Opera omnia quae graece vel latine tantum exstant et ejus nomine circumferuntur; ex variis editionibus et codicibus manu exaratis, gallicanis, italicis, germanicis et anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata

발행: 1831년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ORIGENIANORUM inE III. 23Titones' in I. evit eum laudat itemina Origenes libr. . in

P Pist ad Roman. elim ait num. s. De ilibus singulis,

eun in librum Leviticum aliqua diceremus, pro viribus explanare tentavimus . An vero Commentarii in Exodi iiii, in Leviticum, et in Numeros his signentur, an, oratiliae, non satis apparet. De enarrationibus Dent ei Domitalium apud Eusebium silentium. Reeentiores illas esse reperio posterioribus Toniis in Joannena sic enim seribito rigenes Tomo XXXII in Joann num. s. Super Deuteronomii cap. 2. vers. o. uλλι τα ηεDὲ εν o Tota,

oἰκειότεost D roia hic et O thret Eootegrat si , ετ σθείη, M. Posterioribus autem in Ioannem Tomis suum mox tempus praefiniemus. At vetustiores fuerunt enarrationes

illa Deuteronomii Ilomitiis in Lueam de iis quippe sic

Origenes, omit . . in Luc. Memini quondam Deutero Domitam disserentem, dixisse me, re et c. quae ' non aliud expositionis genus, quam, omi leti eum videntur indieare. Observatum est Eusebio Commentarios in viginti quinque priores Psalmos Alexandriae degentem Adan tantium edidisse. Ipse vero Origenes Tomo I. Commentar in epist.

ad Roman. Dum . . not. futurum pollicetur, ii Psalmum, T. aliquando enarret et libro tarmen quarto in eandem epistolam Diana. 2. Psalmos sese interpretatum fuisse declarat:

sed lite fortasse Tomos intelligit illic Ilomilias, vel cholia. At Ilo miliarib in Iosue num. 6. explicasse se significat Psalmum centesimuma et Ilon, illari Z in Leviticum num. 2.

Ex ipsismet in Leviticii in Ilomiliis I. III. V. VI.

VII. IX et XIlI. liquet primo loco, eas Sse extemporales Secundo loco, eas Caesareae in Palaestina suisse habitas tertio loco, si non omnes, saltem nonamiomilia

quadam in Ieremiam, et decimam tertiam Expositione in Psalm CXVIII. posteriores esse. R. ' Ilinc nihil mirum, si libr. VI. Comment in epist. ad normari num. T. ait quod legitur Deuterono m. XXV. s. id plenius et sustus suis locis esse pertractandum. R.

252쪽

meminit expositionis suae in Psalmiam lis Hieronymus Prooemio Commentariorum suorum in Abdiaria seribi expositionem Origenis in Canticii m fetum esse iuvenili aetatis. Hieronymum secutris Baronius A saetum id puta anno Cliri stirio . quo tempore vigesimum tertium aetati anniana agebat Adamanti iis Pugnat illud cum rationibi Eusebii, se qui tum eum Scripturam illustrare exorsuri radit, itum Antiochi Alexandriam reversus est, nuriam et triginta annos circiter natus. Idem alio loco de eo in illos Coriaria elatariorum in Canticiar libros Caes: reae absolvisse Origenem refert, quos in altero Atheniense cessu inchoaverat. Ad secundulii autem jam et quirquagesimum aetatis annum pervenerat, cum Athenas iterui

repetiit. Expositiones Praeterea suas in Exodum, Leviticum, et in umeros hoc opere laudat Origene suas nonnisi an natu grandem emisisse credibile eslaudat et oratiunculas in libriam Judiciam a se dii aquas non alias esse Puto, Uam quae exstant. Num erglevia quaedam et iidia iam tum adolescens es suder Adamantius provectior autem aetate nova illa Commetiaria Tomis decem distincta edidit Plane ita est: capite septimo Plii localiae fragmentum adducitur, civerba haec praefixa sunt: ceto hic et D σμα μικρcros o V, ον ἐν νεότητι γDm εν. Parvum hunc igiti Tomum, quem in iuvenili aetate emiserat, designat Ilier nymus in Prooemio Cominentariorum in Abdiam decet autem volumina natu grandior elimavit. Id si sit, at intelligitur Eusebium priora illa rudimenta nullo habitis:

Numero, Paruinque duntaxat scriptioniani duxisse rationer

alias ingenio et annis maturior Origenes e curavit.

253쪽

ORIGENIANORUM LIBER III. 2 slegas: Eo tempore, ii iii Prerniam expoSUimiis, ea quae nobis gratia Dei orantibus vobis largita est, sive certe utCUTI lite sensim is, ex Ponere conati su natis. re Ante igitur

Jerena iam interpretatus est, quam omitias illas in Eechielem habitisset. Necdum i etiam Numerorum explicationem suerat aggressus, cum Jeremiam uomitiis illustraret, D ex duodecina Dianis esturi est. In prima vero nora multo ante se enarrasse ostendit sententiani hanc

Sospitatoris: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua: re quae cum habeatur Matth. XIII, T. Prolixitique illius exstet interpretatio in Tomori num. 6. et 8 in Commentar in Matthaeum, ad ea procul dubio Origenes

respexit ex quo efficitur, his Com retentariis posteriores esset ornilias in Ieremiam nec multo tamen Posteriores, Cum Post ADDum aetatis sexagesimum Commentaria illaeone innaverit IIo miliae autem illae ex earum genere sint, quas ex tempore recitatas, a notariis hoc primum tempore describi passus est. Me lucubrationibus in Eet echielem Manifeste hic sibi contrari iis est illustrissimus

IIuetius. Nam Origenes, ut paulo supra refert ipse,uetius, in Prologo Commentariorum in Canticum Caiaticorum, quos in altero Atheniensi e CeSSu, nempe anno aetatis suae quinquagesimo secundo inchoaverat, suas in Numeros explicationes memorat, nec dicere licet, Prologum hunc longe post absolutum opus fuisse conscriptum. Qui pote igitur hic concludit,netius, necdum umerorum explicationem aggressum fuisse Origenem cum deremiari IIomitiis illustraret, quas I omitias Iluetio iudice,

Post annum sexagesimum ex tempore pronuntiavit. Revera quidem Homilia in erem. XII. promittit Origenes, se, ubi sinem dicendi fecisset, de sacerdotalibus benedictionibus, quae in Numeris continentur, adhuc locuturum et sed illud non impedit, quo minus alias longe antea Ilo milias in Numeros habere potuerit. Vide Monitum nostrum in Exodia in R.

254쪽

legeret, iam sexagenario maior elaboravit Eusebio teste, in heel, elem Tomos viginti quinque, cum Prius in eundem prophetam, o milias Plurimas dedisset. . Bis peceat

Sixtus nam annum quiquagesimum secundum mondum excesserat, cum alterum Atheniense uter susceptio ut de-Dionstravinius; quo itinere coeptos in Zechiele in Tomos absolvit: Momilias autem sexagenario maior habuit, nil pote quae ex illarum Classe sint, quae cum Pronuntiarentur ex ambone, a notariis in illiera reserebantur Scripsisses quoque sillum nonnihil Danielem priusquam

exponendum 'Iatthaeum susciperet, ostendit illud e Tractat. s. in AIatth. num sis quae mutem sequuntur intextu Danielis, sicut potuimus, exposuinius. agit nempedes Danielix capite vers. T. Diximus Eusebium '

tradidisse, jam sexagenario majorem Origenem circa idem tempus Celsum refellisse, res duodecim Trophetas exposuisse. Certe Urigenes libr. VII. conir eis. assectos iam fuisse Commentarios suos in Duodecim videtur significareo et mi eos Iersiciendos divinaria spem implorare. Ait enim num. l. Πλην καὶ μεUL κατὰ τ δυνατώνημῖν , AENO V καμεν, 'α, ω φησι Κελσoc, mi Do/στρα,

in Matth. num. s. eorum meminit, quae antea fuerat in Lucam conimentatus utrum Commentariorum, an IIo mi-

255쪽

tiarum, incertum est. At Tomo XIII. num. 2s IIomilias ipsas Dominati in laudavit. Antiquiores eaedem fuerunt posterioribus Tomis in Joannem, utpote quae Tomo XXX l I.

Dum s. appellentur. Fuisse vero ab Origene conscriptas, antequam virilem attigisset aetatem indicare videt ii Ilieronymus, cum ait in Prologo interpretationis suae: Fateor

itaque, antequam ille objiciat, in his Origenem tractatibus,

quasi iterum talis ludere alia sunt virilia eius, et senectutis seria. Posteriores ipsos in Joannem Tomos seeundo itinere Atheniensi absolutos existimo. Nam post Maximini ei secutionem expliciti sunt, quippe cuius Tomo XXII meminerit, quemadmodum refert Eusebius Ilistor libr. VI cap. 28. nondum autem Matthaeum explanare fuerat exorsus, sicut apparet ex eius Tona XVI. in Matth. Dum. s. et decimo in Ioannem Tomo, num. I S. Ne Commentariorum itidem in epistolam ad Bomanos meminit Eusebius ex Origenis tamen orno XVII. in Matth. una XL, et libr. V. et VIII. contra Cels. Um. aT. et num. 5. intelligimus, iam tum ea composuisse Origenem, eum ad explanandum Matthaeum, et confutandum Celsum se contulit. Discere vero licet ex Ho-

milia T. in Lucam, iam ante ipsum esse inter Pretatum epistolam priorern ad Corinthios, quam in hunc Evange listam ad populum dissereret : Memini, inquit, cum interpretarer illud, quod ad Corinthios scribitur: u , MEcclesiae ' Dei, quae est Corinthi, cum omnibus, iii invocant eum: rere dixisse me diversitatem ecclesiae, et eorum, qui invocant nomen Domini. Commentarios in

priorem ad Thessalonicenses epistolam in Opere contra Celsum, libro secundo num. 6, laudatos reperias . Denique expositionem aliquam in Apocalypsin meditabatur, cum Matuta eum explicaret de dracone- quippe illo

Septem capitibus, bet decem cornibus instructo agens, ita

256쪽

scribit Tractat. o. num sis. Exponetur autem tempore suo in Revelatione Ioannis: re et mox ullas latem PriΠ-cipales expositiones at pie probationes oportet fieri, cum

ipse liber Apocalypseos propositus fuerit nobis ad exponendum. MIV. Ceterum ni agna in distinguendis Origenti, Homitiis adhibenda diiudicatio est alias enim meditate Conscriptas edidit, alias ex tempore recitavit. Longe levior, me judice, harum iactoritas gravior illarum existimatio. Quidquid extemporalium IIorniliarum superest, PoS Sexagesimiana aetatis suae atinum Pronuntiavit Origenes actuarii ex ambone recitatas exceperunt: quod hactenus fieri

Prollibuerat. Alias variis temporibus e curavit. Quod si haec Perspexisset Erasmus, Dinime profecto id ipsi de uomitiis Origenis generatim agenti excidisset: Eas con-eiones non ipse scripsit, sed a notariis excipi passus est: quod tamen negant illum esse assum ante annum, ut ante dictum est, sexagesirnum. Quasi nullas cogitate eonscripserit o milias Origenes, sed omnes ex tempore prosii di it Ilo miliae in Lueam, teste ieronymo in Prologo suae interpretationis, fetus est iuvenilis aetatis, et in otio quidem ac secreto conceptus, ut in publicum deinde ederetur. Continuatana ergo illic Lucae expositionem animadvertas, Praeterquam in Sex postremis Ilo- miliis, quae ex ampliori numero videntur excerPtae.

Prioribus illis triginta tribus similes sunt Homiliae in Psalmos G. T. et S., et duae in Canticum, et novem in Iudices Extemporales autem Ilomiliae, quoniam iuxta

episcopi Praescriptum, et designatum ab eo argumentum ac Scripturae locum pronuntiabantur, idcirco certum hunc ordinern neutiquam tenent; sed in eandem saepe Peri-copam emi Liata re Perilintur, praetermissis totis rapitibus, diligenti eteroquin obserum vatione, et explicatione dignis. Huius generis videntur esse superstites in quatuor priores Pentateuchi libros, o miliae, quae uiae librum

257쪽

Josue exstant quas, ut ait Rufinus interpres in Prologo: isex tempore in eclesia peroravit Adamantius sera ex . rellia ius quoque generis esse videtur unica illa in I Begg. cap. s. et . et alia de Engastri mytho, quam primus edidit Leo Allatius, et quae supersunt in Isaiam, in deremiam, et in Egechielem. aec autem subinde a studiosis iuxta Scripturae ordinem collectae et dispositae sunt. Atque haec nos magna verisimilitudine ducti coniectamus,

non Praefracte asserimus.

APPENDIX.

I. BRL ORIGENI FALSO. EIU DUBITANTER ADSCRIPTI.

I. Unde factum sit, ut Origenis nomen pleraeque sibi scriptiones falso adsciverint, aperitur. II. De tribus libris in Job, deque vetusto ipsorum interprete. III. De posteriore in Job Commentario. IV De Commentario in

Mareum . . De IIomitiis in diversos. I. De Ilo milia, quae in Codice Vaticano inscribitur: si σωζόΠενoc πλούσιoc VII. De clioliis in Orationem Dominicam et Canticis . Virginis Zachariae, et Simeonis VIII. De lamento Origenis. X. De dialogo de orthodoxa side. X. De alio quodam vetusto Dialogo XI De libelli, de haeresibus. XII. De singularitate Clericorum XIII. De

Astro labio, et de Breviario, et sermone de Catechesi. I. Demonstravimus libri secundi quarto capite, magnum aliquando in ecclesia et illustre fuisse Origenis nomen eoque etiam ex adversariorum contentionibus et convitiis, quod fere alias usu venire solet, illustrius evasisse. Minc factum est, ut ab incertis et ignotis auctoribus

258쪽

prosectae lucubrationes nonnullae, sic tanquam projectilii insanies, elarum Origenis nomen sibi libenter adsciverint,

nonnunquam etiam operibus suis metuentes scriptoressi abdoli, mentitum hunc praetexentes titulum, Adamantii famam veluti furto subripuerint bibliopolae etiam mercibus suis venditandis emtorem litanterii, sucata lia inscriptione ii duxerint . as quidem ob caussas aliquando contigisse reor, ut in Origenis familiam spurii transierint libri ac frequentius etiam idem evenisse puto vel ex librariorum oscitantia, nomina nominibus commutantium; vel ex Criticorum audacia, quidvis sibi licere in literis putantium. Huc accessit, quod plurimas rigenis scriptiones studiose abolentibus ipsius adversariis et defensoribus his quidem, ut eius errores illis, ut praeclara

eius opera invidiose celarent; multas vice versa lucubrationes utrique paribus de caussis cirri in ipsius subdiderunt. Nos vero Postquam Origenianorum scriptorum examen semel suscepimus, ad nostram pertinere duximus curam, suos ei fetus legitimos restituere quod hactenus

fecimus supposititios vero ex ejus familia segregare, quod Appendice ista facturi sumus. II. In latina Origenis editione duplex genus Corn-mentariorum in librum Iob reperitur. Prius in tres discretum est libros, et duo priora ob capita cuna tertii portione Complectitur, ab incerto interprete Latinitate redditum posteritas totum persequitur Jobi librum, et brevibus Continentariolis, Scitolia prope dixeris, exponit, et Ioachimum Perionium interpretem habet. Spurium utrumque opus, et emendicatum Origenis nomen salso iactans. Prioris eri stilus Origeniani dissiimilis est; creber quippe artis oratoriae figuris quales in Tomis nullas ad inittit Origenes, non multas intomitiis. Discrepat quoque sententiis nam libr. II. Christum ait praedicasse tribus annis et dimidio; cum Origenes libr. IV.nεD αρχῶν, cap. L num . . . et Honail. 2. in Luc. anno

259쪽

duntaxat uno cum aliquot mensibus id muneris Cliristum obiisse dicat. Post Ariana liaereseos exortum Prodii SSE, et ab Ariano quidem fuisse scripturia, manifeste haec evincunt: Tria' cornua fecit diabolus in lypum atque sigii ram trionymae illius sectae, triumque eorum haereSIS, quae universum orbe ni terrae in modum tertebrarum

replevit, quae Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum aliquando tanquam tres colit, nonunquam unum adorat, quemadmodum Graecorum lingua memoratur, Triada, vel Ilomousion Istam ergo Trinitatis sectam, et haeresita, atque infidelitatem jam olim de longe designans verSutissimus ille diabolus, tria ornua misit ad Iob depraedandum. Sic namque etia in Dunc aerii orata trionJIra haeresis Praesertim praedatur atque expugnat ecclesiam. Luciani mari ris cum laude meminit Origenis temporibus multo recentioris: Ita , consummatus est, inquit, beatus atque gloriosus Lucianus, lucidus vita, lucidus et fide, lucidus etiam tolerantiae consummatione. Ob hoc eniti, Lucianus cognominatus est, tanquam lucidus, aut Proprio luitiine sibi fulgens, aut aliis lucens. Hic naimque beatus duodecim diebus supra testas Pollineas extensus, tertia decima die est consuriamatus, aliique innumeri sancti mari res eodem modo Dortem transcurite conSunaiDati Sunt.

Ex quibus coniectura ducor ad suspicandum operis huius auctorem ex eo SSe genere Arianorum, qui Luciani discipulos sese prositebantur, et Lucianistae dici amabant. De

260쪽

2.6 PETU DANIELIS IIVETII libr. l. adv. Arianos. Qui autem Coliathiani appellabantur, is ora a Luciano illo traxerunt ornen, ut opinati sunt

qui dari, sed a Coluilio IIaeresiarcha Arii socio, cujus me- iii init Epiphanius aer. s. cap. 2. Distinguantur Porro hi Lucianistae ab aliis Lucianistis, Luciani cuiusdam antiquioris et Marcionistae discipulis, cuius haeresi Epiphanius Persequitur. Scriptorem trium librorum in obuni, Latii tum existimat Erasmus, eumque esse Maximinum hariolatur, cujus exstant Disputationes cum Augustino: 'Fuisse Latinum, inquit, in prirmis ipse operis gustus indicat vix enirn quisquam ita commode vertit Graeca, ut oratio Latina non sapiat alicubi suam originem. Interpretatur interdum Graecas voces, Sed ita, ut Latinum agnoscas veluti quum docet nos, quid et qualis sit Adamantus... Sic se habet ille locus: i Adamas vero interpretatur ex Graeca lingua indomabilis, inflexibilis, in-COmIDinutus, etc. h Addere poterat et alterum supra a nobis depromtum, quo ludit in voce Lucianus, eumque a lucere dictum scribit. Erasmo asse iisi sunt Robertus

Coeus in Censura, et Edmundus' Albertinus in Opere de Sacramento Eucharistiae. Sed quis nescit interpretum

audaciam, auctorum Serimonibus sua commenta interponere

amantium ' Graecum esse scriptorem probat interpretis Prologus, quo librum iunc aliquos ante se Latine vertisse tradit. Prologum a librariis suppositum divinat Erasmus, ullis, vel levibus argumentis; repugnante etiam stili utriusque congruentia. Effrenis prosecto iter um dico, et proiecta Erasmi temeritas, veterum Patrum scripta inanibus suis conjecturis ita permiscentis, ut nisi contra-ivissent posteriorum theologoram Studia, vix certum ali-

Cs r. lib. II pag. 8a col. s. ex ed. R. - Edd. Ilii et ii: Adamantus interpretatur in Graeca lingua, indomabilis, inflexibilis, inalterabilia, etc. α', sis. Edmund Albertii, in Examine testimon Orig. lib. II. AEaP. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION