Justi Fontanini ... De antiquitatibus Hortae coloniae Etruscorum libri tres ubi praeter historiam Hortanam alia non pauca res Romanas, Italicasque illustrantia proferuntur, cum figuris aeri incisis et gemina appendice monumentorum ex codicibus potiss

발행: 1723년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE

Quartae lineae verba, quae totidem abrasis olim superposita fuerunt, jam reseruntur ad Severum dc Antoninum ejus filium, in superioribus lineis memoratos . Duae postremae lineae caussam erecti nis ejusdem Arcus explanant. Eas literas, quarum

spacium postea occuparunt verba illa OPTIMIS i ORTISSIMISQUE . PRINCIPIBUS . in illata eadem linea detritas olim suisse inde liquet, quod marmor ibi est depressius quam alibi, quodque in

eadem linea extra locum a reliquis literis postea occupatum, supersunt foramina ubi aes fuerat infixum : ex quibus signa priorum characterum, qui olim obliterati fuerunt, omnium oculis exhibentur et quippe illud OPTIMI S. FORTISSIMISQUE. PRlNCIPIBUS clauditur spacio, unius

de alterius literae vestigia adhuc retinente: quae etiam manifesto arguunt, ejusdem lineae characteres olim fuisse nonnihil grandiores, quam nunc

sunt, nimirum ceteris aequales .

III. Ego vero in quarto versu elogii ejusdem Arcus ubi vestigia aeneorum characterum supersunt, Septimii Gaetae nomen expressum fuisse neutiquam puto, licet praeeunte Nardino id opinati suerint viri eruditi apud Suaresium: quibus nuper accessit nobile par scriptorum in nummaria antiquitate celebrium, nimirum Johannes Valliantius in Nummis Imperatorum tomo secundo editionis tertiae Amstelodamensis pag. 2 3 3. & Andreas Morellius

82쪽

L I B. I. C A P. I I I. 4; rellius in Specimine rei nummariae editionis secuniadae Lipsiensis pag. I 8 q. qui de compacto assirmant jussu Caracallae haec verba in eodem Arcu detrita fuisse:

quibus deinde easdem numero literas superpositas fuisse opinantur. Hadrianus AuZoutus, qui apud Suaresium ex eadem litura haec verba eruebat:

postea sententiam mutavit, & ea quae jam dixi una cum Uaillantio in foraminibus clavorum deprehendit , illuc admotis scalis, ut testatur Mores-lius. Sed ego a tantis viris dissentio, atque ibi nomina de titulos non Getae, sed L. Fufiii Plautiani olim expressa fuisse non dubito, literarum, quae desiunt, numero religiose servato hoc pacto:

Siquidem Plautiani gloriam de salutem pari precio habitam fuisse ac ipsorum Septimii Severi Imperatoris & Antonini Caesaris eruitur ex epigrammate Gruteriano xxxIx. 3. duabus lineis abraso: quod ego ejusdem L. FULUII . PLAUTIANI . ET FULUIAE . PLAUTILLAE . AUGUSTAE nominibus ita restituo.

83쪽

DIANAE 3 PRO. SALUTE ΙΜΡ. L. SEPTIMI. SEUERI. ET Μ. Α V RE L I. ANTONINI

ET. FULUIAE. PLAUTILLAE. AUG

Superius memoratam erasionem lapidis Coloti ni G. CCLxx. quam vidit etiam doctissimus Cardinalis Henricus Norisius de ex eo Pagius in Critica

Baroniana anno CXCIX. num. Iv. hic quoque, a n

bis rubro charactere suppletam , exhibemus : in qua inscriptione quum dicatur Plautianus comes per Omnes expeditiones eorum, nempe Severi lcAntonini, manifeste apparet Plautianum Praesectum Praetorio a Seuero in orientem proficiscem te, in Urbe relictum neutiquam fuisse. Porro in caussa excidii Plautiani enarranda variant Herodianus 6e Dio, quorum is vero, hic falso crimine per fiaudem Antonini appetitum assirmat. I

84쪽

L I B. I. C A P. I I L

FULUIAE . PLA UT ILLAE . A I G ,

IMP. M. Α V R E L I . ANTONINI. A v G P II. FELICIS. PONTIFICIS. CONSIMP. L. SEPTIΜI. SEVERI. AUG. PII. FELICIs PONTIFICIS. ET . PARTHICI . ΜΑXIMI . COS. m. NURUI FILIAE ,

L. FULVII. PLAUTIANI. C. U

Antoninus Fulviam Plautillam ante annum Vulgarem CCm. uxorem non duxit, ut locuples testis

est Dio initio libri septuagesimi sexti ubi post narrata Imperatoris Septimii Severi Decennalia eo anno exhibita , inquit: eodem anno celebratae sunt nuptiae Antonini silii Severi, Plautillae Plautiani filiae : qua de re erudite disserit Pagius anno

G ij Haud

Diuitiam by Corale

85쪽

s x DE. ANTIQUITATIBUS. I ORΤAEHaud absimili pacto, quandoquidem versor inter haec saxa, supplendam existimo septimam lineam

detritam in voto dicato anno Dionysiano CxCvu.

HERCULI. INVICTO. ET

ET. L. FULUIO. PLAUTI

86쪽

LIB. L CAP. III. o Restitutionem L. Fulvii Plautiani Sc non Getae in quarta linea memorati Arcus triumphalis , alia

certiora monumenta amplius confirmant . Et

iam nummi Caracallae medii moduli Sc raritatis eximiae in aversa parte exhibent Arcum eundem cum tribus fornicibus ea plane majestate, qua illum erigi jussit Senatus. Supra Arcum duo viri, Severus nempe Sc Antoninus currui, quem sex equi trahunt insidentes , utrinque vero duo equites, uno & altero pedite sequente, conspiciuntur. Cise

cum vero legitur ARCvS. AvGG. in area S.C.

in antica parte est eiugies Caracallae cum epigr

P. v I I. Ex hoc nummo olim Christinae Reginae, quem laudat etiam Franciscus Mediobarbus in suo occine aucto pag. 287. Suaresius integrum Arcum , barbarorum Sc temporum injuria deformatum , restituit. Alium ejusmodi nummum aereum

ex gaza Regis Christianissimi vulgavit Morellius in

Specimine rei nummariae pag. I 8Σ. tabula Xum. In antica parte legitur ANTONINUS. PIUS A U G. P o N T. TR. p. Cos. in postica idem Asecus & epigraphe ut supra. In hoc nummo non animadvertit Morellius post verba illa TR. p. d tritum esse numerum Tribuniciae Potestatis VI. qui integer superest in alio nummo Musei Carthusiae Romanae . etenim Caracalla primam Tribuniciam Potestatem inierat anno Cxcvia. & Cmum. ut hic

87쪽

34 DE. ANTIQUITATIBUS. HORTAE probat Pagius nu Ix. Quare iidem nummi percussi

sunt eodem anno, quo Severo & Antonino triumphantibus erectus est Arcus. Uaillantius in Numiamis Imperatorum tomo secundo pag. 2 3. alium nummum argenteum Caracallae , eumque rarissimum adducit cum eodem Arcu & epigraphe ARCUS. AvGG. Duplex litera G G duos tantum Augustos , Severum & Antoninum denotat, quibus Arcus erectus est et quique seli in curru triumphali conspiciuntur, licet in Arcus inscriptione honoris caulla etiam Plautianus memoretur.' Lapis ergo Colotianus a nobis suppletus inscribebatur Fulviae Plautillae, cujus nomen in prima linea, ut pridem observaverat clarissimus Perizonius, Min quarta ejus parentis. FULUI . PLAUTIANI detritum est: qui ibidem PONTIFEX. NOBLLISSIMUS. PR. PR. NECESSARIUS. AUGGET. COMES. PER. OMNES. EXPEDITIONES. EORUM appellatur. In altero Arcu inta foro Boario, qui adnectitur Diaconiae sancti Geo gii in Velabro, exstat inscriptio ab Argentariis eidem L. Septimio Severo, M. Aurelio Antonino, em Iuliae matri ejusdem rigussi-Castrorum dicata anno eodem, quo Arcus alter in foro Romano erect est, nempe vulgari CCIII. Hanc a Smetio descriptam recitat Gruterus pag. CCLxv. Σ. ubi

non selum integra quincta linea est abrasa, ut ibidem signatur; sed etiam medietas tertiae, quod ibi

88쪽

L I B. I. C Α P. III. . Ss praeteritur, & ego propius insperi: idque patet ex depressione re cavitate marmoris , atque etiam ex spissis praeter morem characteribuS , qui, paucis primis illis deletis , postea superpositi fuerunt , ' tanquam si ad prima verba referri deberent. In eadem vero tertia linea leguntur haec verba : IMPCAES. M. AURELIO. ANTONINO. PIO FELICI . AUG. TRIB. POTEST. xu COS quibus postea verbis in spacio olim abraso haec continuo spissis literis addita fuerunt di. P. PPROCOS. FORTISSIMO. FELICISSIMOQUE PRINCIPI. ET . Quando instulpta fuit instriptio

Antoninus erat Consul I. non vero III. hoc enim accidit anno vulgari CCum. Quare haec ibi antea Charactere ceteris consono legebantur et ET . LFULVIO . PLAUTIANO . C. U. PR. PR. COMILI. AUGG. In quincta vero linea haec modo apparent: PARTHICI. MAXIMI. BRIGI ANNICI. MAXIMI. Nardinus, qui hanc imstriptionem inversam Be depravatam exhibet in libro quincto capite decimo Romae veteris, nomen Septimii Getae iterum obtrudit, Spartiano, qui id ne somniavit quidem, in testem vocato . Sic qu que Johannes Petrus Bellorius in veteribus Arcu

bus Augustorum idem peccat dum ET . SEPTIMIO. GETAE. NOBILISSIMO. CAESARI olim utrobique lectum fuisse libere astirmat. Sed quum quarta linea claudatur his verbis. IMPCAES

89쪽

s s DE . ANTIQUITATIBUS. HORTAE CAES. M. AURELI. ANTONINI. PII. FELICI. AUG. utique in quincta olim abrasa, ubi ad ingens lineae spacium implendum literae singulae mirum quantum inter se distant, Plautillae nomen hoc pacto legebatur et UXORI. FULUIAE PLAUI ILLAE . AUG . Caracalla Tritannici

nomen adsumpsit anno vulgari CCx. ex Pagio ad annum CCIX. num.II. Ideo ante hunc annum eidem

inscriptioni abrasae superposita non fuit appellatio BRITTANNICI. quae quidem appellatio errore quadratarii, spacium illud expunctum implere satagentis, litera T supervacanee geminata redundat: quam tamen Onuphrius Panvinius praetermisit in Commentario Fastorum libro secundo pag. 339. In lapide q. Cia. idem Caracalla vocatur BRITANNICUS. COS. III. DES. im. Ιs anno Christi CCxm.

U. C. DCCCCLXVI. quarto annum aperuit teste No-

risio in epistola Consulari pag. I 2 7.ex lapide z. pag.

xLIv. Quare constat Caracallam anno ineunte CCXII.

designatum fuisse Consulem iv. si designatio Consulum ordinariorum in annum sequentem ipse anni praecedentis initio fiebat, ut arbitratus est Pagius

anno CCXII. num.H. licet id Norisius improbasset. Quum autem occisus fuerit Plautianus anno vulgari CCv. ut supputat longe accuratissimus scriptor Sebastianus Tillemontius in nota xxv. ad vitam Ιmperatoris Severi tomo tertio historiae Imperatorum pag.qis I .editionis secundae Parisiensis anni MDCCII.

90쪽

L I B. I. C A P. I I I. s quumque eadem litura facta non fuerit ante annum CCX. inde apparet statim post mortem Severi, quae contigit Eboraci anno vulgari CCxI. die Iv. Februarii ex Tillemontio in Severo articulo XXXVI. nomen Plautiani jussit Caracallae ex publicis monumentis erasum fuisse: quod etiam liquet ex titulo MAXIMI praeter BRITTANNICI Caracallae postea adjuncto in supplemento liturae: quem

MAXIMI titulum unus Severus antea gerebat.

BRITANNICUS vero eodem anno, quo ide Severus, appellatus fuit, quando gessit Tribuniciam

Potestatem xHI. anno V. C. DCCCCXCv. vulgari CCX. quod notat Pagius anno CCIx. num. H. Neque Severus erat ita infenso in Plautianum animo atque fuit Caracalla. Raphael Fabretius de re lapidaria. Romanorum sane meritissimus, in Inscriptionum capite decimo num. Io7. elogium aliud recitat, in quo Plautiani Sc Plautillae nomina antiquitus abrasa fuerunt, licet ipse, vir alioqui oculatissimus, ia Nardino fortasse deceptus, hanc notulam eidem adscripserit. notanda abrasio nominis Getae. Sed nunquid Getae nomen in eodem marmore duobus

SEARCH

MENU NAVIGATION