Acta ex iis decerpta quae apud Sanctam Sedem geruntur in compedium opportune ...

발행: 1865년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

II. Capellanias eolesiasticas nomino tantam a veris benefi-oiis discriminari. III. anonicae erectionis decretum in fundatione, et bullas canonicae institutionis in collatione duas esse essentiales solemnitates seu conditiones, quae vero beneflcio conveniunt, deoque ecclesiasticae Capellaniae. IV Non idcirco, quod aliqua Capellania iuri patronatus laico rum obnoxia sit, dici potest laicalis nam etiam beneficia sunt, quae eidem laicorum iuri subsunt, et nihilo secius, non defiesente decreto erectionis canonicae, et bullarum institutionis expeditione, non desinunt esse vera beneficia. V. Alias conditiones praeter duas memoratas, veluti sunt iuris- patronatus reservatio, et alia id genus , Capellaniae tam laicali, quam colesiasticae posse convenire.

dam, seu campos possidet subiectos quibusdam oneribus, videlicet oneri solvendi decimas avore anonicatus A., nec non quamdam minorem decimam nomine varies favore parochialis Beneficii B. Locationis contractu partem harum possessionum Monasterium locavit militari imperio, ut in his campestres exedicitationes milites agerent. Cum autem hoc in contractu nihil dictum fuerit de neribus decimarum et Quartese Canonicus A. apud laicum iudicem quin animadverteret eum competentem non esse Monasterium vocavit ut decimas solveret tribus annas respondentes Canonicus hoc in iudicio succubuit quare appellavit ad superius laicum tribunal, quod plene confirmavit sententiam primae instantiae. Hinc lactum est ut nihil ampliussu rit solutum sivo decimarum titulo, sive ouartese. In renovation contractus, ac eiusdem contractus extensione ad alias arras seu campos, onasterii Abbas confirmationem

722쪽

Apostolica auctoritate interveniente imploravit ab Episcopo, qui

voluit ut salva manerent iura decimarum, et Quartese. Quoniam autem Monasterium existimabat onus satisfaciendi dictis oneribus, non sibi spectate sed militari imperi cum quo onast rium prius contraxerat, quaestio delata est ad Apostolicam S dem Episcopus itaque sequentia dubia proposuit. I. An Non sterium ., haud obstantibus duabus supraenunciatis consormibus sententiis, quibus a dictis oneribus solutum est, teneatur ad solvendas decimas et Quartese Canonicatui, et Beneficio P

rochiali pro rata locatae terrae ex pecunia quam ex militar aerario recipit. lI. An renovato et extenso contractu ad alias terras ad augendum campum artis, etiam hae terrae graventur onere decimarum et Quartes e modo quo supra dictum est. Sacra

Congregati Epis et Reg die 29 Iulii l863 ad piseopum rescripsit ut curaret conventionem inter partes fieri, transmittendam Sacrae Congregationi pro approbatione. Quod sit haec conventio obtineri non posset, praefigeret iisdem partibus terminum unius mensis ad deducendum iura sua, quatenus Velint, coram S. Congregatione , ut quaestio dirimeretur. Quod si contractus locationis, quem petebat miliinro imperium, differri non possEt, idem piscopus acultatem tribueret Monasterio ineundi contractus, salvis tamen iuribus respectivis decimarum et uarisse, prout et quatenus de iure. Ρost iusmodi iniunctionem Canonicus, et Parochus iura sua deduxerunt coram S. Congregatione, Monasterium autem nihil adiunxit iis quae iam S. C. exposuerat Quaesti itaque prορο- sita est cum dubio quod in calce de more ponimus.

in scriptis quae ad Monasterium miserat, animadvertebat cimam esse partem fructuum seu proventuum qui ecclesiae debentur etc. Quod si decimae praediales sint, solvi debent a domino fundi possessore. Quod si fundi locati suerint, decimae a conductor solvi debent; quia in hoc conductor dominum locatorem repraesentat qui ius fructuum conductori concessit retenta sibi contributione, habita ratione oneris quod in conductorem incumbit solvendi decimas.

723쪽

Decima autem immediate fructus respicit, mediato autem standum. Quare si locator undum ei locet, quem scit fundum incultum redditurum esse, curare debet ut artum tectumque maneat ius Decimatoris. Quare si locator in undis locandis mentionem do decimarum onere quo gravantur fundi, non laciat, et ita contrahat, ac si landi a quolibet onere liberi essent, hoo in casu gravi iniustitia perciperet ratam, quae propria est D

cimatoris.

Haec vero principia applicabat piscopus casu praesenti, perpendens redditus quos Monasterium percipiebat ex hac sundorum locatione, aliosque proventus ex arborum caeSione, ex iure pascendi, considerari posse veluti naturales ructus. Proi

deque Monasterium teneri ad dictas decimas persolvendas Accedit, subiungebat laudatus Episcopus, quod ex morali, aeluridio principio quo nemo debet cum alιerius detrimento sieri locupletior, Monasterium locupletius fieret utriusquo Decimatoris

iactura, si ab hoc onere solutum existeret, ac venire etiam

posset, si contractus locationis de quo loquimur diu protraher tur, ut ecclesia destituta maneret dictis decimis. Statuto itaque principio, quo ius decimarum immediate Ductus, mediate vero undum attingat, tenetur Onasterium, fundos illis locare, qui ex fructibus solvore consuetas decimas, possint: cap. in Hiquibus 2 de Decimis Aliter enim Onastorium ipsum, reddituum solutione decimis respondente, tenebitur indemnes reddere Decimatores. In praesenti autem casu ,. eum undi locati fuerint militibus ad usum campestrium exercitationum, ac proinde inculti reddi deberent, phisice impossibilis evadebat quaelibet fructuum exactio. Adnotabat autem piscopus circa duas indicatas sententias consormes, iudicem laicum ex iure incompetentem suisse in iudicio de quo agimus, tum ratione causae, tum ratione personarum; quod si ex facto competens iudex ille reputaretur, nihilominus duplex illa sententia extendi non poterat ad novum contractum quo alii undi decimarum nere gravati locari debuissent. Canonicus autem et Parochus consonas hisce indicatis argumentis rationes adducebant, hoc dilemmate concludentes aut Nonasterium pretium aequivalens percipit campi fructibus, aut non percipit. In priori casu aequum non est, ut sibi retineat

724쪽

pretium decimis respondens in altero casu autem indebit oe sisset locatario in damnum tertii, pretium fructibus aequiValenS.

EA QUAE ADDUCEBANTUR FAVORE MONAsTERii. Monasterium in sui

defensione praemittebat, ius percipiendi decimas respicere tantum fructus fundi, qui onere decimarum gravatur; et easdem deeimas pendere a fructibus quas undus actu producit, non autem ab illis quos producere posset. Ex quibus consequitur onuS solvendi decimas in eum incumbere, qui undi fructus perciΡit Porro in praesenti casu undus per praelatam locationem in eum casum devenit, quo non amplius fructus naturales producat. Deest igitur materia circa quam ius percipiendi decimas Vere tur. Neque opponi potest, pretium locationis, Ductiis repraesentare: namque ex facto landus culturae subiectus non est, Ductus proinde non exhibet, qui per aequivalens pretium possint

repraesentari. EA QUAE EX Friclo asER'ABANTuR. - Μonebatur eae offici iudicem laicum incompetentem omnino esse ad causas spirituales iudicandas, Gn. Bene quidem 1 dist. 96 Cap. decernimus 2 de Iudiciis. Porro causae decimarum inter causas spirituale numerantur, m. Cap. Rehibitura de Reu perm. Ferraris verbo Decima art. --. 6. Quare cum agitur de iure percipiendi decimas iudieium ferri non potest nisi a iudice ecclesiastico Ferraris loc. citat. Quando vero agitur de possessione vel quasi possessione exbgendi decimas iudicium pariter spectat ad iudicem ecclesiasticum, prout docet Benedictus XIV. de synod dioeces. l. s. c. 9 ibi u Communis Doctorum doctrina iuri communi subnixa fert, ut lites motae super possessione seu quasi possessione iuris, adnexi rei spirituali; atque ab hoc profluentis, puta super pos sessione exigendi decimas ecclesiasticas, non minus quam cau-n sae proprietatis versentur, et dirimantur in tribunali eccles fiastico.

Quamvis autem vel ex Apostolico privilegio, vel ex diuturna consuetudine ab Ecclesia tolerata, aliquibus in locis inductum sit ut causae decimarum in iudicio possessorio definiantur, penes laicum iudicem Benedict. XIV. De eit nihilominus de huiusmodi privilegio, vel tolerata consuetudine in ea Dio est Lgente non constare Videbatur. .

725쪽

Hisce animadversis nonnulla doctrina capita adducebantur, quae si quaestionem nostram non dirimerent, lucem tamen ali, quam afferre videbantur. Non enim similis casus reperiri potuit

euius decisi fraesenti quaestioni aptari posse videretur. Addu-eebatur itaque doctrina quam tradit Card. De Luca de Decimis. diso. 2 in quo plures in hisce dissicilibus quaestionibus casus distinguens, inter alia docet, multum disserre Decimatorem un, Versalem, cuiusmodi est Paroelius qui intentionem habet in iure fundatam ij, a Docimator particulari. Quando enim Decimatores particularis, tantum sibi vindicare potest ratione decimae su- Per fructibus, quantum demonstret possessum, vel praescriptum, eoque non intra eaetensio e subrogaιω. E contra vero accidit si daecimator sit universalis cuiusmodi iure praesumitur esse Parochus. Quare si cultura praediorum mutetur, universalis Decimatoris ius subragatur in novis undi ructibus dum e contra Decimator particularis certorum fructuum ultra eos suum ius non extendit ex dicta regula, quod ιantum praescriptum, quantum OMSessum. Ideον non intra subrogatio, quia revera non hooe ius

reale in universum.

Observabatur insuper, quod cum fundus decimarius locatur vel in emphiteusim traditur, generatim conductor et emphileuta solvere decimas tenetur, per eaeι. in cap. a nobis 24 de Decimis Pirin in ius can. I. 34. 30 n. 48 Reiff. eod. iι. n. 58. Hoc enim onu possessores sequitur cap. An. S. ωιerum de Decimis is 6 Rota coram Insaldo decis 207 n. 16. Quare ossicium erit conductoris vel emphileutae in contractus stipulatione aliquidi trahere ratione huius oneris quod in fundum gravat , quod si

s Habere intentionem in iure fun- ut in eum probatio non solvendi deei- datam, est quidam modus dicendi quo mas incumbat, qui ab hoc onere sive utuntur Iuristae ad signisseandam prae ex parte, sive ex toto se solutum mi- sumptionem, quae ex ipso iure militat stimat. Si pariter cum de iurisdictione favore alicuius personae ob aliquam agitur Episcopus in sua diocesi dicitur eiusdem personae qualitatem. Sic agen habere intentionem in ture fundatam, tes s deeimis dieitur Parosius habere quia eo ipso quod Episcopus sit, cens intentionem in iure fundatam super de tur iurisdictionem habere super univer-cimarum pereeptione, ubi eiusmodi ius sam diocesim. Quare onus erit ex gr. decimarum viget; quia eo ipso quod a Abbatis, qui se existimet exemptum vel rochus sit, ius habere eensetur universim ex toto, vel ex parte ab Episcopali iu-iu sua parochia addecimas percipiendas risdictione, suam ostendere exempti Ex qua iuris praesumptione consequitur, nem. Disjtjgso by IOO le

726쪽

conductor vel emphileuta veluti liberum undum receperint, regressum habebunt adversus fundi dominum, prout iustitia exigit in examen insuper revocabatur textus ab Episcopo adductus,

scilicet Cap. in aliquibus 82 de Decimis, quod ita se habet: Ini, aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gcntes, quae Se cundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine christiano Bis nonnulli domini praediorum, ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesia ma- iores inde redditus assequantur. Volentes igitur super his eccidi starum indemnitatibus providere, statuimus ut ipsi domini ta libus personis et taliter sua praedia excolenda commIttant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritates persolvant et ad id si necesse uerit, per censuras ecclesiasti- η cas compellantur. Gongale in huius capitis commentario adnotat fideles graeci ritus solvere non consuevisse decimas, quare

iuste et recte in praesenti capito statuitur, ut domini praedia sua locent illis personis a. quibus decimas solvi consueverunt, idest aliis fidelibus latinis qui semper decimas praestiterunt. Hoc insuper iuris caput occasionem praebuit cuidam controversiae quam indicat agnanus in cap. Sane quia n. et de ius e Potest. Ind. dei, inter Episcopum Angelopolitanum, et Regulares exemptos a decimis solvendis ex Apostolico privilegio. Porro dictum caput prout ipse Fagnanus ait u non prohibet quin

fiant alienationes in personas exemptas sed solum ne PrRes dia decimalia locentur iis, qui decimas non solvebant Secum dum ritus suos et de more, idest ex prava conSuetudine. Hisce aliisque memoratis proponebatur

uisti inllis.

An et quomodo, et cuius onere constet de iuro exigendi decimam, et Quartes in casu. ηRESOLUTio. - Sacra Congregati Episcoporum et Regularium dis 4 arti 1864 o mature discussa respondendum censuit: affirmative in omnibus, e decimas ac uarteae esse praeviandum a

Nonasterio in summa ab Episcopo liquidanda.

I. Licet undi domino ius insit, per se vel per alium sundum decimis praedialibus gravatum in alium usum conVertere,

727쪽

a incultum reddere non inde tamen cessat Obligatio Deeim torem redintegrandi. I Aequum enim non est ut ius Decimatoris ex integro em, deat a domino undi multoque minus aequum est, ut quis alterius iactura ditior evadat. III. Quare hisce in adiunctis locus conciliationi inter partes aperitur, qua utriusque iura Decimatoris sellicet et domini undi, arta tectaque maneant 13. IV. In praesenti autem casu S. Congregationem Episcopo commisisse ut vim pecunia determinaret decimis respondentem a Monasterio solvendam.

1ὶ Altera quaestio exeitata fuerat inter euiusdam oppidi Par hum, et dominos fundi Mimis praedialibus gravati,

ex aliis musis, ae ex eo praesertim, quia fundi domini omissa artificiali cultura, fundum ineuitum reliquerant inde autem deeimas Paroelio denegabant. Aeta Itaque eausa penes S. Congreg. Epise et

Reg. die 1 Iulii 863 sub dubio can,

quomodo, pro qua summa, et a quos tempore sit Ioeus solutioni decimarum, . et quae sint relaxanda mandata eis. . S. c. respondit: θrmative quoad solutionem in genere in reliquis dilata, et ad mentem mens est, Cardinatis Ponens rure conciliationem, qua infecta, μαιε periιum agronomum sumptibus N. N. dominorum qui resera luata in structiones dandas non retardata interim solutione acutaιorum 200 per modum provιalanis cum autem partes simu deinde tandem convenerint, proposita est S. Congregationi eonventio,

die si arti 1865 pro debita approbatione sub dubio: an et quomodo pro- banda sit concordia in casu. Saera autem Congregatio eonventione in examea revorata respondit: agyirmative in omnι-bus e ad Emum Ponentem eum Omnibus facultatibus necessariis et Opportunis ad sectum ut coram eo stipuleιur ιnstrumentum adhibitis clebitis cautelis. Eiusmodi quaestiones quae maxime en- deo ex laeti adiunctis saepe ratione sa-cti implexae sunt, quamvis de iure in genere tum Deeimatoris, tum dominorum non dubitetur. Quare aptius definiuntur per eoneiliationem inter partes conteum dentes. -ω, om. I, sau. .

728쪽

Ex parte Presbyteri paroeciae Belloprati exposita fuerunt S. Congregationi Indulgentiarum sequentia dubia: I. Utrum privilegiunt Altaris sive proprie dictum, sive pedii sonale applicari possit pluribus defunctorum animabus, in cu- iuscumque diei Missa servatis servandis sicut expreSse , sed η speciatim declaratum sui a S. Congregatione die is Maii 176li, pro Missa in die commemorationis omnium fidelium desunci ii rum 2 Novembris. 3II. Utrum post Indultum Apostolicum Rmo Ordinario diei, 0 Maii 1860 concessum, quod permittit, ut in omnibus Mese- η iis parochialibiι dioecesis Indegasensis ter in qualibet hebd 33 mada celebrenιur cum cantu Missae de Requiem, dum sesu occurrunt ritus duplicis, quibusdam tantum eaeceptis applicatios privilegii fieri possit in iisco tribus Missis taliter cantatiS... ii vel differcnda sit dicta applicatio in tres alias dies in quibus Missa dicetur iuxta Rubricam ordinariam et secundum alias praescripta a S. Congregatione. li , Utrum qui te in obdomada habet privilegium perso M alo possit valide quando in eadem plura inveniuntur sesta duplicia, e plura semiduplicia vel infra potius eligere ad ap- η plicationem privilegii festa duplicia, quam differre ad semi

, duplicia. v.

RESOLu Tio. Sacra Congregatio dio 29 Februarii 1864 audito

Consultoris voto, respondere censuit:

Ad I. Negative. Adest. Asprmative quatenus non recurran sesι semiduplicia in hebdomada. Ad III in in secundo.

729쪽

Animadvertebat Consultor, primum dubium resolutum iam posse censeri per Decretum S. C. I. dioi 28 Iulii 1840. itaesivit enim piscopus S. Flori in Gallia: u utrum per indulgenii iam altari privilegiat adnexam intelligenda sit indulgentia

plenaria animam statim liberans ab omnibus Purgatorii poe- nis, an vero tantum indulgentia quaedam secundum Divinae, Misericordia beneplacitum applicanda. η Sacra Congregatio, votis Consultorum auditis, respondit per indu0entiam altari privilegiuι adneaeam, si specteιur Mns concedenιis et usus clavium

potesιaιis, intelligendam esse indulgentiam plenariam quae animam statim ibere ab omnibus Purgatorii poenis, si ver spectetur applieaιionis essαι , inιHligendam esse indulgentiam cuius mensura Diuinae visericordiae beneplacito, et acceptationi respondet. Neque opponi censebat Consultor Decretum eiusdem S. Congregationis dia i Maii 1761, vi cuius in die commemorationis omnium fidelium defunctorum conceditur privilegium altaris cunctis Sacerdotibus eodem dis celebrantibus favore desunctorum. Haec enim est benigna exceptio. Nonnullis insuper animadversis circa secundum dubium ad tertium observabat S. Rituum Congregationem Decretis oditisan. 1667, 1669, 1688 hane tradidisse doctrinam: missis de sesto, vel de seria lectis diebus quibus Missae de Requiem prohibentur, posse applicari Altaris privilegium. Et hisce responsionibus adhaesisse S. C. Indulgentiis praepositam Decreto diei Nov. 1764. Eadem vero Congregatio indulgentiis praeposita statuit diebus non impeditis debere Missam celebrari in paramentis nigris ut quis lucretur indulgentias adque patet ex Decreto diei lAprilis 1840, in quo proposito dubio u utrum qui privilegium ha- bet personale pro quatuor Missis in hebdomadis singulis, de-

η beat cum paramentis colore nigro celebrare diebus non im- peditis ut possit indulgentiam plenariam pro animabus desun- ctorum lucrari. S. Congreg. respondit: stirmative. Item in

Decroto 22 Februarii 1847 1ὶ

Ex hisce vero eruebat Consultor quid in hac quaestione respondendum opinaretur. is Vix speetales impedimenti easus in pagina 4 et seqq.

730쪽

Director Archicon fraternitatis . Ioseph in Andegavensi iuutate erectae pro integro Gallico imperio Litoris Apostolicis insorma revis die 6 Septembris 861 expeditis, Sanctae Sodi

solvenda exposuit sequentia dubia. I. st Cum in dicto Brevi lacultas aggregandi alias Conisateris nitates ad solum Galliae imperium coarctetur, quaeritur an, valida sit adscriptio indipiduarum habitantium extra idem im- perium, qui, quamvis intereSSe nequeant consuetis congrega tionibus, iisque exercitationibus Confraternitatis , possunt, nihilominus lucrari indulgentias concessas quibusdam iniunctis operibus quae adimplentur. 3II. . An in Galliae urbibus incolis requentioribus erigere licitum sit plures Conseaternitates cum una sufficiens non sit, idolium devotioni ob locorum distantiam, et occupationum

ii varietatem. γ

lII. et Panlio post concessionem dicti revis, cum erecta sit alia Archiconfraternitas Bellovacis, pariter pro integro Galliae Imperio quaeritur an possit Andegavensis Archiconfraternitas aggregare confraternitatem in illis civitatibus, in quibus iam extat alia erecta ab ea quae est Bellovacis. ηIV. Tum in Gallia habeantur plures Communitates piarum mulierum , quae scholas habent et puellarum aggregationes

tenent etiam convictricum, perquam utilis existimaretur ere- cti confraternitatum in earumdem religiosai am mulierum ec-x clesiis quaeritur an erigi possint. RESOLUTIO. Sacra Congregatio die 29 Februarii 1864 dubiis in examen Vocatis respondere censuit:

Ad I. Negative. Ad II. Generatim negative obveniente autem gravi caum, recurrat in casibus particularibus l). Ad III. Negative.

1 In Constitutione Clementis VIII. stituti, et oeneris mi in eelesiis tam dies Decembris 60 quae incipit: Quae Saecularium, quam Regularium instituicumque, statuitur, quod in uno loco et aggregari. νγιica tantum confraternitas eiusdem δε- η in eclesiis Montalium Consi ater, Disjtjgsui MIOO le

SEARCH

MENU NAVIGATION