Acta ex iis decerpta quae apud Sanctam Sedem geruntur in compedium opportune ...

발행: 1865년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

Vix huiusmodi dispositionis notitia ad Testatoris fratrem,

sororem, et duos ex praedelanctis fratribus nepotes pervenit, illico hi omnes, utpote gravissima inopia laborantes, ad Supremum Pontificem confugerunt, ut vel aliquam haereditatis partem consequerentur, quibus precibus uxor Testatoris suffragabatur. Μοrtua uxore, preces . C. Concilii propositae sunt; auditusque est Episcopus, qui preces Oratorum commendabat, ac insuper suggerebat ut Capellania ex reliqua haereditate erigenda uniretur quodammodo praebendae Archipresbyteri arochi, quae tenuis- sinta erat, ita ut ea paroecia ob hanc reddituum tenuitatem abhinc duobus sere annis vacaret; addebat insuper inter caetera, familias omnes iure passivo vocatas, libenter renunciare iuribus passivae

vocationis.

Animadyertebatur eae offici duo in praesenti supplicatione postulari, videlice primum ut assignaretur aliquod subsidium

Oratoribus, qui arcto consanguinitatis vinculo cum Testatore iungebantur alterum ut sublato iure passivae vocationis favoresamiliae Testatoris, Capellania concederetur Paroch Archipresbytero. 0GID ILITARET FAVOR ORATORun. Duo militabant favore Oratorum quibus videbantur gratia digni, nempe arcta consanguinitas cum Testatore, et Vera paupertas. Porro observabatur ob binas has conditiones concurrentes pro eiusmodi gratia S. Congregationem adnuere solere, aequitate canonica suadente Lam-bortin de Iuropatr. ι. 34 2 art. 3 n. 8 Reiff. l. 3 Decretor. ι. 38 n. 15. QUID ORATORIBU OBSTARAT. - Verum observabatur Oratoribus obstare recentem Testatoris voluntatem, quem certe consanguineorum paupertas non latebat quare evanescebat praesumptio cui inniti solet aequitas canonica, videlicet quod alia ratione e- stator de suis bonis disposuisset ut consanguineis consuleret, si ipsorum paupertatem non ignorasset.

tum in iure est postremas decedentium voluntates in omnibus ita esse servandas, ut nec in melius immutari debeant. Verum concurrentibus iustis causis interdum Romani Pontificis potestate aliqua commutatio voluntatis undatorum conceditur; praesertim cum si pro essentiali parte eiusmodi voluntas executioni

712쪽

mandatur, quin ii quorum interest renuant, et faciliora insuper vel aptiora media inde comparentur in bonum publicum, Seu animarum salutem. S. C. C. in Firmana Mansionariatus illi cembr. 1770 S ait in Interamnen commutationis voluntatis die 8 et 2 Maii 1756. Huiusmodi vero indulgentiam potiori ratione caSus propositus postulare videbatur, cum expetita voluntatis derogatio in idem pus, quod estator fieri iusserat, potissimum cederet, etc.

RESPONSio. - Sacra Congregatio Concilii die 27 Iunii 1863

rescribere censuit negative et amplius. Ex iis coLLIGES: I. Fundatorum piorum voluntatem tanquam supremam legem esse SerVandam.

II. Intervenientibus canonicis gravibusque causis interdum a Romano Pontifice legislatore suprem eidem voluntati derogari. III. In praesenti autem casu eiusmodi causas non adfuisse IV. Neque eorum consensum, quorum id intererat, cauSam aliquatenus derogandi dicta voluntati exhibere, quando praei dicium eorumdem successoribus inferretur.

M--Raeam νεεώ- Archiepiscopus . munus Vicarii generalis concredidit Sacerdotio, Canonico Poenitentiario Porro is retenta poenitentiali praebenda, mcium dumtaxat poenitentiarii dimisit obtento autem indulto a S. Sede pro derogatione legis concursus, hoc poenitentiarii filicium collatum sui alteri Canonico . eiusdem metropolitani capituli. Mortu autem Sacerdote A. generali nempe Vicario, anceps erat novus Archiepiscopus, an scilicet censenda esset Vacans

713쪽

per obitum praebenda Canonici Poenitentiarii, seu potius consideranda esset uti simplex praebenda vacans, ita ut poenite tiarii ossicium stinendum esset firmiter adnexum praebendae ab actuali Poenitentiar Canonico . retentae. Praenotabatur eae spei in ea ecclesia iuxta praescriptum Concilii Tridentini sera. cap. 1 sem. 24 cap. 8 de Besor. constitutam reperiri propriam praebendam cum Poenitentiarii, tum Theologi, prout colligebatur ex ipsis relationibus super statu illius archidioecesis, quae apud acta S. Congregationis asservantur. Praenoιabatur insuper in indulto praelato derogationis concursui nullum occurrere verbum ex quo deprehenderetur Canonico A. factam fuisse lacultatem retinendi praebendam licet adnexum officium dimiserit. Hisce autem praenotatis, animadvertebatur in iure contro, Versum non esse, et pluries S. C. C definivisse, ut videre est inridentin Θιionis 3 Ianuarii 1852, non licere Oenitentiario, prout et Theologo, officio dimisso, retinere praebendam cui os notum ipsum perpetuo ac inseparabiliter adnexum fuerit; adeoque perperam factum fuisse videbatur, ut officium Poenitentiarii dimissum alteri conserretur sine illa praebenda quae eidem offici adnexa ac subiecta erat, quaeque suapte natura eidem

officio addici debebat. RESPossio. Sacra Congregati Concilii di 18 Februarii 1865

respondere censuit Praebendam poenitentialem quam reιinui Canonicus md spectare ad Canonicum Poenitentiarium B. , proindeque huius praebendam vacare.

I. Poenitentiarii ossicium non posse seiungi a Poenitentiarii

Praebenda.

II. Quare qui ounitentiarii officium ab alio dimissum iura

obtinet, ille censendus est praebendam etiam poenitentiariam possidere.

714쪽

612 DISPENSATIONIS AB IRREGULARITATE.

minaminae in Paeaeae-- Archiepascopus . transmissis literis a SSmo Patre petiit, ut benigne dispensare vellet super irregularitate cum Laurentio Clerico suae dioecesis, qui casu sortuito usum digiti indicis dexterae manus amiserat rogatus autem per sacram C. C. ut consueto peracto experiment si magis praecise referret, an praefatus Clericus, sine ullo irreverentiae ac admirationis periculo, valeret omnes explere actiones in Sacro peragendo, et praesertim in frangenda sacra ostia et Calice elevando novis datis literis Archiepiscopus propitium testim nium S. Caeremoniarum Magistri transmisit, rursus rogans eamdem dispensationis gratiam. Ex dicto testimonio, et ex literis haec eruebantur, vides,cet Laurentium amisisse duas primas phalanges indicis sere integras eumdem commode, et sine ullo irreverentiae et admirationis periculo sacram Hostiam tenere ac frangere, nec non licem accipere, et elevare posse sacram Communionem eodem digito distribuere non posse, at absque ullo incommodo medium digitum indici subrogare, eoque lacillime uti in omnibus sacris rebus pertractandis Commendabat denique Archiepiscopus Oratorem inquiens eumdem per multos annos phisolophiae et theologiae non sine laude operam dedisse, et spem affulgere, ut probe sancteque sacerdotalia munia esset obiturus. ro causa insuper dispensationis adducebat deficientiam Sacerdotum in sua dioecesi. Nonnulla animadvertebantur post haec eae officio, nimirum S. C. difficiliorem se faeber in huiusmodi dispensationibus concedendis cum oratore promovendo ad ordines, quam cum iam promoto desectus tamen quo Laurentius laborabat non eiusmodi esse videbatur, qui admodum Osficeret Sacro peragendo. Cum vero digito medio sine ulla deformitate supplere indicis desectum posset, cumque ad statum ecclesiasticum recte dispositus appareret, et spem praeberet utilem ipsum fore suae dioecesi evasurum, iusta causa adesse videbatur, cur petita dispensatio concederetur.

715쪽

Quam gratiam in similibus sere adiunctis concedendam esse Clericis, si Sm placuisset S. Congregatio rescripsit in Cameracen. 17 Februarii 1821 in Lycien 20 Deeemb. 1823, e in Liιcanaras Novem. 1825. RESPONsio. Sacra Congregatio Concilii in comitiis habitis dio 28 Ianuarii 865 respondere censuit pro strat ire dispensationis adhibiιο medio loco indicis, facto uerbo cum Smo.

CG-νεma raam meta nos nupta Silvestro, praeter dotem, bona aliqua extradotalia possidebat cum itaque testameninmconderet cuius tabulae deperditae sunt, qui unquam eae reperiri potuerint in viro suo Silvestro mandavit, ut e suis bonis ox tradotalibus duas Capellanias erigendas curaret, unam videlicet in Dioecesi A. et alteram in Dioecesim ad Ecclesiam S. Valentini sub titulo S. Mariae Lauretanae. Quaestio praes0ns hanc Secundam respicit Capellaniam minime vero primam in Subinde tabulis codicillaribus diei 11. Sept 16l Silvestro viro suo eiusque successoribus ius reservavit nominandi Capellanum dein aliis tabulis codicillaribus die 13 Sept. 161 eidem viro suo Ρermisit, ut, quoad viveret, bonorum, qua dotem Capellaniarum constitutura forent, sufructum retinere libere posset. Silvester mandata uxoris praemortuae executioni demandavit, reservato familiae sua iuropatronatus; ac insuper per actum dio 29 Sept. 162 bona assignavit, quibus Capellaniae dos o

716쪽

614 APELLANIAE.

lescere debebat, unaque annuam quamdam missarum celebrati nem Capellano imposuit. Praeter eos actus, de quibus expreSSementionem fecimus, caeteri, qui hanc Capellaniam respiciunt usque ad annum 668, et e temporis intervallo locum habuerant, ita interciderunt, ut eorum nec autographum nec exem

plar inveniri potuerit. Eo anno , nempe 1668, ut ex tabulario Cancellariae piscopalis eruebatur, bullae canonicae institutioniSab piscopo cuidam Sacerdoti data fuerant: idipstim, facta iterum Vacatione, praestitum esse favore alterius sacerdotis diea 698 ex eadem Cancellaria constabat. Post haec nihil aliud repertum est, nisi nominatio Capellani ac praesentatio coram Episcopo anno 1731 peracta a patrono, et piscopi edictum, quo Capellaniae vacatio publice tinunciabatur. At contra ut ordine chronologico, ea quae super hac Caypellania contigerunt, enarrare prosequar cum anno 1754 inter liberos lamilia patrona bona haereditaria dividerentur, in divisionis instrumento bona Capellaniae, perinde ac in haereditatis bonis accenserentur, comprehensa sunt, eademque uni Spraedictis liberis tanquam Capellano reputando adiudicata cum onere celebrationis missarum Capellaniae inhaerentium. Multis post annis, ac punctim anno 1781 illo ex liberis, ad quem bona Capellaniae devenerant, suo marte undum quemdam ad Capellaniam pertinentem libero cum undo ad Titium pertinente e mutavit, et in tabulis instrumenti Capellaniam uti mere laicalem expressis verbis edixit. Cum insuper anno 1794 alteri bonorum divisioni locus actus suisset inter liberos familiae, quae pro tempore in bonorum Capellaniae possessione Versabatur, haec bona uni ex liberis laico attributa sunt, etsi inter eosdem familia liberos, duo Ecclesiastici viri connumerarentur. Ut libera huiusmodi bona, aut saltem utpote Capellaniam laicalem constituentia habita suerunt, et pones samiliam patrο- nam remanserunt usque ad annum 1846 quo anno Capellania vacante cum aliqua animadversi pro adserenda ecclesiastica Capsitaniae qualitate acta suisset, Capellanus a familia patrona nominatus, idemque ex eadem familia derivans, clericatuet canonica aetate minime destitutus, non abnuit ab episcopali Curia ullas Canonicae Institutionis solemniter accipere, et canonicam Capellaniae possessionem adire eadem ratione, qua in

717쪽

cAPELLANIAE. 615beneficiis fleri adsolet. Aliquibus post annis Capallanus iste habitu clericali dimisso, cum nuptias inivisset, vel inire iam pi ret, supplicem S. C. Ep. et Reg. libellum obtulit, quo exponebat Capellaniam ut laicalem retinendam esse , SeSeque nonnisi ex errore et ignorantia ductum ob iuvenilem aetatem bullas canonicae institutionis acceptasse, ideoque expostulabat, ut

eadem Capellania uti mere laicalis per S. Congregationis decretum declararetur. Remissis de more precibus piscopo, ut omnia scit necessaria significaret, unaque suam sententiam promeret, responsum habitum est iisdem precibus omnino ad-Versum ex eo, quod acta penes episcopalem Cancellariam as-

Servata, de quibus mentionem secimus, piscopi iudicio ecclesiasticam Capellaniae qualitatem plane portenderent. Cum Ca pellanus in asseveranda Capellaniae laicitate perstaret, reS, Onitis partibus, quarum intererat, ad plenarium S. Congregation. iudicium deducta est.

QUALITATE. - Duo erant capita, ad quae huiusmodi demonstratio redigebatur. Primum versabatur in saeιος Porro statuebatur, quatuor occasionibus inter se distinctis, Capellaniam utpote vere ecclesiasticam habitam fuisse, nimirum anno 1668 primum, ac deinde anno 1698, cum bullae caenonicae institutionis a Curia expeditae fuerunt item anno 1781, cum lamilia patrona actum nominationis ac praesentationis elicuit, et Curia publico edicto vacationem Capellaniae significavit, ac denique anno 1846, quo Capellaniae tanquam benesici ecclesiastici institutionem possessionemque ipsi Oratori Episcopus pro tempore largitus est Quae vero documenta ab Oratore in medium proferebantur, spatium temporis ab anno 175 ad annum 1794 interlapsi respicientia, tanti non erant, ut argumentorum vim pro admi tenda ecclesiastica Capellaniae natura, sitam in actis antecedentibus pones Curiam assorvatis, ullatenus possent infringere: ea enim usurpationem potius a patronis perpetratam detegebant. Quod si decretum canonicae erectionis reperiri non contigerat,

non ideirco ipsi locus minime laetus suisse dici poterat aliud BS enim quidquam non reperiri, aliud non habuisse locum. Sed

718쪽

enimvero quomodo bullae canonicae institutionis aliaque acta propria beneficiorum peracta suissent tempore minime SuSpecto, ac fundationi proximo, nisi canonica erectio, etsi nullum eiuSVestigium inveniatur, reapse ab Episcopo iuxta canonicas leges persecta suisset Ad haec accedebat, quod alia Capellania, in altera dioecesi a Testatrice eisdem tabulis eodemque contextu et conditionibus instituta, ut superius vidimus, semper et absque ulla contradictione uti ecclesiastica habita fuerit, itemque ut ecclesiastica Capellanis per canonicam institutionem collata. Posito in lacto, quod canonica Capellaniae erecti minime de fuerit, quodque bullae canonicae institutionis expeditae suerint,

in iure hoc inserebatur consectarium, ut fieri plane non ΡΟSSet, quin Capellania, de qua sermo erat, ut ecclesiastica declararetur. Namque scitum est apud Canonicarum rerum interpreteS,

quod ad constituendam enostoli ecclosiastici qualitatem uno

tanquam essentiales requirantur conditiones una est ut in fundation Capellaniae episcopale canonicae erectionis decretum intercesserit altera est, ut in Capellaniae collatione bullae an nicae institutionis expediri debeant. Sunt itidem et aliae conditiones, quas rerum canonicarum interpretes enumerant; quae tamen cum Capellaniis etiam laicalibus competere possint, Silenti praetermittebantur. At vero erectionis decretum, et bullarum expediti eiusmodi sunt, ut uni beneficio, quale est Capellania cesesiastica, unice conveniant. Quae dicta sunt auctoritato sulciebantur clarissimi Reispensivellib. 3 tit. I, 17, et ipsius S C AE p. et Reg in Aesina Capellaniae 8 Iulii 1851. Cum itaque

duo haec essentialia elementa in facto demonstrata fuissent, concludebatur, Capellaniam, de qua agebatur, nonnisi ut ecclesiasticam esse declarandam.

EDERENTUR. Servata eadem ratiocinandi ratione in laci et iure, ad primum quod attinet, omnia acta proserebantur in medium, quae ab anno 1754 per totius saeculi spatium peracta suerunt,

in quibus Capellania uti laicalis nedum habita fuerat sed etiam uti talis in iisdem disertissimo nuncupata, qui in tam diuturno temporis decursu ullam Curia piscopalis querimoniam ad sua tuenda iura obmovisset. Quod si Capellania in altera dioecosia Testatrice erecta uti ecclesiastica habebatur, nihil obesse .

719쪽

cAPELLANIAE. 61 7 terat id enim plures ob rationes evenire potuisset: neque enim res rara est, ut Capellaniae laicales ad statum ecclesiasticitatis, servatis servandis, extollantur.

Item nihil officere poterat, si occlesiastica Curia anno 1846 in eamdem manum iniecerat; Id ex eo evenerat, quod Capellanus puerili aetate constitutus ignoraret, quos effectus bullarum expediti progigneret ubi vero primum id agnovit, non obmutuit, quin imo suas protestationes penes Curiam Episcopalem, ac dein penes S. C. Ep. et Beg. emisit. Hisce in acto constitutis, in iure eaedem doctrinae, quae supra ex adverso pro ecclesiasticitate, item pro laicitate ostemdenda invocabantur. Cum enim decretum erectionis non produceretur, illud plane defuisse praesumendum erat idque e magis, quod per integri saeculi spatium sine ullis episcopalibus Capellania collata et a Capellano pacifice possessa suerat. Si igitur Capellania tum laicalis dici debeat, cum in eiusdem fundatione erectionis decretum non intercesserit, et in eiusdem ineunda possessione bullae episcopales expeditao non fuerint, iam illud prono alveo subdebatur, ut Capellania, de qua agitur, minimo uti colesiastica, sed profecto ut laicalis omnino esset declaranda.

An et quomodo constet de laicitate Capellaniae in casu. ηREsoLu Tio. - Die 19 Sept. 1862 mi Patres eiusdem S. C.

Ep. et Beg. reScripSerunt. Bilaι et eoadiuventur probationes CAUSA PROSECUTIO. In secunda causae propositione nihil novi

neque in acto neque in iure ad Capellaniae ecclesiasticit tem stabiliendam a Curi producebatur: si actum respicias, nihil ιem ad laicitatem ostendendam proferebatur ab oratore, qui satis habuit votum Advocati Curiae Romanae exhibere, qui fretus iis documentis, quae producta iam ab eodem Oratore fuerant, non sine doctrina et canonicae iurisprudentiae apparatu concludere se posse confidebat, Capellaniam a Rosa testatrice constitutam tanquam laicalem esse declarandam. Iterum itaque eadem dubii sormula Emis Patribus proposita, responsum prodiit illata et aequiratur solum Promotoris Fi- scalis Curiae, transmissis eaeemplaribus omnium documentorum,

720쪽

618 APELLANIAE.

quae reseruntur ad praesentem quaestionem, quaeque in resuvio episcopali asservantur. CAUSAE DEPINirio Mandata peregit Episcopus, qui praeter alia remisit exemplar bullarum anni 1688 et 1698, et actum nominationis anni 1731, de quibus mentionem supra secimus. Subinde votum Promotoris iscalis remisit, qui Capellaniae ecclesiasticitatem enixe propugnabat, praemissa accurata historia eorum, quae a prima Origine ad illud usque tempus circa Capellaniam eamdem interciderunt. Peculiariter autem circumstantiam quandam innuebat, antea penes S. Congregationem minime expositam, quod nempe, si omnium actorum series a fundatione usque ad subsequentia tempora sine interruptione exhiberi non poterant, id ex eo repetendum erat, quod praeterito saeculo episcopale tabularium exitiali incendio fuerat obnoxium, ex quo omnia acta ibidem asservata absumpta fuerant. Sedulo examini subiectis exemplaribus a Curia transmissis. compertum est, quod in actu nominationis elicita anno 173l Patronus eam nominationem ac praesentationem peregerat hisce nimirum verbis adhibitis, ad formam instrumenti erectionis, ctae Capellanine. - Itaque eae ostior animadvertabatur quod etiamsi erectionis decreti exemplar minime inveniretur, nihiI tamen secius in eo nominationis actu praesto erat documentum irre fragabile, quo demonstrabatur ipsum in undation non defuisse. Cum itaque tempore landationi proximo bullarum episcopalium expeditioni locum actum fuisse ex actibus 1668 et 1668 ostenderetur, legitime exinde consequi inserebatur, quod duo essentialia beneficii, seu Capellaniae celesiasticae elementa in quaquam desiderantur, adsoque nullam dubitationem superesse, ut Capellania uti ecclesiastica iudiearetur. Quae cum ita sint, cum dubium, quod superius exscripsimus, tertio propositum fuisset, mi Patres dio 19 Ianuarii 1866 rescribero non dubitarunt, Negative in omnibus.

I. agnum ac substantiale discrimen esse inter Capellanias laicalos et colesiasticas l)

SEARCH

MENU NAVIGATION