JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

De contrahenda emptione V venditione.

Obiter : In specie h. n. l. Omnium bonorum donatio facta proponitur, ut & in LFunquam. δ. C. de revoc.δε- Atqui Donatio est modus, quo res singulae, non quo res universae nobis acquiruntur, g. ult. Ins. per quis person. nob. acquir. Resp. Cum donatione rerum unia versitas nobis acquiritur, istae res universales considerantur, non ut universales, sed ut singulares: jus quo illae acquiruntur, singulare est, non universale. Hic enim donatarius non est heres, nec aeri ali e no donatoris est obnoxius. L aris alieni. is. C. de donat. Dixi ad tit.

D. de donas. . I

Tutor rem pupilli emere non potest, L si in emptio- ne I . g. . D. h. t. Obstare videtur h. n. l. s. Tutor nihil ex bonis pupilli, quod distrahi potest, comparare prohibetur. Resp. Tutor ut tutor, i. e. a seipso, vel a pupillo, se auctore, rem pupilli emere non potest, L pupilluου. I. g. a. D. de auia. rvt. d. l. 3 . Tutor vero ut extraneus quilibet, potest. nempe, si res pupilli palam, bona fide, publicaque auctione distrahatur iubhasta, tutor ad licitandum admittitur, l. a. 3. tutor. δ. D. pro empl. d. l. pupillin s. g. . Imo etiam extra causam auctionis rem pupilli emere posse videtur, quia rei a tutore emptae pupillo denegatur vindicatio l. tutor re rum. si. D. de administr. O peris. tui. Resp. In specie h. l. tutor non emit rem pupilli, sed extraneus: cum autem emptor non esset solvendo, tutor rem venditam apud se retinuit eodem pretio, idque rationibus pupilla accepto tulit. Accurs. Don.. h. Pac. s. antin. I.

762쪽

L. VIII.

Ex contractu nominato, veluti exemptione venditione, non competit condictio ob causam dati, causa non secuta, h. l. ct seq. L. l. haec est species: Diogenes vineam vendidit & tradidit emptori,in quem d minium vineae transtulit; fide emptori habita de pretio. Emptor interpellatus non solvit pretium. Quaeritur, An venditor repetere possit vineam condictione ob. causam dati, causa non secuta ' Vineam dederat ob hanc causam , ut pretium consequeretur. Qua causa non secuta, videbatur huic condictioni esse locus. l. a.C. de condict. ob caus dat. Rescribunt tamen ImperatoreS, cessante vineae repetitione, actionem de pretio vendit ri compςtere. h. l. l. I . C. de resc. vend. l. F. C. de act. empl. Datum ob causam, si causa non sequatur, condicitur ex capite causae non secutae, in contractibus Innominatis, L I. tot. tit. D. ct C. de condict. ea . dat. causa sec. non etiam in contractibus nominatis, h. n. l. d. l. δ . d. l. σ. Quae diversitatis ratio P Resp. In contractu in- nominato, qui v. c. rem dedit, ut aliam accipiat, non est obligatus ei cui dedit, ideoque rem datam condicere potest, non secuta causi ob quam res erat data. At in contractu nominato , veluti in emptione venditione, obligatio contrahitur ex sola conventione, l. I. g. 2. D. de rer. perm. to. Ins. de oblig. ex consens ideoque Diogenes venditor vineam condicere non potuit, quia emptori obligatus erat servare contractum. h. LI. o. h. t.

Invitum comparare vel distrahere postatiniis deside-

763쪽

rium Iustam eausam non continet, h. l. Duas haec lex con im et Propolitiones. Prima est universalis, nullam ad niittens exceptionem: Nemo rem alienam comparare eemere compelLiur. h. l. t. sicut. s. C. M O. ct A. opp. l. et aequo. Od. D. ι. tibi testator heredem emere fundum alienum jubet. Resp. Cum heres fundum a testatore emere jussus, eum emit, non emit eum invitus sed volens. Sponte enim hereditatem adeundo,agnoscit voluntatem testatoris, eique se obtemperaturum profitetur,l.f. in finior l. o. D. uib. ex causin post ear. g.heres.s . Inst. de oblig. qua quas ex contr. nas. OpP. I. Iuliantu.r 2.9 idem δε m. ιβ. D. de act.empl.Si socius partem suam

fundi communis vendrierit, eique pars socii actione communi dividundo fuerit adjudicata, emptor non solum eam partem habere cogitur, quam emit, sed etiam partem, quae venditori est adjudicata, accipere jubetur eo pretio, quo venditori est adjudicata. Resp. Hanc quoque partem venditori adjudicatam emptor . accipit .volens, quia ad id se initio obligasse creditur. Secunda propositio est: Neminem cogi rem suam distrahere sive vendere. h. l. ne justo quidem & suo pretio,

quanti res digna est. l. s. D. rer. amor. l. nec quasi. o. D.

de R. V. At hujus propositionis multae sunt exeptiones& vitia. Fidejussor cogitur pignus , quod stib hasta a priore,creditore emit, vendere posteriori, l. r. ct s. D. de disras. pign. Creditor cogitur vendere caeterorum nomina uni ex reis qui solidum solvit, L i . D. deside-jussor. Dominus, qui supra modum saevit in servum, bonis conditionibus eum vendere compellitur. l. a. D. de his qui sunt sui vel a jur. f. a. In eod. Si servum

communem unus tantum ex dominis manumittere ve-

764쪽

4s Let B. IV. TIT. XXXVIII.

lit, alter cogitur partem suam ei vendere, ex Justiniani constitutione, La .c de commvn. serv. manumissi. g. ult. Inst. de donat. Quae constitutio, libertatis favore, etiam ad eum casum videtur porrigenda, quo quis servum, quem cum alio habet communem, instituit heredem. Vigi. Zuichem. adpr. tit. In . de bered.instit. n. rs, Vultei, ibid. n. o. Connan. r. comm. Aliter Gloss. ω Ioh. Fab. ad L pr. ct Dd. in I. sed etsi, o. g. pen. D. eod. Dominus fundi, alieno sepulchro vicini, cogitur viam ad sepulchrum vendere , si aliunde non sit aditus, religionis causa, isquissepulchrum. ta. pr. D. de relig. Per injuriam emptori nonnunquam frumentum, quod de publico emit, aufertur: quo tamen casu Pretium, quanti emit, restituendum, l. a. 3. grani. o. D. de administr. rer. ad civit.pertin. Multas quoque eXceptiones alias attulit olim, & hodie saepenumero adfert publica necessitas vel utilitas. Mornac. h. Cujac. ar. obf. p. Myns. s. obsa . Covarr. I. rem. 14.ter tot. Grammat. decis Neapolis. 7s. Gomez. a. res I. n. σι. Usset. in noti ad Co-

L. In vendentis. XIII. In voluntatem & arbitrium venditoris vel emptoris emptio-venditio conferri non potest. h. l. veluti, Fundus ille a me tibi venditus est decem aureis, si voles. Quae venditio est inutilis, quia nullam parit obligationem, nec contrahentes adstringit necessitate. h. l. a. g. s. D. de eo quod eret. sic. Lys. g. r. D. h. t. I. II. D. de V. O. Sed huic sententiae multa obstare videntur, I. Valet stipulatio, Dabis, eum volueris p l. centesimis. ψε. g.

p . D. de V. O. Ergo de venditio ita contracta valebit.

765쪽

m contrutinis emptione sit venditione.

Fundus in tibi emptin eris decem, eum volueris. Resip Valebit sanh, quia his verbis cum volueris, tempus exinprimitur, non conditio voluntatis, d. l. s Titio. aa. D. Euand. dies leg. ced. Ls decem. 43. O. II. valet venditio, Vendo tibi Stichum, si rationes mihi reddiderit arbitrio meo, L hac venditio. I. pr. D. h. t. Re . Casus hic est, in quem collata est venditio servi, csi r tiones domini arbitrio computarito non mera ac nuda venditoris voluntas. III. Valet venditior Equus tibi emptus esto centum aureis,si intra octiduum tibi placuerit equus. o. pen. IV. h. t. Resp. Aliud est, si voles: aliud, si res tibi placuerit. Ibi differtur obligatio, hic praesens contrahitur, sed tamen sub conditione, si equus placuerit. IV. Recte quis opus faciendum conducit, hac lege, ut arbitratu domini opus approbetur, L a .pr. D. locat. Resp. Non in merum locatoris arbitrium haec conductio confertur, sed in arbitrium boni viri, d. l. a d

V. Obligatio recte contrahitur sub conditione possibili, g. a. ct .. In A de V. O. Haec autem conditios em re voles, est possibilis. Resp. Ex conditionibus possibulibus haec una excipitur, Si promissor aut debitor volet. Lsub hac. 8. D. de O. ct A. Don. h. Hotom. ind. g.pera.

Pac. I. antis. VI. Bronch. s. antis. 4 .

L. Dudum. XIV. Placuit quondam lege lata, ut, si quis fundum venderet, proximis, i. consanguineis vel confortibus venditoris ii. cum quillus res vendita esset communis) eXtr neum emptorem retrahere liceret, eoque remoto, fundum venditum avocare, sollito pretio constituto. Hanc

legem, idque jus - σιοις , quod & jus Retractu

766쪽

de jus contrui Doctores vocant, damnant Impp. Valentinianus, Theodosius & Arcadius, h. L Sed legem illam

per laudatos modo Caesares antiquatam, idque jus a rogatum, restituit constitutio Friderici s.fudor. I s. Oseq. Non sine causa. nam quod memorati Imperatores illam extranei emptoris retrahendi potestatem intem pretantur gravem injuriam, inani honestatis colore velatam, h. L non est ferendum. clim & in sacris legibus - Levit. as. v. a I. ct sqq. Ruth. I. ct ρ. Ierem. sa. v. 7.2& multis aliis juris Civilis partibus eandem videamus approbari. Datur boc jus cognatis aut consortibus, ex

conVentione, i. ιaa. g. coheredes. s. D. de V. O. D tur ina lictione bonorum, L cum bona. 1σ. D. de reb. aucti jud. pqs. L si o. D. depact. Datur domino Intra himestre tem pus, si emphyleuta praedium emphyleuticum vendere velit, L 3. C. dejur. emphy. Datur fisco in metallis, i. r. insin C. de Metallar. lib. I i. Datur denique convica ne is in L un. C. non licer. habitatomb. metrocom loca sua ad extr. transferr. lib. o. ex qua Tribonianus ad hanc dudum. I . appinxit haec verba, Nise lex lectabier qua

dam person , hoc facere prohibuerit. quae non erant in Codice Theodosiano. Cujac. in parat. C eod. Ragueli. Dd. L s. Plenius alibi hoc jus Retractus executus sum.

Quaesitum est, an definitio pretii emptionis-vendiationis conferri possit in arbitrium tertii, puta, Quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit empta i Quidam existimabant, non esse contractam venditionem, quia de Pretio certo non convenerit. Verum Iustiniano placet, stare venditionem, quasi contractam sub conditione: ut

767쪽

we Contrahenda emptione gr. Venditione. γη s

pretii desiqitio sit, postqu3 in Titius remi imaverit, pretiui'qu definierit. Quid si Titius nolit, aut non possit definire pretium, an dvocandus alius, qui definiat Non est. Irrita est venditio, pretium non definiente Titio licujus persona specialiter erat electa definiendo pretio . h . Obstare videntur l. I . g. . D. delegi a. Lωθ. g. I. C. commvn. de legat. Legato in alterius arbi trium collato, eo non arbitrante, legatum non intercidit. Resp. In testamentis plenius testantium voluntates interpret mur. N. D. M R. I. Legato in arbitrium Titii colla t0, arbitrium latiu* accipitur de arbitrio boni viri: quasi testator non tarn si n serit de pe sonae arbitrio, quam aequitatis, d. l. ε, g. r. Quam interpretationis latitudinem hujusmodi venditio vel locatio non recipit, h. l. vers nulla conjectura. Arbitrium duplex est, aliud Personale, aliud boni Vtin Jn illo persona tanquam individuum: in hoc tanquam genus spectatur, quod solo intellectu constat. Illusa a persona sejungi non potest,h.M. incomprom sis. s. D rec.arbitr. Hoc potest, d. l. I. g. r. ult. ἔ. r. ubi Don. Hoton . in epit. D. d. t. derec. arbire. n. - arridur amplius, 'si Titius, cujus arbitrio definitio pretii erat permissa, iniquius definierit pretium, rem verbi calisad dignam viginti florenis, aestimaverit septem vel octo: aut, rem dignam quatuor, aestimaverit novem vel decem P Dicendum, hanc enormem lassionem corrigi remedio l. a. C. de res. mena. Atqui Iustinianus constituit, Titio arbitrante, omn-odo pretium solvendum Iecundum. aestimatιonem θω, rem tradendam , h. n. I. uis. O g. a. Ins. h. t. Resp. Id cum hoc temperamento accipiendum , Nisi Titius rem munoris aestimaverit dimidia justi . pretii, d. l. a. taeterum

i ia

768쪽

so LIB. IV. Τ1τ. XXXIX.

modica laesio ferenda in desinito pretio. h. l. Imo &haec laesio redigenda videtur ad arbitrium boni viri. l. scietatem ro . junct. t. 78. D. prosoc. Et, ne quis putet, hoc jus proprium esse Societatis potius quam caeterorum contractuum bonae fidei, adjicitur ratio in d. l. rLq- udicium prosocio bonae Dei est. Resp. Quod dicitur in d. l. 76. & 7δ. Societate vel alio contractu bonae fidei in arbitrium tertii, veluti Titii collato, iniquum arbitrium reduci ad arbitrium boni viri, id non absolute & simpliciter dicitur, sed hac conditione, Si arbitrium Titii ita pravum & iniquum sit, ut manifesta iniquitas appareat, L unias. Ip. ct seq. D. eod. Titio autem pretium minus dimidia justi pretii constituente, arbitrium ejus manifesth iniquum esse apparet, ideoque redigendum ad arbitrium boni viri, seu ad aequalitatem d. . a. C. de res. vend. Don. h. n. s. oeseqq.

reditate vel actione vendita. :

A si si vendit hereditate, emptor obnoxius est

aeri alieno defuncti et creditoribus hereditariis tenetur actionibus, non directis squia heres non est) sed utilibus. h. l. i. Fiscus, qui vendidit, credit ribus respondere non tenetur, edd. l. r. Cui tamen der garum per I. ult. C. de quadrien. praesi. o g. vis. Ins. δεμ c. ubi Iustinianus constituit,eum, qui a fisco rem emit, seu corporalem, seu incorporalem, hereditatem sta-

769쪽

De Neressitare velanione Pressitata II

tim securum esse, transsatis in fiscum actionibus. Quod equidem durum est. Quis enim velit litigare cum Principe ρ Contra stimulos calcitrat, qui cum potentiore

litigat: qui in eum stribit, qui potest proscribere, & ut Cicero alicubi scribit, qui gladio & spadigit voces fortasse per jugulum redituras. L. IIVendita hereditate , creditoribus hereditariis satisfacere , legata item & fideicommissa prae stare j

betur heres, qui vendidit, non emptor hereditatis. Emptorem invitum creditores convenire non Posisunt, h. l. L a. C. de pact. etiamsi ea legeemerit hereditatem, ut creditoribus satisfaceret, h. n. I. in D. Nulla enim haec est conventio , quae creditoribus nec prodesse, nec nocere poterat, ι. debitorum,as. C. depact. l. s unus. a . g.-vers. ante omnia. D. eod.

Solus ergo heres venditor creditoribus & legatariis solvere obstrictus est: nec audiendus, si, priusquam aeris alieni aut legatorum nomine quid solvat, ab emptore caveri postulet datis fideiussoribus, reddi sibi, quod creditoribus vel legatariis soluturus esset. h. l. vers. namur satis. nihil enim de eo tempore venditionis inter trumque convenerat, ead. I. Quod autem heres venditor solvit, actione venditi postea recuperabit ab emptore, h. t. vers. O cum eo. Sed duo sunt, quae onus aeris alieni & legatorum videntur rejicere in emptorem her ditatis. Ι. quia emptor actionibus utilibus experiri pintest adversus debitores hereditarios, i. s. h. t. Ergo & acreditoribus atque legatariis conveniri potest. Non

ocim fereadus est is, qui lucrum quidem amplectitur,

onus

770쪽

onus autem ei anneXum contemnit, Lun. g. o. in D. C. de caduc. toll. l. secundum naturam. ι o. D. de R. I. Resp. Negatur consequentia:quia heres actiones suas in alium transferre potuit et obligationum autem nexia, quo creditoribus tumebatur, exuere se non potuit, d. Las .ca a. C. de donat. Accurs. Don. h. II. Filia emancipata, cui pater hereditatem sibi delatam donavit, creditoribus hereditariis satisfacere debet, patremque adversus credi- rores defendere cogitur, L hereditatem. ai. D. δε donat.

Resp. Filia creditoribus solvere', patremque defendere debet vi legis donationi di Her ea enim lege hereditatem ei donaverat pater, ut creditoribus satisfaceret. Cogitur autem suscipere astiones pro Patre, non coactione aut necessitate abs uta, sed sepotbemar id est, necesse habet defendere patrem, nisii amone praescriptis verbis conueniri malit in id quod interest, d. l. a I. O d. l. ara

L. III. Nomen, obligatio, aftid vendi potest, etiam invito debitore , b. I. l. r. C. de novae. Obj ic. 'I. Nemo at teri invitus obligatur, c scut. s. C. de O. ct A. Ergo debitor invitus novo nominis emptori non potest obligari. Resp. ad antecedens: nemo alteri invitus obligari potest initio: potest vero jure successsionis: nam& debitor heredi e reditoris obligatur invitus. Odie. II. 6ebitor cum actionis emptore non contraxit. Ergo ei non obligatur invitus. Resp. Iuris porestate pro eo habetur, ac sic Umeo contraxisses, quia emptor succestit in ejus locum quo cum debitor confrisit. Ohie. IIs Debitor invito creditori non potest alium obtrudere debitorem, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION