JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tissimo. Dispari fato exceptum S. Sophiae Templum

Constantinopolitanum, ingens & mirabile supra caeteras orbis ingeniosas moles, quod CHRIsTO Domino, qui la&vera Sophia est, sacraverat Iustinianus noster. Mosquaeam Regiam hodie nuncupant et mutato S. Sothiae nomine, conversoque ad impuritates Mahummodicas Christiano ministerio. Licere equidem Orthodoxis Principibus, ordiniabus, Provinciarumque Rectoribus aliquam saltem eo. rum bonorum , quae idololatricis quondam ministeris inaservierunt, partem honestis ac licitis Reipublicae usibus addicere, si utilitas atque necessitas id exigat, viri docti libris editis planum fecerunt. Exercuit imprimis haec arena Clarist. vicinae Academiae Professorem in libro de Bonis vulgo Ecclesiasticis dictis. s. INam si eorum bona diripuerint , mn easti quae ab Ierint,sed convicti, in duplum quae rapuerint, resiluere,compellentur G.h. . Actio vi bonorum raptorum regulariter est in quadruplum, ptarit.Inst. de vi bonor. rapti Singulari casu competit in duplum, confectum ex re&poena, puta cum Christianusjudaeo vel pagano rem eripuit. d. f. Sed datur perpetuo in duplum, ut credi parestin hujus moderationis pensandae gratia. Leniorem dupli poenam actionis perpetuitate castigari, consentaneum. Qu0modo leniore poena temporali affectoreo ex causa criminis famosi. nimia sententiae lenitas corrigitur immortalitate infamiae, i. quid ergo. II. g. pen. D. de his qui not. in m. i. ordine. I s. D. ad muricip. g. C. Ex quib. ωου. issem. irros.

62쪽

his qui ad Ecclesiam confugiunt , vel ibi exclamant,

ω ne quis ab Ecclesia extrahatur. i. Λ d Ecelasiarum Privilegia hoc etiam pertinet,

A vit pmsidium & securitatem tribuant his , qui ad eas confugerint metus causis, sive ob reatum, sive ob debita publica, vel privata. Vis asyli haec est, ut inde inviti non extrahantur,i I. Oret. h. 3.sedisti sancti reverentia ct intercessione defendantur, ut ex concilio Arausaco I. relatum estis. eos qui. distin E. O. poena legis Juliae Majestatis in eum constituta, qui conrugientem ad Ecclesiam inde abstraXerit , t. a. h. n. t Dictum est Abiam a particula privativa, α&verbo re in s. e. traho, quasi, Agyrum, & mutato ν in t Asium, auctore Servio in lib. δ. e meid. Virgil. cujus meminere Cateli. Cotta dictione Aolun & Lud.Vives lib. I. - . Ain. de Ωvit. Dei,c.s . Quid igitur, si quisjudicio cum iis qui ad aedem sacram confugerunt, experiri velity Resp. Aut civile judicium id est, aut criminale. Si civile, vocari in jus possunt, & per se, aut per procuratorem causam agere: vocari, inquam, non rapi: &si venerint , aut miserint procuratorem, in condemnatos fit executio, judiciorum moressiatvriure asyli. Sirec venerint,nec mis rint procuratorem, ob contumaciam si misso in posses.sonem bonorum, secundum ea quae constituuntur in cis V . rinc. g. r. Oseqq. h. t. quae hunc ordinem constituit,sive confuga ille fuerit privatus, sive publicus debitor, nec pro eo vult episcopum vel o conomum conveniri. In musa tamen tributorum debitoribus non servatur jus a& pro eis Oeconomi vel defetiseres ecclesiae te hem

tura

63쪽

Lip. I. TIT. XII.

tur, nisi eos exhibuerint, nav. anc. g. g. r. ct edicto II. Si judicium est criminale non praestatur jus asyli, v. c. sicariis, adulteris, raptoribus virginum, d. v. II. r. addita ratione, quod iu'ocentes asyla tueantur, non

Pontificii in asylis quoque constituendis immodici fuerunt. Nam cum Caesares Ecclesiis jus asyli dedissent, id est, oratorio, & quod inter oratorium leextremas fores ecclesin spatii interjacet, L 3. pr.hs. Pontificii eandem immunitatem aedibus quoque Episcopi

tribuerunt e. id conclituimus. II. quaest. . Ei cum Caesares exclusissent ab hoc beneficio eos, qui armati ingressi ecclesiam sunt, admonitique a Clericis, deponere arma noluerunt,item homicidas,adulteros,virginum raptores, in V. ι Pontifim sontra etiam graviorum criminum reos ab Ecclasia abstrabi vetant , exceptis publicis latronibus , & nocturnis populatoribus agrorum , nec- non illis, qui in ipsis ecclesiis, earumve coemiteriis deliquerintc. inter alia. 6. O c. ult. extra, de immunit. ecbles d. G1d constitavimus. Ip. quas φ. Hic nemo non videt, de imis munitate ecclesiuum rectius civili qukm Pontificiojure cylitum esse. Pran. Papiens ιit . forma inquisition. Alc. s. Parer. 6. Coras s. m. a 3. nam Sacrae leges vel ab ipso altari vi facta graviorum criminum reos abripi ju

tis urbibus sex, tribus cis, tribus uis Iordanem sibi vitaeque suae .consulebant . qudortuito, aut imprudenter homicidium fecissent: puta uianu fugiente ferro, ut ad Log, 1ρ. Peiu. Onhelosius, Chaldaeus interpres dixit, quem etiam Hieronrmus tequitur: sicut io noliris actionibus

64쪽

m bis sui ad Ecclesam consi iunt, in. 49

nibus apud Ciceronemni Topicis, Si telum manu fugit an os quam jecit: quod imitatus August. de libero arbitrio. cui, inquit, invito atque imprudenti telum manu fugit. Sunt porro nonnulli qui jus asyli etiam Scholis, castris, foro tribuunt, ut Doctores, Scholares, Advocati, milites in eis capi non possint: sed tam absurdi sunt, ut ne refutari quidem mereantur.3. Quod autem dixi, Pontificios etiam graviorum criminum reis asyla aperire, & Ecclesiarum immunitate tueri, id quoque paganismum sapit: nam ut AE milius Probus auctor est, olim apud Lacedaemonios Palladis templum tantae fuit dignationis, ut capitalem fraudem ausi, aut pecunia judicati, qui isthuc confugissent, noxa Pecuniaque solverentur. Quod item Pergami in Asia receptum erat, si quis ad AEsculapii aedem confugisset.

Traditum etiam est, Orestem matre necata, cum a tribus furiis infestaretiit, in templum Apollinis confugisse, nec ausas infredi Eumenidas, sed expectasse dumi exiret. Hinc Virgilius lib. . taeidos e

Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes Armatam facibus matrem ct serpentibus atris

Cum fugit, ultricesque sedent in limise duae.

. Video qui reo criminis parcendum existimant, si Judaeus is sit, vel Paganus, S post admissum crimen ad

sacra nostra transeat. Glossa in c. quod autem, Ia. Verbo poenitentis, q. I. Farinac. quaest. y I. n. r . COVarruv. a. resol. I o. n. U. Clar. g.sin. q. in . Vocant ad

suffragium Impp. Arcadium & Honorium in l. r. h. t. ubi negant immunitatem ei, qui simulat se Christianae legi velle conjungi: concedunt ergo illi qui ex animo idololatriam Paganam eierat. Verumςa ipsa constitu-G tro

65쪽

Cio contrariuna evincit: nempe non solam Christianilini Professionem poenae subducere, sed ut poenam eviteri ad Ecclesiam quoque tanquam ad asylum confugiendum esse. Vetat autem recipi eos, qui siesulant Christianae religionis professionem, antequam demonstrate ilia entia fuerint purgati. . Facit i. r. f. I. D. d. parmIn poenis infligendis spectatur tempus admissi. Distinguit Tuldenus in tit. c. dejudae. n. δ. . Moribus hodiernis Ecclesiae non gaudent iure

asylorum , Bugnon. tract. de legib. abrog. lib. I. art. I s. Ranchin .Ferrer. not. ad deeVIa I. Guilonis Papis. Clar.' g. . ρ Q. Io. n. I. Autumn. Ant. Faber, Mornac. h. Gothost. not. ad h. n. tit. Recte. Valde enim illos imeptire, qui secretam nestio quam sanctitatem templis assingunc, plenE planeque ostendunt Calvinus lib. 9. Institui. c.xx.sere. I o. AmeZim iom. a. Bellar m.enerv. tib. f. c. r. qisas. s. s. qq. Rivetus tom. a. advers. Ba Gm. qu. I. Fr. Junius contra Bellarminum dissutans de

De His qui in Ecclesiis manumittuntur op m ac justam libertatem tribuit servi,

manumissio, quae sit in Ecclesii, teste popu- lo & signatore episcopo. Notat Cujacius , ad tit. Ins. delibertis. . Aureliae pro valvis majoris e clesiae in lapidem incisam esse manumissionem hujusmodi : Ex beneficis m. factus est liber Lemberim , teste hac sancta Ecclesiά. Qui manumittendi modus in Ecclesia, a Constantino M. surrogatus est in locum ma

66쪽

De His qui in Ecclesiis manu mire nigr. 34

numissionis quae fiebat Censu, cum servus Romae jussu

domini inter cives Romanos censum profitebatur. VApian. infragm. tit. I. Constantini ea de re extat gemina constitutio in I. r. ct a. h. s. 6c in I. a. solemnitates δε- cursas intelligit, comitiorum & census, tum morum obsoletorum, ut hoc explicat Hotomannus comm. ad Lisit. de libertin. nam & requiritur ut hoc fiat subadspecta plebis, d. l. r. quae quasi veterem populum Romanum repraesentet. Possint 8c intelligi solemnitates' apud magistratum adhiberi solitae, cujus vice fungatur antistes, i. e. Episcopus, quo praesente eam manumissi hem Constantinus vult fieri. Et hinc apud C timansit. 1. Pro, censu, nominatur Ecclesia, his verbis; cives Aomam sunt qui his modis, id es, tes amento, aut in eccle-sa, aut anre confutemfuerint manumisii: quem locum interpolatum, Se ad mores illius seculi ab aliquo insexum esse oportet :, quid enim Ca)o, homini Ethnico celsis nomenὸ Aut non vetus ille, sed recentior de posterior Cajus fuerit, ut existimant Baro ad tit. Inst. quib. Mod. Du pare. pol.sis. Sc Hotomannus ad d. t. de liberim. a. Non utimur hoc titulo hodie, quia servitutes Mmanumissiones sunt sublatae. Bugnon. lib. 8 . . leg. abn catar. ara. Dixi ad c quod attinet. Ia . D. de A. I.

I. V Mer aequitatem jusque interpositam interpretatis. dem nobis solis ct oportet oe licet inflicere. l. i. h. LPer jus simpliciter hic positum intelligitur juvyrictum, ut & ini. nulla δῆ. D. de legib. t. Fis . si δή f.

67쪽

de ino cisb. D. depact. In consimi aequitatis & stricti juris, interpretandi arbitrium est penes solum Principem : qui jus Strictiim aequitatis temperamento mode- rari potest, h. l. r. Opp. Non seius Princeps, sed quinqujs in aliqua causa sedet judex , majorem aequitatis quam ' stricti juris rationem habere debet, te piacuit: s

C. dejudic. Resp. Si inter verba legis, ejusque senten- 'tiam optime conveniat, sit autem praedurum quod 'ea lege cautum, tunc solius Principis est, inter jus de aequitatem inspicere, de abrogato jure , aliud in ejus locum 'surrogare, quod asquius sit & benignius d. l. r. l. p. GL Sic in L pro 'exit Ia. g. r. D. qui ct a quib. manum. tib mulier adulterii suspecta, ne eum quidem servum manumittere potest , qtu extra ministerium ejus fuit, in

agro, vel provincia : ubi JCtus ait, id quidem esse δε rum, sed legem ita egescriptam. Quam l egis, d uritiem e

asperitatem mitigarunt ac emendarunt Impp. in L in adulterii. Ra. C. ad L. Iul. de adult. . Si vero aliud verba

legis velint, aliud mens & sententia, tunc judex quivis alius spectare magis aequitatem debet, quam strimim jus, da I. l. . g. I . D. de eo quod cert. loc. Tunc sece nendum ra i , Dra τῆς διαμοις mentemque ac scopum Legislitoris intueri par est: non sophismata, non tricas & verborum aucupia. Sic concilianda I. I. h. chim d. l. placuit. JAlii ad asylum distinctionis inter aequitatem scriptam S nonscriptam confugiunt, utJoh. dendorpius libello de jure ct aequitate, Cantiuncula lib. de sic. jud. Myns. si . ob σ3. Melch. Κlingius in orationib. . inittenbergensib . Sed quid securitatis isthic habeant hi confugae, videbimus infra in iis: de judic. Illi sane perniciose errant, qui ex da. I. h. I. inferunt: Supremas Curias ex bono de aequo judicare poster inse-

68쪽

riores secundum leges judicare debere. Cui errori causam dedisse videtur Irnerius, qui in Auth. hodie. eoAexistimat, novissimo jure minores quidem judices in leges jurare: majores autem se facturos, quod justius &melius vi stim fuerit. Verum secorditer illam Auth: ex

nov. δ. in . vers ct aquis in causis. ct nov. II. g. I. compilatam esse, Ollendi in Error ib. nerian. posit.

a. A rex relationibus judicum in priatis no ri audis rium introducto, negotio saluimuου, nec generalia jura snt, sed leges faciant his duntaxat negotiis, pro quibus fuerint promulgata a. a. pr. h. st Sententiae definiti vae a Principuin negotio singulari dictae, non habent vim legum generalium, h. L a. Vehementer obstat L ult. pr. h. a.

Quod Princeps super negotio singulari inter litigat

res, cognitionaliter, κῶα L min, utraque parte praese nie

decrevit , in aliis similibuscausis vim & essectum habet legis generalis. ead. Dult. O l. I. D. de constit . princip. g. sed se quod. 6. IV. de jur. nai. gent. ct civ. Glosa, Cynus, Bariolus distinguimi inter sententias, quae in Corpore juris sint inclusae, d. l. . 6c quae non sint, d. La. Insulsa distinctios Antonius Vacca in d. l. I. de constito

Princ. putat, modestiae causa vetuisse Theodosium inda. a. ne quaevis sententiae generalium legum vim haberent. , Sed ita stultitiae, . aut certe insignis. cordiae postulandi forent Compilatores, qui sub unum titulum pugnantes retulerint Constitutiones. . A vero propius forsan abesse videtur, si dicamus, Theodosium in dit a. loqui de sententiis, quae in Consistorio Principis ad relationem aut consultationem judicum a Principe feruntur, quarum alia non immerito atque diversa putanda ratio,iquam illarum sententiarum, quas ipse Prin'

69쪽

ceps de causa cognostens pronuntiat: quod veteres Imperatores in more habuerunt, ut de Julio Caesare t statur Suetonius e. I. de Augusto, c. II. de Ct udio . rs. de Hadriano & Severo Spartianus, & de M. Antonino Capitolinus in vita eri. De Interlocutionibus Principis videamus, an habeant vim legis

Negatur in l. s. h. t. his verbis: Intolocutionibus quaου inino negotio judicantes protulimuου, non in commune praejudieantibus. Adversatur I i. g, r. D, d. t. de consit. princictuodcunque de plano interlocutus es Princeps, legem esse consat. Hotom annus a. obf. - . verba ae l. I. Vel de plam tuter locutus est , tollenda esse cen set, propterea, inquit, quod interlocutiones qua aliquo in negotio proferuntur, ne- vim obtinent. l. 3. c. de legib. neque rei judicatae. I.,nterlocutio. Ist. C. Exquib. Dirrig. infam. l. quid ergo. II. g. quantum. o. D. Vacca hic iterum modestiam Theodosiii commendat. Aliter Cujac. Raguell. h. Bachov. comm. ad d. tit. D. de constitui. princ. Dixitari.

Exerc. ad Pand. p. as.

3. Digna Mox es Majemo regnantis, legibin alligatum se profiteri P rincipem, ι M. h. t. Quaeritur, An Princeps sit solutus legibus t Quam quaestionem de legibus Civili intelligendam esse, ultro manifestum est: nam quin naturae & juris gentium legibus obnoxius sit Princeps , ἀναριφιιτ τέον, quandoquidem hae non tam Reipublicae quam humano generi sunt latae, adeoque Princeps, qua homo illis obstringitur. Caeterum Lex Regia, cujus mentio in d. l. r. sed 3.sed st quod. Principem solvit legibus Civilibus i. Princeps. yr. D. de lesb. cui se sagatur locus Dionis lib. LIII. ubi hac praerogati-- va Principes uti scribit, ut Legibus sint soluti, ως Alοι τάλαὶ γα κμοιῶ λψa, ficus i a verba Laona loquuntur: '. quod

70쪽

quod sane arguit verba certae legis, quam etiam Sena' tusConsultum secutum esse, 6 idem tributum sit Au gusto,auctor modo laudatus memorat eodem libro. Princeps igitur, utpote legibus civilibus solutus, adire hereditatem potest uer procuratorem, II . g. . D. de Umgro.

cur. Cae . Potest donare uxori suae, L donationes quas. a F.

Q de donat. int. vir. ct u e. & sllofamilias arg. 6 d. LDonando alii, excedere potest quingentos solidos, et- iamsi eam donationem non insinuaverit, L s . in .pr. C. de donat. Testamentum Principis valet, licet non sit factum legitimE, adhibitis solennitatibus. omnia um. Ist. C. dessam. Ita tape e venit, ut quod est legi. timum, non sat legitime o die conver , quod legitimis fit, non sit legitimum. e. ιr. extra, tu lusint legit Contra legibus civilibus alligatos se ipsi Imperatores profitentur, d.L digna vox. o. Quae d uo, Solutum esse le- . obur j dc, alligaetum esse iisdem, sunt antitheta. Quibus conciliandis quatuor video adhiberi distinctiones. I. inter virtutem legum dirigentem & cogentem, sive, ut loquuntur, inter vim direntivam & coactivam. II. inter leges qua adhuc vigent, dc leges refigendas, evidente Publici status utilitate invitante. III. inter potestatem Principis ordinariam & extraordinariam. IV. ex Peripateticae familiae Patre Aristotele s. Politici Io. inter Regnum Legitimum &-Verum tres distinctiones priores petunt το e. αρχῆ . nam de vi legum dirigente, de legibus vigentibus, es de potestate Princi pis Ordinariae it quaestio. . Quartam quod attinet, locus Aristotelis hinc es alienior: Regni enim legitimi speciem facit Regnum Spartanum: quo, pacata Republic Rex haut paulo majorem habebat potestatem, quam privatus, ut testatur Xenophon de Republ. Spartan. De vero

SEARCH

MENU NAVIGATION