JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Ne uxor pro marito, vel maritus pro uxore. F I

pupillum vel defunctum non competiit, L 7. l. ι . g. ct g. pen. D. de evict. confer etiam L is. D. Mand Rag. h. Caeterum constitutio I. un. h. t. tua demum habet locum , cum stipulatione, aliove contractu, veItestamento , verba concepta sunt post mortem. Noli igitur eam porrigere ad querelam inofficiosi testamenti: haec enim si a defuncto non fuerit praeparata denuntiatione, aut libelli oblatione, ad heredem extraneum non transmittitur, L si. g. . cr l. 7. D. de inost. testim-

Or pro marito, veI maritus pro uxore, vel mater pro filio conveniatur. Cp ψη pro conjuge, mater pro stio conveniri ne

queunt. Certissimum enim est, ex alterius contractu neminem obligari, ait Diocletianus in l. 3. h. t. Sunt tamen casus, quibus uxor pro marito, &contra, maritus pro uxore, tenentur: puta , si maritus, debitor ex causa primipili, non sit solvendo: tunc dos uxoris ob eam rationem fisco vindicatur. Item si mulier , tutelam gerens liberorum prioris matrimonii, nondum redditis rationibus ad secundas transierit nuptias,nOVUS maritus pro uxore tenetur, ejusque bona liberis uxoris tacite sunt pignori obligata, L C. In quib. causpin. tac. contrah. l. s. C. de primipil. l. 6. C. d. r. iv qmb. caus pCn. Imo quoniam multarum regionum Statutis ac moribus omnia bona communicantur inter conjuges, nomina quoque tam activa quam passiva communicari necesse est: sive stante matrimonio, sive ante .

572쪽

s et L 13. IV. TIT. XII.

fuerit contracta,I on. I s. tit. a. ares. s. Mornac. h. Chas fana. LII. M. g. p. Glof de tous debres . Grol. a. manussit r. q. uri de bobelmenging. & g. diaernae. Ne ad. de paci. antenui. OU12. Gor. I. adversar. M. n. r . Quantum ad debita constante matrimonio contracta, militat pro creditoribus ista ratio : credens marito. videtur etiam sequi fidem uxoris : & contra, credens uxori. videtur id facere fiducia Si contemplatione mariti; ignarus interim dotalium tabularum. Quantum vero ad debita ante matrimonium contracta, defenduntur creditores hoc argumento: quod contrahens cum conjuge, videatur etiam quodammodo cum creditoribus ejus contrahere: socium quippe utriusque fortunae se futurum spondens, inde nata est vulgata illa paroemia:

Muae viro nubit, nubit etiam a ri alieno viri. Adeo autem conjux obligatur debitis a conjuge contractis, ut etsi pactis nuptialibus exci usa fuerit bonorum communio, cautumque nominatim, ne alter e X alterius contractu teneatur, nihil tamen ea conventio obsit creditoribus, sed paciscentibus duntaxat: ita nimirum, ut qui pro conjuge defuncto solvit, is regressum habeat adversus heredes defuncti actione communi dividundo. Ut autem conjux pro conjuge creditoribus obnoxius non sit, sola pactio dotalis:efficere nequit, sed eo amplius a nonnullis publicatio instrumenti nuptialis, ab

aliisinventarium seu repertorium bonorum desideratur, Sand. a. decis tit. s. de , δ. ver simulier. GOris d. c. . n. i I. ct Ist. Uxorem ex fidejussione mariti non obligari,frequentius a Doctoribus responsum est,sc multis supremae Frisiorum Curiae praejudiciis comprobatum

Diuitia o

573쪽

M uxor pro marito. tum ait Sandius, d. de . S. vers. an etiam L. II.

Ob maritorum culpam uxores inquietari leges vetant.

h. l. Si publicentur bona mariti, non solum res paraphernas, sed & dotem recuperat uxor, h. L atque adeo nec dimidiam conquae um partem ei publicatio illa auferet, GomeZ. ad L. Taurin. 77. Tulden. h. Cui consequens est, ut si publicentur bona uxoris, etiam donationem propter nuptias salvam habeat maritus. Quid autem de dote fiet, si publicentur bona uxoris P Quid de donatione propter nuptias si publicentur bona mar ti e Si publicentur bona uxoris, dos marito conservatur, lucroque egus cedit, eXceptis quinque criminibus, Majestatis, Vis publicae, Homicidii, Parricidii,

Veneficii l. miles. r I. g. socer. D. ad L. Iul. de adulter. I. . s. l. 3. g. ult. l. s. l. ro. D. debon. damn. Si publicentur bona mariti, Constantinus Imp. sine ulla distinctione criminum , uxori etiam largitatem mariti conservat, perinde ac si is naturae, non poenae concessisset. l. a . C. de donat. int. vir. ct ux. Sed & marito, quod

ad parricidium, homicidium, veneficium, vim publicam , subveniri recth dixeris , ex nov. Is . c. ult. qtlae in solo Majestatis crimine veteres leges observari jubet. Praeterire hic non possum, ordinum Generat. edictis fraudem ab uxore factam publicano , seu conductori vectigalium, imputari marito, tametsi minime conscio: cum alioqui ex admisso uxoris maritus non teneatur, h. n. l. L-g. proficisci, D deo procons. Solvet igitur maritus mulctam in fraudatores constituistam: sed olim cum, soluto matrimonio, cummuni di-Aaaa ' vidun-

574쪽

s 4 LIB. IV. 11 T. XIII.

vidundo agetur , tantam summam uxori reputabit. Cui reputationi non obest omnium bonorum commu nio, quae multorum locorum moribus contrahitur: ea enim communio ad justas obligationes, non ad injustas, seu ex delicto descendentes pertinet, ne videatur rerum quoque turpium societas contracta, L cum duobus. sa. g. ult. O A. seqq. l. adeo. Ip. g. ι. D. pro sec.L M. g. sed es quid. D. fami ercisc. Quoniam tamen maritus administrator est communium bonorum, idcirco convenitur quidem ex delicto uxoris, ut solvat, sed quicquid solverit, id totum semissi uxoris imputabitur. Chassan. ad Burg. tit. ρ. g. a. Glo ct acquess. n. II. Og. p. Glog. ι. n. Sand. d. de . I. vers. Similiter. Gor.

d. c., n. II.

Mater, quae partem debiti solvit pro filio, residuum solvere non compellitur, h. l. Accurs. Don. Sichard:

Mornac. h.

Ne filius pro patre, vel pater pro filio emancia pato , Pel libertus pro patrono , vel servus

pro domino conveniatur. Filius pro patre conveniri nequit, i. a. III. . h. t.

l. crimen. 26. D. de parn. l. 2. g. a. D. dedecur. EX-cipitur causa primipilaris, ex qua liberi tenentur pro patre etiamsi ei non extiterint heredes, L M. C. ρri--pil ib. ia. Quod jus Graeci Basilician auctores G1μ-

575쪽

Ne filius pro patre , vel pater pro suo. yss

δοξον, insolens & novum appellant: nec servatur apud Gallos, teste Mornacio ad. l. I. C. de condi I. ex leg. ΕΚ -cipitur quoque Perduellionis crimen quod plectitur in liberis: filios Perduellium, innoxios, perpetua egestas& incapacitas successionis etiam extraneorum, atque infamia, eaque indelebilis, manet: filiae non nisi legitimam ex bonis maternis obtinere possunt: ex constitutione Arcadii in Lquisquis s . ad L. LMajes.Quamvis haec lex non tam Arcadium quam Eutropium auctorem habeat: nam cum is illa tempestate πιαν ὐστλειας οι νομιαν teneret , atque Arcadii animum haud aliter ac pecudem, quo vellet, verteret, teste Zos molib. s. p. δρ. Verb. ο θ κυνά ων 'Aκα me βοσ-κ μι im) huc Arcadii animum inclinavit, ut tam graves poenas indiceret. Sed illius constitutionis rigorem hodierni Christianarum gentium mores eXploserunt. Aliam praeterea exceptionem tradit Boerius decis iaδ. n. r. de patre incarcerato; pro quo teneatur sidejubere filius, idoneam alioquin & justam exheredationis causam praebiturus. Pater pro filio conveniri nequit. l. r. h. t. Equidem ex contractu stillam. pater obligatur, non jure civili, g. io. Inst. de act. Sed jure praetorio: non in selidum, sed peculio tenus, d. g. io. l. s. D. depecul. Ex causa

delicti pater pro silio non tenetur de peculio, l. I. g. . D. de his qui dejecer. g. s filius. a. Ins. de Obligat. quaquaF. ex del. nasc. g. sin. Inst. de noxal. acr. COnVento tamen filio ex maleficio, eoque post litem contestatam mortuo, in patrem transfertur judicium, duntaxat de peculio, l. tam ex contractibus. 17. D. dejud. eX rationet. I. g. I. D. d. t. de pecul. Quia in judicio quali con-Aaaa et trahi-

576쪽

trahitur. At cur in solidum non tenetur pater post mortem filii cum ejus sit herest Quia non jure hereditatis, sed peculii occupat pater bona filii, l. a. D. de ea . pecul. Don. I7. comm .asi. Valent Statuta, ut Ordinum Frisiae lib. 2. iit. 2. g. ar. o quibus cautum , ut Pater mulctam solvat ob maleficium filii, quam is solvere nequit: vel quia, cum prohibere filium posset, ne delinqueret, non prohibuit: vel quia prava educatione nimiaque indulgentia mores ejus corrupit: vel quia filio olim judicio familiae erciscundae reputari potest ea summa, quam pro eo solvere coactuSest. Fac. c. a. extra,

de delict. puer. Bald. Sicharae inae l. i. h. t. Salle. ct alii ad L sin. c. de constit. pec. Pech. ad c. damnum. δε. de R. R. in 6. in M. Argentr. ad cons. Britan. art. s 21. n. I . Coin Varr. a. resol. 3. n.7. Tulden. b. n. s. Huic titulo su jecta est Authentica Habita, celeberrima, sacraque veluti Academiarum, Academicorumque ancora, ait Mornacius. Cujus constitutionis auctor est, non Fridericus II. contra quam Rebussus,Sichardus&alii tradunt, sed Fridericus I .dimis Barbarossa, vel 2Enobarbus, ut ex hujus authenticae characterismo temporis colligitur. Is est, cui Alexander III. Papa negavit, se excommunicationis facturum gratiam, nisi prius ad ipsius pedes provolutus ac supplex veniam ab ipso deprecaretur. Quod ubi factum est , tum Papa pede altero sublato,& collo prostrati Imperatoris imposito , carmen illud ex Psalmo XCI. Davidis a suis sacerdotibus cani jussit: Super assidem ct Basiliscum ambulabis, ct conculcabis Le

nem or draconem. Cujus cyclopicae immanitatis testimo nia luculenta extant apud Nauclerum Genes. Mo. Ba

num devit. Pontis & Funccium in Chronis. Caeterum duo

577쪽

Ne sinus pro patre. III

duo imprimis vetat illa Fridericiana Authentica. I. Studiosos, ob alterius delictum clarigari & conveniri prohibet: quos, promissa repetundarum actione famosa in quad.uplum , Repressabis liberat. II. Studiosis litem in- . tendi vetat apud aliosjudices, quam Rectorem aut Episcopum , data his jurisdictione. Hinc quaeritur, Academiae vi istius Authenticae habeant merum imperium 8 Neg. per litem ibidem intelligitur causa sive actio civilis , pecuniaria. Perjuridictionem significatur, non jurisdictio criminalis , sed civilis. Et cui enim persuadeas, tantam rem tam frigide Fridericum dicturum fuisse, ut ne verbulo quidem meri imperii faceret mentionem Z praesertim cum gladii potestas legem specialem desideret, nec contineatur generali & indefinita oratione. l. I. D. de Osfie. 6. Cui mand. es jurisd. Ac - 'cedit, quod Fridericus causa cadere eum vult, qui Stu- diosum ad judiccm non suum traxerit: id autem actioni quidem quadrat, non autem accusationi: absurdissimum enim foret, accusatorem ob eam rem causa cadere, atque ita impune abire crimen a Studioso admisium. Diss Accurs in ae auth. verb.s liter a. Bartol. ibid. n. s. Don. ibid. n. Scip. Gentil. s. dejuris. ιδε

T 1 T. XI V.

teneatur.

ervus ex facto suo id est contractu, quem in se vitute habuit, post manumissionem non tenetur, L J. l. a. s. h. r. Quia nova jam Persona, & no, Aaaa 3 V

578쪽

vus homo esse incipit, L qui res. yδ. g. aream δ. D. desolat. Nisi id quod in servitute gessit vel contraxit, connexum sit cum eo quod post libertatem gessit. L a . C. de negor.gest. L 17. D. eod. l. a r. g. r. D. D Q. Acti nes autem ex mal in descendenteS, ambulant cum capita. Noxa caput sequitur, L M. h. t. caput, id est auctorem delicti.

strando Asius vel privatus debitores sui debitoris

Etiam in nominibus executio sententiae fieri potest, L divo Pio. I s. g. a. D. de rejud. EX causa judicati , in subsidium, etiam jura & nomina pignori capi possimi, si non sit res alia quae capi possit, d. l. s. g. δ. aut sit quidem alia sed quae sine quaestione ac

Controversia non possit , h. L a. Capi autem potest nomen tantum consessum , non etiam nomen dubium. incertum, controversum. Si quis enim se debitoris judicati, condemnati, debitorem esse neget, non fiet, in eum executio, d. LI s. g. s. Nec tenetur judex, eXequendae sententiae datus, de hoc nomine cognoscere, d. g. q. sed experiendum judicio ordinario, L 3. C. h. t. Nisi evidens sit calumnia debitoris inficiantis,& in promptu sit probatio, arg. l. . C. de compensat. Accurs ina L I. Duar. com. ad d. l. t s. Sich. in h. l. a. n. 7. Cap-xo nomine confesso, quae ratio erit exequendi' judex

nomen

579쪽

ete heregitariis actionibus. '

nomen vendet, ut pignora corporalia solent: nisi viderit, nomen statim exigi posse, h. n. l. a. L. est. Nomine in solutum dato creditori, creditor adversus debitorem debitoris aget directa actione, si ea a debitore illi fuerit mandata, cessa: utilis actio ei competit nomine proprio, h. l. non tam vi cessionis, quam ex re scriptis Imperatorum & Interpretationibus J Ctorum, L Isi. pr. D. depact. l. 7. l. δ. C. de heredit. vend. l. αδεο .s A. l. IJ. C.

L. II.

HLyςdς gnoscunt onera hereditaria

hereditariis, h. l. Vox, Pro, significat modum seu proportionem, κατα μειωιm,ut inquiunt Graeci: ac si diceret Decius , pro rata seu proportione re rum hereditariarum. Ut si tres sint heredes, Primus ex semisse, Secundus ex triente, Tertius ex seXtante, Pro modo ac rata partium hereditariarum respondebunt creditoribus hereditariis, h. L l. r. C. Si cert. pet. ιι. C. de except. Fallit hoc, si res debita sit individua, veluti si via sit promissa: tunc enim singuli promissoris heredes tenentur insolidum, ita tamen ut condemnatus repetitionem habeat a coheredibus, judicio familiae erciscun-

580쪽

ciscundae, ex his igitur. a.D. de V. O.l heredesas.g.an ea. p. ct g. contra io. Diam. ercis. Similiter in obligatione

faciendi: nam si is qui se facturum quid promisit, veluti insulam aedificari, decesserit, pluribus relictis heredibus, singuli insolidum facere debent, i. δ s. g.secundas'ecies. a. D. de Vo. Sed hoc interest servitute promissa, si heredes servitutem non praestant, singuli insolidam servitutis aestimationem damnantur. Hoc contra in faciendi obligationibus , singuli quidem heredes in solidum facere debent, si faciendo volunt liberari. At si facere nolunt,

non alia condemnatio est adversus eos, quam in id quod interest: quae obligatio inter heredes dividitur, ut singuli non majori ex parte condemnentur, quam ex qua heredes sunt, stipulatisnes .r a.ve celsus de V. O. Excipe hypothecam,quae a lege inducitur ob hanc enim heredes tantum pro partibus hereditariis conveniendi, l. I. g. . C. comm. deleg. Sex casus alios enumerat hic Glou se, quibus heredes teneantur in solidum, non pro Portionibus hereditariis, quos Mornacius quidem admittit, Donellus vero refellit. Illud constat ex h.n. L creditore Mactione hypothecaria non agere adversus singuloi heredes pro portionibus hereditariis, sed adversus illum exheredibus, qui pignus vel hypothecam possidet. Le- .gatorum & fideicommissorum praestationem quod at- tinet, etiam horum petitio adversus heredes pro partibus hereditariis competit l. legatorum. II. D. deleg. a. putat, si legata simpliciter relicta sint, aut relicta sint ab heredibus, sub appellatione heredum: hoc modo : Titio centum dari volo: vel, heredes mei Titio centum danto. Sed si legaverit testator, nomine proprio singulorsim heredum appellato, pro portionibus virilibus

SEARCH

MENU NAVIGATION