Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Bullario tom. L num. 42. ut parochus ab inituris matrimonium exquirat interrogando quae ad salutem necessaria sunt, et si deprehenderit ignorasse, matrimonio jungendi non sint. Μοnet insuper cum Giriba1 , illos qui praecipua fidei mysteria sciunt; ea Vero quae sunt de necessitate praecepti rudi solum modo tenent, illos quidem aliquamdiu retineri a matrimonio CeIebrando, atque interim parochus illos diligenter doCctat: et, si deprehenderit rudi es esse ingenio, et emitis memoriae, ut doctiores effici non valeant, tenetur tandem conjungere, ibid. cap. 29. -trimonium eo am parochio vel assio sacer ω, in ipsius par hi seu ordinarii licentia, et si bus vel ι -- testibua, celebari debet, quae verba sunt Tridentini cle

Ref. Μauim. sess. 24. c. I. Reprehendendum vero censet Pontifex episcoporum quorumdam oscitantium, qui in synodis suis edixerunt celebrandum esse comm legitimo ministre, ex quo ansa data est theologis nonnuIlis opinandi, sententiamque suam ex eorum mente, ut hi quidem arbitrantur, firmandi, parochum eSSe Iegitimum sacramenti matrimonii ministrum. Si episcopus generatim interdicat parocho ne matrimoniis assistat, adhuc tamen matrimonium valere definit saer. Congregat. Cone. et firmat Pontifex in re. Dosynod. dioec. 1. 7. C. 68. n. ΙΙ. t. 3. P. 209. nov. Editia

Si vero interdictum istud venerit a Ρontifice cum decreto irritante, tunc utique non Valet conjugium, cum Pontifex jure suo possit impedimenta constituere; nisi tamen adsit huic interdicto decretum irritans, matrimonium valet; cum impedimentum illud impediens, non irritans censendum sit, ibid. n. 3. Parochus coram quo celebrari potest matrimonium, est parochus domicilii, non originis, ut ex consensu

83. n. 6. Quare, si quis habeat duo domicilia in dup1iei

paroecia, in alterutra matrimonio jungi potest; attamen, ad habendum duplex domicilium, requiritur ut in utraque aequalem moraliter habitationem habeat. Instit. Eccl. 33. n. 6. Parochus ruralis quo quis pergit ad rusticandum, non est aptus matrimonio illius qui ibi

moratur causa recreationis, et ad rusticana negotia: ita enim perpetuo censuit Sacr. congreg. ibid. num. T.

Nullum est matrimonium ejus qui e loc. propriae habitationis, non tamen deserto ibi domicilio, pergit ad alium locum animo se conjungendi in matrimonium,

112쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

non adepto novo domicilio : seu quasi domicilio; ita ex sensu perpetuo Sacr. congreg. ibid. n. 8.Vagorum parochus quoad matrimonium, est parochus loci ubi tunc versantur, ut ex sensu plurium theologorum, ibid. n. 10.

Diligenter tamen distinguendi sunt vagi a peregrinis. Vagi sunt enim ali qui, relicto proprio domicilio, aliud quaesituri vagantur; peregrini vero qui, non relicto domicilio, peregrinantur alicubi, ibid. n. 10. Schesares, judices, medici est. qui alicubi conducti habitant, in loco ejusdem habitationis contrahunt quasi domicilium, si ibi permaneant aliquo idoneo tempore:

ita ex DD. et decr. sacrae congregationis, ibid. n. II. Quoad matrimonia eorum qui in carcere adstricti detinentur, si detineantur in carcere ex sententia judicis, sive deputati in perpetuum, sive ad certum tempus, respectu illorum, parocus loci ubi carcer situs est, est Parochus matrimonii. Si vero detineantur in carcere donec causa eorum eXpediatur, tunc Parochus eorum est ille ubi habent domicilium t ita ex sensu S. congr. et DD. ibid. n. 12 Parochus eorum qui expositi sunt, et in hospitali aluntur, quoad matrimonium non est eappellanus ejusdem hospitalis, sed parochus ubi situm est hospitale, ut ex decretis sacr. congregationis, ibid. num. 14. Educandae in monasterio degentes habent pro par cho matrimonii illum in cujus loco est domicilium p ternum, maternum, Vel fraternum, ut ex multis theolologis, ibid. n. 16. si eo careant, est parochus loci ubi

est monasterium.

Famuli habentes domum et familiam in alia paroecia diversa ab ea quam habet domus heri, parochum matrimonii habent illum in qua est domus et familia; ita ex statutis cleri romani, ib. n. 20. disponitur: si vero domicilium familiae habent extra urbem, et in urbe

famulatum, tunc coram parocho urbano contrahunt. Inst. Eccl. 88. n. 5. Si episcopus mandet alicui parocho ut assistat matrimonio, reputans hunc esse verum parochum alterutrius ex contrahentibus, et si postea reperiatur vere non esse parochum illorum, adhuc tamen mandatum ePiscopi Valet, ut consensus iiste sustineatur, uti semel et iterum deCisum a sacr. congr. refertur Instit. Eccles. 88.

113쪽

Μatrimonium etiam bona fide contractum coram parocho et unico teste non valet, ut ex responso SuCr. congregationis concilii constat. De synod. dioeces. Ith. I2. cap. 5. nov. edit. Vicissim valet contractum coram

duobus testibus sine parocho in loco ubi non est nisi haereticus, vel si est, illum adeundi libera potestas deest, ibidem.

Parocho praesente, ita tamen ut neque videat contrahentes, neque auribus verba eorum percipiat, matrimonium est nullum, uti definitum est a sacr. congregatione

concilii post diligens examen in causa romana die T. martii I700. At, si parochus assectaverit non iraeuisere

verba contrahentium, matrimonium Valere respondit alio decreto anni 1593. in causa Gyssiponensi Ea . congregatio De syn. dioec 1. 13. c. 23. nov. edit. Τunc Vero non audire mereret parochus, si invitus adhibetur ad contractus celebrationem, et data oPer neque ridere Vult, neque percipere, cum tamen facile posset, et testes audierint, et viderint, quae sane ratio fuit decreti sacr. congregationis in Carthagin. matrim.

anno 1753. lati pro similis matrimonii validitate, ibid.

num. II. Parochus, cui interdictum est ab episcopo ne interveniat matrimonio Contrahendo, adhuc tamen non reddit matrimonium invalidum; ita ex decis. S. Congri De synod. dioec. 1. 13. c. 23. n. Ι. nov. edit. idem dicas, si ordinarius tantum vetet vicario parochi ne assistat,

ille contra mandatum assistat. Item pariter judicandum est si vel parochus, vel ejus vicarius probibiti ab episcopo, nolentes et inviti assistere creantur, ibid. ex sodem decreto. Matrimonio jungendi non sunt sponsi a parocho, si comperiat illos ignorare necessaria ad salutem. Encyclica Etsi minime, Bull. inm. 1. n. 42. In impedimento disparitatis cultus animadvertendum est conjugem, qui ad fidem transiit, altero in infidelitate relicto, teneri quidem admonere infidelem num velit cohabitare absque contumelia Creatoris, et sine ista admonitione fidelis non potest ad secunda vota transire. Verum Ρontifex cum neophytis baptizatis pii loci catechumenorum Venetiis dispensat, ut possint Contrahere, etiam consensu alterius conjugis infidelis

non requisito, dummodo constet summarie et extraqjudicialiter illum moneri minime posse, quamvis postea compertum sit infideles illos tempore secundi matri-

114쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

monii fidelis baptizati ad fidem suisse conversos. Constit. In sti rema, Bull. tom. I. n. I 17. Si infidelis conjux veniat ad fidem, et alter consentiat habitare cum illo absque injuria Creatoris, quamvis in

infidelitate perseverare velit quod judicandum pertinet ad episcopum) tunc decrevit sacr. congregatio non posse Conversum ad fidem aliam sibi conjugem adsciscere. At, eo ipso quod alter velit in infidelitato perseverare, censent theologi plures satis esse periculi in neophyto. Verum hujus dubii solutionem recte monet C assutius ex moribus regionum, et Casuum circumstantiis pendere. De sym dioec. I. 13. c. 2I. n. l.

nov. edit.

Accidit ut infidelis plures uxores in infidelitate accipiat, tum veniat ad fidem, et fidem pariter una ex his uxoribus recipere sit parata, non tamen illa quae prior ducta est, quae, propter distantiam locorum, vel ignorando ubinam sit, requiri judicialiter non possit. Demum Post renoVatum cum illa quae venit ad fidem matrimonium quod fieri non potest absque renovatione consensus Coram parocho et testibus, eo quod prior consensus in infidelitate datus fuisset nullus propter

matrimonium prius cum altera Celebratum), comparet uxor prior, et probat se non fuisse praemonitam, vel fuisse impeditam, ut suam Voluntatem manifestaret, nunc vero paratam se dicit ad fidem amplectendum, vel jam fuisse amplexam antequam conjugium neophyti cum neoPhyta celebraretur. In hoc rerum eventu Pius V. concessit missionariis ut cum judaeis baptizatis dispensare possent, ad effectum remanendi tanquam cum uxore legitima, cum ea uxore quae fuerit pariter baptizata. Eamdem dispensandi facultatem concessit Gregorius XIII. episcopis, parochis, et e societate Jesu Presbyteris, ad sacramentales consessiones in iis

regionibus approbatis, quoad eos qui ab Anglia, Ethiopia, ac Brasilia, in captivitatem adducti, et in

remotus regiones delati fuerant, ut, non eXPectato nec

requisito consensu conjugis in infidelitate ducti, m trimonium inire possint cum quocumque fideli, etiamsi conjuges infideles declarare possent se juste fuisse impeditos ad manifestandam suam Voluntatem, vel etiamsi probarent se fuisse conversos ad fidem tempore secundi matrimonii. Has constitutiones certe emanare potuisse ab iis Pontificibus fuse demonstratur; sed eas extendi non posse ad alias regiones, quantum

115쪽

vis similes rationes suppetant, clare constati Quare, si forte casus accidat, petenda est facultas dispensandia sanctissimis Gntificibus. De syn. dioec. nov. edit. l. 13. c. 21. n. 8. et seqq.

Si infidelis unam conjugem infidelem duxerit, ita ,

matrimonium valet; ut si ea vivente alteram superinducat, secundum matrimonium nullum sit, cum matrimonium institutum sit ut unicam habeat, ibid. n. 8. Si matrimonium ineatur inter duos qui pravum habbent errorem substantiae matrimonii repugnantem, ut inter graecos, qui censent conjugii vinculum dissolvi per alterutrius conjugis adulterium, prava haec opinio non ossicit validitati matrimonii: ita resolvit sacr. Congr. concilii I5. januarii, Ι724. De syn. dioec. l. 13. c. 22.

n. 4. nov. edit.

Verum, si haec opinio deducatur in pactum tanquam conditio in actu ineundi matrimonii, tunc matrimonium nullum est, uti semper accidit cum matrimonio est apposita conditio substantiae matrimonii repugnans, ex Decretali Gregorii IX. cap. de Appositis, ib. n. 5.

Hinc, quem subdo, casus resolutus est a SaCr. Congr.

die 20. maii anni 1754. In formula quam calvinistae in conjugiis ineundis adhibent, minister sponsum interrogat: Aeripisne tuam in uxorem ' Respondet ille: Acci pio. Eadem verba

interroganti ministro repetit sponsa. Tum minister iterum ad sponsum : Ρersonam, quam manulenes, a S, et accipis eam in perpetuam uxorem, nec in ulla illius aerumna deseres, quoadusque in sua honestate et purifuse permanserit ' Tantundem dicit sponsae. Ροrro illud quoadusque in sua honestate et puritate permanserit in sensu calvinistarum denotat virum accipere sPonsam in uxorem quoadusque adulterium non contraxerit,

eoque Commisso vinculum conjugii solvi. Celebrant igitur haec conjugia cum conditione opposita PerPetuitati matrimonii: quae sane perpetuitas essentiae Conjugii adnexa est, ut ex conc. Florentino in decreto do Unione Armenorum, et instructione Clementis VIII. pro Italo Graecis, confirmata a Benedicto XIV. sua constitutione Etsi pastoralis, quae est 57. Bael. tom. I. constat. Quare, optime definitum in congr. sancti ossicii die 20. maii 1754. conjugium illud nullum extitisse, adeoque integrum fuisse alterutri sponso ad alia vota transire. De syn. dioec. l. Ι 8. c. 22. n. s. Neque obstare judicatum est prius dixisse utrumque

116쪽

EX OPERIBUS BENEDICTI XIV.

sponsum; Accipio hunc in conjugem, deinde ad novam

interrogationem utrumque conditionem subdidisse; quia et prior et secunda interrogatio unus idemque actus judicatus est. Ex his etiam resolutus est a sacr. Congregatione casus alter die 8 Julii Ι724. Vir et semina convenerunt ad celebrandum matrimonium coram Ecclesia, ut illud nequaquam consummare deberent, sed post quindecim dies mulier monasterium ingrederetur, et post probationis annum profiteretur; interim vero omni juri renuntiabat, quod in mariti personam ex matrimonio sibi acquirere potuisset, consenHeratque, ut, si ab his pactis defecisset, matrimonium nullum irritumque declararetur. Ita conventum inter illos, pactaque hseC scriptis consignata sunt, ac significata testibus et paroelio, coram quibus ineundae erant nuptiae. Hoc

matrimonium nullum esse declaravit Saer. Congreg. ex

cap. Si conditiones, de Condit. Apposit. nam abdicatio facta ab utroque de potestate in corpus alterius, aperte

contraria est substantiae matrimonii. Quamvis enim in ipsa matrimonii celebratione actu expressae non e8Sent pactiones istae, Constabat tamen ex antecedentibus, et

sequentibus simul junctis, conjuges ab iis non recessisse, ibid. n. 10.Μatrimonium infidelis in infidelitate contractum non statim resolvitur, ex quo alteruter conjugum baptizatur, et alter renuit, sed tunc cum baptigatus ad altera vota transit. Epistola ad vicesgerentem de baptismo Ηebraeorum etc. Postremo mense etc. Bull. tom. 2. n. 28.

Vide et De synod. dioecesin. lib. 6. cap. 4. num. 4. nov. edit. οHebraei cum haeretica non valet, Obstante Cultus

disparitate. Epistola ad cardinalem ducem eboracensem data die s. febr. 1749. n. ΙΙ. et Seq. Num in casu quo alteruter ex conjugibus ad fidem venerit, relicto altero qui non vult cohabitare sine injuria Creatoris, dein vero et ipse ad fidem conversus sit, atque interim, postquam secundus licet ad fidem conversus est, Prior Conjux secundas nuptias intuerit, in eo casu suadendum sit Ρontifici ut matrimonium in infidelitate consummatum dissolvat in favorem secundi conjugii, ambigit merito Pontifex, et o risus id horinon debero, nisi adsint causae gravissimae. De Synod. dioeces. lib. 6. cap. 4.

117쪽

1 Is

Catholici qui cum haeretico matrimonium celebrant, etiam in locis haereticorum, Fravissime Pemant, quia hoc agendo cum illis in diamus communioant; quod,

nisi forte cum gravissima causa, illicitum est: si vero, postquam sic contraxerint coram parocho catholico, possint iterum coram ministro eminatante conjungi ad evitanda gravia damna, quaestio est, ad quam sacri Congr. respondit: Μinister haereticua si assistat hisce matrimoniis, ut minister politicua, tunc a catholicis

Peccatum non committitur: secus vero, at Maiatat ut minister sacris addictus. Ita et Pontifex in symdioec. l. 6. o. 5. n. 4. et 5.

Conjugia haeretici protestantis cum semina haeretica, coram parocho non catholico in Belgio consederato celebrata, valida habenda sunt. Decretum a Ponti Eapprobatum die 4. nov. 174I. Item valet ita, et in iis regionibus celebratum, si haereticus catholieam ducat, quanquam postremum hoc illicitum haberi debet, ita Idipsum reperitur in epistola ad cardinalem ducem

eboracensem data die s. sebr. 174s. I. G. E. 6. n. 12. Nuptiae inter catholicum et haereticum conjugem multo rectius non sunt benedicendae neque missa in praesentia haeretici celebranda, nec tandem connubii ritus inter ecclesiae ambitum peragendus; quod et vetitum fuisse a Clemente VIII. circa benedictionea quidam resonui. De synod. dioeces. lib. 6. Cap. 5. num. 5. - . edit. Μatrimonia inita a Graecis catholicis in Ecclesia ori entali post susceptum sacrum ordinem, dubium est num valeant, an tantummodo illicita habenda sint; quare, si sorte id accidat, petenda est dispensatio a sede apost sica, se Lin dispensatione non exprimitur conditio, ut consensus inter conjugatos re latur. Quoad Ital Graecos matrimonia post ordinem -- crum inita, nulla sunt. Constit. Erat parioralis, BuR LI. n. 7.

Impedimentum ex adoptione proveniens ita explicatur a Pontifice in tracti De syn. dioec. l. s. o. Io. Connubium iniri non potest inter adoptantem et ado' latum, atque ab isto descendentes, quod impedimenti genus semper durat quoad adoptantem tantum, et adoptatum. Secundo inter adoptatum, et filios nat rates adoptantis. At impedimentum istud tamdiu durat, quamdiu perseverat adoptio, seu filii remanent sub patria potestate; nam ea soluta, sive per mortem

adoptantis, sive per mancipationem filii sive adoptivi

118쪽

sive naturalis, Q sat impedimentum. Tertio inter adoptantem, et uxorem adoptati, seu vicissita inter adoptatum, et uxorem adoptantis, idque semper durat. An vero haec impedimenta obtineant tam in adoptione persecta, quam impersecta, lis est inter doctores. Ρω-m adoptio persecta tunc fit, cum persona extranea sui

juris ex principis rescripto, ita transit in potestatem, et familiam adoptantis, ut perinde ac filius legitimus fiat

ejus heres necessarius tam ab intestato, quam extra. Adoptio imperseeta dicitur, cum persona eXtranea constituta sub patria, seu avi potostate, solius magi8tratus, alteriusve judicis competentis auctoritate in filium aut nepotem adsciscitur; non tamen in familiam, et Potestatem adoptantis transit, et succedit solum ab intestato, ib. n. 4.Μatrimonia filiorum familias sine parentum Consensu contracta, etiamsi in Galliis habeantur invalida quoad effectus civiles, ut de dotis invaliditate et communitate inter virum et uxorem, valida tamen habenda esse in ratione sacramenti censet Pontifex, et Oppositum sentientea r ieiendos omnino judicat. De syn. dioec. l.

s. E. II. n. 2.

In matrimonio pinoris cum impubere, malitia aetatems Plenis, episcopus potest jure suo lioentiam contrahendi largiri. Eneycliea ad episcopos Poloniae. Buli

tom. 2. num. 51. --in nobis. Ad pronuntiandum in ea Causa eumulativum jus est inter sedem apostoli-

eam, et judices ordinarios, ibidem. Quoad matrimonia inter impuberes nondum conjugio aptos solus romanus Pontifex dispensat, ibidem. Im dimenta matrimonium impedientia ab episcopo relaxari possunt: si excipias impedimentum ortum ex sponsalibus cum altero prius initis, et illud, quod ex vois perpetuae eastitatis, et ingrediendi religionem,

nisi fuerint conditionata, ortum duxit. Cetera vero matrimonium irritantia, tollere, nisi romanus Pontifex, nemo potest. Excipitur tamen casus quem statim subdo.

Si sorte accidat ut matrimonium jam fuerit contractum in satae Ecelesiae cum omnibus solemnitatibus, . initumque fuerit bona fide ex ignorantia impedimenti juris et faeti, et sit consummatum, occultum sit tamen impedimentum, et adiri non possit Ρontifex, seu ab eo dispensatio obtineri is conjugum paupertatem, rustici-

119쪽

tatem, locorum distantiam etc. nec possit separatio fieri sine scandalo, dum simul omnes istae circumstantiae adfuerint, tunc ab episcopo ea dispensatio tuto conceditur, quam potest major poetentiarius ripae, in foro tamen conscientiae tantum. Quare, si impedimentum illud postea detegatur, et deducatur ad serum contentiosum, impetranda est a summo Ροntifice dispensatio.

De synod. dioec. l. s. c. 2. n. l. nov. edit.

Forte etiam episcopus dispensare poterit in impedimento dirimente occulto, cum matrimonium proxime contrahendum est in casu quo tales urgeant rerum circumstantiae, ut nec sanctus Pontifex consula possh nec matrimonium differri sine scandalo, aut infamia contrahentium. Τune sensendus est sanctus Ρontifex

tacite delegare episcopo potestatem dispensandi, ibid.

n. 2.

His praecisis rerum circumstantiis, nemini ses est episcopo dispensare in impedimentis publicis matrimonium dirimentibus. Neque enim verum est et sanum axioma illud a nonnullis adoptatum : idquid potest Po re ae in universo orbe, si eaecipias quin solius Becti-aiae statum res ieiunt, velut indei articiatim definire ν test e lacopus in area AE eoesi, nisi Papa sibi illud resem Daveriti Non enim potest inferior legem a superiore

latam relaxare. Sunt qui Consuetudinem praetendant: at considerent attente, cum res sit de minuendis juribus roman. Ρontis unice competentibus, D. I . ad minus annorum spatium sine ulla interruptione Perseveraverit. Considerandum insuper et potissimum, num per eam consuetudinem disrum ααν nervus Meserim time diseiplimae: tunc enim nunquam contra legem praescribitur. Cap. Cum inter, de Consuet. tracti Deso. dioec. l. s. o. 2. n. 6. In contractis matrimoniis pro eorum revalidatione

non dispensat sancta poenitentiaria in gradibus primo et secrando, consanguinitatis vel innitatis ex copulalicita, nisi sorte in secundo gradu per decennium duraverit occultum impedimentum, et conjuges ut legitimi reputati fuerint. In reliquis vero dispensat, sicut in gradibus et tertio et quarto publicis revalidat

matrimonia ex causa occulta subreptionis et abreptionis literarum apostolicarum nulli ter contracta, nisi si falsitas consistat in narratione falsa praecedentis copulae.

120쪽

Si tu dispensatione a dataria obtenta quoad gradus

prohibitos reticeatur copula ex causa infamiae, tunc Sacra poenitentiam dispensat in matrimonio contrahendo, et etiam contracto; at, cum agitur de primo in εecundum gradum, exigit compositionem 50 ducatorum auri de camera, nisi gratia prior fuerit expedita in forma pauperum, ibidem. Si in dispensatione a dataria petita in impedimentis

graduum expressa suerit copula, tacita tamen mala intontione sacilius obtinendae dispensationis, tunc si mala intentio sit occulta, dispensat sacr. poenitentia cum miserabilibus personis absolute, cum reliquis taxa definita. Si vero copula habita fuerit innitate seum anguinitate non agnita, tunc pro dispensationibus non eSt necessario exprimenda. Inst. Eccl. 87. n. 23. In impedimentis occultis innitatis ex copula illicita, absente etiam periculo scandalorum, in contracto et contrahendo matrimonio, in sero conscientiae dispensat. Dispensat etiam in impedimento criminis tam pro contracto, quam pro contrahendo, ubi nulla adest machinatio. Potest etiam dispensare, quando agitur demaChinatione ex parte tantum alterutrius; id tamen rarius praestat, ibid. n. 44. In impedimentis dispensat etiam si fuerint multiplicia, sicut et dispensat in foro conscientiae pro legitimatione prolis, nisi illa concepta fuerit in adulterio, ibid. n. 45.

In dispensationibus pro impedimentis matrimonii super gradibus vetitis impetrandis, si taceatur copula antecedens, sicut si adfuerit) intentio facilius obtinendae dispensationis. rescriptum vitiatur, ut DD. Institi Eccles. 87. n. J3. In contractis tamen matrimoniis, si hoc vitium occultum perseveret, dispensat poenitentiaria, ibid. n. 14.

Clausula illa in dispensationibus matrimonialibus, λωιinio, et dispensatio in foro judiciario nullatenus

ereri eam vim habet, ut si impedimentum ere culto fiat publicum, possit ordinarius conjuges separare a toro. Si tamen illi occulte sine scandalo debitum invicem reddant, non peccant, ita sentiente ΝaVarro, ibid. n. 50. Si ordinarius subodorans impedimentum Velit procedore in cognitionem delicti, id potest; imo, debet

SEARCH

MENU NAVIGATION