장음표시 사용
611쪽
deantur esse mentiti. Don. Hoto m. h. Sed moribus hodiernis etiam post dictum testimonium jurare possunt
testes,dum modo id fiat in continenti, Tulden. Groene . h. Gail. 1. obf. Io ι. n. p. Myns o. obf. 7 . Gor. adversar. iract. M. g. aa. Sand. defud. Gela. tr. 3. c. . n. 1 . Se
cunda parte h. l. praecipitur, intesιbm honestioribm hi beatur fides. Ab uno litigatorum producti testes dicunt aliquid: adversae partis testes aliud vel contrarium dicunt. Quibus potius habenda fidesὶ Dignioribus quam humilioribus , h. l. I. ob carmen. ιδ. g. ult. D. h. t. Quid si ab una parte plures sint testes, ab altera, pauciores sed majoris dignitatis M aues oritatis ρ Etiam hic plus honestas& auctoritas valebit quam numerus. ha Don.
h. nisi caeterorum longe exuperet numerus. Bart. MOrnac. h. Tertia parte h. l. testimonium unius rejicitur. Unus, etiamsi praeclarae Curiae honore praefulgeat, audiendus non est. h. l. f. r. l. maritin. ao. D. de rauaest.
Quae definitio tam in causis civilibus locum habet, quam in criminalibus. Deut. XVII. v. o. ct cap. XIX. v. as. Itaque valde laudanda viri excellentissimi in Scaevolae modestia, qui testis in reum productus, cum id respondisset , quod salutem periclitantis magnoperhlaesurum videbatur, discedens adjecit, ita sibi credi oportere, si & alii idem affirmassent: quoniam unius testimonio credere, res esset pessimi exempli,teste Valerio MaXimo lib. . e. I. Sed cum Constantinus in h. t. p. g. L. Praecipiat, ut unius testimonium nemo iudicum in quacunque causa facile patiatur admitti, videndum, an illud,sicile, idcirco ab eo sit adjectum , quod aliquando unius testimonio stari possit ρ Quod affirmandum censeo. Credendum uni in judicio civili,
612쪽
cum litigatores in eum consentiunt. arg. c. tuis. ex-rra, de resib. l. si convenerit. asi. D. de rejud. Pactio de refamiliari, servanda est, i. r. g. a M. D. de pact. Myncs. Obs 26. In causis quoque modicis & summariis, quibus non plenam, sed summariam cognitionem adhibet judex, unicum testem sufficcre tradunt Interpretes. vide Farinac. quaes. 63. n. so. Mascard. de probat. in prU. quas. ιι. n. Ist. Sunt qui etiam tum uni credendum existimant, cum deponit de suo facto, Glossa h. Sich.
h. n. IJ. Farin. quast. 63. n. ao . Anti Fab. cod. Sabaudis lib. . sit. Ide te b. de . ss. Vultei. a. Iuriser. Rom. a. n. o. Bronch. I. misi. pa. Quod ego hactenus admitto, si cum illo uno alia concurrant argumenta & adminicula. arg. h. n. l. Dixi, eX particula, facile, qua usus est Constantinus in L colligi, aliquando unius testimonio credi posse. Videtur tamen idem Imp. in ead. lege paulo post sine exceptione vetuisse, ne
unus testis ullo modo audiatur, verb. O nunc manifeste sancimus , ut unius omninὸ risis restonsio non audia uri Donellus sane in commentario ad h. l. Constantinum priorem sententiam mutasse scribit: Olim videlicet sanxisse Constantinum, ne unus testis facile admitteretur: nunc autem eum ab hoc iure discedere, atque sancire, ne unus testis ullo casu audiatur. Quae nimis mihi violenta & coacta videtur esse interpretatio. a Vero Propius abesse reor, si dicamus. illud , facile ἰ κωg repetendum in vers. ct nunc manisse. hoc modo, ut unius omnino testu restonsio non facile audiatur. Igitur, cum unus testis ad fidem faciendam non sufficiat, quot ergo testes requiruntur ξ Ubi numerus non est specialiter expressus, duo susiciuut : pluralis enim et io
613쪽
duorum numero contenta est. I. ubi. Ia. D. h. t. Quae tamen regula non adeo restricte accipienda, quin judex ex iusta causa plures requirere possit. l. I. g. ult. L s. g. ejusdem. D. eod. Quid enim, si testes auriti producantur, non oculati ξ Plures utique exiget judeX, quoniam, ut Comicus ait, pluris est oculatus tesis unus: quam aurisi decem. Evi audiunt, audita dicunt, qui vident, planesciunt. ωτων πιοςθα ιοὶ : Auribus oeuti fideliores sunt.
L. X. Omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem jurasiubmoverunt. In re propria, id est, cujus damnum vel emolumentum ad aliquem pertinet, i. i. g. inpropria. I ι. D. Auand. appest. Hinc si agatur de rebus universitatis collegiorum, ex quarum proventu salaria percipiunt Collegae, scanonicos dixeris, i. canones stupensiones annuas accipientes singuli pro universitate idonei testes non erunt, h. L l. nustus Io. D. eod. Nec obstat quod res universitatis negatur esse res singulorum, t. 6. I. universitatis. D. derer. div. hoc enim de proprietate rerum dictum est, .ut illic declaratur: res universitatis non sunt res propriae singulorum, neque in totum, neque pro parte: sed non eo minus verum est, ex quibusdam rebus universitatis utilitatem quoque ad privatos
Pervenire: cum te agri pascui civitatis cedant in utilitatem singulorum, qui in hac pascuorum causa testimoniidsctione carent. Secus, si de jurisdictione controvertatur: Possunt enim singuli, qui eidem jurisdictioni sunt subjecti, testimonium dicere, quo jure ea constet,
quibusve metis concludatur: quamvis tamen non tanta
614쪽
fide, quanta si obnoxii non forent. Ioh. Fab. Mornaci in L 3. h. t. De patronis causarum etiam cautum est, ut ne testimonium dicant in ea causa, eove negotio, cui patrociniun, accommodarunt, ult. D. hi. Res enim eorum agitur, eoque nec in ea causa testes sunt idonei. Pertinet sane ad eorum existimationem & laudem, intelligi, eos fuisse peritos juris, ut scirent, quid ex jure suscipere & desendere deberent. Potest tamen advocatus, vel procurator unius litigatoris, ab altero testis nominatus, dicere testim Oninm, arg. l. rem non novam. I . g, patroni. I. C. dejud. Guid. Pap. quaes. s. Robert
Socii'participes criminis, pro reo idonei testes non sunt. h. Larg. L Io. h. t. inia de re consciorum agitur: interest enim eorum, crimen rei celari, ne crimen Prodentes, se quoque ipsos prodant, cum, si reus absolvatur, ipsi quoque latere S effugere possint. Opp. l. qui ultimo. ast. D. deparn. l. I. g. cum quis latrones. C. de qua l. ult. C. de males se mathemat. I. r. c. de V. mon. Quibus legibus S constitutionibus jubentur latrones, & alii rei prehensi, interrogari de consciis & participibus sceleris. Resp. Hae constitutiones jubent reum interrogari de consciis, non ut ejus indicio & testimonio fides habeatur, ut debeant haberi pro consciis, qui sunt indicati, sed ut conscii innotescant, sive utJoquitur διώθ. ut publicentur conscii, nempe ad hoc, ut postea in eos inquiratur: in qua inquisitione non priori indicio
fides habebitur, sed idoneis testibus, aut indubitatis indiciis
615쪽
diciis, quae prius indicium confirment. Luit. C. de probat. Don . h.
Iudex animadvertendi habet potestatem in testes falsos quoslibet, qui falsa, vel varia apud eum deposuerunt) omni illis adempta praescriptione seu eXce. Prione fori, h. l. Fit, inquam, potestas judici animadvertendi in testes, qui falsum apud eum dixerunt testimonium, etiamsi alias jurisdictionem in eos non habeat, Ac dummodo judex intra modum & formam jurisdi ctionis suae consistat, ditis. 3ι.D.ad Corn. de fals Vulgo distinguunt inter judicem delegatum a Principe, &judicem delegatum ab inferiori, puta praetore vel Pra sicle: illi dant animadvertendi potestatem in testes falsos ; huic negant. vid. Covarr. pract. suasi. I 8. n. δ. Myns. 6. obf. a. Sed constitutio hujus n. l. non admittit illam distinctionem. Duplex autem constituta est via ad falsos testes puniendosealtera ordinaria,ex lege Cornelia de falsis, g. item lex. r. Ins. depubi judic. l. eos. 37. D. ad L. Corn. de C Altera extraordinaria, ut possint pro qualitate delicti coerceri ab eo ipsojudice, apud quem testimonium falsum dixerunt, h. l. in D. l. qui falsa. I s. h. t.
Qui restibus usus est, eos ad versus se postea in alia lite productos, rejicere non potest ob eas causas , obiquas jam tum rejici poterant, cum testibus usus est. h. l. Finge: Sciens quis testibus usus est inimicis, infamibus, . ia F f f f r ser-
616쪽
servis, impuberibus: ob quas causas rejici potuerunt. l. 3'. ct j. lege. D. h. t. iidem testes adversus eundem producuntur in alia lite: ob has causas non poterit eos rejicere is, qui illis pro talibus ante usus est. h. l. nam qui his testibus usus est, utendo, tales approbaVir, quales tunc erant. Probatos improbare postea non potest. h. l. I si uxor. t s. g. ult. D. ad L. Iuc de adult. l. Pomponius. s. D. de neg. ges. c.stses. 3. in D. cos . qu s. a. O I. Caeterum ob novas causas post priorem litem emergentes , nihil impedimento est, quominus'eos possit recusare: ut si inter testes Sc eum, adversus quem nunc producuntur , inimicitiae emerserint, aut testes pecuniam acceperint , ut in hac lite testimonium dicerent, aut pecunia eis eodem nomine promissa sit, h. l. Cui obstare videtur l. s. g. lege. s. D. h. t. ubi rejicitur a testimonio,
non qui pecuniam accepit, ut testimonium diceret, sed qui pecuniam accepisse damnatus est. Respondet Don.
L. XVI Hac lege quaeritur, quot testibus debitori sit opus, ut probet, solutam a se pecuniam, quam eX chirographo debebat. Resp. Solutio debiti, quod instrumento vel chirographo comprehensum est, probatur apocha, quae hic appellatursecuritas vel quinque testibus juratis, qui adsciti rogatique solutioni adfuerint, h. l. Chirographum refellitur apocha, vel alio scripto et non tostibus. l. as. g. M. D. de probat. Sed & testibus, viris probis & existimationis bonae, probari solutio potest: non quidem duobus testibus sed quinque: quos Iustinianus hujus rei causia nominatim vult esse rogatos. h. l.
617쪽
O nov. po. e. a. Sed hanc Iustiniani constitutionem mores hodierni non receperunt. Solutio debiti quod scripto constat, probari potest hodie, non tantum apo-cha, sed & duobus testibus integrae frontis. Mornac. Rag. h. Fab. cod. Sabaud. tit. de resib.desin. ar. Itaque in Suprema Frisiorum Curia quondam fuit judicatum. Sand. r. Decis tit. Io. de . I. Apocha casu fortuito deperdita , duobus saltem testibus, etiam non-rogatis, quos fors objecerit, probare possumus, pecuniam creditori esse solutam. h. n. l. ιδ. in D.
Hujus L partes sunt duae: Una, de necessitate testimonii dicendi: Altera, de ossicio judicis in testibus interrogandis , cum ad testimonium dicendum venerint. Primam partem quod attinet. Olim inviti testimonium
dicebant in causis criminalibus. arg. L .Lao. l. a . D. h.LIn causis civilibus testes erant voluntarii, ut discimus ex Quintiliano lib. s. Insit. Orat. 7. Primus Justinianus sanxit, ut tam in pecuniariis, quam in criminalibus causis testes inviti cogantur, quippe qui id ipse sibi adscribat h. l. ct l. I 6. h. t. exceptis tamen his Personis, quae legibus cogi vetantur: de quibus dictum ad L ult. tit. praecedentis. Quid si testimonii dicendi causa vocati, non veniant ' Cogendi sunt a judice, i. s. g. exhibere. s. D. de tab. exhib. Cogendi ratio haec est, ut trahantur& ducantur, h. l. inprine. Praeter quam cogendi rationem haec solennis est, Sc usitata, ut a judice coerceantur captis & distractis pignoribus, i. I. g. quid ergo. I. D. de vent. instic. In Camera Imperiali poena banni decernitur adversos eos, qui testimonii dictionem defu-
618쪽
giunt, Gail. I. obf. Ioo. n. M. Oseqq. WurmDit,it.sis q. n. t. & Sed quoniam fieri potest, ut qui testes venerunt, statim discedant, nisi retineantur, quaesitum est, quomodo retineri possint f Et cautum est hac l. non esse detinendos carceris custodia, sed nec fidejussores ab iis exigendos esse, qui spondeant eorum nomine: Satis est, si jurent, se mansuros, donec interrogati testimonium dicant. Ne autem haec mansio sit longior, & pr Cedat non sine magna testium injuria, hic adjectum est, non debere eos manere amplius, quam dies quindecim, quibus exactis licet illis ita discedere, ut nec
postea vocari venire cogantui. Haec I s. dierum mansio non observatur hodie. Morn. h. Sequitur pars secunda de officio judicis in interrogandis testibus. Iudex
interrogare S examinare testes debet, utroque litigatore praesente : tunc demum interrogatio fieri potest μονα--, si alter per contumaciam absit, h. l. Od. L
6. h. tI. 13. C. de D. instrum. nov. sto. c. ult. Ubi JU- sinianus vult partes adesse cum testes interrogantur,& attestationes audire: his enim verbis utitur, , .s ἀκῆπη των μαρτνργων. Quas tamen conititutiones communis Doctorum Schola ita interpretatur,
quasi vocandi sint litigatores, ut videant jurare testes, non etiam, ut intersint eXamini. Quae interpretatio vim infert verbis, & mentem Iustiniani pervertit. Opp. l. nustum. I h. t. Testes intrant secretum judicis , id est, ut diversa secta exponit, secreto remotis arbitris testes interrogantur. Resp. Secretum ibi nihil aliud est quam Secretarium, id est, judicii locus, ut in L ult. C. ubi senat. vel claris. L 3. C. de osse. div.jud. Qui locus none X cludit omnes personas praeterjudicem Sc testes inter-
619쪽
rogandos, sed solum excludit personas non necessarias. Aliae etiam personae necessariae interesse possunt dc debent, ut litigatores, qui suggerant judici, quibus de rebus testes interrogari velint. Pancirol. r.variar. Oct. Ir. Don. h. n. 3o. Opp. nov. sto. . . Qui semel produxit testes, eorumque testimonia cognita de perspecta habet, non admittitur ad novam testium productionem: unde sequi existimant, necessario testes examinandos absentibus litigatoribus. Resp. Utrumque verum est, & litigatores, ut intersint, vocandos, de , si interfuerint, priorumque testimonia cognoverint, novos testes producere non posse. Quare qui saepius testes producere cogitat, id ipsum observare debet, ne examini intersit. Don. h. n. ass. Oduob.seqq. Opp. d. nov. so. e. s. ubi si testes in aliena provincia, mandante judice causae, interrogentur a magistratu ejus provinciae,
placet, testimonia partibus edi non debere. Resp. Non simpliciter illic vetantur testimonia partibus edi, sed addita hac causa, ne si forte testes adhuc producen di sint, impediatur nova productio. Ergo, si partes no
Iint amplius producere testes, non prohibentur interesse interrogationi testium. Opp. l. i. g. a. D.ad L. Corn. desis Falli tenetur, qui ob renuntiandum testimonium
pecuniam accepit: non renuntiantur autem accepta
pecunia, nisi quae ceIata esse oportuit. Resp. Renuntiare ibi non est emtire quae taceri oportuit, sed denuntiare testimonium. Denuntiat invitis accusator testimonium: qui si ob eam rem pecuniam acceperit, lege Cornelia de falsis tenetur. Cl. Ant. Matthae, comm. ad BD. XLVIII. Dig. tit. XV. e. M. n. p. in D. ubi ita legi denuntiandum P ait apud Licinium Rufinum tit. defusis
620쪽
mon. . praeterea. Ita legerit ille in suo Codice: in editiona vero Pithoeana non legitur, denuntiandum, sed, δε- nudandum: Pro quo Pithoeus reponit, renuntiandum. Caeterum, a lege divortium facit Usus fori; quo vocandi sunt litigatores, ut videant jurare testes: interrogari vero & examinari testes secreto debent. Raguell. h. Argentrae. ad cons Britan. art. Issi. glos t. o r. Fab. Cod. Sab. d. t. de te b. de . 13. O sa. Gudelin. 4. de
L. Ult. Quaeritur, An depositiones testium, apud arbitrum compromissarium faetie,fidem mereantur apud judicem ordinarium, si forte, compromisso, vel mutuo partium consensu, vel poenitentia unius, soluto, causa ab arbitroad judicem ordinarium fuerit transsata Resp. Cum ab arbitro testes interrogati sunt, & testationes in acta ejus judicii relatae, si ea causa apud judicem ordinarium Postea agi coeperit, testationes illae in hoc judicio alias fidem faciunt,alias non faciunt. Fidem faciunt, si testes mortui sint, h. l. verssi autem ab hac. quia quae apud arbitrum gesta sunt, rata habentur , l. s. g. ult. c. de recepi. arbitr. Non faciunt fidem, si testes adhuc vivant, & adversarius eos repeti, atque denuo interrogari postulet, h. l. vers. sin autem nihil. Regulariter testes produm & interrogati, non sunt iterum producendi super iisdem causae articulis: eXcepto casu hujus l. Quia, inquit Baldus, testes facilius mentiuntur apud arbitrOS,