장음표시 사용
31쪽
horarum canonicarum, Venit tamen nomine divini ossicii; quare, si cathedralis, et collegiatarum canonici tenentur ad quotidianum ossicium divinum, tenentur etiam ad quotidianam celebrationem ejusdem missae, ibid. n. II.
Immemorialis cousuetudo non excusat canonicos c
thedralium, et colleFiatarum insignium a residentia; bene tamen in collegiatis non insignibus, et ruralibus,
in quibus adeo tenues sunt reditus, ut canonici aliunde non habentes unde Vivant, non habeant. Inst. Eccles.107. n. 2. ex decreto S. congr. Absentia a choro per tres menses non intelligitur permissa a Trident. si Ecclesiae constitutiones servitium totius anni absque ulla intermissione requirant, ut explicatum est in decreto. S. C. Inst. Eccl. 107. n. 31. Qua in re nulla contraria consuetudo etiam immemorabilis admittitur, ut censuit S. C. in suo decreto, ibi
Ad vacationem trium mensium concessam a Didentino non requiritur licentia episcopi, si tamen intra dioecesim consistant: requiritur autem vicissim, si se
ab illa absentent; petita tamen non debet ab episcopo
negari; ita ex decreto S. congr. ibid. n. 36. Canonici vigore trimestris a conc. Did. sibi concessi non possunt simul abesse a choro ultra tertiam partem uno, et eodem tempore, nec vacationem hanc. obtinere possunt tempore quadragesimae et adventua, et in festis solemnioribus. Ita ex decreto S. congrcg. Ibid. n. 34. Pro absentibus habentur, qui absunt ab ecclesiae servitio tot vicibus ut praescripta quantitas trium me sium annuo spatio superetur. Ita ex decr. S. C. ib. n. 32. Hinc. S. congregatio in aliis decretis, ibid n. 33. relatis decidit plusquam trimestrem Valere, ut CenseRntur absentes. Nec approbavit eadem S. congregatio illos qui calculum conficiebant ab hora in horam, et non
Absentes a servitio tempore Vacationis non lucrantur
distributionis quotidianas, nisi concessae sint illis, Constitutionibus confirmatis a SS. Pontificibus ante conc. Trid. Ita ex decreto sanctae congresationis, ibidem. Canonici qui abfuerint ultra trimestre, non sunt citandi ut veniant ad servitium Ecclesiae, qua in re clinferunt a curatis non residentibus, qui ex concilii Ρrα- scripto citandi vel admonendi sunt ut contra illos proce-
32쪽
datur. Vocandi sunt igitur canonici ut deducant causam cur non debeant privari medietate, sive omnibus fructibus juxta praescriptum S. concilii. Ita ex decreto S. C. Ibid. n. 37.
Porro, ut tunc procedatur ad privationem canonicatus, praecedere debet trium annorum absentia, tum expediendae sunt tres citationes contra absentem, qui dein expectandus est per sex menses; iisque elapsis si non compareat, ad sententiam privationis procedatur.
Ita ex deo. S. C. ibidem. Attamen intra hoc triennium expectationis procedipotest ad suspensionem delinquentis juxta dispositionem cap. ex tuae, de Cleric. non Resid. Quod etiam fieri potest inchoata jam via procedendi a concilio praescripta; attamen tunc pergendum non est ad sententiam privationis. Ita ex decr. S. C. ibid. in m. Quoad distributiones cono. Τrid. sess. 31. c. 3. de Ref. mandat ut separetur e missa capitulari tertia pars fructuum, quae dividatur inter praesentes divinis ossiciis assistentes. Addit vero idem concilium, quod si dignitates et personatus Ecclesiarum parochialium et collegistarum muneribus suis defuerint, amittant distributiotes, quae applicentur fabricae ecclesiae, vel alteri pio loco, arbitrio ordinarii. Quod postremum intelligiturdo dignitatibus redditus suos habentibus a mensa Capitulari discretis; nam illae quae participant ex eadem
mensa, distributiones amittunt; sed quae accrescunt praesentibus. Inst. Eccl. 107. n. 4I. Vetat insuper sacrum concilium sess. 24, cap. I 2. de Ref. ne Chorales secum invicem papiscantur, ne mulctentur absentes. Vetat etiam ne gratis condonentur
distributiones iis qui non interfuerint, cui decreto insistens S. C. Cone. semper negavit Valere istas condonationes, ibid. n. 42. Hoc tamen non obstante, fas est episcopo transgressores istos ulterius punire, ut saepius respondit S. C. ibid. n. 44. Ceterum, cum sacrum concilium exceptos judicet ab ea distributionum amissione illos, quos infirmitas, seu justa, et rationabilis corporalis necessitas, aut evidens Ecclesiae utilitas excusat; hinc S. C. censuit in eo rerum eventu absentes non tantum suas distributiones non
amittere, sed lucrari augmentum quod fit ex distributionibus absentium sine causa. Quin, et si quis discedens a civitate sanus proponens reditum ad civitatem
33쪽
post legitimam vacationem, si interim aegritudine asificiatur, nec redire possit, adhuc distributiones lucratur, ac si praesens esset in civitate, ut ex decreto S. C. ibid. n. 46. Verum non omnis aegritudo excusat, nec Omnes Semper ; nam, si quis, cum sanitate valebat, interesse negligebat; tunc, etsi aegritudine gravetur, distributi egnon obtinet, ut censuit S. C. ibid. num. 47. Accidere tamen posset ut quis non Vetaretur quidem exire domo, sed aegritudine, qua assicitur, adesse choro ei non permitteretur. Hinc caecus distributionibus potitur, etiamsi eam ossicii partem, quam memoria tenet, in choro non recitet, ut censuit S. C. Ibid. num. 48. Deberi caeco distributiones ex ea die, qua lumine captus est, et non sulum ex ea qua se admitti ut praesentem postulavit, censilit S. C. ibid. Quin, nec teneri illum substituere alium pro oneremissarum in collegiata, eadem S. c. alio decreto senset, ibidem. Quando pestis grassatur quod judicium episcopo remittitur), canonici qui se absentant ab urbe, Vel oppido, distributiones lucrantur, ut ex decr. S. C. ibid.
Nec privantur etiam qui, assueti alias interesse choro, Vexationibus injustis coacti se e loco seducunt, ut ex decreto S. C. ibid. num. 51. Cujusmodi sunt etiam detenti injuste in c rceribus, quae injustitia tunc judicanda est ex sententia in ejus favorem lata, quae in judicatum transierit: nam, si interposita sit appellatio, exitus ejus appellationis eXPectandus est : quae omnia ex decretis S. C. ibid.
Sententia in favorem rei illa dicitur hic, qua reus ut innocens absolvitur per sententiam definitivam, sicut etiam qua eae hractenus deductis declaratur innocens,
ac tandem ea qua absolvitur cum clausula non molestetur. Non vero ea, qua absolvitur cum eae quo Satis.
Haec omnia ex decretis S. C. ibid. n. 58. Ex evidenti Ecclesiae utilitate absentom ad distributiones admittit Bonifac. VIII. in cap. unic De Cier . non Resid. in Sexto. Quare absens a choro Causa negOtiorum Ecclesiae suae, vel capituli, distributiones percipit, ut saepe censuit S. congr. ibid. n. 8.ιtaque canonicus theologus, qua die legit, potest non
34쪽
amissis distaeibutionibus a choro abesse, etsi vacare illi Posset, ut censuit sacr. congr. ibid. n. 55. Hinc etiam canonieus poenitentiarius, vel alius canonicus ab episcopo deputatus in eum locum, dum actu audit confessiones tuto abest a choro, et distributiones tinet, ut pluries censuit S. C. ib. n. 55. Si vero absit dum actu non audit confessiones, distributiones minime percipit, ut ex aliis decr. S. C. ibid. Lucratur etiam fructus praebendae, non vero distributionum, etsi absens, ille qui habet canonicatui suo
adnexam, sed extra civitatem, curam animarum; tenetur enim in paroecia residere pro eo tempore, quo in parochiali ecclesia residet, et sacramenta administrat. Ita ex conc. Didenti sess. 22. cap. 3. de Resorm.
addita bulla 65. sancti Pii V.
Qui vero habet curam animarum in ea ecclesia, in
qua est canonicus, si toto eo tempore Occupatur actu in enercitio eorum, que spectant ad curam animarum,
distributiones quotidianas obtinet. Ibid. n. 56. Fas est episcopo servitiis suis adjungere saltem geminos canonicos cathedralis, seu etiam collegiatarum; attamen non potest seligere c*nonicum, seu di nitatem, neque etiam coadjutorem. Hos vero lucrari fructus praehendae, non vero distributiones constat. 1ta ex pluribus d r. S. C. ibid. n. 57. 58. Canonici, quos episcopus mittit Romam invisuros sacra limina suo nomine, vel illum ea occasione comitantes, distributiones quotidianas non amittunt, ut pluries censuit S. congreg. ibid. n. 59. At, si illum comitentur in visitatione dioecesis, si omnes fructus sui beneficii in distributionibus quotidianis consistant, tunc lucrantur duas tertias partes earum, tertia amissa, quae inservientibus accrescit. Ita ex decr. S. C. ibid. n. 59. Ex lege conc. Trid. sess. 24. cap. I2. possunt coFieanonici ad episeopo celebranci, vel alia Ponti alia
S. C. discimus, episcopo in cathedrali celebranti in pontificalibus inservire teneri omnes, iis exceptis, qui
legitimis vacationibus absunt. Tenentur vero etiam praestare illi munus subdiaconi, quod verum est etiamsi episcopus celebret, seu ordines ministret extra cathedralem, intra dioecesim, et suburbia; tenentur enim etiam tune praestare munus diaconi, subdiaconi, Pre byteri assistentis, et duorum illorum canonicorum, qui
35쪽
episcopo ordines ministranti cum archidiacono adsunta Ita ex pluribus decr. S. C. ibid. n. 60. Ρorro, haec assistentia locum habet etiam cum episcopus in sua cathedrali praesens est missae, et divinis ossiciis diebus dominicis et festis etiam non solemnibus, et in diebus ferialibus quadragesimae. Quod verum est etiam, quando episcopus in aliis ecclesiis civitatis pontificaliter celebrat, vel paratus assistit cum pluviali, et
mitra, aut cum cuppa divinis ossiciis, et missae solemni, alia pontificalia exercet, si tamen numerus suffciens canonicorum et ministrorum in ecclesia cathedrali remaneat. Ita ex decr. S. congr. ibid. Valent etiam haec dum episcopus in ecclesia cathedrali adest concioni diebus quadragesimae, et aliis intra annum : non Vero, Si cum Cappa assistit concioni quin habetur in aliis ecclesiis civitatis, etiam exemptis, ibidian. 60.
In his omnibus rerum circumstantiis canonici, qui episcopo inserviunt, si actu debeant choro interesse, non semper tamen obtinent distributiones. Illas enim non lucrantur, nisi cum assistunt pontificaliter celebranti, non vero episcopo dioecesiis visitanti, vel missam Privatam celebranti, ibid. n. 61. Animadvertendum est canonicos non praesentes, de quibus supra diximus, non privari distributionibus, non tamen participare de emolumentis anniversariorum, qum ex voluntate fundatorum distribui consueverunt solum inter praesentes, ut ex decreti S. C. Ibid. n. 62.
Domum distributiones quotidianas obtinent canonici, et beneficiati, qui interdum intra annum intra domum religiosam clausi exercitia spiritualia praestant cum licentia episcopi, non tamen si in adventu, quadragesima, et festis solemnibus id agunt, et ita agunt ut servitio chori nullum detrimentum inseratur. Ita ex encyclica Clementis XI. ibid. n. 63. Distributionibus etiam quotidianis non privantur canonici, et mansionarii emeriti, sive si coadjutorem habeant. Ib. Debent tamen indultum hoc obtinuisse a S. C. vi cujus nec loci residentia adstringuntur. Qua quam possunt ab episcopo compelli ad assistendum choro, si cultus divinus detrimentum patiatur. Ita ex
decretis S. congreg. ibid. n. 64. Porro, si coadjutor sive intra civitatem aegrotet, sive extra, non tenetur coadjutus assistere choro, et nihilo
secius lucratur distributiones, quae ipsi omnino do-
36쪽
EX OPERIBUS BENEDIcTI xIV. 3Ibentur, etiam cum iis emolumentis, quae praesentibus accrescunt, ibid. n. 65. Distributionibus privatur vicarius generalis episcopi, CanoniCus examinator, quique in tribunali S. ossicii munuS suum praebet, ministri camerales, scilicet sub- collectores spoliorum, et decimarum, denique peregrinationes etiam sacras obeuntes, nisi illas egerint intra trimestre a Tridentino concessum. Denique, nec magistri juris canonici et sacrae theologiae in publicis universitatibus docentes: qui tamen si recurrerint ad sacr. congreg. Obtinent fructus praebendae; et, si illi sint tenues, duas tertias partes distributionum, quod etiam postremum conceditur iis, qui causa studiorum in publicis universitatibus adsunt ibid. n. 72. Absentes vero causa studii ex decr. Innoc. X1I. si indultum sibi conce sum non exhibuerint ordinario soci, et in actis cancellariae non registretur intra tempus in indulto praefixum, perinde est ac si non adfuissent,
Coadjutoribus non conceditur indultum absentandi Ses. Causa studii, ibid. Studium vero praestari debet in publica universitate, ac Prodest pro eo pariter tempore, quo lector privatam lectionem habet, et non in aula publicae universitatis, ut ex decr. S. C. ibid. Si eo tempore, quo ossicia persolvuntur in choro,
capitulum congregandum sit, nisi urgens onusa fuerit, canonici non possunt absentare sese absque substracti-οns distributionum pro eo tempore quo absunt, ut ex deo. S. C. ibid. n. 73. Nec etiam deserere possunt chorum, ut missas celebrent, vel confessiones audiant, nisi superior id jusserit; monetur tamen superior, ut ab his jugsionibus abstineat, in decr. S. C. anni 1753. ibid. n. 74. Dignitatem novam in cathedrali ecclesia erigere nemo potest, nisi unus tantummodo summus Ροntifex, ut pluries decisum in S. congreg. concilii notatur. Tract. De syn. dioec. lib. 7. cap. 73. n. 8. 1. 12. c. 1. n.
Ρro canonicatu theologali concursus indicendus est, ex bulla Bened. XIII. Panoralis inest, ejus tamen collatio pertinet ad Ροntificem ex can. Ad regimen, de risis. Concursus iste indicendus est ab episcopo, a quo examinatores destinandi sunt quatuor in theologia licentiati, sive seculares, sive regulares: nec requi
37쪽
runtur synodales. Concurrentes debent esse doctores in sacra theologia, vel saltem intra annum tenentur doctoralem lauream in aliqua universitate approbata studii generalis assequi. Quae omnia ex eadem bulla
resultant. Acta vero concursus transmittenda sunt ad romanum
Pontificem, a quo dignior eligetur, ut in eadem bulla,
et Inst. Eccl. 57. num. 4. Nec sussicit Iaurea canonica ex responso S. C. institis Eccl. 57. num. 4.
Nec sussicit etiam si haec laurea sit recepta ab aliquo privilegium obtinente, sed omnino requiritur obtinuisse in universitate approbata, quod commune est omnibus beneficiis lauream doctoralem exigentibus, ut ex bulla 70. Ρii V. ibid. n. 5. eologus canonicus satisfacit suo muneri, sive legat sacram Scripturam, sive Τheologiam scholasticam, ut saepius resolvit S. C. ibid. n. 6. non tamen, si legat Theologiam moralem, ut ib. n. 7. Ex praebenda theologali segreganda est tertia Pars, ex cujus reditibus data proportione solvenda est sua Portio sacristiae metropolitanae, respondens diebus quibus canonicus deesset suo muneri, ibidem.
Capitulum ecclesiae cathedralis praecedere debet pitulo collegiatae, adeo ut nec sustineantur constitutiones privatarum Ecclesiarum aliter decernentes, ut definivit rota decis. 9. post Μurgam ad constit. RPOSt. De syn. dioec. lib. 7. cap. 65. n. 2. l. 12. C. 1. num.
Capitulum cathedralis ecclesiae ad synodum ab episcopo indictam invitandum est ; teneturque episcopus de constitutionibus in eadem synodo condendis, ejusdem capituli consilium exquirere, non tamen sequi illud adstringitur. Si id negligat, et constitutiones suas inconsulto capitulo promulgaverit, illae profecto,
quod ad normam juris non sint exactae, firmitate carenti. De syn. dioec. I. 8. c. l. per totum, et n. I 5. et 16. NOV. edit Capitulum cathedralis quamvis exemptionem ONtineat, adhuc tamen subditur legibus synodalibus, in iis quae versantur circa morum, et disciplinae reform
38쪽
tionem, ita declarante S. C. De syn. dio . I. 4. e. 8. n. 7. l. 13. c. 4. nov. edit. Exemptio capituli cathedralis in eo praecipue sita est, ut episcopus extra Visitationem procedere nequeat contra aliquem canonicorum sine duobus de capitulo adjunctis ad normam Tridentini sess. 25. cap. 6. de Resorm. quamVis episcopus sine adjunctis de capitulo potest illud visitare ex Trid. sess. 6. cap. 4. de Resorm. D syn. dioec. l. 8. c. 4. n. 8. et t. 13. c.
Capitulum sede vacante non potest in usus proprios convertere mulctas pecuniarias, et compositiones delinquentium, ut saepius a S C. decisum est. De syn. dioec. lib. 10. n. 4. n-. edit.
Capuccinis etitum erat ex constitutione quadam sui capituli goneralis, ne peccata sua exponerent alteri, quam sui Ordinis confessario, etiamsi longe abessent a monasteriis sui ordinis; verum Bnedicti XIV. die 30. martii 1742. facultatem fecit singulis eorum sacerdotibus, et laicis longe a suis monasteriis vorsantibus, ut possent cuicumque sacerdoti secularia suo ordinario approbato, vel regulari a suo pariter superiore approbato Peccata sua in Confessione aperire, et ab eo absolutionem obtinere; etiam a casibus et censuris in suo ordine reservatis, addita tamen obligatione, ut ubi primum potuerint coram superiore se sistant, et novam ab illis casibus, et censuris absia
tionem obtineanti Ita in constituti Benedicti XIV. die M. martii 1742.
Societates quaedam ex vi suorum privilegiorum non possunt ullo modo in quibusdam anni solemnitatibus eligere sibi consessarium, a quo a casibus episcopo reservatis, sine episcopi licentia, absolvantur, ut praeter decisiones congr. ferunt literae Benedicti XIV. incipientes Ρia Christi fidelium, relatae Ds synod. die .
Denique accedentes in fraudem ad aliam dioecesim,
39쪽
ut absolvantur a reservatis suae dioecesis, absolvi non possunt ex bulla Clementis X. Superne mami. ibid. Canonicus poenitentiarius vi sui muneris nullam habet facultatem absolvendi a peccatis episcopo reservatis, ut a S. C. concilii decisum refertur, ibid. n.
Causae omnes tam civiles, quam criminales exemptarum personarum in prima instantia coram ordinariis locorum dumtaxat cognoscendae sunt, causis privit giatis exceptis: neque committi possunt etiam auditori Camerae apostolicae nisi per viam legitimae appellationis : si autem pendentibus causis in prima instantia, impetrentur citationes in signatura justitiae, haec quidem valent ad comparendum, vel adeundam signaturam, non Vero ad retardandam eNecutionem prO- Cessuum ad ulteriora. Bull. t. I. constit. 48. Ad militaritia, n. 42. et Seq.
Caussa beneficiales habent appellationem suspensivam ab eo interpositam, qui in prima instantia succubuit; nec nisi post sententiam definitivam aput sedem apostolicam sive in petitorio, sive in possessorio est locus sequestrationi fruetuum, Clament. unie. DE Sequestr. γω s. et fruet. neque aliter statui potest in synodis particularium Ecclesiarum. Ita in tractat. De synod. dioec. l. 12. E. I. num. 3. Causae Omnes etiam civiles et de re etiam profana, in quibus ecclesiastici tanquam rei conveniuntur semper, cognoscendae sunt in foro ecclesiastico, et in prima instantia in foro proprii episcopi, nec etiam de episcopi consensu transferri possent in prima instantia ad curiam romanam, nisi ita conventum sit inter partes, ut decisum refertur a saer. C. conc. in Instito Eccles. 40. n. 3. Si vero clericus laicum convenerit pro repetendis rebus ecclesiae suae, quanquam de rigore juris cognitio hujus causae pertineat ad judicem secularem, tamen, si consuetudo Contraria invaluerit, pertinere potest ad forum ecclesiasticum. Utrum privative vero, adeo ut conventio ista fieri non possit ad tribqnal laicum, vel cumulatiVe, ut possit ad utrumque ex consuetudine decidendum erit: quanquam in casu etiam, in quo Valet
privativa, de licentia episcopi potest causa ista agitari
40쪽
coram judice laico, ibid. n. 5, ut ex deer. S. congr. episcoporum regularium confirmatis Brevi Pauli V. die s. martii 1617. ibid n. 5.
Censurae majores, ut excommunicatio, suspensio, et interdictum, cum sint poenae graves, ferri non possunt, nisi ex graviori culpa, adeo ut suspensio a divinis ad longum tempus, sicut et interdictum etiam personale, nisi sit partiale, ne valide quidem in levem culpam possit inferri ex sensu plurium DD. De syn. dioec. I. 7. c. 44. n. 3. quod Valet etiam de censuris quoque comminatoriis, et serendae sententiae, n. 5. ibid. I. 10.
Verum tamen prudenter ab episcopis interdum sub poena ex communicationis latae sententiae vetantur quaedam eX natura sua leviora, sed ob grave scandalum, quod inde consequeretur si res vetita fuisset neglecta, res ipsa postulat, ut ita provideatur. Ita Ροntifex defendit Constitutionem suam, qua vetuit ne dispensati in quadragesima a comestione carnium, Pisces degustent. De syn. dioec. 1. 7. isto c. 46. ibid. n. 3. Censurae ab homine latae a nemine tolli possunt nisi ab eo a quo latae sunt, vel ab ejus superiore, si agnoScantur injustae, Inst. Eccl. 55. n. 11. adeo ut neque summus poenitentiarius Romae censuras illas in aliquem nominatim latas tollere consueverit, ne jurisdictio ordinariorum turbetur, ibid.
Consus realis licitus est, et immunis ab usum; nam venditur et emitur jus percipiendi partem fructuum ex alieno fundo, quae fiuctuum portio est pensio singulis
annis solvenda. De syn. diere. I. 7. c. 48. n. 54. 1. 10. C. 5. n. 4. nov. editi Census Vero personalis dubium est num de sua natura sit usurarius necne. Constat tamen vetitum esse
ex constitutione Pii V. in qua constituuntur census conditiones, ib. n. 4. Vid. ib. n. 68. ibid. nov. edit. Νum conditiones illae, quoad ea quae non Sunt de jure naturali, ac divino, ex contraria consuetudine