Mart. Bellaii Langaei, ... Commentariorum de rebus Gallicis, libri decem. Quibus Francisci primi, Galliae regis, res gestas, varios casus, ... complexus est. Ex Gallico Latini facti ab Hugone Suraeo. ..

발행: 1574년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ta,neque dissimulandi causas tenerent cur famae quae vulgo ferretur sdem haberis

' ' quae quidem ad eius gloriam spargi consueuit qui aliis terrori esse putatur: atque adcoin praecepta illa Caesarianae scelicitatis cui omnia tribuerent in opinione cofirmarentur, ut tandem vel illius partes amplecterciatur,vel certe a Rege alienarentur, & de illius suckάι,- -- cestu minus*ci haberent .Quod sisinquiunt ad hostem accedemus,eiusque impetum,s istivi antequam pedem in Prouincia fixum ponat, morabimur,ac primam impressionem im: O tangemus seri non potest quin,etiamsi neque Fretolium neque Taurociatam tene ' mus,saltem nobis spatium suppetat,ut Aquensem ciuitatem huius prouincit pu vel muniamus,vel iuxta positis caltris tegamus sui iam constitutum est priusquam Caesar illuc perueniat Ita defendendo oppido transitu illum prohibcbimus, & vltcrius a c- i, denai facultatem adimemus.Neque vero est cur quibus tantopere dissimulationcs a rident,il metuant ne ad pugnandi necessitatem, ut signis collatis dimicemus, inuiti ad gamur.Quin potius quotidianis insidiis per semitas 5c caecos aristactus qui inter alpium estuos de convalles intercedunt,molestias illi subinde exilibebimus,damna inseremus, nec illi per nos quiescere licebit,ut maius aliquid suscipiendi oportunitatem nunquamst arrepturus,quod alioqui eum non dubitamus conaturum. imuero & belli ratio&rerum nostraru necestitas omnino postularet, Vt illis locis impeditis ea aggrederemur, quae hic locis planis S apertis aggredi aut cisicere nefas fuerit.Etenim vi quod res est fateamur, exercitum Caesar tum numero tum virtute militum, omnium habet potentissimum, quos unquam quisquam nostra glare comparauit. Distinentur illi quidem diuer- i, si,neque adhuc simul collecti sunt,intricati locorum dissicultatibus atque itinere des tigati,qui Alpium angustias& transitus neque experti sunt, neque norunt. Quos si nutulo obiecto impedimento in planitiem etiassere sincmus,vel castra in unum locum com serensiam locis patentibus atque commodis considebunt,se ex labore recreabunt, nouas vires&animum sument, itinerum peritiam tum inquircndo tum experiendo sibi comparabunt Si denique supplcmentum Sc auxilia ex nostratibus,Helvetiis &Germanis expectamus id vero Caesari ipsi multis partibus cst facilius. Accedit quod quicquid

apud Pedemontanos virium habemus,no adeo tame potens est,ut impedire queat quominus exercitus,quem Caesar illic ad victoriae extrema persequenda reliquit,ante mensem exactum huc transire,& cum iis copiis quae iam adii int,sic coniungere possit: ibi tu ι, aduersus utrosque veteranos & peritos nec sic erit ut nostros tirones tumultuario delectu collectos acie instructa producamus. Praeterea hostis etiam Auriae aduentum in

dies expectatus ubi aduenerit, nouu nobis bellum trans Rhodanum flumen in Gallia Narbonensi excitabit illuc enim appellere S quo libebit loco milites exponere licebiti Cui si etiam minus validae erunt copiae, quam ut magnum aliquid effciat, a tergo certe Hispanias habebit,unde noua in dies tum equitatus tum peditatus supplementa acci . piat Haec omnia hostis ubi ex sententia administrauerit quod illi sane nobis ita procrastinando cessantibus perfacile futurum est quid postea vel optare Sc eligere vel illi commodius euenire possit,nos quidem videre nequimus, quam ut posteaquam nos gemiano utrinque exercitu conclusos cinxeri hinc Narbonensem Galliam dc Hispaniam pa ι, tefactam S sibi dicto audientcna,illinc Italiam & Siciliam, magnam etiam undique s cultatem habuerit, qua rem fiumentariam Sc omnia quae ad diuturnum bellum sustinendi im sunt usui,&mari Sc terra supportari possint, nos in isto differendi & perendinandi instituto pergamus.Etenim ille ex Hispania, Italia,Sicilia, Germania, de iis quae in Belgio possidet, abunde numorum, qui nerui & artus belli sunt,continenter accipieti Contra nulla ratione fieri potest ut regnum hoc nostriim,cum bellis superioribus, tum nouo isto in Picardorum finibus prςster illud Prouinciale moto, vchementer attritum, Resi fatis pecuniarum suppeditaturum sit, quibus diuturno bello tantu exercitu alere possit,quantum supplementis omnibus necellariis adiumstis conficcre cogitat.Iam v

ro quemadmodum bellu absque militibus fieri nequit, sic absque ingenti pecuniarum 1, summa se alere de simul versari nequcunt. Quae si aliquando, quum maxime opus erit, deficient, quid obsecro profuerit tandiu dissimulasset Si ista distimulatione hoc consequiiti fuerimus, ut pecunia desit, cuius fortasse nonnulla hodie copia suppetit, sed quae

a priuatis mutato sumpta est quorstim tantam hominum multitudinem coegerimus, si

horum nullus erit usus,quia stipendij penuria discedent Caeterii in illud etiam considerandum

272쪽

randum es nostrum exercitum sere ex Gallis,Helvetiis &Germanis constare: quarum gentium lioc ingenium est,ut discrime& laborem magis quam quietem dilationem ierant.Si quis statim illis v tatur,audent, aggrediuntur, perficiunt citam supra quam vires humanae teranti si ex hoc primo impetu & aestu reducantur,clangues ut deles tantur&prorsus euanesciat.Cuius rei ne a longinqua vetustate excpla repetamus, nuper si quo

animi ardore Vercellas cotendebamus,pergere nobis & progredi cocessu fuisset, potiu-di oppidi certissima spes dabatur.Nunc in hostili fines victricia arma reremus,non in ipsa Gallia bellu sustinere,ac pro patria, pro aris & secis dimicare cogeremur. Quae quilita sint,vique tu vir claris lime, qui hic prorex si1mma imperii obtines sine dubio statuasio tibi comites astuturos qui excelsam animi tui cogitationem re ipsa perficere conentur, censemus tibi hinc mouendum cst e,ibique consistendum,unde non ita magno interiecto spatio quo iter faciat aut quid moliatur hostis, ccrtior fieri queas: ut si serte nonnihil offendet, aut quod ipse in oratione tua attigisti siue nimia suae potentiae fiducia siue nostrarum contemptione vel incautiorem se praebcbit, ves negligentius sua castra locabit atque communici quod sere iis accidit qui hostem nimium spernuntὶ illic parato exercitu datam facultatem in tempore arripiam, & rtunae beneficio, antequam cmanibus elabatur, utare. Ita est sane, saepenumero homines dum audent, dum siliscipiunt, dum manum ad rem ipsam adhibent, res grauistimas& maximi momenti coim fecerunt, quas alioqui desides ac supini neque heri neque sperari poste unquam e

ro istimassent. . - I

H A, C illi ad suam sententiam confirmandam asserebant. Iamque in eam bona pars illorum discedebat,idque cum alias ob causas faciebant, tum quia rem imperatori maxime rata se facere arbitrabantur,& ea dicere quae cu illius voluntate valde quadrarent Hunc enim tum ob natura insitam cupiditat cm, qua duccbatur, ut res maximas Aprincipi suo utilissimas aggrcderetur, thim ob recentem proximae expeditionas I'edc- montanae memoriam in qua nonnulli vitio imperatori ducebant, quod costantius lamtunam suam non filisset persequutus nihil antiquius habitatrum putabant,quam ut qui prima daretur facultas atque occasio, uteretur, ut Sc virtutis periculum faceret, & i mam rebus bellogestis partam augeret. Ac ipse sane Mommorencius uti supra es tendi to mus quo certius sententias liberas ab iis quae assentatorio animo dicebantur,distinguoret, omnibus qui aderant id quod a multis magnis ducibus 5 summis imperatoribus saepe factitatum in magnam praebuerat speciem cur hanc illi sententiam probari suspicarentur,multaque verba consulto, tanquam sibi imprudelati atque alias res agenti e cidissent, enuntiauerat, ex quibus occano illis iudicandi daretur, cum plane aliter sentire quam reuera sentiebat. Quamobrem simulatque attente singulorum non orationem modo sed gestum, os de vultum obseruasset, dataque opera prae se ferret se cogitabundum memoria quae utrinque dicta ierant repetere, quo uniuersorum animos hac voluptate expleret, quasi pugnantibus licet sententus, omnes tamen ex aequo fi mis& veris rationibus nici comperiret: primum magnam sc Deo immortali gratiam

do habere dicit, quod sibi nihil optatius accidere posset, quam quod in diuerses divisi sententias, neutri tamen animi alacritate de magnitudine carerent imo alias illa magis sius creste quam deesse viderentur, aliisque fieno potius opus esset, quo cohiberentur, Quam aliis cohortatione qua stimularentur de incitarentur. V i D E O, inquit, persipicue ab utrisque idem statui, ut vincatur hostis, quacunque id fiat ratione: video omnes ad hoc bellum omnem operam, consilium, vires & industriam ad principis 5e patriae salutem ac defensionem conserre velle. Omnes codem cupitis peruenire: de ratione qua huc perueniri possit,inter vos minus conuenit. Aliorum Lec sententia est, ut luc subsistamus, nosque castris contineamus,hostis aduentum prς- stolantes: aliis contra progredi de castra ulterius locare placet. De hac posteriore sententiapriore loco dicam Qui sic sentiun ii quantum ex eorum verbis allequi postum duo metuunt, nec immerito sane. Vnum, ne si castris munitis maneamus & quantum hinc ad eum locum ubi hostis nunc castra habe regionis intercst,totum illum tractum liberum ei & pacatum relinquamus,maiorem illi stumentandi & pabulandi tacultatem praebeamus, Vt homines dc cquos longe commodius alat, quam dum angustias Mdissiciles alpium transitus exercitum traducit. Alterum hoc Vercti videntur,ne Uaelar

273쪽

nostram hanc dilationem A cunstitionem timoris atque trepidationis consestionem, quodque viribus nostris omnino dissidamus, interpretctur, dc huius rei maiorcio etiam veritate famam circunfercndam ad suum decus curct: qua ratione fiat, vicos a Regis fide abducat quorum mentes incerto adhuc remm exatu suspcnsae nutant, v que nostris metum incutiat,eos cofirmet quos sibi studere perspexit. Ego vero, ut prior ille metus tollatur,nunquam hic castra ponenda atque munienda censuerina, nisi prius

ex omnibus agris,uicis& oppidis infirmioribus Aucmadmodum constitutum est quibuscunque locis iter hosti faciendum est,quicquid efferri, cuchi aut abigi abduciq; p

test,id omne in arces de oppida munitissima cogatur. Hac ratione compericus,quo inagis ad nos hostem alliciemus,id est, quo longius a mari abducemus, eo maiore cibari i

rum egestate illum pressumstibi maiori impcia dc dissicultate commeatum deinceps

accipere cogatur.

A o alterum quod attinet, satis equidem persuasum habeo, hostem, quoad pol cit,huiusinodi artes alii biturum csse. Veriam nillil inde accidere potest, quod aeque

metuendum sit,acs eo progrederemur&castrametaremur,ut hosti quod Lepcvsiu vonit eam oportunitatem asser remus, qua superiore sua conditione nos inuitos neccistale adigeret,ut eius arbitrio, non nostro, confligendum cst et,& patriae salutem, quae ex huius belli euentu maxime pendet,sortunae aleae &iudicio committeremus. Hoc quisedem verissimum est, bellum omne, quacunque rudem ex causa intcr mortales existat, aut necessarium aut spontaneum csse:atque adeo rationem sta scipiendi S gerendi , roliam atque aliam esse. Quemadmodum enim qui bellum cxternum aggreditur, cum, antequam aggrediatur,exercitum omnibus rebus instructum habere conuenit ac prima statim impressione, dum hostem adoritur,longe lateque sui metiam δέ terrorem incutere:sic diuersa licet prorsus ratione nostrae partes sunt, qui bellum domi sustin mus, cunctari S dissimulare, hostis impetum de consilium frustrari, temporis longiam quitate ardorem restinguere,& vires enervare. Hoc enim si faciemus,si ubi opus videtur, illius vires nobis maiori esse sormidini S terrori, quam reuera sint, demonstrabimus, aut illum in tam caecam suae potentiae praefidentiam, tamque temerarium nostri cxercitus contemptum adducemus, ut cum ad munitiones nostras oppugnandas de praelium iniquo loco committendum alliciamus: aut certe negotium illi subinde Ω- iocessendo ita occupabimus de inermus,vianimi elationem deprimere,spem paulatim abiicere, exercitum denique ipse suum conficere &disicere cogatur. V o D assertis Caesari exercitam hodie adeo potentia, numero, viris rei bellicae perius praestantem adesse, ut vix potentior optari pollet, qui tamen adhuc sparsus de si paratus, montium clivis impeditus, itinerum magnitudine desectus, commeatu non valde abundet:hactenus vobiscum plane sentio. Quod autem additis, si temporis spatium dabitur, illos se unum in locum coniunctiiros, locis commodioribus de patentibus consessuros, se ex itineris molestia recreaturos, animum denique S vires nouas sumpturos: ego vero contendo fore, siqua decet dilagentia &industria eos pabulari frumentari proli ibebimus, vi tempus ipsum duplo maiores dissicultates asserat quam εο irimc siistinent Qtiod si etiam Caes. iri placebit id enim vos suspicari significatis acce sitas ex agro Pedemontano legiones, quas illic liquit, cum propinquo exercitu cor iungere, neque illi verendum erit ne nouae copiae in ulterioribus regionibus illis a te M instent: quod tamen non parum metuere debetὶ hoc tamen affrmo, quo maiorem hic exercitum colliget, eo citius isquidem illius spem fallere de bellum hoc cunctati ne producere instituemus res frumentariae inopia atque fame laboraturum. Sed reperiat sanὰ in aliquot dies cibaria in Prouincia,quod omnia tam subito vastare ac popul ri nequeamus:at postquam profecto tantulum illud absumpserit, non est qubd speret ex regionibus quas rone rei quit,alia supportatum iri. Neque enim vos latet, quicquid vel superio autumno in horrea congestum est,uel hoc anno demessum,id omne tum Ioa nostris tum ab illius militibus, loca vacua& defenseribus nudata nactis, deuastatum& absumptum mille. acdd si sorte nonihil ex eo seruatum est,scitote nequein multum tempus,nc luc tanto exercitui quem ab illo ad latam expcditionem adduci auditissu scere poste. Haec denique ut aliter se habeant atque a me comemoratum cst quod vos tamen ne sitispicari quidem velim nunqua tamen tantus iumentorum numerus illi su petet,

274쪽

petet,qui ad omnia tam procul ferenda satis suturus sit. I A M vero ut ad copias quas in Pcdemontanis ibus reliquit, redeam, hoc vobis

ctiam atque etiam cosrmo, nihil esse cur aut metuatis aut ille speret ullum illinc suppi mentum accessurum cstc.Etenim quantum adhuc intclligore potui, nostri nodum tam arcta obsidione illic premuntur,quin crebris cruptionibus hostem laccillant, undes pissime victores S praeda onusti se recipiunt Quin etiam comitem Rangone & CHuiunum Gonzagam se cum illis breui coniunctitros speramus,nouo exercitu quem nuper compararunt,& quidem Caesariano,qui illic est, non minorem, siue ni crum, sue v-sum,sive virtutem spectctis.Nolite enim putare Caesari eos hodie adessc milites qui totio illi victorias pepererunt:hi sunt quos ex omnibus paucissimos habet. Alii bellis Longobardicis,alij Neapolitanis,sij Ungaricis perierunt, complures caloribus & intemperie autumnali in Africa sublati sunt,multi in mari interierunt, multi denique cum lucro &praeda bello parta domum se receperunt. Quas nunc habet copias, eas scitote suppi mento ex militibus recens conscriptis esse completas, qui labores, molestiari S dissiculutates militares non multo plus quam nostri experti sunt. De Auria quod obiicitis, non video qui Caesar in eo magnam spein collocare possit, quum res tanti momenti agitur, vi cst bellum hodiernum: satis enim scitis quam parum tuta & certa sint consilia quae in re nauali capiuntur. Neque mehercule ipse Auria ita in mari imperium obtinet,ut eu quispiam ad diem constitutam praesto sere confidat. Quod si in tempore non aderit, si eis habeatis velim,Caesarem cum uniuerso exercitu propediem re frumentaria S p t maria laboraturum esse. Sed facite sane illum secundo vcnto & prospera nauigatione uti,& ad diem praefixum atque in ipso temporis articulo adeste:atne illud quidem assi mare potestis,vel tantam esse illius triremes,vel tanto plures viros quam nostras caperepose,ut propterea vobis tantopere metuendum sit,ne trans Rhodanum tantam militumultitudinem in Gallia Narbonensi exponat, quae vel ad eos expugnados satis sit quos

ego praesidio oppidis imposui.

NIHILO quoque plus id vobis timendum est, ne in Hispania tanta sit hominum fertilitas aut prouentus, ut illinc supplementum satis magnum in Piliam Narbonci sem ad eum mittatur, nudata interim Hispania,quam praesidiis non infirmis muniri e v, pedit, nequid noui a Granatensibus nuper subactis moueatur, qui grauate ac valde in quo animo iugo ceruices submiseriit.Quae quum ita se habeant,ecquod obsecro,auxialium, si rem diligenter perpendere libe putatis Caesarem hoc tam optato Auriae aduentu accepturum, nisi commeatus aliquantum,& pecunias in aliquot mensium aut etiam

dierum stipendium militibus crogandumZIn summa, quicquid asseret,no tanta Crit copiarium tandem possit exhauriri:quod ubi accideri haud scio neque vobis certius c stare arbitro unde alios rursus numos quaesiturus sit, quibus tot exercitus, quos diuer sis Madeo dissitis locis habet,alantur. Illud enim non cst profecto quod dubitemus, illius aerarium,praeter bellorum superiorum impensam, postrema illa expeditione Atricana valde exinanitum esse:etiamsi somniare libeat in insulis illis recens iniicntis, qua- o rum causa tantos sibi sumit spiritus, Pactolos nescio quos S Tagos aurifluos manare, qui nunquam exarescant. od de gentiu moribus S ingenio assertis ex quibus nostr copiae conflatae sunt,hoc dico neque vos supi magnam ipsius exercitus partem ii in nus cum illo conserenda crit non minus quaiy nostri, ex hominibus constare qui lingua Germanica utuntur.Itaque quum in codem solo S sub eodem caeli situ nati educa lique sint,nunquam mihi fiet verisimile,cos alio tae a nostris ingenio, aurad inediam, sitim,frigus,aestum tolerandum melius esse comparatos, aut in ossicio magis, si stipei dium desit,contineri post e,aut eos non esse qui temporis progressit taedio assiciantur, animis deficiant, & de illa genuina alacritate atque audacia aliquid remittant. . N E RV E non illud adiicere aude ira cnim ad alteram sententiam orationem meam conuertam quae in hac re nobis metuenda pericula videntur, grauissimam cile causam cur hostis illa multo magis timenda sibi esse statuat. Quippe ii tempestiue, ut decet,dolo M arte hoc bellum administrabimus, multum non ibium ex illius ardore Maestu, sed etiam cx apparatu de numero decedet. Ac prosecto multi existent, quorum a

rimos,ubi bellum sua opinione&spe diutius produci videbunt domus desideriuria S memoria sit bibitiHi quum omnia itinera a nostris obsideri videbunt, ut longius vagari

275쪽

GVL. BELLA II

ad pabulandum non liceat quin vel periculum sit ne dedecus A damnum accipi B, vel

tanta multitudo mittenda lit,quae statim confirmat quantamcuque pabuli copiam n cti inierint:tum necessitate eo adigentur,ut fictibus, vilis aliisque frugibus, quae circum castra occurrent,latranti stomaclao obiiciendis famem expleant. Vnde paulo post consequi videbitis,ut quum praeter li& soli mutationem, quae suorum corporum constitutioni aduersa experientur,praeter calores autumnales, dc huius regionis aerem limininibus non assuetis parum salubrem,cibos subito mutare coacti fuerint,& iis vesci coeperint,quibus referti non multum tamen alimenti accipiant, morbis & porro pestilentia laborent. Nobis contra, si hic castris munitis nos continebimus, diuturna illa mora ea suppetent S supererunt quae illis deerunt. Nos enim ad castrorum munitionem in todies aliquid addemus:nouarum in dies copiarum accessio fiet, ut nulla earum quae iam adsunt decessio contingat,ita ut virium atque adeo animi incrementum sensuri simus.

Atque ut hinc initium demonstrandi faciam,hic ad munienda castra quam maxima nobis facultas datur,x tempotis satis ad opus perficiendum suppetit. Sinautem ulterius progredi placueri quot dies nos hostem versus procedemus,quoque illi pauciores sit pererunt,ut nobis loco patenti occurrat,totidem nobis deerunt, de ex eo tempore detrahentur quod ad cingeda hic castra usui nobis esset. Deinde hoc video, quo plus progrediemur,eo dissicilius & maiori sumptu commeatus nobis supportabitur: cocia si adlatissimum hoc flume Rhodanum castris collocatis de munitis commorabimur, cibariatum ex hac regione tum ex aliis Galliae prouinciis affatim dc absque ullo periculi metu ibad nos convehentur.

Qv A M o 3 R E M hoc statuere posse videor, non modo plus periculi esse in progrediendo,quam taedii aut damni in cumstando: verum id etiam adiiciam, nostram vi- oriam magis in eo sitam esse, ut prudenter de lente,quam audacter aut sortiter nos geramus Poncenim habemus quod non parui aestimandum est totam regionem auxiliarem Sc tutam,habemus Regem,qui iam optime prouidit δί deinceps prouidebit,nequis aliunde inopinantibus nobis meriis immineat. Memini enim aliquem a vobis scrupulum de bello Picardico iniectum esse:verum hac cura vos libero, vosque securo esse animo iubeo.Nam ut hostis quicquid est in agris agat 5e ferat, quid tandem est quod e scere possit aduersus tot munitisIima oppida de arces, quibus illa regni ora circundatur, -o quae&moenibus cincta& praesidiis firmata sunt, ut quosvis hostes excipere queant Quod si Regi illic praelii aleam subire placere habetis indigenas ipsos,qui tanta rei bellicae peritia valent,& tam singulari in Regem sunt voluntate, Gcrmanos adeo propinquos quos optimo in Regem elle animo non dubito Uirmare adeo apertum 6c expeditum iter,quo tum ipsi tum Helvetii in Galliam introducantur,ut nihil causae videam, quamobrem Rex,si videbitur id non de possit de debeat facere: praesertim quum hostis unius certaminis victoria tot oppidis munitis regionem sibi non possit comparare. V rum quando victoria line puluerexsanguine obtineri potest, praestat hostem propriis viribus conficere,quum ut uno verbo dicam) cunctari quandiu libebi nobis liceat, ut interim quod tamen mihi timere videmini) res numaria nos non deficiat. Hoc cnim ovobis persuadeatis velim, plebem ipsam Gallicam id Regi significandum curaste, ut ad bellum hoc sustinendum Sc regnum propugnandum,omnes tum publicas opes, tum priuatas singulorum sortianas paratas esse intelligat. Quid si autem hoc nunc ad illa vostra exciperem, Resem nondum in arcani thesauri scrinia manum immisiste, quem eximium habet, cuique parcere decreuit, donec ad extremam quandam penuriam rem redi ille videat QE AE tamen non eb dico quo vestrum iudicium reprehendam, aut quae attulistis haec a vobis obseruata misse velim culpare, aut denique sententiam Vestram im probandam putem: imo idem ego quoq; vobiscum sentirem, si quidem ex praelio id tantum metuendum csse viderem, quod inferiores discessuri essemus Verum quum in hoc bello administrando totius etiam regni rationem habendam esse perspiciam, cuius silus maxima ex parte in huius exercitus virtute de robore atque in huius rei exitu posita est: tum nostrae deliberationis de consilii capiendi ad hoc negotium administrandum,praecipuum caput S: scopum esse statuo, ut initium, progressum, ex tum, periculum de utilitatem recte aestimemus de expendamus. Iam vero quum ex

276쪽

COMMENT. LIB. vlt is

initio de ratione gerendi exitum pendere, inde etiam periculum dc utilitatem emergere intelligam,utilitatis porro de periculi aequa no este momenta perspiciam, propte ea quod pulso hoc exercitu hostis nihil non ausurus est, nobis contra omnia timenda Grum: victoribus autem nobis,neque liosti quicquam decedet, neque nobis accedet: sic in summa statuo, non esse in bello tam formidoloso rem casui de sortunae committenda, neque spem in Oisensionibus hostis ponendam esse:sed hoc auspicatissimum initium, prudentissimam rationem,de tutissimam spem nobis iniri Aruari de dari poste, quo nia hil detrimenti hoc regnum accipiat ut demus operam ne praelio superemur.

NON clam me est, fortunam aliquando tantam italicitatem tamque prosperum ro exitum,velut rebus non meditatis obieciste,ut nemo maiora,si optio data suis let, verbis cupere aut animo fingere auderetrat neque raro hoc etiam usu venit, ut no nemo, quia prudenter non aduerterat quid inter tempora, facultatem datam, spem, periculum Meritum interest et,sua spe deiectus fuerit, cui alioqui no modo pares, sed etiam superi res quam hosti vires adessent. Vt semel dicam, neutram harum sententiarum non grauissimis de apertissimis rationibus niti video:sed altera discrimini obnoxia est, quod i cile contingere potest,altera tuta de ad omnem euentum certa mihi videtur. Equidem illud summopere cuperem,si modo fieri posset, id enim rationibus illis scit c a vobis at latis permotus optimum esse fateor ne ciuitatem Aquensem deseramus: sed memini, quo tempore Borbonius Galliam inuasit,iudiciu factum suille, non videri illam munitio tionibus vllis& opere satis firma reddi posse ut aduersus hostis vim seruaretur, nisi post diciturnam demum operam de laborermitaque desertam fuisse,idque ex multorum sortiissimorum Sc rei bellicae peritissimorum viro rum sentetia,qui regionis situm de aditus optime callebant. Nequid tamen praepropere statuatur,quod tam inclutae ciuitatis quae regionis caput est incommodo fiat,censeo cras primo diluculo equos esse conscen se

dos,ut non minima hominum lonorum manu conos conseramus, ibique rem coram

oculis usurpeinus,& de toto negotio constituamus. Quod si videbitur satis mature pos fir muniri,ilico magnam hominum multitudinem opus aggredi iubebimus: si nautem illud ne tentandum quidem es Ie conuenie omnia efferri,portas dirui, & quicquid laosti usui esset liquidem deseratur tolli praecipiemus, ut eam apertam, inanem S bello ii 1ο utilem illi relinquamus. Hu i c iudicio omnes belli duces Se qui ad concilium adhibiti filerant uno animo asse nituntur. Postero die Mommorecius prima luce, uti visum fuerat, prosectus Aquas Sextias vcnit:quam praetergressus, situm castroru de quibus ante dictum est circunspexit,quem locum castris muniendis minime idoneum este iudicat.Oppidum circunquaque perlustratiquod tandem duabus ex partibus facile communiri posse competit, ab aliis duabus aegerrime,ob certos colles a quibus non procul inde in medium oppidudeiectus S despectus erant, ut hostibus aggeris usum, ad statuendas machinas & op pugnationem faciendam,praebituri viderentur.Quamobrem plurimi eorum qui ad rarat,quique accersiti fuerant, ut ex rei praesentis intuitu iudicium fieret, deserendum o esse consent, qubd opus illud aliquot mensium non solum dierum spatium postulare via deretur. Non desuerunt tamen qui non modo communiri posse de debere contenderent,sed etiam se defensuros sponte reciperent. Hanc sententiam princeps afferebat Monti janus,vir maximi ad quidlibet suscipiendum animi,qui summis precibus contendebat sibi ut huius rei cura conlinit terctur.Mommorencius hominis animum Sc egregiam volutat cm collaudat,& quanqua cum existimabat plus polliceri dc sperare quam vel ipse vel alius quisquam praestare posset, tamen ut illic subsistat permittit, maiorique otio II diligcntia videat quantum oneris subire cogitet, apud sectiam atque etiam reputet quidnam audere, quid sperare debeat. Se interim Massiliam iter facturum, ii de postea reuersum auditurum quid praeterea narraret, ac de tota re ex eius oration D quid fieri expcdiret imperaturum. H i s ita constitutis Mai Iiliam ire contendit. Eb postquam peruenit, oppidum intus & toto exteriori ambitu perlustrat, circunspicit munitiones, ac BubcZij dilige tiam in his curandis collaudaumaiora cum prae idia constituit,equites nempe qui nuper ex obsidione Foslania redierat,& Italicas Christopliori Vasconis cohortes, belli di cibus de centurionibus suam cuique prouinciam& stationem,quam curaret, attr. bait,

277쪽

. Regis nomine & verbis confirmas, olim fore,quii tam strinuae fidei se ille memorein intempore praebcrct:addit etiam sco tantum principem deprecatorem illos libere seros esse. Rebus oppidi ita constitutis classem inuis circuiespicitquam diligenterr

bus omnibus ad hoc bellum necessariis instructa esset,militum devectorum censum timiri iubet,remiges cxplorati,num recte instituti es lent,nunquid ex numero debito desideraretur.Ex tota classe tredecim triremes delegit, quae maxime expeditat& viris, cibariis,armis,tormentis,telis omnique nauali supellectile instructae videbantur. Ex duc bus unum toti classi praeficit, cui caeteros parere iubcijserat baro Samblacarius) quid denique ab illis fieri,qua occasione atque oportunitate deccret, ostendit: reliquis po tum ut tuto teneant ad oppidi salutem ac defensionem i inperat. Eo Massilia decedente praesidio manet Barbeetius cum imperio, Mompetatus,Villabonus Sc Rupemenius, qui cataphractis equitibus quinquagenis praeerant,Buterius cum quinquaginta cataphractis ducis Aurelii, cuius legatus crat Roquius cum ccntum turmae summi armigeri: Amtonius Rupccoardus Cadenarius tribunus mille peditum ex legione Ocitana, cui cum

ipso peditatu portς custodia commista fuerat:Iacobus Ambosius Albiiugus, Futrallius, baro Scussonnius de Christophorus Vasco,qui millenis peditibus prae antideniq; Outius Nauarrenus cum sexcentis,& Sampetrus Corsus cum totidem. Mo MMOR EN cius dum istis omnibus prospicit,omnia curat quae necessaria aut commoda ad res praesentes videbantur, teque oppidi propugnatione lolicitus est, alias res tamen animo nil illo secius versa illiusque mentcm cogitatio subit de muniet ii a ciuitate Arelatensi. Cuius rei quia apud se commoditatem incommoditatemque Dimaduertisset, rem cum ducibus quos apud se habebat,communicandam cile statuit. Omnium ea fuit sententia, ut quoniam per tempus licebat, illuc in rcm praesentem veniret, antequam quicquam certi statucretur. Hoc consilio Massilia proficiscuntur, quas Scxtias primum veniunt,ubi Monti janum reliquerant. Is aliquot templa atque

ha aedificia suburbana dirui iubebat,tu quod impedimento erant ne certo iudicari posse quantum illi colles oppido nocituri viderentur,tum quod hostibus receptum de aggeris v sum machinis subiicie L praebituri cssent.Ibi rursus de seruado aut descrendo oppido refertur. lonusano nihildum de inimi celsitudine decessera pari etiamnum cupiditate accedebatur,ut gloriam bello sibi & decus conciliaret. Itaque rursus prodit,si-hi ut tradatur custodiendum summa contentione elaborat, hostem nunquam se vitio pedem illaturum confirmat,modo grauis armaturae equites centum sibi, praeter suos totidem quos habebat,attribuerentur, praeterea peditum sex millia cu re machinaria quae neces laria vidcretur.Neque quicquam oratione sua praeterii ut doceret quanti inte esset hoc oppidum castodiri si minus in perpetuum,at in aliquod certe icmpus, ut tantisper illic hostis occuparetur,dum hyemem sibi infestam videret. At vero Monam rencius quod operis dissicultatem satis animo cernebat, ut vix ac ne vix quidem muniri poste videretur,quicquid ctiam csse opus hoc non paucorum dierum este appareret, rem mature fieri necessitas postularet,sollorum autem no tanta multitudo quanta requiri videbatur parata eslct:statuit tandem deserendam este Sic enim secum cogitabat,

quemadmodum Caesar si quod primum oppidum oppugnaret, ab eo re insecta discodere cogeretur,ea ratione suorum animos valde imminueret,&causet suae scelicique rorum successui hoc quasi praeiudicio ac desperatione valde obesset: ita nostros, si prima

ac principem Prouinciae ciuitatem dessendere conarentur,quam tamen amitterent, mirum in modii rationes suas perturbaturos,animos suis de spe labefactaturos, hostibus vero addituros ac confirmaturos esse.Itaq; si hoc csissequeretur,ut hostes superare nostros superari dedoceret, satis faustii initium facturus,& fiiturae optataeq; victoriς arrham h biturus videbatur.Quare disertis verbis cofestim inde migrari,ex oppido omnia este ri quae hostem iuuare aut subleuare poterat,portas & sornices solo aequari, de quicquid propugnaculorum reliquum erat, euerti iubcti Bo Nou ALLANus dum omnia vastare & populari pergit luti demonstrauimus interim Briniolas venerat,vi illic Miolanum, Vestaeum de alios vel ostenderet vel praestolaretur. Illos cnim sibi praesto adesse eo loco, postqui imperata per cistent, ita sera ut quid deinceps facto opus estet de communi consilio statuerent. Ibidem comitemTendanum magnum seneschallum dc Regis in Prouincia legatum,atque una cum

278쪽

C O M M E N T. LIB. V NI

eo Claudium Gos serium Boiium, equitem torquatum primumque Regiae cohortis nobilem reperit, a quibus Momino iacij pro rogis literas accipit, quibus significat illos

a se millos cile quibuscum communicato consilio Regis negotiis inseruiret. Darent e go operam, si licri pollet, ut aliquos hostium praecursorcs opprimerciat, ex quibus cinrum consilia dc rationes discerent,qub denique itor conuertere cogitarent. Interim i nam vastationem quam coepi sient, edere pergerent, coque diligentius, quod Caes rem festinare nuntiabatur. NAM & in planitiem Cannesiam iam euaserat,dc nostri per exploratores sebant certiores, Ferrandum Gongagam postero die progrciturum csse: is cnim primum agro men ducebat, secum fere duo equitum millia 5 peditum Germanorum sex milliali bens.Nostri quum in concilio ellent,nuntium accipiunt,Lucae ciues oppidum est cxiguum qua Fretulium itur milites vastatione facienda prohiberentaque quingentis p ditibus illuc miliis incepta vastatio perficitur. Vasi,us Fresulio quum veniret,de Luca iter faceret,primum illud holitum agmen illac transiturum audierat, metatorem insi per nonnunquam reliquum exercitum octo fere patiuum millium interuallo praec cere: itaque pctit sibi liccat illi occurrere, quem si potiore sua conditione offenderct, caperet, Vt quemadmodum a prorcge imperatum fuerat, hostium consilia discere possent. Verum hoc illi ab omnibus denegatum est, tum quod vcrebantur nequid incon modi accideret, citiai quod diserte a Rege dc prorege vetitum illis fuerat,nc hostibus

se intuliciter pugnando quandam quasi viscerationem lςtiore belli primordio priberent. Illud enim nouerant, imo ipse Bonouallanus a fidis exploratoribus, quos in Caesarianis castris habebat, a quibus vcra semper sibi renuntiari cxpcricbatur, certior factus erat, hunc cise hostis morem, ut quoties exiguum aliquem numerum emittebat, diuersi, itinere alios longe plures submitteret, qui prioribus subsidio es lent. Cuius rei etiam periculum eo ipso die fecerat: quum enim nonnullos mitrem statuisset, qui octoginta equites cx pistrino discedere cogerent quatuor fere a Fretullo passivum millia hunc nim locum ad pernoctandum occuparantὶ ab exploratoribus subinde monitus cli noctu ad insidias circa illud pii riniim collocandas amplius sexcentos equites post v nislo.Quibus nutijs permoti statuunt Sammaximinum postero die proficiscendum es. o se, ne expectarent dum ingruenti b.hostibus discedere ordinibus perturbatis coge i tur.Itaq; iam tum tuba signum ad equos sternedos datur, & impedimenta praeire,dum

Briniolis omnia vastaren iubentur.

V A s s AE v s ubi se non impetras te quod de hoste opprimendo petierat videt, celeriter ad Montis anum redit iis tum una cum Mommorencio erat in cui omnia narrat quae ex eo tempore accidisse memoria tenebat quam ab eo discessistet Monti ianus,quirerpetuam ex eo molestiam animo sentiebat, quod nullam sibi dari occasionem videbat qua in ipsi, belli primordio aliquod suo principi gratum Scyathit; salutare facinus Odcret, summis precibus a Mommorencio contendit, ut dum ipse Melatum proficiscitur,sibi per cum ad suam equestrem turmam contendere liceret, ut si qua rei bene ge-ης rendae facultas daretur,eam nactus arriperet: simul rationem itineris faciundi,qua in lator castrorum Caesarianorum utebatur, quum ad locum castris ponendis deliget dum veniret, exponit. Neque prius petere dc rogare desistit, quam ci Mommorenes iis licet perinvitus id aggredi concederet. Sedulo tamen hominem monet ne in hostium manus,quos opprimere conaretur, incidcret, lentae omnia aggrederetur, subindercstitans, prudentia potius de arte quam audacia uteretur. Illud diligentissime vide-rct,ne Vnquam eo progrederetur, unde non codem die in locum tutum equis non admodum defatigatis se recipere posset, nequid scilicet indiscrimen adduceret, unde ipso belli initio ostensio quaedam existeret, quae hominum iudicio siccitam humanae mentes constemari solent intaustum omen habere& triste aliquid in reliquum bellum portendcre videretur. H A V D multo post idem Mommorencius, ludd verebatur ne Montilanus, quem ad omne discrimen adeundum promptum, de ad aggrediendum audaciorem quam ad dissimulanseam prii dentiorem nouerat,quae prescripserat non satis animo i nerct quod etiam accidit cursore ex hippocomia cum literis mitti qui b. illum quicqualiuiusinodi tentare vetat. Causam mutati colitii singit, sibi in animo cile aliquid Ugredi,

279쪽

, - , - in quo perficiendo quod perfacile erat longe plus Montilanus gloriae adepturus, S re

Regi gratiorem facturus esset, quam eo ipso quod facere decreuerat. Verum res ita tu lit ut cursor aliud iter sequutus Montijanum serius quim expediebat assequeretur. Ille' enim simulatque quod petierat impetrasset, nulla interposita mora equum conscenderat,atq; impedimenta obuia habens,quae Sammaximinum versus luti dictum est pr grediebantur,reuerti iusserat. Bonouallanus, qui devastationem perficiedam curabat, imp imenta reduci non patitur, sed redire rursus compellit, &iter perficere quod in concilio praeseriptum fuerat, iubet. MONTII AN vs interea iam Briniolas ingressus ad Tendanum S Bosium a cesserat, quibus quid consilij haberet exposuerat, ut hostis gestum propius exploraret,

... & metatorem illum opprimere conaretur. Cuius rei tentandae quum Bosium non minus quam se cupidum,ad gloriam comparandam nactus est et, facile ab eo obtinet ut facti huius participem se praeberet.Placuit tamcn rem iterum cumBonouallano communicar qui aetate omnes antecedebat:itaque homin accersunt, ut factum illi pro b re conentur, dc eo ingresse, inter se videre instituunt quid facto opus esset,quod Regis

rationibus commodum cIle videretur. Monti anus commemorat se a prorege milium

esse ut una cum illis este id quod aequissimum quoque videretur,utpote quum illius turma equestris ibi adesset:sibi permisi iam esse,hostem, siqua daretur facultas,adoriri: tunc

praeci aram occasionem ob causas iam commemoratas cXtare. Bonouallanus contra,

quae semel constituta suerant,i ii iis manendia esse contendit:ex hoc enim,etiamsi cx sententia gereretur,non tantum commodi redire posse, quantum detrimenti ex ossensi

ne acciperetur, si hoc cxpeditionis quasi praesudium hosti tam prospere cederet: id tum a Rege ipse tum pror e prae caeteris mandatis imperatum esto: itaque parendum esse sibi videri. Subijcit Monti janus no negare se quin Regi de proregi obtemperandum sit,

κώ, kiarisia, Vcrum illos non iussisse,siquid utile occurreret, id ut praetermitterent. Bonouallanus t M-metsi apud se Monti jani alacritatem dc animi magnitudinem non damnabat,neq; illud quo tantopere cum hoste dimicare optabat, aduersus quem bello Pedemo tano nuper suae virtutis specimen ediderat,tamen huius orationis aculeis se pcti senti

bat.Itaque sibi temperare non potuit,quin responderelis iam id operam dedisse ut ii stis propius conspicerethiciquod siquid animaduertisset quod vel ad litum decus vel ad is Regis negotia recte geri referre videretur id sic non praetermissurum fuisse, ut neque iulum neque alium quenquam expectandum sibi fuisse iudicaret Quamobrem quum iasta de hostibus nuntiari audirent, quum ea esset principis voluntas, quum deniq; tanti

momenti res ageretur,se in ea semper sententia permanere t Sammaximinum qua ratione de quibus de causis constitutum lucrat, redeundum esse censeret. Quod si Mo tisano qui; semel animo agitauera ea persequi certii cssct quod quidem se autore numquam facturus esset aequum tamen non es le ut reliqua multitudo, quam illic regiorum negotiorum causa habebant i quae equitibus cataphractis non amplius ducentis qui quaginta de tribus peditum millibus constabat praesidio illi maneret, qui grauissimum sibi periculum accersebat,ut tota primi hostium Uminis moles in eum incumberet: sic Igrauissimi detrimeti periculum omnino certum esse, leuissimi lucelli spemvalde obse ram praeberi. A D hunc modum omnibus inde proficisci de omnia depopulari placuit: regionis incolet primo loco progrediuntur, postremos subsequitur centurioClaudius Vasco,qui reliqua vastaret quibus alii pepercissent.Ille enim minus hoc facere reformidaturus via debatti r quam incolae ipsi, quibus dolebat propinquorum de vicinorum triticum&m des vastare. Dum Turbis transeunt, medio sere Briniolarum S Sammaximini itinere, Monti janus,ex cuius turma viginti cataphracti illic consederant,ex equo ibi descendit: idem Boriouallanus ad cibum capiendum facit. Ibi rursus de illa controuersia sermo i ijciturinegat se Monti janus eo die ulterius progressum, se postero die in hostes impres sotione facturum. A Bonouallano contendit ut ex suis aliquot subsistere pateretur, quod regionis situm iam tenerent. Qui quum a semel suscepta sententia illum deduci no pos

se viderct tandem assentitur, atque ex suis cataphractum viauin cum duodecim arcit nentibus quos vocant,illi attribuit, rem ut secundo Deo aggrederetur, omnibus votis exoptans. His persectis rebus reliquos Sammaximinum versus est equitur. Postero die summo

280쪽

COMMENT L I B. VII.

acisimmo mane Bosius armatus Tendmum& Bonouallanum accedit, quinq; de viginti cataphractos ex sitis egregie instructos habens:eos salutat, ut quemadmodum Monti-iano pollicitus fuerat,4 urbas reuerteretur. Hic rursus Bonouallanus omnia facit quo hominem ab hoc incepto non modo dcduceret, sed etiam illi persuaderet ut alijs mutandi consili j autor esset. Docet, si liiid aduersi illis contingat, eo famam quae inde percrebesceret rebus sitis magis nocituram quod ambo equestris ordinis taent,ambobus magnus esset ad RVem aditus & gratia,alter cliam ex regio cubiculo ostet,centum c tapnractos duceret, totius Gallicani peditatus praesectus esset. Bosius quia fide data iaintegrum non crat de itinere consilium capere, Turbas se iturum affirmat: alioqui nonio polliciturum iam esse, si quidem nondum se id facturum recepit IezSc praeterea, quoad cius facere posset,daturum operam ut hominem a consilio dunoueret.His verbis valerre illis dicto Turbas ire contendit. TENDAN Vs &Bonouallanus Sammaximini morantur,unde centurione Claudium Mastiliam versus ad omnia deuastanda mimini. Peditatum de equitatum cui Io annes Paulus Ceretanus praeerat,Bargello accersunt, quo antea missus fuerat, cum lucqua parte montes ad dextram imminent, Bargello Aquas Sextias Massilia ad laeuam rolicta progredi iubent. Postridie Montilanum 5 Bosium captos esse audiunt: qua de repostea icribemus. Quo accepto nuntio equites numero viginti Turbas festinare iubet, qui rem ut gestatuerat,explorarent. Hi cataphractum cognomento Burgundionem exro Bosiana turma obuium nacti adducunt, qui praelio se interfuiste aifirmat,seque vidis te, quum caperentur,& Briniolas reducerentur, narrat. Eadem nocte Ioannes Iallius, unus ex Monti jani legatis ad illos accesserat: isque vehementer cupiebat ut Briniolas ad c ptiuos hostibus eripiendos contenderent. Tendanus 3c Bonotiallanus contra oste dunt sibi tantum quinque equestres turmas, easq; non valde plenas peditum vero non amplius tria milia adeste:eum numerum no idoneum esse ad profligandos equites mille sexcentos de sex Germanorum peditum millia.Itaque ocilium ire contendunt,qubquum aduenillent, reperiunt Ioannis Pauli milites Porrerijs non procul illinc esse iamque cibo corpora curasse:quare viginti equites Sammaximinum ire iubent, qui explorarent num hostes illos versus progrederentur,reliquos in custodia esse, dum illi cibum

Tresiij caperent. Ibi dum estent, illis Claudius Latiallius Boseodelphinus praesto fuit,

qui literas fiduciarias a Momo rencio asserebat,ut videret num quod imperatum illis fuerat perfectilent Eum statim remittunt,& Briniolanam cladem quq contigerat,renum tiare iubent.

Cino sumpto oppidum diripi iubent, propterea qubd ciues, quantumuis it

berentur, nec cibaria efferre nec vastare voluerunt. Postea Aquas Sextias se recipiunt, ubi quicunque in diuersas regionis partes ad vastationem inserendam dimissi fuerant, illis, quemadmodum dies definitus fuerat, praesto sunt. In ea ciuitate maxima annonae copia reperta cst.nam praeter id quod ciues sibi priuatim condiderant, ex multis etiam vicinis oppidis alii, ut iussi fuerant, sua cibaria conuexerant, quod eam seruatum iri as o uersus hostes speraban quum muniri animaduertis lentiQu9 grauius oc indignius utriaque hoc damnum accipicbant, ut suas facultates tum absumi viderent.Nam de ciues,nisi ea spe adducti suissent, sua bona seruare poterant,& vicinis antea sua facilius alio comvehere licebat. Itaque nisi militum aduentu maior vis adhibita misset,Bonna Sc alii quibus hoc fuerat datum negotium, aegre illos morigeros habui sient. In tanta tamen re rum angustia quod potuit quisque seruauit:reliquum omne ves incendio corrumpitur, vel in plateis abi jcitur, vinum in cellis, est actis dolijs cisunditur,pistrina diruuntur, molae infrusta comminuuntur, ferramenta auferuntur, quicunque pistrini aedificandi scientiam habebant, ad castra mittuntur, verbo quod illic corum opera uti necessc esset, re autem vera ne hostis eos pistrina instaurare cogeret. Ibi tum miserum&flebile sip D ctaculum edebatur, partim ob eos qui patriam repete deserere& migrare cogebantur, partim ob subitam ciuitatis solitudinem.

N E QV E iamcn quantiis magna admodum propter conuectam ex tam multis locis opum vim vastulo sic ist) ciuitas tam commeatu exhausta fuit, quam si maturius dc maiori otio, ante memoratam cladem acceptam res administrata fuisset. Ibi comiti Tcndano Sc reliquis nuntiatur hostium exercitu iam Sammaximinum aduenisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION