JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

le Nereditariis actio,iribus. sci

praestanda legata, non pro hereditariis: veluti si testator leget, Titius, Sejus Sempronius tamavio roo. dente appellatio singulorum facit, ut videatur non heredibus, sed personae singulorum praestatio injuncta. l. si heredes. ra . D. de legat. l. LEX. VI. Si creditor debitori heres existat, pro ea parte, ex qua heres est, actio tollitur confusione. Ultra portionem hereditariam non confunditur petitio. Residui salva est actio adversus coheredes: qui si non sint solvendo, separatio bonorum impetrari potest, h. l. quaesit causa cognita, Si non novandi animo creditores ab herede stipulati sint: si fide jussores, aut usuras ab eo non acceperint: si bona hereditaria bonis heredis mix ta non sint: si quinquennium ab aditione non praeterierit, i. r. g. istud. ro. g. item quarriur. ι I. g. praeterea. ta. g.

quod dicitur. II. D. de separation. Quae tamen quinquennii praescriptio Gallorum moribus non est recepta Intra XXX. annos bonorum separationem impetrare

Iicet, teste Mornacio h. L. Ult.

creditores hereditarios adversus legatarios non habere personesem actionem, convenit: eism evidentissime lex duodecim tabularum heredes huic retriciat obnoxios. h. l. ult.

Sed Iustinianus in I. ult.g. etspraefatam.M. C. dour. delib. Creditoribus jus agendi concedit adversus legatarios &fideicommissarios, quibus heres, non deducto ante aere alieno, legata & fideicommissa praestitit. MOrnac. in h. n. l. Glossa. O Dd. in d. l. ult. c. dour. del.

582쪽

Τ 1 T. XVII.

Eae delictis defunctorum in quantum heredes con

veniantur. L. Un.

Post litis contesationem eo qui vim fecit , vel concussonem intuli , vel aliquid deliquit, defuncId, success-

res edim in solidum'. alioquin in quantum ad eos pervenit, conveniri, absolutissimi est, alieno scelereditentur. h. l. Reo delicti, poli litem cum eo contestatem mortuo, heredes ejus tenentur in solidum h. g. I. Inst. perpet. ct temp. ante litem vero contest. defuncto, in id quod ad eos pervenit . ead. l. l. I. g D.

D. de R. I. Excipitur actio vi bonorum raptorum,quam praetor in heredes non est pollicitus in id quod ad eos pervenit, quia putavit sussicere condictionem furti-Vam. l. a. g. ult. D. vi bonor. rapi. De reo criminis Publici, post litem contcstatam mortuo, dixi adiit. D. de accusat. p. 4ρρ. & ad L s . D. de R. I. Dixi, ex maleficio defuncti, heredem ejus non teneri insolidum. Si paena alicui irrogatur, receptum est commentitiojure, ne ad heredes transeat , ait Paulus in is poena. ao. D. deparn. Et tamen ex contracta defuncti, heres ejus tenetur insolidum. l. Isa. J. ult. l. I g. a. D. de R. I. Quae diversitatis ratio λ Resp. Heres personam defuncti repraesentat, non in Buctis, sed in contractibus: non in merseris, quae sunt merd personalia 1 sed in bonis, quibus ut cohaererent ea, quae alicui debentur ex ipsa rerum in

583쪽

De Constituta pecunia.

diutam a nobis hereditatem. Quod si ultra meritum nova debendi causa extiterit, ut litis contestatio, etiam poena pecuniaria debebitur ab herede, d. l. un. h. t.

Corsi μιηpecunia, est pecunia a se vel ab alio de blata , quam quis citra stipulationem se certo die soluturum promisit ac recepit. 'Aνπιφωνη ς qui

dicitur Iustiniano & Theophilo. Omni constituto dies adjicitur, vel inesse intelligitur. Sine die factum constitutum, in diem decimum collatum videtur, La I. g. r. D. h. t. EX constituto non modo in constituentem datur actio, verum etiam in heredes ejus, i. r. l. a. C. h. t. quia actio constitutae pecuniae est rei persecutoria, L ΙΙ. g. a. D. eod. dc perpetua d. l. a. Recth constituitur σω πως , verbis impersonalibus, veluti, Promittitur, constituitur, fatu fit, dabitur , numerabitur : subintelligitur enim,a me. modo hoc agatur ut pecunia constituatur. l. I. g. si quis ita interroget. D. de V. O. Opp. auth. A quando. h. t. seu, nov. II s. c. ult. Si quis diXerit , Iati ei. verbo impersonaliter prolato , non tenetur. Resp. His verbis impersonalibus futuri temporis, satust, promittetur, non potest constitui: nam cum in fu-

turum

584쪽

tiarum disserant & promissionem & obligationem, ex

praesenti statum capere non potest conventio. Effusa illa& obscura impersonalitas enecat constitutum, ait Zasius in gop. IV. de act. Iustinianus non simpliciter omnem impersonalem infirmat promissionem , neque omnem verbis futuri temporis nuncupatam, sed illam tantum, Let satis es & huic affines promistiones , id est, tales, quae in futurum conceptae, ex praesenti statum o ligationis non accipiunt, neque definiunt, quis ille futurus sit a quo promittetur, a quo satisfiet. Qui vero interroganti ita promittit, dabitur, is eX continenti facit, ut incipiat obligationis status. Si enim dabitur, quod interrogatur, utique a se dari vult. C ac. Duar. in s. D. de V. O. Zas. in d. g. de consituta.y. H. de act. Dissi Alc. a. parerg. I. . Quid sit promittam, Titium prome soluturum, an valet constitutumr Valet, L I . 6 sedes.

a. D. h. t. Nec obstare. eum qui s. g. o. eod. Si quis co stituerit, alium soluturum, non tenetur. Schneid. ind. g. de constituta. p. n. My. σμ. Mynsing. ibid. n. Dissi Duar. comm. adiit. D. de constit. pecvn. c. .

L. II. Princi Inter actionem Receptitiam 8c actionem constituta pecunia multae ac variae olim erant differentiae. EX.gr. Illa erat Civilis h.pr. haec, praetoria d. g. o. Illa, perpetua, haec in quibusdam casibus, annalis h. l. r. Per illam etiam res indebita petebatur; per hanc nonnisi debita: olim, inquam, actione quoque receptitia tenebatur, qui indebitum se soluturum recepisset: actione vero consti-

ruri qui debitum.hI. In actionem receptitiam reS Omnes

Veniebant, etiam immobiles; inconstitutoriam istae res, quae

585쪽

De constituta pecunia. 3 6 s

qGae pondere, numero, mensura constabant: s. l. Illa Argentarii tanthm tenebantur, hac, quilibet. Ita Theoplitius in g. in personam. S. Inst. de acI. Justinianus quod amplius erat in actione receptitia, id omne fere in actionem consitutae pecuniae transfudit; recepticia, quasi supervacua, cum sua auctoritate a legibus nostris recederejussa h. d. g. S. Dixi, fere. Duo enim sunt, in quibus actio constitutae pecuniae non induit naturam receptitia: hodieque enim est praetoria, d. g. 8. & nonnisi constituitur, h. pr. Verb. ita tamen, ut hoc ei imhareat, ut pro jam debito fiat constitutum. Si quis tamen sciens constituat id, quod nullo jure debet, an non donasse censetur ξ Censetur, arg. l. Campanus. I. D. deoper. liberi. L cujus per errorem. sy. D. de R. I.junct. l.

quis argentum. I s. g. sed si quidem. s. C. de donat. Diss. Joh. Fab. in d. g. de constituta. Zas ibid. n. I a. quoniam inutile constitutum sit, nulla praecedente obligatione , k n. I. Resp. Qui sciens constituit indebitum, non eX constituto obligatur, sed ex causa donationis tenetur, condictione ex lege: d. is quis argentum. Dixi- Argentarios ex consituto olim non fuise obligatos, s recte Theophilus senserit: Quo admisso, Tribonianus videtur

interprolasse l. 6. g. rationem. I. D. de edend. dc pro, recepit, reposuisse, constituit, Hotom. epit. D. h. t. n. I 2. in D.

g. I. Omnes res constitui possunt, mobiles, immobiles 3 Corporales , incorporales. Pecunia enim hic latissime accipitur. h. I. verbis: Cum etiam veteres se eunia appestatione omnes res significari definiant. Opp. l. s. D. de V. S. Pecunia significatio ad ea refertur, qua im'atrimonio sunt. Ergo non ad omnes res. Resp. Quod ustinianus ait, Veteres pecuniae appellatione omnes r

586쪽

166 Lip. IV. TIT. XVIII.

fgnificasse, id temperandum ex princ. h. l. ut omnes res, quae insipulatum deduci possunt, sign i scare voluerint: vel ex d. l. omnes res, quae in patrimonio sum. g. a. Quae argenti distractores indefense constituerint, i. e. per constitutum promiserint, ea Iustinianus jubet esse rata, prout ante in caeteris observatum, h. g. Quos argentarios vocamus, Iustinianus appellat ispe, argenti

distractores, h. L l. ult. C. depign. l. un. C. negotiat. ne mi sit. Ut Graeci, -γροπζοίας : quia argentum distrahunt, Vendunt, i. e. monetas mutant certo pretio accepto, seu

accepto collybo. Collybus est, quod pro permutatione Pecuniae, pro cambio, datur. Quid, indefense in h. gZCujacius, Giphanius, Mornacius hoc ita interpretantur , ut se non defendere , nudiaque exceptione se tueri possint. utputa, si indebitum constituerint indefense, hoc servandum esse. Donellus hanc interpretationem dicit esse ineptam: nec dubitat quin legendum sit, in ense. Ut sit sensus: Quod negotiatores & argentarii constituerint, id, ut ante, servandum esse, sed ita, si constituerint in ense, id est sine offensa legum & juris publici: ut nihil contra leges fiat&jus publicum: ut puta, si constituerint, se majores usuras legitimis solutu-rOS, non teneantur ; quia in eo Offendatur l. eos qui. asi.

g. L. C. d. usur. Verum ista lectio & interpretatio Do-nelli hanc Iustin. Constitutionem facit otiosam & inertem: aliis enim legibus de eo generaliter erat cautum. l. II. D. depact. l. 6. C. eod. l. a 7. D. de R. I. l. non

dubium. s. g. r. C. de lesb. Illud etiam quod Accursus hic notat, argentarios Sc negotiatores statuta inter se condere posse, constituendi verbo in argumentum tracto, alienum est. Don. h. in . Elega in

587쪽

ze Probationibus. scr

ganter Hilarius lib. M. de Trinitate: Intelligentia dictorum ex causis diceni es assumenda: quia non res sermoni, sed sermo rei essubjectus. L. III. Beneficium divisionis, quod epistola d. Hadriani dederat fidejussoribus & mandatoribus, Justinianus Produxit ad constitutae pecuniae reos, qui pro alio obligantur h. Si duo constituant, se eandem pecuniam soluturos, singuli quidem insolidum obligantur, sed si uterque sol i endo sit, beneficio divisionis tueri se possunt, h. l. addita aetiologia: e quitatis enim rario diversas species actionis excludere nusio modo debet. Balduinus. de jure noviss. lib. y. cujuslam hominis doctis simi laudat observationem, qui ita legi velit: aquilarem enim divisionis decies actionis excludere nusto modo

debet: ex Papiniani responso in L . D. de radus tui. Cur, inquit ille, s=ecies actionis aequitatem divisionis excludit 8 Sed utrovis modo legas, sensus est planus S: Perspicuus. Raguell. h. in .

T i T. XIX. De Probationibus. L. LD ἔ--qr, q*i pecuniam solutam es e affirmat, ejus rerprobationem praesare ribet. h. l. Pecuniam tibi credidi: fateris, sed te solvisse ais. Hoc clim

dicas, Probare debes, h. l. l. ult. desolui. Quemad

588쪽

168 Lis. IV. TIT. XIX.

modum creditor, qui condicit sive repetit pecuniam a se numeratam, probare debet, se pecuniam numerasse: sic debitor, qui allegat, se solvisse pecuniam, solutionem probare jubetur,ώ.P. Et incumbit probatio, qui dicit, La. D. h. t. sive id fiat agendo, sive excipiendo: nam &reus interdum quid dicit pro sua defensione. Atqui semper necessitas probandi incumbit illi qui agit, L --

ritu. 2 r. in . D. eod. Resp. Agit etiam reus in exceptionibus, i. r. D. de excepi. i. e. actoris partes obtinet probando. l. in exceptionibuου. ἔρ. D. h. t. ReuS exceptionem oppositam probare tenetur, h. l. I. l. ιε. h. t. Nisi forte exceptio sit mere negativa, veluti non-numeratae pecuniae; cujus Probatio a reo non exigitur, I. abseveratio. io. C. de nonnum pecvn. qua de infra.

Ex persona colligae avi vestri conveniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officu solvendosuisse ostenderitis, h. l. Tutor ex persona collegae sive contutoris sui a pnpillo conventus, audiendus est, si possit probare, collegam tempore depositi muneris tutorii fuisse sol vcndo. ead. I. l. I . C. de divi tui. tunc enim minor habet quod inertiae & ignaviae suae imputet, Cur alterum tutorem non convenerit, antequam facultatibus taberetur. d. l. t. c pupisius a . D. 'uae instaud. cred. Sed cur in specie d. l. 3. tutori eXpersona collegae sui convento

probandi necessitas injungitur, ut ostendat, collegam, quo tempore tutela abiit, fuisse solvendo p An quia . minor praesumptione adjuvatur, ut, qui nunc non est solvendo, nec praesumatur fuisse tempore finitae admi nistrationis e Sic quidem interpretes vulgo hujus rei

589쪽

rationem expedire conantur. ExIraesenti,inquiunteraesumitur inpraeteritum. Hodie tutor non est solvendo,

Ergo nec olim fuisse existimaturi Glossa in d. l. I. Bal dus, Sich. h. Inepta collectio i Quid enim in rebus humanis frequentius, quam ex beato miser, quam ut ex ampla etiam fortuna subito quis cadat Z Ita seres habet: Potest qui hodie lvendo est, ante non fuisse: Potest, qui hodie solvendo non est, ante fuisse. Vera hujus rei ratio petenda ex responso Celsi in L II. D. h. r. Nempe, inquit, probatio exigenda ab his, quorum Osscii fuit providere, ut pupilli caveretur , ejulque indemnitati consuleretur. Ex officio igitur istius rei probatio deducenda est, non praesumptioni adscribenda.

L. V. VI. VII.

Privatae Scripturae, annotationes, repertoria, rationes, pro eo qui scripsit, nullo modo probant: adeo quidem, ut nec fides habeatur, si fisci dispensator rationes confecerit, dd. o. ult. c. de conveniend. Dc. debitor. Bb. Io. nov. δ. c. I. g. r. aut si testamento quis scripserit, sibi deberi , tametsi morituri maxime credantur Vera loqui, d. l. 6. vers ejusdem Iuris. Excipiunt Interpretes & Usus. I. Privatam annotationem parentum de nativitate &statu filiorum, L Iss. l. ap. D. h. t. a. ratio

nes argentariorum ν. 3. tutorum. . mercatorum. s.

Scripturam privatam cum qua alia adminicula concurrunt. 6. Nec non eam, qua adversarius jam pro se usus est. 7. Item quae connexe tam commodum quam incommodum scribentis continet. Prax. Ferrar. tit. ι 1. glos. ao. Marant. para. o. de tesib. n. o. Sich. in I. 6. C. de M. infrum. n. δ. Zas in L I. g. editiones. D. de C ccc edend.

590쪽

crinae n. 3st. Guid. Pap. q s. . I. Moller. I. semestr. aa. Ex his exceptionibus vix unam probare possis; quippe quae aut de regula non sunt, ut prima, secunda, Aquinta, aut aperte juri Civili repugnant, ut tertia, quarta, sexta Sc septima. Temere etiam & imperite Irn

rius Authenticam quod obtinet subjecit rescripto Philippi ind. l. 6. h. t. Quae potius Diocletiani rescripto in

L I o. C. communia utriusque jud, subjicienda erat, ut ad eand. l. ostensum est. Caeterum ad illa capita hujus tituli pertinet & illa quaestio, quid de libro Publicani sit judicandum. Huic enim plenam fidem deberi scripserunt Amictus de regalib. verb. vectigalia. n. δ. Mascardus de probat. conclus. a s M. n. s s. Christinaeus adMechon. tit. 13. g. q. n. s. & alii. Contra Iason, vo s.conL. I o I. & Rebussus tract. de chirograph. ct Sched. recogn. n. ra. Privatam eam esse scripturam, nec Plenam fidem mereri. Cur enim fidem adhibeamus eorum

libro, quos audaciae & temeritatis plenos arguit JCtus in L quantae. Ia. D. de publican Θ Hic si jus Romanum spectes, non est dubitandum, rectius Iasonem & buffiim sensisse 1 nam ne fisci quidem rationibus debetur plena fides, d. l. r. h. t. d. noυ. 8. c. I. g. I. tantum

abest ut libro publicani. Verum patrocinatur audaciae publicanorum plerunque usus sori, quem cum jure Romano perperam dissentientium nonnulli confudisse videntur, Ita hoc publicanis Edictorum lege tribui vi- deo, ut si fraudem plene probare non possint, urgent, bus reum indiciis, in defectum probationis juramentum eis deferatur: Quod a jure communi prorsusalie- dum deprehenditur. Neque enim delicta jurejura do accusatoris, sed legitimis probationibus ostendenda sunt, L ult. h.L LEX.

SEARCH

MENU NAVIGATION