장음표시 사용
121쪽
mi Theodidacte ex hisce principijs iactis indiuidualem illam mixtorum compositionem , in singulis plantis elucescit, facile sis penetraturus; singula enim quoad intimam eorum essentiam attingere non est huius temporis, sed ei reseruatum vitet statui, in quo cuncta δε-M minra veluti in archetypo quodam , in quo omnia unum sint, contemplab
122쪽
De ortu-viribus sensiluae Naturae .HEOD. Iam tempus est mi Conmiel, ut quae de animalium ortu Genesi te mihi expositurum pollicebaris, selita dicendi claritate expedias . CV el. Faciam equidem libenter quod a me contendis Theodi-dacte, sed non nisi in genere tantum, particularem singulorum inuesti gandorum , rerumque ex meis principijs deducendarum rationem , proprijs ingenii tui conatibus reli mirus. scias itaque velim , qua- α α' druplex esse animantium genus , quo totius sensi- προφη ' naturae ambitus concluditur , & sunt quadrup dia , volucria, natatilia, reptilia cum his quae infeci a
vocantur. Q rum omnium rationes recensito tibi ordine exponam, aliquantulum altius rerum tractat darum seriem orditurus.
Percepisti ni fallor ex praecedentibus, qua ratio. ne in primordiali mundi Genesi ex primaeva chaoticae massae materia lucis primigeniae exortu a sua coi susione vindicata elementa, & in proprias naturae e rum consentaneas regiones distincta fuerint, & quomodo opificis Mentis omnipotenti voluntate ex ijs veluti ex praeexistenti materia omne genus ammantium eductum fuerit; ex terra de aqua quadrupedia , ex aqua & aere volucria, natatilia ex elemento ipse,
123쪽
cui insunt; ex omnibus simul reptilia: his positis, α
ex sacris eloqiiijs consentanee comprobatis, dico, qua- Quadrupedadrupedia ex terra producta fuisse, iuxta illud diuina vocis oraculum . Froducat terra animalia in iumenta in generesuo, c. Miraberis sorsan hic Theodi iacto, unde tanta quadrupedum varietas, v ude tanta serina .rum disserentia processerit ; sed audi quae tibi expono arcana naturae. Omnia quadrupedum genera spzci- rens limticam tuam disserentiam non aliunde sertiuntur , nisi a serina substantiali ijs insita, a qua veluti ex fonto . quodam omnes animantium iacultates, vita, motus, ingenium, industria, vires & operationes tam manifestae quam occultae prodeunt. Est enim forma ni il sit
aliud ipso Philosopho teste , nisi id, quod dat esse rei. VI J' videlicet natura ipsi & essentia animalis . Cum verὁ '
omnes formae, excepta hominia, ex potentia materiae educantur, illae utique diuisibiles erunt & materiales, cum nulla alia forma substantialis indivisibilis & im- materialis sit praeter formam seu animam hominis a Deo ex nihilo productam, & corpori humano organis iam rite instructo infusam . Si ergo formae ani inantium sunt diuisibiles & materiales , illae necessa -xio a materia, e cuius Potentia eductae sunt, dependebunt; ergo necessario aliquid ipsi materiar incno debet, cuius virtute & potentia formae constituantur. Atqui nos hoc loco, cum S. Basilio materiam prima uam assignamus, ex qua tanta formarum diuersitas educatur , chaoticam scilicet illam mastim a primis mundi incunabilis a Deo productam veram & rc
124쪽
lem subtantiam, quae omnigenam inalium ratio. num miscellam , tametsi consulam & indistinitam in exordio rerum obtinebat donec per actum pri se geniae lucis verbo Dei incitata , per uniuersas mundi semitas, & intimos recessus diffusa , tum singulos mundi globos astraeos, tum elementa proprijs suis formis exornauit, unde praepotens illius lucis primigeniae cacia, una cum principijs suis calido, humido, sicco, primigeni js naturae fiundamentis quae intra se, uti alibi iam dictum est, complicat, neque ab ijsdem sine totius confusione separari potest, vera
illa mundi Entelechia motiva rerum facultas, activum omnium principium , unicum mundi sic men , on1-nium formarum diuersitatem non in vegetabili unutantum , sed & in animalium Oeconomia elucescentem inducit. Est autem primigenia illa ab Optimo .... . ' & Ter Maximo Conditore Deo urbo virtutis su r ducta lux, de qua modo loquimur, minime accidem talis quaedam forma & nuda qualitas, sed vera, realis,& actualis subsistentia , uniuersalis mundi fbrmata, omnium mundialium seminum missuris foeta, quae detricie Dei voce excitata, atque di stincta Solem , L nam , stellas, in quibus excellentior & potior elius pars, veluti in proprio regno residet; deinde elemerutis communicata , omnia quae videmus, constitust. Porro in animalium productione, voce Dei intonam te elementa terra, aqua, aer, pro dispositione male riae cuiusuis elementi, eam quam admiramur, noria
in mineralibus tantum, sed & in vegetatilibus, sinsitivaeque
125쪽
tiuaeque naturae mixtis, formarum varietatem causauit. Quando itaque Diuina vox insenuit. Produeat terra a imalia, ero. ecce mox creatae lucis portio elementorum coniugio desponsata omnis generis animantes quadrupedes produxit , iuxta Diti inae sapien-ane ideas, in omnibus ad nutum naturae obsecundans . THM. Hinc sequeretur animalia specie notia disterre,cum omnia ex eadem luce coaluerint. Cosmiel. Valde hallucinaris ; non enim omnia animalia eandem lucis quantitatem acceperunt, nec materia elementaris eandem pro omnibus dispositionem habuit, sed inessabili quadam tum combinationis lege, tu trium naturae principiorum, corporumque elementarium s quae iam ex ipsa totius naturae miscella semi. nibus turgebant in concursa ea temperie & harmonia coaluit unicuique animali formando destinata terrestris massa, ut ex illa per certam formam substantialem hoc non aliud animal, hoc praecise non aliud vegetabile , hoc re non aliud minerale emerserit . Et quanto quidem animal quodpiam maiorem caelestis lucis portionem ad sui compositionem sub tali & tali elementorum mi ilura adeptum fuit, tanto caeteris per fectius de naturae dotibus instructius euasit: quanio minorem, tanto quoque in specie quidem sua perfectum, at in gradu & dignitate naturae sensitiuae quoad
temperamentum impersectius emersit. Hac rationi
Leo, quia maximam di, lucis portionem adeptus est in sui productione, ideo omnibus animalibus generositate, sertitudine , & igneo quodam pollente vi-N α gore,
sectui, vel initiei sectius diis gnoscitur ex nisi ori .el minori lucis
126쪽
s ut, quanta fruitur u uens vilissimum. vita
gore , veluti Rex quidam quadrupedum anteponitur, una cum dictis dotibus diuturnitatem vitae consccutus. Asinus vero qui plus terrestris substantiae, munus primigeniae lucis adeptus est, ideo impigrae , lemiae, & stolidae naturae animal euasit. Idem de caeteris iudicium formabis. Theod. Hinc sequeretur plantam esse posse adeo primigeniae lucis munere beatam ,
ut animal qualecunque tandem illud sit, si peret. Cosmiel. Nequaquam. Scias enim nullum esse animalculum tam vile & abiectum, cuius nodi v. g. lumbricus aut eruca esse posset , quod non maiorem lucis
siue caloris primigeni j ubertatem, quam excellenticsima quaevis planta calore & luce turgens, cuiusta di piper, Cinnamomum, aut Cariphylium , aut Crocus esse possunt, adeptum sit. Quia fieri non potest, ut quodlibet ad sensitiuae naturae gradum , nisi eximia lucis portione, & sib gradu tali, & tali anumali formando appropriato imbutum pertingat. H bent enim singuli entium gradus, ita disponente Di uina sapientia , sitam detex natam lucis latitudinem
eum dicta elementorum missura vel ad senstiuae naturae animal, vel ad plantam , aliudue constituendum . Theod. Hinc sequeretur, mineralia uti lucis munere non destituuntur; ita vitae quoque haud e pertia esse. Cosmiel. Lucis portionem pari modo muneralia adepta esse , nemo negare potest, cum & forma sua constent, & consequenter, non vitam illam, animantibus plantisque propriam, sed vitae nonnullam similitudinem, conditioni tamen eorum con gruam
127쪽
gruam ijs inesse pariter verum est , sed lux illa terre-1fris mistume forculentia At crassitudine adeo obtum ditur-absorbetur, ut in actum vitalem emerge sapientis sane naturae consilio non possit. Qui tamen actus lucis inter omnia mineralia potissimum in m gnete elucet, cum tractiva vi sua, nescio cuius vitalis Dcultatis vestigia pandat . IN M. Sed quid censes Cosmiel de serma mixti & temperamenti Vmiel. Forma in mixtis se habet per modum reginae, a qua tota mixti monarchia regitur & gubernatur. Ab hac Fo ma quid Cnim omnes vires & proprietates emanant, & si quid est in mixto elementarium qualitatum , id totum senanae sebditur imperio, neque qualitates elementorum possunt agere nisi a serma ad agendum impulsae , s li sermae claues mixtionis concreditae sunt, quibus zotius mixtionis Oeconomiam vel aperit, vel claudit, ab hac qualitates siue manifestae siue occultae promanant, haec ista leges condit, ea lue seruare cogit elementa siue temperamentum. TZeod Optime caepi omnia neque haoeo quod opponam, cum iuxta pr- supposta principia optido consequentar loquaris. Nihil igitur restat , quam ut ad volucrium natatiliumque naturam indagandum sermonem conuert
128쪽
Cur tanta abundantia , ac varietas auium .
COSMIEL. Omne volucrum genus ex semine
nascitur , semen ex alimento , alimenta verbpartim ex aeris insensibili, partim ex sensibili, quo vescuntur , nutrimento primam originem trahunt Insensibile quidem nutrimentum aer est virtute caelestis seminis scelus, quo carere minimὸ sine vitae dispendio possunt. Sensibile vero nutrimentum eorum sunt omnia ea , quibus au es vesci selent. Ex utroquo tam occulto quam manifesto, tam iensibili quam ire, sensibili alimento una iuncto nascitur volucrum semen , quo in actum deducto, in innumera dilenta multitudinem & varietatem propagatae , uniuersam, infimam aeris regionem implent , ut id, ex quo ortae sint, elementum in lant. Concurrunt itaque haud secus ac in mixtis ad auium compositionem omnia
elementa, quae uni generali naturae semini pro sis bie- materiae dispositione indiuiduato miscentur: de uti activa caelestis lucis siue seminis virtute unicuiques ma cinstituitur, ita & ab eadem pro indiuiduatae
lucis in distincta materia ratione, variae auium vires re proprietates, tanquam a fonte emanarunt. Vnde vero tanta diuersitas & multitudo originem suam, habeat, restat explicandum. Maior eli haud dubiὸ auium multitudo , maior specierum varietas , quam quadrupedum , ut experientia quotidiana docet . Cuius rei ratio est multiplex ouorum, ex quibus na'
129쪽
scuntur, multitudo , vel commistio unius speciei cum altera , ex qua peregrina auium monstra stibin, degenerantur, vel denique abditillimi θluarum recellus, quibus dum abditae , ε ab omnibus aucupum insidijs tutae delitescunt, paulatim in ingentem ex naturae illis insitae salacitate multitudinem pullulant. His positis, hoc pacto causam diuersitatis auium exponimus . Semini uniuersali naturae ex caelo elememtisque, uti in prFedentibus docuimus , eductes ita natura comparatum esse scias, ut mox ac in indiuidua incidit, ioidem etiam particularia quςdam constituat; pari pacto semen naturet , seu c testis lucis Entel chia , qua in omnibus producendis natura rerum utitur, mox ubi in materiam aut producendae aptam imciderit, ibidem & protinus indiuiduata pro mixtirum elementarium aquς & aeris combinatione talem de talem auem producit, non aliam , eo sere mindo, quem iblito tibi experimenti exemplo declara . Si decem diuerserum colorum vitra exponantur solis sim litudo εκ
radijs, certum est radios in vitra diaphana & diuersis coloribus tincta incidentes, in opporito muro aut pauimento non lucem limpidam , scd co colore, cuius vitrum est per quod transit, imbutam reddituros, ita ut pro multitudine vitrorum coloratorum diuerset quoque colorate lucis species emergant. Quemadmodum igitur lux solis in vitris, ut ita dicam indiuiduata , plures ac diuersas specie colores producit, ita lux illa naturet, quod semen mundi diximus , pro materiet aqueo- aeris ratione, in quam incidit, indi. uiduata
130쪽
. uiduata ingentem illam quam spectimus auium giuessitatem producit, videlicet dum lux, semen generale)iuxta interni luminis rationem, in diuersa rerum genera diuisa , dc haec iterum in innumeras species multiplicata diuiditur . An non vides ea Derientia ,
quotidiana, solis unam de eandem lucem simul ac in diuersas materias inciderit, mox diuersissimos essectus producere, dum nonnulla liqueficit, qua danti indurat, aliqua exasperat, alia mollit lenitque, alia ,siccat, arefacit, comburit, alia foecundat; alia sterilia reddit, & alij innumeri effectus, quos una & eade indiuiduata lux solis praestat, sat testantur . Ex qua . similitudine facile patet , quomodo in tanta diuersitate auium producenda natura lucis caelestis ministra suae & opificis subsidio procedat ; semen itaque naturae mox ac diuisum , ac a tonte suo separatum, aptisquo materijs insinuatum fiterit, non potest non dimi diuersitatem adferre, ut audisti. II eod Pulchre m re tibi selito, modum quo auium tanta varietas &multitudo producatur , explanasti . Duo interii mknim in 'c pere non possum mihi explices velim: Vndo
tio ouorum , videlicet mira ouorum, quae sunt volucrum seminata: missum eoi & colorum In pennis aulum elucelcentium varietas
μ' sit 3 Cosmiel. Ne & in hoc mi Theodida che naturae
arcano cognoscendo votis tuis defrauderis, negotium totum ex ordine pandam. Et primo quidem de ou rum natura & Genesi agam , deinde de colorum v
rietate , qua volucres mirum in modum Ornatae cernuntur , acturus. Nihil in rerum natura occiὶrrit seminali