JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

De Fide Instrumentorum in. 6 II

illam provinciam, curaturos, ut apud praesidem ejus provinciae, vel defensores civitatis testes interrogentur& examinentur: quibus rite interrogatis & eXaminatis, res, id est, testimonia recepta, seu acta, in quae testimonia relata sunt, ad judicem causae Iustinianus referri jubet, h. l. l. id. O l. s quando. ip C. de testis. At in causis criminalibus Justinianus testes, in alia degentes provincia, omnimodo in conspectum judicis, qui de crimine cognoscit, prodire, & ab eodem interrogari

vult, auth. apud eloquentissimum. h. t. nov. so. c. s. Sed

quomodo judex testes, alienae jurisdictioni subjectos coget 8 Atqui extra territorium jus dicenti impune non Paretur, cult. D. de juri . Resp. Judex quaestionis criminalis, publicas literas ad iudicem, cujus jurisdictioni testes subsunt, mittet, &occasione mittendi eX- posita, petet, ut pro sua jurisdictione testes ad se mittat: quibus literis acceptis, judex loci parere jubetur, non propter jurisdictionem judicis petentis, par enim in parem non habet imperium, L . D. de recepi. arb. l. ille quo II. g. 4. D. de Sta Trebell. sed propter constitutionem Iustiniani, quae parendi nec ellitatem imponit,

nov. Is . c. s. auth. Si vero. C. ad L. Iul. de adult. Hodie ipsos judices, quibus notio criminis competit, in rem praesentem fere commeare videmus, & per se audire testes necessarios. Saepe de ipsi Senatores in alias eXeunt provincias, ut in re capitali inquirant, elogiaque, seu notarias informationes dicimus) conscribant.

Morn. h. Quid si quaeratur de instrumento prolato, cui fides sit facienda in aliena Provincia Idem hic Iustinianus constituit, quod supra de testibus, in causis Civilibus. Nempe, permitti vult litigatoribus, ut in pro-H h h li 1 vin-

632쪽

vinciam eant, ibique de fide instrumenti cognoscatur,& quod compertum fuerit, in acta relatum, ad judicem causae, qui litigatores in provinciam dimiserat, referri

Praecipit. h. n. r I. cui quaestioni tum maxime locus

est, cum instrumentum in judicio prolatum, a Tabel. lione confectum in aliena provincia, ab eo autem scriptum esse adversarius negat. Don. h. n. .L. XIX.

In Praestatione redituum M usurarum, & generaliter in omnibuspraestationibus annuis,consultum est domino fundi, cui pensionem solvit colonus, vel creditori, cui usuram solvit debitor, ut , eum dominus apocham dedit colono, creditor debitori, antapocham a colono vel debitore petat: quam petitam colonus vel debitor reddere, id est, dare, praestare tenetur, h. l. Apocha est scriptura qua creditor profitetur, pecuniam sibi a debitore esse solutam. l. rp. g. I. D. de acceptit. dicta ria recipiendo. Antapocha est scriptura, qua debitor se pecuniam debitam creditori persolvisse testatur. Iuasi mutua ct contraria apocha: GalliS, eontre- quislance, ct double quislance. Antapochae formula haec est: L . Titius fateor, me cho Seis anno illi, die illa, tot solvit annui reditus nomine , quem ei debeo obfundum illam, vel tot usurarum nomine ob creditam mihi pecuniam. Est etiam loco Antapochae, exemplum apochae subscriptum a debitore, & creditori datum, h. l. vers. quod rosecantes. Cur autem consultum, a colono vel debitore Postere Antapocham ρ Propter periculum inficiationis, quod imminet domino adversus colonum, vel creditori

adversus debitorem, haprine. Fieri enim potest Pr

633쪽

cedente tempore, ut colonus se gerat pro domino, ac verum fundi dominum, dominum esse neget: accidere etiam potest, ut debitor olim eludat creditorem, Opposita praescriptione XXX. annorum et, quae praescriptio hic . dicitur temporalis, quia ex temporis decursu ac quiritur. Huic periculo evitando Iustinianus suadet, exigi antapocham. nam solutio pensionum vel usurarum, quam dominus vel creditor per antapocham pro baturus est, interrumpit Praescriptionem 3 o. annorum. I. cum notismi: T. g. pen. c. de prascr. Io. ann. Itaque Graeci ad h. l. 2ωκέα ι τὸν τυα--'μοι ἡ τῖ τήκου κα--σολη : Uurae depensio discindit triginta annorum lapsum. Si tamen dominus vel creditor antapocham petere neglexerint, hic neglectus nihil eis nocet, h. L in . aliis enim modis probare possunt. reditus vel usuras sibi esse

solutas. L. Comparationes. 2 O.

Fides instrumenti prolati, quod ab adversario scriptum esse dicitur, is autem a se scriptum esse negat, probatur vel testibus, vel comparatione literarum, ut dictum supra. Finge: Tecum ago ex tuo chirographo: negas te scripsisse: ex aliarum literarum, quas a te scriptas esse constat, comparatione, isti chirographo, quod te eXarasse negas, acquiretur fides: ut ex literarum similitudine arguatur, tuam esse manum , tuam scripturam, de qua nunc quaeritur h. l. Sed periculosum est statuere, ex sola literarum collatione instrumento adjici fidem . quia fieri potest, ut literae, quae proferuntur, sint plane similes, & tamen ab alio sint eXaratae, quo

634쪽

LIB. IV. ΤIT. XXI.

latores. Rursus, fieri potest, ut literae quae proferuntur, sint dissimiles, & tamen sint ejusdem auctoris: quia

multa sunt, quae mutationem manus scripturae adferre solent, ut valetudo & morbus, ut senectus, charta diversa,diversum atramentum , calamus male attemporatus, temporis opportunitas aut dissicultra,vid.=ωρ. I. inpraefat. Lasi. g. II. D. de cond. ind. Quamobrem visum est juris conditoribus, comparationis literarum probationem non esse recipiendam, nisi certis conditionibus e puta, ut qui literarum comparationem urgent, literasque conferunt, jurent de calumnia, h. l. vers

omnes autem. d. nov. 73. c. I. princ. ut literarum com

paratio fiat ex instrumentis publicis h. l. princ. vel eX instrumentis privatis, quae trium testium quorum duo saltem manum suam agnoscant, aut, si eam inficientur, Propriae manus collatione convincanturo subscriptione sunt munitae, h. l. vers ideoque sancimuου. Ex privato instrumento, quod non habet trium testium subscriptionem, literarum comparatio institui non potest: quod adeo Verum, ut nec tunc eX eo comparatio duci possit, quamvis actor in semetipsum id proferat h. l. vers. ct tunc. Cui constitutioniIustinianus duas addit excepti

neS nov. st .c. a. auth. ad haec. C. h. t. Una est, si adversarius instrumento privato, trium testium subscriptionem non habente, utatur: quod accidit in hujusmodi specie: Quidam petit a me decem ex causavenditionis: prolato instrumento emptionis inter nos contractae, quod ab eo scriptum est, a me autem subscriptum esse dicit. Ego, mutua petitione instituta, peto ab eo decem ex mutuo; prolato ejus chirographo; quod is a se scriptum cse negat. Hic siet literarum comparatio ex illo instru

mento

635쪽

we Fide Instrumentarum, in. 6 IF

mento emptionis, quod tamen nullas testium subscriptiones habet: nempe quia adversarius meus eo instrumento utitur, d. nov. p. d. auth. ad Me. Altera exceptio est, Si instrumentum privatum, non habens subscriptionem trium testium, proferatur ex archivo publico, ex chartophylacio, ead. nov. p. s d. auth. ad

hae. Sed hic etiam opus est testimonio ej us, qui archivo praeest. Vid. Salic. Donetl. Ragueli. Mornac. Giph. h.

3Io. Gudelin. 4. dour. novisi. Ir. Non semper tamen collatione literarum opus est, sed& arte prudentiaque judicis fides tabularum adstrui potest: Illa nimirum, qua in Gallia Senatores a Rege delecti, in interrogando majestatis reo Bironio usi sunt. Commentariorum enim, quibus hostilia cum Sabaudo consilia communicaverat , quastior folia integra, unum post alterum obtulerunt: quare factum, ut cum primum & tertium agnovisset, secundum inficiatus esset, quia postrema verba secundi cum primis tertii cohaerebant, convictus

sit utrumque scripsisse. Thuan. hisor . 1 a J. L. Cum quidam. Pen. Instrumentum, cujus fidem semel judici fecit litigator , adversarius improbare & impugnare non potest, neque petere, ut id in judicio denuo proferatur. Nisi illud instrumentum adversarius falsi convincere sit paratus, idque jurejurando testetur, seque in crimen inscribat, h. l. Duo ergo Iustinianus exigit ab adversario, qui instrumentum in judicio semel prolatum & approbatum, iterum, causa nondum plane finita, proferri postulat. ut juret de calumnia, se non calumniandi animo

636쪽

616 LIB. IV. Ti T. XXI.

animo novam instrumenti editionem petere, sed quod existimet, se illud falsi coarguere posse, h. l. vers sanciamus. Dices: de calumnia jurari in causis civilibus, i. a. g. r. C. dejurejur.propi. cac praest. non in Criminalibus. non in accusatione falsi. Resp. Qui instrumentum iterum exhiberi petit, jurat de calumnia, ante institutam accusationem falsi, h. l. Giph. h. Diff. Accusi. ibid. Alterum quod exigitur ab adversario est , ut se inscribat in crimen, i. poenam talionis, h. l. Praestito jurejurando,& inscriptione in crimen facta, instrumenturi iterum Omnino proferendum est. Nisi qui repetita vice id proferre debuit, casu fortuito deperditum dicat, juratus. h. l. vers. autem dicat. In quies : Alleganti casum fortuitum non credi, nisi probet casum: nulla jurandi necessitate imposita l. screditor. s. C. de pign. a I. Resp. Qui instrumentum deperditum dicit, jurejurando adigitur, non probationis causa, sed sui purgandi gratia. Don. h. Quid si jurare detrectet Tunc instrumentum illud nullam vim habebit adversus eum, contra quem Prolatum erat. h. l. vers. quodsi praedictum. Caeterum, iterata instrumenti editio rectis petitur, lite adhuc pendente, ut dixi. Secus enim est lata sententia. quae neque appellatione, vel revisione, neque Supplicatione, neque remedio restitutionis in integrum est suspensa , h. l. vers. eandem. & vers. si enim jam. L. Ult. Regulariter nemo mihi instrumenta sua cogitur edere adversus se ipsum : cogitur adversus alium actione infamim, si editio mihi prodesse possit, & nihil noceat cdenti: scilicet meis sumptibus, h. l. quae Graeca est

637쪽

plus voler ρ quod agitur quam quod Sci ci

Iustiniani conssilutio, restituta a Ct acto 1 o. ob . r. Excipitur fiscus, adversus quem a nemine instrumenta vel acta edi oportet ,s in fraudem. s. g. ne . s. D. de jur. si . Excipiuntur etiam amnes & cognati, quoniam & in eos inviti testimonium non dicunt, h. l. T 1 T. XXII.

Flus Ἐalere quod agitur quam qued ,

similate concipitur. .

L. I. IN Ontractibus rei veritas potius quam seriptura perspicηdebet, h. l. In contractibus, in judiciis, intestamentis plus valet veritas rei gestae, quam quod scriptura simulate licet ex sententia contrahentium interpolata conceptum est, h. l. l. a. l. . se tot. h. tit. 6. g. I. D. de contrah. empl. l. quoties. p. g. a. ct seq.D. de hered. insit. l. d. g. i.D. de Uf. 8ras l. a. C. de emanc. lib. Si, inquam,aliud actum Segestum sit, aliud scriptum Vel errore , vel per simulationem, probato eo quod gestum est , plus vaset veritas quam scriptura. Resgsa potior, quam scriptura habetur , ait Diocl. in l. 6. C. se quis alteri vel bi. Exempli gratia: Fundus emintus est: placuit contrahenribus, in instrumento scribi, fundum donatum esse. Donatio non erit, sed emptio, quae revera gesta est, h. l. Opp. Conventioni contrahentium standum est, i. i. D. depact. Resp. Non hoc inter contrahentes convenit, ut instrumento staretur, sed ut, quod gestum est , tegeretur & dissimularetur.

638쪽

Opp. l. antiqua. a s. pr. c. ad M. Vellei. Mulier dixit in instrumento publice confecto, se pecuniam accepisse a Titio, ut pro eo sponderet: placet, ei confessioni&scripturae stari, etiam si nihil se accepisse iam dicat. Resp. Hoc ideo, quia mulier contrarium probare non potest. Negat jam se accepisse pecuniam: cujus simplicis negationis non est probatio. La . seupra deprobat. Quod dicitur, veritatem potius inspiciendam, sic accipiendum , si veritas probetur. Opp. LFalii. I p. in M. D. de usu es usust. leg. Interdum in testamentis plus scriptura valet, quam quod actum es. Resp. Hoc quoque tunc locum habet, cum doceri non potest, testatorem aliud sensisse quam verba exprimunt. Roger. laudatus Accursio, h. Don. Sichard. h. n. a. Raguell. in L 3. C. de liber. praeter. Illud hic monendi sumus, quod dicitur , plus valere quod gestum est, quam quod scriptum, non simpliciter verum esse, sed hactenus, si sine scripto valere potuisset: nam quod per

se, sine instrumento non valet, id multo minus valebit , etsi simulato instrumento aliud scriptum sit. I. I. C.

de condict. obturp. caus. Quibus autem argumentis, conjecturis & indiciis probetur conua tus smulatus, vid. Fabrum ad h. tit. de . r. Tulden. h. n. . ct seqq.L. III. Emptione pignoris ea a facta,non quo criptum,sed quod

gestum est , inficitur, h. l. Accursius & Sichardus hanc Impp. Diocletiani & Maximiani constitutionem de emptione in fraudem legum facta conceptam rati, speciem ejus posuerunt de pignorum lege commissoria. Mater hac enim pactio commissoria nondum fuerat legibus

639쪽

Plus valere quod agitur quam quod e c. 6 r '

vetita. Mala etiam Donellus ejusd. l. speciem ponit de fructibus rei pignoratae acquirendis in fraudem constitutionum, quae usuris modum imponunt: nihil enim in fraudem earum fit, si convenerit, ut vice usurarum fructus fundi oppignerati cedant lucro creditoris e quae conventio αν πηας appellatur, L δ δ. g. r. D. depignor. l. l . l. II. c. de usur. Commodiorem hujus i. speciem tradit Cujacius ιε. ob . 26. exl. ult. ct L seq. D. de distract. pign. Re eadem tribus creditoribus in solidum diversis contractibus obligata, si secundus creβitor, cui in eo pignore praeferebatur primus, id ut obtineret, &servaret sibi, emerit a primo et huic osserendae pecuniae debitae tertio creditori jus potestasque est, quia non tam acquirendi dominii, quam servandi sui pignoris causa secundus creditor pignus emisse intelligitur, ut l. a. eod. Atque ita non quod scriptum, sed quod gestum est, inspicitur. Emptori nemo habet lus pretii onerendi l. a. C. de repud. hereae L. Ult.

In specie hujus L nimia facilitate Victor instrumento non lecto subscripsisse proponitur: quod omnes fere

Principes hodie facere, ait Sichardus comm. ad h. l. Damnaturque aliunde ille mos Carini, etiam Impera toris, qui manu vicaria in subscribendo usus fertur. Fastidium subscribendi tantum habuit, inquit Vopiscus in ejus vita, ut impurum quendam, cum quo meridie semper jocabatur, ad subscribendum poneret, quem objurgabar 89runque, gnod bene suam imitaretur manum.

640쪽

62o L et B. IV. T 1 T. X XIII. T i T. XXIII.

De Commodato. L. LCommodatarius non praestat casum fortGitum,

vim majorem, veluti incendium, ruinam, naufragium, vim latronum, hostium incursionem, vel aliud damnum fatale. Res commodata perit commodatori, non commodatario h. l. I. s. g. s. D. h. t. Quae certis

sima est juris Romani doctrina: a qua , peculiari quadam haeres, recedit Mornacius in observation. ad h. l. Iniquum, inquit, mihi semper visum est, ut qui amici officium in commodando praesitit, damnum sentiar, quod alias, si nihil commodasset, passurus non erat, eX Is servus. sit. 3. . D. desuri. At, inquam, cum dominium rei commodatae penes commodantem manserit, res autem Pereat suo domino, L spignus. p. c. depen. act. dc in potestate domini fuerit, rem non commodare, atque eo amplius indemnitatem sibi pacisci potuerit, non video, quid iniquitatis habeat hoc caput Iuris Civilis. Tribus tamen casibus A commodatario praestatur casus fortuitur: si culpa sua causam dederit casui, d. l. s. g. U. L contractus. a I. D. de R. L g. item is. a. Inst. de oblig. qua re contrah. Si rem aestimatam acceperit ea lege, ut aut rem commodatam, aut ejus aestimationem restitueret, d. l. s. g. eis fortὸ. s. l. I. g. ult. D. de aestimat. Si periculum in L receperit, h. n. l. I. d. l. coutractus. a 3. Qua occasione quaero, An, qui casum fortuitum inse

SEARCH

MENU NAVIGATION