Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

et num potius supplendum sit recurrendo pro diminutione numeri missarum. Sive autem ecclesia sit paupercula, siVe non, non

potest aliquid exigi ab iis sacerdotibus, qui sponte religione ducti veniunt in aliquam ecclesiam celebr turi, sicut etiam ab iis qui ab administratoribus ecclesiae

eleemosynam nullam recipiunt.

Jure tamen exigitur haec detractio ab iis qui omnino ibi celebrare volunt, nec ecclesia habet de suo quomodo utensilibus provideat, nec de suo providet ille qui eleemosynam suppeditavit. Haec omnia De sacris. miss.

I. 2. cap. 24. n. I 3.

Eleemosynas receptas pro missis sacristae regulares tenentur ponere in arca duabus clavibus obserata, qu rum alteram tenere debet superior localis, alteram unus ex regularibus a capitulo deputatis, ac dein de satisfactione earumdem missarum tenentur reddere rationem coram patribus decretis, ut ex decreto Urbani VIII. ab Innocentio XII. confirmatio constat. Instit. Eccl. 72. n. 29. Μissae nec ita breves esse debent ut saltem horae tertiam partem non attingant, neque ita longae ut horae dimidium excedant. De sacris miss. I. 3. c. 24. n. 2. Vide Inst. Eccl. 34. n. 19. In missae celebratione ne quis episcopus concedat

licentiam tegendi caput coma fictilia vetuit Innoc. XI. in sua encyclica apud L Croix I. 6. p. 2. n. 401. idque pariter locum habere in parvo pileolo ex theologis do-Cemur, Inst. Eccl. 34. n. Ι4. giro tamen capillitio, Vulgo sisello, uti passim etiam Romae sacerdotes ibidem

notatur, eadem Inst. Eccl. n. 4.

Annulum etiam in digito gerere dum missa celebratur cujuscumque dignitatis nemo potest, vetante Sacri rituum Congregatione, ibid. n. 15. Nec licet etiam protonotariis non participantibus adhibere in missa instrumentum argonisum Cum inn-dela, ut ex decreto apud Monacellum, P. n. 17. quod etiam superioribus ordinum mendicantium, et parochis Vetuit sacr. Congr. cujus literae hic referuntur n. 16. Quin, et juxta decreta Alexandri VII. abbatibus reginlaribus consecratis id non licet, nisi in missa solemni, cum Pontificalibus utuntur, ut ex decretis Sacr. Congr.

ibid.Ρari passu cum hoc argenteo instrumento Proce-

142쪽

EX OPERIBUS BEΝEDICTI XIV.

dendum est cum assistenti, ibid. n. 18. ut ex decreto sacr. Congregationis rituum, ibidem. Missae privatae seria V. in coena Domini, et sabbato, sancto prohibentur non decretis tantummodo Sacr.emgri riti sed etiam edicto Clementis XI. die 15. maii. 1712. Instit. Eccl. 88 n. 9.Νovus sacerdos in celebratione primae missae Vetatur ecclesiam circuire sacris vestibus indutus, ut recipiat oblationes ; potest tamen se vertere ad altare, et ibi eas accipere ex decreto sacr. congr. Inst. Eccl. 56. n. 7. Sacerdos in alia dioecesi celebrans missam non

potest nomen episcopi sui nomini episcopi illius dice-cesis substituere, ex Ροuget, et Μerato. De sacrifimiss. lib. 2. cap. I7. n. 4. Sacerdos die natali Domini non tenetur ex praecepto tres missas celebrare, sed potest unicam. De Sacr. mis lib. 3. C. 4. n. 5.Μissa cantata in eo distinguitur a solemni, quod cantata fiat cum cantu chori, sed unico ministro assistente : solemnis vero habeat adjunctum diaconum cum

subdiacono; idcirco, si testator jubeat cantari sibi

aliquam missam, non requiritur diaconus et subdiaconus. Inst. Eccl. 105. n. 119. Commentitia est distinctio inter rubricas praeceptivas

et instructivas. De sacr. missae cap. 11. n. 3. Sed omnes

sunt praeceptivae, sed aliquae ex materiae parvitate subveniali tantummodo obligant, ibid. Nulla urgente causa, leve peccatum est celebrare missam privatam non recitatis matutino et laudibus. At, si de missa conventuali agatur, mortalis criminis reus videri posset ille qui ante matutinum et laudes eam celebraret nempe ante eam partem ossicii in choro Celebratam); sicut et peccato gravi se obstringeret qui Perpetuo et quasi animo statuisset nunquam missam celebrare matutino cum laudibus recitato, ibid.

n. 4.

Nomini licet ab altari recedere coepta missa, relicis alio sacerdote, ut reliqua suppleat, veluti statuitur in Carione Nullus episcopus, de Cons. disti I. quod ibi

vetatur sub poena suspensionis, quae tamen est serendae, non latae sententiae; nec locum habet, si sacerdos ante consecrationem ab altari sine causa receSserit, ibid. c. 14. n. 2. ubi id definitum a sacr. congr. affertur. Si contingat ut sacerdos, dum missam celebrat, Subito morbo corripiatur, vel mortuus concidat, Vel hoc

143쪽

EPITO ME

accidit ante consecrationem, nec tunc opus est missam ab alio continuari: si vero post consecrationem unius

vel utriusque speciei, tunc supplenda est missa, et quidem ex praecepto, a sacerdote initio inde sumto ubi alter sacerdos desierit; et, si prior ille sacerdos adhuc vivat, et capaX sit sacramenti, nec alia praesto sit hostia consecrata, ex hostia sacerdotis secundi pars infirmo ministranda est, ut in rubricis Μissalis, ibid. n. 4. et 5. Sacerdos missam suppleturus praestare id potest, si alius non adsit, etiamsi non sit jejunus, quin etiam si in

statu gratiae non versetur; tunc etiam quaerendus ab illo est consessarius, et si non reperiatur, eliciendus actus contritionis; atque ita comparatusmissam perficiat. At, si neque conteri posset, neque missa ab altero perfici ante meridiem, tunc hostia et calix recondendi sunt in tabernaculo, ut ad alteram diem reserventur. Haec omnia ex Rubricis, et ex doctoribus ib. n. 7. et

8. Ex hoc conficitur quod laico, si fuerit praesens, hostia illa, et calix dari non possit, ibid. n. 6.

Si sacerdote missam celebrante violetur vel polluat subito templum ante incoeptum canonem, misSa inte mittenda est; eo vero incoepto perficienda, ut ex rubricis, ibid. n. I 2. Si dum celebratur incidat subita irruptio hostium,

vel imminens alluvio, aut ruina templi, ante ConSECru-tionem deserenda est missa, post COnwCrationem sumendum statim sacramentum, omissis aliis caeremoniis 2

si vero casus isti incidant, hostia quidem, sed nondum Sanguine consecrato, potest sacerdos hostiam statim sumere, et abire, nisi sorte in casu quo christianae religionis hostes in contemptum ejusdem religionis minitentur sacerdoti mortem, nisi sacrificium imperfectum relinquat, ib. n. I 3. Superveniente excommunicato non tolerato, missa, si nondum perventum est ad canonem, Vel, ut quidam volunt, ad consecrationem, nec ille possit abigi, deserenda est; post consecrationem perficienda. Sed sumta communione reliqua perficienda sunt, vel in sacristia,

vel in alio loco decenti, ibid. 8. I 4. Rite pariter interrumpitur missa, etiam interruptione longa, vel ad baptizantem infantem moriturum, qui alioqui sine baptismo moreretur; vel ad audiendam confessionem infirmi, qui alioqui non confessus obiret; vel

etiam ad extremam unctionem administrandum. Curandum tamen tunc esset a sacerdote ut sacramentum

144쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

interim diligenter custodiatur, et cum redierit resumenda missa est ex eo loco ubi fuerit, intermissa, ibid.

n. 15.

Si, recitatis jam Evangelio et Symbolo, superveniat

vir princeps, laicus, seu ecclesiasticus, qui missam die festo non audierit, negant plures DD. posse ex integro missam resumi, ibid. n. 16. Bened. XIII. in romano concilio, uti Pontifex Innocentius XIII. praefectis regularium ante praescripserat,

monuit ne in taxanda pecuniae summa pro missis perpetuis sexaginta scuta romana definirent non excedendo, nec muniendo. De sacris. miSs. 1. 3. c. 22.

Μissae sancti Gregorii quae a saCr. Congr. Olim prohibitae sunt, erant quaedam missae peculiares, ineptiis resertae. Ceterum, triginta missas continuatas juxta consuetudinem a sancto Gregorio inductam non vetuit, quas tamen celebrare debet sacerdos juxta ritum Ecclesiae, quare tribus diebus majoris hebdomadis intermittendae sunt, ibid. cap. 25.n 3. Institi Eccles, 34. n. 22. Episcopus potest quidem visitare parochiales ecclesias regularium, sed num possit etiam recognoscere de oneribus missarum, an sint impleta, requisita fuit sacr. congregatio, et nondum prodiit responsum. Potest tamen episcopus inquirere num parochus regularis singulis diebus festis pro populo celebraverit, cum id

concernat Curam animarum, de qua jus est inquirendi episcopo in visitatione. De synod. dioec. lib. I 3. cap. est. n. 5. noV. edit. Fas est tamen episcopo visitare con- fratemitates laicorum in ecclesiis regularium erectas, et altare, si illis incumbit onus manutenendi, et Onera missarum, ad quae confraternitates illae tenentur, ut ex decreto sacr. Congregationis, ibid. n. 6. Si testator missas reliquerit quotannis celebrandas in ecclesiis regularium, et heredi suo permiserit ut designet sacerdotem per quem celebrari debeant, non possunt regulares exigere ut unus ex suis designetur;

quin et praestare debent patientiam, ut ab eo quem heres designarit, in suis ecclesiis celebrentur, ommodo

tamen dentur frustatoriae, ut ex reSponSO Sacr. Congr. ib. n. 7.

A mandatis et monitoriis etc. per quae retardetur executio provisionum et statutorum pro divino cultu conserondo et augendo, praesertim circa missae celebrationem, ad executionem Τrid. s. 21. de Ref. cap. 8.

145쪽

et sess. 22. in decret. de observata. Et Evitana. in Celebr. Μiss. ne recipiantur in tribunali actus judiciales, per quos eorum executio impediatur, sancitumost a mntifice in bulla Ad militantis, Bullar. t. I. n.

48. S. 6.

Eucharistiam fidelibus administrare infra actionem missae, non sunt obligandi sacerdotes, si parochi, aeuepiscopi censuerint praestare, ut haec administratio fiat in altari, ubi sanctissima eucharistia asservatur extra missam. Encyclica ad episcopos Italiae Certiores essecti, Bull. tom. I. n. 64.Μissam auscultare diebus sestis in quacumque eC-clesia, etiamsi non sit propria parochialis cuicumque fideli, ut praecepto satisfaciat fas est, uti consuetudo ubique obtinens, quae proinde induit rationem juris

communis, demonstrat. De syn. diceC. l. 11. cap. 14. n. I 0. nov. edit.

Sacerdotes seculares in ecclesiis regularium illorum missam legere vetantur; sed utendum est illis Romano Μissali, ita tamen ut possent de Sancto, de quo regulares illi agunt ossicium, missam recitare, eum deSumendo ex communi Μissalis Romani, uti pro capellanis et conlassariis monialium decrevit sacr. congregatio, Clemente XI. decretum approbante. De Sacris, misS. lib. 3. cap. 23. n. l. Instit. Eccles. 34. n. 20.Μissarum onera a fundatore beneficii praescripta non licet episcopo diminuere, quoties fructus relicti deCrementum subierint; non enim posse ab episcopo reduci miSSas Semper renuit sacra congregatio concilii; facultas vero ad hoc data in concilio Trid. sess. 25. de Ref. cap. 4. ut episcopi possent missas in testamento, vel dispositione inter vivos assignatas, reducere in synodo dioecesana, et generales ordinum in suis capitulis generalibus, intelligitur tantummodo de Oneribus missarum impositis ante concilium Tridentinum, et de reductione facienda in dioecesana synodo, vel capitulo proxime post expletum concilium Τridentinum habendis, ut exposuit Sacr. congr. De syn. dioec. lib. 13.

Μοd insuper non licet episcopis etc. id praestare in suis synodis etc. quia id vetuit Urb. VIII. et Innoc. XII. in sua constit. de qua ibid. ex Vi quorum neque

licet episcopo reducere eadem onera, antequam uCCePtentur ab iis ad quos pertinent; uti definitum est a Sacra congregatione, ibid. n. I p.

146쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI xIV. 141

Cum datur episcopis facultas reducendi pia iamita es mi arum Onisa, adhuc tamen ex contextu totius dispensationis constat nihil illis concessum esse quoad reliqua legata, sed tantum quoad onera missarum, ibid. n. 22. Si aliqua dispositio missarum onera et alia pia opera comprehendat, et ob tenuitatem reddituum reductio aliqua iacienda sit, reducenda esse prius reliqua opera quam numerum missarum censuit sacra congregatio, ibid. n. 23. Quanquam limo Vera sunt, nisi ex toto contextu' dispositionis aliam fuisse mentem fundatoris deprehenderetur, ibid. At, si episcoporum auctoritas quoad hanc reductionem profluxerit ex ampliatione indulti concilii romani sub Benedicto XIII. vel ex instructione quadam tradita a sacr. congr. et res fuerit, ut vel numerus missarum, vel alia opera pia sint imminuenda, tunc praestat recurrere ad sacram congregationem concilii, ibid. n. 34. Insuper ex vi concessionis praedictae non possunt redigi missae quarum celebrationi Ecclesia etc. per contractum sese obstrinxit, hoc enim cavetur expressis verbis in praememorata constitutione, ibid. n. 25. Si test tor missas aliquot annuas pro se reliquerit celebrandas, et in eum finem hunc vel illum fundum addixerit, et fundus ille diminuatur ut non sufficiat ad consuetam missae eleemosynam, non est locus reductioni, sed cogendus est heres ut suppleat quod deest: praesumitur enim testator semper voluisse hunc missarum nnmerum in favorem animae suae. Porro, si Verba dispositionis incipiant ab impositione oneris, et postea descendant ad assignandum fundum, tunc utique cum particula ista sit demonstrativa, fundus si deficiat, supplendus est ab herede: si vero dispositio illa incipiat designatione fundi, et subinde descendat ad onera missarum, tunc utique impetranda est ια-itiva, adeoque locus est reductioni, nec cogendus est heres ut suppleat. Quae omnia exprimi solent de instructione, de qua supra, ibid. n. 32. Si testator mandet heredi ut det fundum legatario, ut ex ejus redditibus celebrentur missae, heres facta fundi assignatione ad nihil aliud tenetur, ut ex DD. et decisione rotae coram Cerro, ibid. n. 33. si vero testator mandasset heredi ut tot praestaret fiuctus sufficientes ad injunctam missae celebrationem, et ipse fundum

147쪽

idoneum dedisset, si fructus ille dein non inficiat, supplendus est ab herede, ibidom. In reductione missarum perpetuarum per ampliationem concilii romani facienda, stabiliri solet eleemosyna sexaginta scutorum monetae romanae: quoad missas vero cantatas assignanda est eleemosyna consueta pro iis missis in qualibet dioecesi vigens, ut ex decreto sacr. congregationis, ibid. n. 34. At, si celebrandae sint simul aliquot missae cantatae, et aliquot privatae, nec sussiciant redditus, erogandi sunt illi incelebratione missarum privatarum, deleto onere missae Cantatae, ut eX decreto sacr. Congr. ibidem.

At, si reductio fiat ab episcopo vigore facultatis in

instructione contentae, statuendum est ut missae celebrentur, non quidem ea eleemosyna quae ex indulto concilii romani praefixa est, sed ad rationem eleemosynmmanualis in dioecesi obtinentis; ita enim constat ex verbis ipsius instructionis, ibid. n. 35. Si episcopus ab apostolica sede obtinuit facultatem reducendi missas in sua dioecesi, potest etiam reducere pro regularibus, ut delegatus sedis apostolicae, si ad illum recurrant, ibidem. Ne novae aut inusitatae orationes in mihga recitentur vetitum est in bulla Quinmadmodum Preces, Bull.

Non promoti ad presbyteratum, si missam celebrent, tradendi sunt a judicibus sacr. inquisitionis curiae seculari puniendi ex constitutionibus Pauli IV. Sixti V. et Clementis VIII. Item Urb. VIII. in constitui. Apostolatus o ium, iis poenis subjicit etiam minores annis 25, dummodo 20 expleverint. Has constitutiones innovat Benedictus XIV. in bulla Sacerdos in ore iam,

Bullis. tom. I. n. 97. et addit singulas' testium depositiones, nempe quando testes in suis depositionibus sunt singulares, Valere ad reorum torturam: Valere autem ad poenam, si ordinarius declaraverit per simplices literas reum a se non esse promotum. In eadem bulla iisdem constitutionibus subjicit hos reos celebrantes unam tantum missae partem, dummodo elevationem peregerint. Si has reus exceptiones, sica Pontifice sublatas praetenderit, sive illae conjunctim considerentur, SiVe singulatim, non tamen satis est hoc quominus tradantur brachio seculari, si sint laici: et, si clerici, quominus procedatur ad degradationem et traditionem brachio seculari. Declarat insuper

148쪽

EX OPERIBUS BENEDICTI XIV.

Pontifex eisdem poenis submitti quoscumque non sacerdotes sacramentalem consessionem audientes et absolutionem impertientes: si tamen non sit prolata absolutio, tunc a judice ecclesiastico minor poena est injungenda, ibid. n. 8. Benedictus XIV. concedit presbyteris latini ritus in Russia Polonica degentibus, missas celebrantibus in ecclesiis Ruthenorum unitorum, ut, deficientibus altaribus seu lapidibus consecratis, et calicibus aureis Vqlargenteis, missam celebrare possint super antimensia eorumdem Ruthenorum, latino tamen ritu, Bull. tom.

3. num. 93.

Monialium professio religiosa ante decimum sextum

aetatis annum expletum et exactum annum novitiatus emissa, irrita est, ex Trid. sess. 25. c. 15. De syn. dioec. I. 13. c. I 2. n. l. nov. edit. Excipiuntur tamen mulieres quae poenitentes aut convertitae appellantur; cum quibus constitutiones earum circa probationem ser- Vandae sunt, non obstante conciliari decreto de monialium prosessione, ut ex decreto sacr. congr. concilii. De syn. dioec. l. l3. cap. I2. D. I. nοV. edit.

Haec conciliaris sanctio de anno probationis valet etiam pro illa quae, usa privilegio bimestris post conjugium, religionem ingreditur; et, quanquam id cedat in incommodum illius qui in seculo remanet, ut non possit transire ad alias nuptias, nisi postquam conjuX religiosa anno probationis exacto professionem emittit, ibid. n. 2. quin, et accidere potest ut biennium expectandum illi sit, si conjux religiosa anno probationis fere exacto religionem mutaverit, et in ea novam probationem instituerit. Si novitia ordinis praedicatorem in mortis articulo professionem emiserit ante expletum annum probationis quod ex bulla sancti Pii V. illis concessum est, nee s

cile derogatum illi est ex posteriori bulla Gregorii XIII.

qua professio ante expletum annum probationis irritatur; ea quidem professio valet ad spirituales gratias lucrandas, non vero ad vindicandum monasterio dotem, et reliqua bona professae, ut ex saepius decisis a sacr. congr. concilii, ibidem num. 6.

149쪽

Sponsa per verba de futuro alteri oppignorata, addito utrinque juramento de contrahendo et consummando matrimonio, potest ante initum conjugium religionem ingredi, juxta illud, Promissum non infringitur assi eo qui in melius illud mmmusae, cap. Ρervenit, de Jurejur. Et definitur in c. Commissum, de Sponsal. quamvis ibi dicatur tutius esse si ineat matrimonium, tum religionem ingrediatur, quod tamen vel est de consilio tantummodo, vel sponsalia tunc non indirebant aliam promissionem, nisi de conjugio celebrando; non Verode celebrando et consummando, uti tunc serunt ib.

n. 8.

Matrimonio rato, non consummato, integrum est mulieri religionem approbatam ingredi, et per Professionem in ea conjugii vinculum dissolvitur. Haec tamen Valent pro veris et approbatis religionibus, in quibus tria vota substantialia emittuntur, ut est etiam ordo equestris Hierosolymitanus, non Vero ceteri equestres Ordines, ut ex Trid. sess. 24. de Μatris. c. 6. AEt tr ditis a DD. ibid. n. s. Consummato jam conjugio, si liber utinisque Conjugis consensus intercesserit, potest utique mulier

religionem ingredi idem de viro dixeris), et in ea

profiteri; si tamen et alter conjux consentiat in religionem ingredi, si junior est, vel si senex extiterit, emittat votum simplex castitatis: si vero ab alterutro, Vel revocetur consensus libere praestitus ante alterius Professionem, vel etiam post professionem valide emissam: si non adimpletae fuerint conditiones superius eXpressae, conjux religiosus eo petente egredi e religione tenetur, ut definitum in cap. Praeterea, de Convers. Conjug. can. Quia Agatho 27. q. 2. c. Cum sis, de Conv. Cori. χ n. 10. I 1. Νon vero sufficit, si muliere religionem ingressa, alter conjux non senex sacros ordines suscipiat, ex constituti Joannis 22. Antiquae, titi de Voti Redem

Si vero legitime probatum fuerit adulterium uxoris, quae dein transit ad religionem tunc integrum Viro est

in seculo manere, dummodo tamen castitatis votum emittat: ita ex decis. a sacr. congr. ibid. n. I5. Quin, et in eo casu, si ex episcopi testimonio constet Virum in seculo manentem vitae esse probatae, conceditur

illi per indultum ut nullo se castitatis voto obliget,

150쪽

Rx OPERIBUS BENEDICTI xIV.

adeo ut post uxoris mortem possit ad alias nuptias

transire et ita ex resolutis a congr. ibid. n. 16. Coucessum est etiam aliquando indultum viro sexagenario majori, ut sacerdotio initiari posset, dummodo

uxor fere sexagenaria perpetuam castitatem Voveret, ibid. Concessum est etiam, ut vir septuagenarius de consensu uxoris acciperet sacros ordines, et uxor paris aetatis tertiarae habitum indueret, dummodo diversas omnino aedes incolerent.

In ingressu monialium in monasterium dotis solutio approbatur ea, quae datur non ad ingressum in religionem, sed pro contractu quem iacit religio cum illa quae ingreditur, obligans sese ad ejus sustentationem:

si vero monasterium per se sit dives ut sussicere ex suis possit monialium sustentationi, tunc utique praestaret dotem imminuere, quin etiam penitus remittere, quanquam id agendum non est, nisi prius consulta sacri conge. Concilii. De synod. dioec. I. II. c. 6. n. 6. nov. edit. Quoad prandia, cinnas, et munera, quae ab ingredientemoniales exigunt, Perseverare censet Pontifex proliubitionem factam ab Urbano V. Extro. 1. de simonea inter Comm. De synod. di M. I. II. c. 6. n. s. nov. edit. Modum tamen imponendum sumtibus apparatuum, et comessationum ac pomparum quae fiunt in ingressumonialium, censet Pontifex, usus opportune hac in re

doctrina Navarri in tract. de Redd. Eccl. in fin. pr. q.

h. n. 7.Μoniales regularibus subjectae ex Trident. Ress. 25. de Reges. c. 5. ordinario loci, tanquam delegato, subjiciuntur quoad clausuram. Id Vero declarans Gregorius XV. in constitutione sua n. 18. statuit consessarios earum regulares ab ipsis suis superioribus deputatos pro consessionibus monialium ab episcopo approbandos esse. Eidem etiam episcopo reddendam esse rationem ab iis qui bona illarum administrant, accitis tamen tunc etiam superioribus regularium, qui si renuerint, tunc id praestet per se episcopus. Datur etiam episcopo auctoritas praesidendi una cum superiore regulari, cum antistites monasterii eliguntur. Denique conceditur episcopo, ut, si regulares sorte in ordine ad clausuram deliquerint, puniat illos, et corrigat usque ad cenauras. Alex. VII. in sua constitutione 153. concedit superioribus regularibus jus ingrediendi septa

monasterii earumdem monialium semel quotannis o

SEARCH

MENU NAVIGATION