JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Augustinum ιb.J . de tib. arbitr. c. s. , inqui missitur tibi lex ista , qua regendis civitatibus fertur , multa concedere , qua fer divinam providentiam vindicantur ' Et paulo ante e Legem non reprehendo, sed quo pacto istos desendam, qui faciunt, non invenio. V eri stimum enim quod alibi scribit Seneca : Angusa est innocentia , secundum Leges bonum esse. Multa afi homine

L. Pen. Haec I. ut & l. ult. sunt ex quinquaginta Decisionibus Justiniani. In L pen. hanc veterum JCtorum controversiam decidit Justinianus: Qui duas res alternati- debebat, veluti Pamphilum aut decem, Per errorem solvit utrumque, existimans , se conjunctim debere, quod sub disjunctione debebat. Condictione Instituta, quaeritur, an sicut ante solvendae, sic ic repetendae rei liberam jam habeat electionem L Ulpianus Malcellus,& Celsui creditori, cui utrumq; solutum est. eligendi dant arbitrium, utram rem redde e malit quasi jam debitor &. reus sit in condictione indebiti. L si non

Iortem. asi s. pen. in . vers quamvu. D. de coniuct. ind. Papinianus contra dc Julianus ei qui solvit, integram relinquunt electionem. repetitionis, I. cum D. sa. pr.

O q. ult. D.eod. In cujus L principio scriptum est , cum is qui Stichum aut Pamphilum debet, simul utrumque solvit , Sc postea.alter perierit, alterum non posse repeti : quia qui superest , in soluto remaneat. Nempe, si uterque extaret, dari alterius repetitionem

ei qui solvit. sen sit Julianus. In g. ult. idem J ulianus ,

552쪽

s 32 L et s. IV. T 1 T. V.

cum is qui Stichum aut Pamphilum debebat, vel ho- minem generaliter , solvit Stichum per errorem, existimans, sese eum omnino dare debere, respondit, posse condicere Stichum, & alium hominem dando liberari. Justinianus in illo conflimi , potioris JCtorum numeri trium contra duos hinsuper habita ratione, duorum Iuliani & Papiniani P sententiam confirmavit: ui iste habeat recipiendi electionem qui ct dandi habuit. h. l. in sine. Cujus decisionis argumento Senatus Parisiensis in causa quadam ita judicavit, teste Mornacio ad h. l. Justinianus in dirimenda illa veterum Prudentum contentione, non numeravit auctores,

sed ponderavit eorum sententias. Quod non aeque permittendum judicibus : quorum calculis collatis, ea pars Vincit , quae nun ero potior reperitur. Quanquam enim melius cum rebus humanis ageretur, si ponderarentur sententiar, non numerarentur, arg. l. I. S. f. versis.sed neque ex multitudine. C. de vet.jur. enucl. Senec. c. a. devit. beat. Plin. lib. a. epis. ι a. pertinet i

men ad Senatus auctoritatem , ut quae numero vincit sententia , eadem rationis quoque pondere superior esse existimetur, L quod major. 19. D. ad municip. t aliudes. Ioo. g. I. D. de R. I. l. nominationum. ff. c. de decur.

lib. io. ne alioquin, quod longe foret acerbius) dia scidium oriatur inter Collegas, si de singulorum dignitate ac eruditione aeque ac de litigantium jure discept ri oporteat: nam ut est apud Martialem: Agui volet i

genio cedere, rarus erit: maxime 'ropter naturalem hominum ad disiensiendum facilitatem. l. 17. g. 6. D. de ree. arbit . Quae res etiam facit, ut neque aetatis ulla habeatur ratio, contia quam sentit Matthaeus Amictitius δε-

553쪽

De condictime indebiti. 3 3 3

eis. r. neque in pari votorum numero vincat ea pars acui Praesidis suffiagium , si nihil concurrat aliud , patrocinatur. Vid. Ant. Fabr. Cod. Sabaud. lib. r. iit. 7. de . r. De caetero, fatetur Justinianus h. n. l. in quaestione illa, utrius sit electio, debitoris, an creditoris, cum quis hominem aut decem promisit. & per errorem solvit utrumque. contraria respondisse Iulianum in d. L eum M. I a. & Ulpianum in d. l. si non sortem. a 6. Quam silaves igitur illi, qui antinomiam ullam aliquam' in Pandectis superesse negant i Cujac. r. Obs Alciat. I. Paradox. l. Pac. cent. . antin.6. Don. Rag. h.

Bronch. a. antis. 3δ. Diss Giph. comm. ad h. l. pen E- quidem si duo rei debendi alternatim , illud aut illud promiserint, veluti Stichum aut Pamphilum, & ambo pariter utrumque per errorem solverint , id est, alter Stichum, alter Pamphilum, hoc casu creditoris es electio , cui veli; solvere, ut alterim repetitio impediatur . I. plane. a I. D. h. t. Obiter: Salvius Iulianus Pratorii edicti perpetui ordinator ct conditor a Iustiniano salutatur, h. L ct L a. g. sed quia divina. ι 6. c. de vet. jur.enuec Nempe Praetorum edicta ante erant annua , ut erat annuum praetoris imperium, pr. tit. Inst. deperp. orempor. act. V eteres praetores quotannis ad libitum edicebant , quicquid luberet, saepe contra jura & leges. Quorum ambitioni, avaritiae, ac libidini frenos injice- re volens Julianus, Edicta praetorum composuis, ea que in ordinem redegit: quibus ita compositis ac di- est is Hadrianus Imp. accommodavit auctoritatem,oc constituto , ut pro jure perpetuo & lege ea edicta omnia, quae isto Systemate essent comprehensa, observarentur. Hinc nomen Edicti perpetui natum est.

554쪽

23 Lxp. IV. T IT. V.

Sicut pecuniae indebitae per errorem solutae, est condistio: ita & pecuniae indebitae, dubitanter solutae, ex decisione Iustiniani, d. l. ult. Qui, cum dubstaret, pecuniam deberet, nec ne 3 incerto hoc & titubante animo solvit pecuniam. Postea compertum , pecuniam Blutam, esse indebitam: eam condicere poterit, ae Lult. Nec ei obiicietur, quod cum adversario transegisse videatur. Praesumptio transactionis, inquit Imperator , contra eum non inducenda: nisi hoc specialiter ab altera parte probetur. d. l. ult. Dubitans ct ignorans, quod ad repetitionem indebiti , aequiparantur. h. l. Confer L ι . l. I s. D. qui tesam.fac. pQ L . pr. D. deleg. s. l. a. princ. D. Euis orae in bonor. psis sierv. Opportuna nonnunquam & commoda est Arcesilea εαχη , seu errandi metu, Dubitaris. Tanti enim est, ad res & negotia , pendere interdum animi, & tempore ac loco haerere, dissidere , - α ρονως-: veluti in cernenda adeundaque hereo itate, de cujus viribus dubites. t De quaestione, an Dubitatio sit media inter bonam& malam fidem . dixi ad iop. D. de V. S. In doctrina de Moribus, non licet quicquam agere contra Dubitationem practicam. Rom. xiv. v. ult. Viderunt hoc pertiebulam Philosophi nonnulli, quorum judicium refert& probat Cicero 1. deo .. Benepracipiunt, inquit, qui vetant quicquam agere de quo dubites , aquum sit an ini-

555쪽

De Condictione ob causam datorum.

DAtum vel donatum ob causam, veluti ut solvas

creditoribus meis, si causa non sequatur. con dicitur datum, ex capite causae non secutae, I. a. l. o. l. s. l. 6. t. Cui condistioni an etiam locus est in hac specie: Dedit quis puellae pecuniam nuptiarum causa : nupsit illa , sed odio novi' mariti post paucos dies mortem sibi conscivit: an pecunia data condici potest Z Potest, quasi ob causam data, causa non secuta, arg. l. quod Servim. S. D. h. t. Nec exigere possunt heredes puellae, quod ita promissiim est , sed necdum traditum est. Itaque recte judicatum a Suprema Curia, Sand. lib. I. Deci . tit. a. de . r.

L. iii

Ea lege in vos eugata donatio, neutri alienandae saportionu facultas ulta competeret, id efiit , ne alteruter vestrum dominium prorsus alienet, vel ut donatori , vel heredi e in condictio, A non fuerit conditio servata , qua-ratur, h. l. Donator rei donationi & traditioni hanc legem diXir, ne donatarius eam alienaret: is, spreta hac lege rem alienavit. Quaeritur, an dominium rei tra serit in accipientem p Vel: Inter venditorem Scemptorem convenit, ne emptor rem alienaret: is, fide rupta, rem alienavit. Quaeritur, an dominium rei in accipientem sit translatum Z Videtur transatum, quia eondictio donatori & venditori datur in alienantem, non vindicatio in tertium possessorem. h. l. Confer traditi,

556쪽

ditionibus. ao. c. de pact L sita. I s s. g. pen. D. de V. O. Et pactum sive conventio , cum personam tantum afficiat, non rem, dominii translationem impedire non potuit. Verba h. l. ne alteruter dominium alienet, arguunt mentem & voluntatem donantis : sequςntia au-lcm , vel ut donatori, vel heredi edim condictis, &c. denotant estectum Juris, si pactio non sit servatata: scilicet, ut donatarii condictione teneantur. Falluntur erisgo Doctores, qui alternativam propositionem ibi somniant: ut aut alienatio sit nulla, aut condictici detur.

Atque hanc sententiam , pacto traditioni rei adjecto , non inhiberi translationem dominii , tuentur Accursius, Cynus, Castrensis, Cujacius, Donellus, Giphan. Pac. Sichard. ind. l. 3. Duar. Costa l. ind. L

I. Pactum traditionibus rerum alemim valet, & servandum est , l. traditionibus. D. de pact. Resp. Nulla consequentia: Pamina valet. Ergo inhibet tran- stationem dominii: hactenus valet, ut producat actionem in personam. I i. Per D. C. si ita mancip. venter. Pactum adjemim venditioni servi, ne manumittatur, impedit libertatem. Resp. Speciale hoc esse , probat vel ipsa lex s. quae hanc sufficit decidendi rationem . quod conditio de non manumittendo , assciat perso nam servi venditi: idque non potestate Qtum conventionis , sed juris εc legis, quae hanc vim pacto indidit. Io. Per l. I. g. ult. D. de distract. pign. Creditor pastus est cum debitore, ne pignus vel hypothecam vendat: is

contra

557쪽

De Condictione ob causam datorum. 73

contra fidem pacti vendidit: nulla est haec venditio: proinde rei dominium non est transatum in accipientem, Resp. Huic responso Marciani ea constat ratio, quia creditor paciscens de non alienando pignore, retinet jus in re , cujus vigore a quovis possessore eam avo care potest : Oppigneratio enim rem ipsam assicit aquam debitor clam creditorem alienans, furtum committit, Lsiis. β6. pr. D. de furt. At quo casu dominus rem donat & tradit, adjecta pactione de re non alienanda, omne jus quod is habuit ante in re, traditione

abit ab eo in donatarium. l. traditionibuN. ao. depact. Giph. Don. h. Costal. in t sistens. a 6. D. ae contrah. emp. Bacho v. exercit. ad Fabrum d . dec. I . Caeterum prohibitio alienationis testamento facta, impedit translationem dominii. l. i. se a. C. commvn. de legat. Accurs. h. Duar. in L qua de legato. β. D. de leg. i. Moller. s. Semestr. Io. Sand. de prohib. rer. ahen. pari. 3.

c. . n. s. eq.L. VII.

Si detur ob causam , causa exprimenda est: Conditio enim in mente retenta nihil operatur, h. l. cujus haec est species: Gerontius, cum vellet aliquem Provocare liberalitate sua, ut secum aliquo proficisceretur, in Italiam ) eo animo ob eam causam dedit quid uxori ejus: Veruntamen dedit simpliciter, non hac lege dicta, ut maritus se adderet comitem itineris. Maritus iter ingredi renuit. Condicit ergo donator quod dona-Verat uxori ejus, ut causa non secuta. Depellit eum maritus, inquiens, puram perscctamque esse donationem , quae Proinde conditiones postea non capiat. Me-

558쪽

ue 38 LIB. IV. TIT. VI.

rito ergo leviculus, & tantum non insanus ille donator repulsam passus est ab Imperatoribus, rescribentibus fere hoc ipsum quod in l. a. C. desuri. ut curet nempe negotiari cautius donationem si quam postea faciat. L. Pen. Pecunlam a te datam, s haec causa pro qua data es, non culpa accipientis , sed fortuito casu non es secuta , minime repeti posse certum est, h. l. Causa , ob quam datum est, secuta non est: non culpa accipientis, sed casu fortuito: an condici potest quod datum est ρ Non potest, h. l. Cui adversari videtur l. ex conducto. 1 F. g.

item cum quidam. 6. D. locat. Nautae vecturam in antecessum dedi, ut me veheret: nave tempestate amissa non

vexit: vecturam nihilominus repetere possum , d. g. item cum quidam. 6. Dixi de hac difficultate pari. I. Pandectar. ad rit. de condicI. cauf. dat. causo non sec.

Advocationis causa datam pecuniam, sper eos qui aeceperant , quo minus susceptam fidem impleant , petisse

probetur, resiluendam esse convenit, h. l. Ergo a contrario, si per eos non steterit. quo minus causam age. rent , salaria praerogata reddere non cogentur l. qui op raF. 3δ. pr. D. locat. Hoc jus non est proprium Advoc torum , sed pertinet etiam ad eos omnes, sive sint artifices, sive assessores , sive Comites Magistratuum &civitatum , qui ad certum tempus operas suas locarunt: nam sit per eos non stet, quominus per id tempus operas praestent, totius temporis mercedem consequentur,

d. l. qui ope π.sδ. Itaque & si in annum operae locatae

559쪽

De condictisne ob turpem causam. 39

sint: mortuo conductore, locatori totius anni merces debetur, si non eodem anno ab alio mercedem acceperit. l. sed addes. ιρ. g. pen. ct ult. D. eod. Idem de advocato dicemus , cui in annum salarium promissum est, ἀί3 s. g. I. Sed si mortuus sit advocatus,vel locator, heres non potest totius anni mercedes petere , ata ι. 16. g. L. C. de advoc. diver judicior. l. s. g. ult. C. de advoc divers

T 1 T. VII.

Condictione ob turpem causam. OB urpem causam, id est, bonis moribus ad veris

sam pecunia data est : an condici potest Z Distinguendum. Aut Solius dantis versatur rurpitudo, & condictio cessat, ut si meretrici quis dederit mercedem. Solius dantis hanc turpitudinem, esse non etiam accipientis , Labeo & Marcellus responderunt l. .. g.sed quod meretrici. s. D. h. t. Meretricem enim turpiter facere quod sit meretrix: non turpiter accipere , cum sit meretrix, ead. l. o. Sed hanc l. quia lenonia est , nimium quantum scortis Si prostibulis indul

gens , contemnimus. Vid. Levit. xι x. v. 2st. Deut. xxtra. v. I7. esse'. Actor. xv. v. 2p. r. Corinth. V. v. st.

Quanto melius & sanius Tertullianus in lib. de habit. mulier. Nultim rei iurpis merces est decora I Quam ridiculum , Causam esse turpem: acceptIonem autem ob eam causam non esse i Rursus si solius accipientis versetur turpitudo, condictio compelli, t. I. g, a. D. h. t.

560쪽

3M L s. IV. TIT. VII.

veluti si tibi dedero pecuniam , ne furtum, ne sacrilegium facias, i. a. D. eod. vel, ut rem depositam reciperem , vel rem furtivam , . l. pen. ct uir. h. n. t.

vel si tribuno militum, aut centurioni , qui tyrones exercet atque imbuit disciplina militari, veteranus, vel non, tyro evitandi tyrocinii gratia aliquid dederit, i. s. h. t. Tyrones in militia Romana dicebantur, qui lecti erant ut militarent: qui publicis sumptibus iter faciebant in exercitum, pariter ut milites, sed nondum relati erant in numeros militum. Milites erant qui posito tyrocinio relati erant innumeros, i. ex eo tempore. a. D. de tesam. misit. Munia militaria nobiliora erant, &versabantur in iis quae ad pugnam & certamen pertinebant. Munia tyronum erant ignobiliora, & infra dignitatem militum: quae Vegetius late exequitur lib. I. de re militar. c. s. Io. ι Ι. I . ι s. ct seqq. Postremo , si s triusque, dantis S accipientis turpitudo versetur, condictio quoque cessat; in pari enim causa melior conditio possidentis habetur, La. l. s. h.t. Utriusque vero turis Pitudo est, non solum si judici in causa mala, sed etsi in bona dederis , ut secundum te judicaret, t. a. f. r. D. h. t. nam & qui in magistratu, potestate, legatione, vel quo alio munere ministeriove publico pecuniam accepit, quo magis Osficium faceret, tenetur lege Julia repetundarum, cf. LI. -- D. d. L. l. repet. Recteque olim Cato: Magistratus non magis orari de iis debet, qua AEqua sunt, quam exorari in ea qua iniqua sunt. & sapien ter Plato aera. de legib. Lui patriae in aliqua re ministrant, nullo modo munera recipiant, nec ulti occasione aut ratione nobis persuadeamus, in rebus quidem bonis μ-Λcipienda esse munera , in aliis minime. Itaque j udex v ul-

turius

SEARCH

MENU NAVIGATION