domum , nec villam, nec vero oppidum umis uam , non modo exornatum , sed ne satis quidem munisum dixero, ubi illi cum eas ditate, cum iis animi sordibus habitent. Nam , si qui sunt, qui talium rerum intellige tiam, tamquam sug, in reliqua vita munditiae , atque et

ganti et aut rectarum artium , in quibus ipsi excellant,

84쪽

eor&Iarium quoddam adserant , id quod in Bembo usa

evenerat, iis non modo Succensendum non est, sed etiam gratiae habendae sunt: at, qui omnium disciplinarum expertes, in omni vita rudes, atque agrestes, huius unius studii commendatione nitantur , aut in eo non virtutis quasi appendiculam, sed tamquam vitiorum, ac scelerum suoruin, ut ipli sperant , integumentum , ut ego inter pretor , additamentum quoddam, quaerant ; ii non modo acriter vituperandi , sed etiam vehementer illudendi . sunt. Sed cum tenui Bembus valetudine, atque imbecilla esset, cumque noctu magnis lucubrationibus, magnis vigiliis scribere necesse haberet ; nam Interdiu , cum a Pontificis latere discedere vestigium vix liceret, cumque

inulti audiendi, salutandi , deducendi , honestandique.

ut Romanus ferebat mos, essent ; relinquebatur otii nihil: gravem, diuturnumque in morbum incidit; ex quo cum fgre, ac dissiculter convalesceret, nec recreari, reficique videretur posse, de medici consilio. ipsius Pont. hortatu, coeli mutandi causa, Patavium petiit : atque eo anno Leo moritur. Incredibile dictu est, quanta animi alacritate , quantaque laetitia Romanis laboribus , curisque liberatus, longatine , annorum novem, ipso rum intermissione facta , optatum ad otium, studiumque suum vetus sese Bembus receperit; nullum ut Urbis, urbanarumve rerum , aut deliciarum desiderium in eo reis sedisse . liquido appareret . Et vero eos , qui a pueris , bonarum artium liud iis dediti, aetatem egerunt in litteris , mordere in adolescentia interdum solet, quod a rebus agendis ablint : quod si casus eos forte aliquis ab Otio ad agendum evocaverit , atque traduxerit, nae illi rem totam , quam , incognitam dum haberent , admirabantur, expertam , atque perspectam , prae suo veterein studio , contemnunt : quid enim in se continet , quoamagnopere aut laude , aut etiam appetitione dignum, si , praeclara ista agendi sollertia ρ 1i modo rem inspicimus, ac speciosa illa vocabula, Communitas. utilitas,

latus hominum, paulisper ab hac disputatione facetant. Oper. Lat. I ' roga-

85쪽

rogamus : qua enim tota in re non ratio , sed maxiomam partem fortuna dominatur , quamque non Pru

dentia , sed plerumque non enim libet semper dicere=malitia , regit ; quid aut gloriae , aut iucunditatis ine

se possit λ quati enim cum ludas tesieris, neque Contra eius ludi formulam ut venias, adversarioque ut sucum . facias, animum inducere velis, sit te is, qui cum ludas, contra line ulla dubitatione circumveniat , atque decipiat. numquam tu tantum scientia , atque artificio proinfeceris , ut cum illius dolo , atque fallacia certare pota. sis : sic in hominum vita hac , & tamquam alea , cum viri boni , ut a iustitiae certa quadam praescriptione, ne latum quidem unguem , discedant , abduci sese nullis aut honorum , aut pecuniae praemiis patiantur ; alii autem vulgo fraude , praestigiis . saepe periurio , perfidiaque pugnent , vincitur nimirum limplicitas calliditate , ingenuitas impudentia , pudor molestia , fides scelere ,

veritas mendacio : itaque tardi, parumque essicaces ha-hiti boni inter improbos , ludibrio saepe sudi . Careant igitur insigni hac rerum gerendarum laude homines ii teris dediti , animo non mod0 aequo , sed etiam hilari; ac sic habeant , nihil fere honestati hominum , in vita hac communi , esse relictum loci ; sed scelus pleraque .

ac turpitudinem invasisse ; quamque operam dare se Reipublic maximam plerique praedicent, eam omnem, communis rei simulatione , in sua quemque privatim antilitate augenda positam, occupatamque habere. Unos omnino excipio Venetos ; nam Christiana quidem Res Communis Romae , non hominum consilio, sed Dei imis mortalis mente regitur . Unos igitur Venetos excipio , I uorum praeclarisinna in Republica optabile statuam eiae versari: quam quoniam peregrinis nobis non licet capessere ; nec vero ea civitas, post hominum memoriam, prudentissima. ac fortunatissima, nolirae, aut cuiusquam opis eget , illam , utpote libertatis arcem , prudentiae gymnalium , iustitiae domicilium, veneremur: otium autem hoc ignobile litterarum adolescentes , senesque re-

86쪽

lineamus . Quam quidemRembus prudentiam studio , aevoluntate huius sententiae auctoribus praeclare emensus ,re, atque exitu ad extremum usque praestare non potuit: nam , cum Patavii multos iam annos esset , in Civitate quietis, ac tranquillitatis plenissima , ab omnique contenistione, ambitioneque longe, ac multum remota; cumque omnem curam , cogitationem , operam , ad ea studia, quae a puero adamasset , celebranda , contulisset , vel in iis iam consumptisset potius , magno quodam casu clementem illam vitam . quietam, tranquillamque , prope iam decurso spatio, atque aetate iam fere exacta , recusans, atque ingratis coactus est mittere. Erat Romae temporibus illis , vir summus atque clarissimus , singulari prudentia, admirabili animi magnitudine praeditus, Alexander Farnesius Cardinalis, is, qui Paulus III. appellatus est , qui , simul ac Pont. Max. factus est , .extemplo tanto imperio ac potestate accepta , ut initium re rum, actionumque suarum ab illustri aliqua laude duee. rei ; faciendum sibi esse existimavit , ut, qui quaque in Civitate , quibusque in terris homines essent illustri qua dam aut pietatis , aut prudentiae , aut doctrinae laude , eelebrati ; illos ultro ipse , eam ' dignitatem haudqua. quam petentes, ac ne tale quidem quicquam suspicatos, amplissimum in Cardinalium Collegium cooptaret: ea re sperabat cum Pontificatus, Collegitque , toti clarissi morum hominum accessione facta, auctum iri Maiest rem ; tum, specimen se quoque suς virtutis maximum cum dedisset , magnam de se famam , opinionemque esisse tacturum. Itaque semel atque iterum , magna cura , magna adhibita diligentia summos viros pervestigavit,

atque delegit , quibus gravissimam illam dignitatem ,

nimio a plerisque opere saepe frustra, ac nequicquam exis petitam ,.ultro mandaret : quo facto , opinione malo . rem est gloriam consequutys. Sed, ut ut aliis ea res eu

nit , Bembo quidem perincommode cecidit , quod sua ex otio , suaque e solitudine dulci illa erutus , rursum in eam turbam , molestiamque senex raperetur , a qua, Ia vix

87쪽

εῖ VITA

vix dum inclinata state , sese tamen cupidissime vi

dicasset: etenim cum pr stantes denuo gloria viros PauluS conquireret, atque indagaret, quos in Collegium legeret occurrit in primis homini Bembus: is forte Uenetiis erat. Gaudeo , gaudeo , optima post homines natos, atque ampli ilim a Civitas, cum investigaretur, perqui. Tererurque virtus , ad te iterum potissimum ventum esse. Etenim cum bonorum , prudentiumque hominum Rea Christiana publica egeret, sumpserat a te scilicet, iam antea, Gasparem illum Contarenum, Italici nominis umen ; in quo , cum lumma probitas, Castimonia, moderatio , prudentia cum summa doctrina , atque eruditione contenderet, eius ipsius insignita plerate, ac teligione

longe eae laudes omnes vincebantur: ergo de tua magnorum virorum copia bis suppeditatum paucis annis Rei Christianae communi est : lemel in Contareno ; iterum in Bembo . Ad eum cum Pauli missis Carolus Gualteruintius Fanensis, vir apprime bonus , navusque , & industrius , venisset cum diplomate , cumque eius dignitatis insigni is ; ille enimuero recusare, ac deprecari , neque abduci , nunc demum aetate confecta , pati se posse diis Cere , a quiete, ac solitudine illa, quam unam , ferum omnium iucundissimam ', antiquissimamque iam inde a prima adolescentia habuisset ξ magnas tamen sele Pontifici , magnas Collegio gratias agere , atque habere quod senectutem suam honorificentissimo de se iudicio . clarissimoque decreto tantopere honestatam voluissent . Cum in eo mu tos iam dies perseveraret neque de

sententia depelli posse videretur , nihil propius factum

est, quam, ut Romam Gualterutius, re insecta, reverinteretur. Non sum nescius multos fore . qui nostrae ora tioni hac in re parum fidei habeantia plerique enim Omnes , quid de aliena voluntate credendum lit.. de sua coniecturam faciunt : itaque . incredibile multis visum iri intelligo , Bembum id vere . atque ex animo asperna

tum esse , qqod omnes , fere summa cupiditate , expetendum, atque Optabile esse existunent, tametsi scribi

88쪽

PETRI BE MEI. 6

rnus haec recenti huius facti memoria , multisque , qui

in agendo adsuerunt, superstitibus, quos , mendacii, at que imprudentiae nostrae conscios, ac testes, habere cur velimus causa nulla est. Sed quoniam par eorum pecca tum esse censemus , qui mentiri in historia audent , a que eorum , qui dicere verum reformidant ; mendacii speciem , verum cum dicturi essemus , non horruimus . Erat perinvidiosum futurum, respui tantam dignitatem , praesertim qus non honoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret ossicium: eam enim ob causam Colis

legium dicitur Cardinalium a maioribus institutum , ut ii , & adlint Pontifici, & ad omnia Rei p. tempora pr

cto sint; egerrimeque laturus eam rem Paulus erat; quod minui Christianae Civitatis maiestas, cuius ipse princeps conititutus esset, videbatur, atque eius privatim, & consilium condemnari, & auctoritas contemni, qui non boneficium modo Bembo a se datum existimaren, sed etiam

onus quoddam ossicii pro sua potestate imposithm : ut si de filo ille honore putaret sibi liberum esse recusare, dicto

certe Ponti fieis audientem non esse, in eo vero, & Colle gium , quod lanctum esset, & Pontificem violari. Itaque adcurrunt ad eum undique amici, ac necessarii; agunt, hortantur , obsecrant , si sua ipse gloria minus movea tu , gentis ac posteritatis tamen memmiam , nomen- ue respiciat ; ac tantam dignitatem in domum suam latam ne ipse a sese abiudicet . Parum primum Bembus eorum moveri oratione ; ut pote qui eadem saepenumero audi Tet iam olim prope omnia , ac refutasset :

ubi vero ad eum Petrus Landus adiit, qui civitatis, haud multo post , princeps fuit ; qui unus apud Venetos magistratus .amplissimus est , idemque perpetuus ; ita

que tanga atque accurata oratione Cum eo agere CC

Pit , cum ostenderet quantum ea re subiturus esset offensionis , atque invidiae ; quam indigne Pont. Max. quam graviter omnem Sacerdotum amplitumum ordi nemeam ignominiam serre necesse esset; cumque adderet

numquam haec, sine nutu, atque consilio Dei immortalis

l. i accidere

89쪽

accidere solere ; diligenter videret, ne divino Numini rea fragaretur ; tum vero, animo sane suspenso, ac pertur bato hominem flembus in praesentia dimittit, rem in diem posterum differt; & , quoniam religionem sibi ini cisset, diligentius deliberaturum sese pollicetur. Postris die eius diei , cum res homini in religionem plane venisset: suit enim non versuta hac, atque ad hominum opiniones captandas simulata , quam in multis videmus rugis , supercilioque horridam , tristitia; sed, vere, atque

ex animo , pietatis colenti mimus; proximum in Fanum mane ingressus est. Erat tum sorte Sacerdos ad aram ,

atque historiam de iis , quae a Christo dicta , aut gesta

in terris sunt, quod Evangelium appellamus, clara voce, ut mos sacrifieium facientibus est,estari incoeperat: vix dum pedem in templum intulerat Bembus ; ac s Cerdos; Petre, ait , sequere me: ea vero illi vox, Dei prope ipsius ore mitti , visa est . Itaque , cum omnem ex animo dubitationem sustulisset, quali Dei accitu , R mam proficisci statuit : magnus fit domum eius omnium hominum , atque ordinum concursus. , freqhens gratui tio , maximus totius civitatis plausus, ille vero, paucis

poli diebus , silvas , recessusque suos , in quibus plac tam , tranquillamque vitam prope omnem traduxistit, atque exegisset', crebro appellans , atque identidem reis spectans , Romam ire perrexit. Vere hoc dicere pomum asie homini hoc disceta hilaritatem prorsus excussam , ut eius pristinam iucunditatem , suavitatemque amici, familiaresque ex illa die desideraverimus , atque in omne tempus amissam esse doluerimus. Cultus est Rome Bematius cum a bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleis . Cortesio, Momno Cardinalibus amplissimis, homi nibusque eruditissimis ; tum vero praecipue a Reginaldo Polo homine , Dei immortalis, dubio procul, beneficio ex ultima usque Britannia ad nos vecto , vel de Caelo potius, si modo dictu fas est , lapso; cuius de laudibus . quamquam de tam praeclara, ac plane divina virtute ne

ino satis digne umquam loquetur . alius mihi profecto dicendi

90쪽

dicendi locus dabitur: hoc certe haud facile in pr senistia diiudicare audeam ; plusne eam insulam, multis vulneribus Crilitans Reipublicae per summam impietatem infligendis , nocuisse dicam; an, quod in illo ialo talis,

tantusque vir ortus , & procreatus sit, unde vere, Planeque Cristianae pietatis , vit que exemplum Peteremus , profuisse. Is igitur cum Bembo familiarissime vixit; cumque senis optimi multas , magnasque animi dotes maximi fecit: tum vero apertum , limplexque hominis ingenium , suae iplius voluntati , atque naturae conii mile, ac par , Plurimum temper adamavit. Sed cum diligentissime Bembus coleretur a multis , summo etiam a Paula honore afficiebatur: tantaque apud eum fuisse gratia dicitur , ut nullam umquam rem ab eo postularit , quin perfecerit, atque abstulerit: sed enim hoc non solum a

Aoritatis , gratiaeque fuit , sed etiam moderationis , &pudoris . Tum ea erat Bembi , in dicenda sententia , libertas , ea simplicitas , eaque in omni vita clementia , atque ingenuitas inerat; ut , si ante eum Paulus mor- rem obiit set . quod natura postulare videbatur , aliquot enim annos tibim Paulus antecessit aetate , creatum iri eum Pont. Max. plerique compertum haberent . Sed , cum equo Bembus forte veheretur . paulum in ostio actparietem latus offendit ; qua ex plaga homo senex ac debilis , in febriculam incidit ; atque ex ea , cum se sin extenuari , conficique se intelligeret, Cumque mortem multos dies quasi praestolatus eiset, animo non m do forti, sed etiam aequo ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam iocaretur ; diem suum pie , sancteque obiit. Cultus erat iampridem omni officio Be

bus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio ; homine partim genere , ac nobilitate . partiva fide , munificentia, humanitate, morum suavitate, ac dulcedine, clarissimo.

Is illi statuam mortuo posuit nobili artificio factam ex

marmore , atque eam celeberrima Antonii in aede Pat

vii locavit; inscripsitque in basi in hanc fere sententiam: propterea a se illam itatuam Bembo statutam , atque in

publico

SEARCH

MENU NAVIGATION