장음표시 사용
41쪽
legitime praescripta cesserint obligare apud quasdamnationes, dubium est. Ac pro Hispania idem Hus V.
concessit non obligare, ut ex GottiereZ, m. n. 5. et revera accidere posse, ut ea Contraria consuetudo
alicubi invaluerit, scribitur ib. Μοnet tamen Pontifex etiam in iis dioecesibus, in quibus plana constitutio non viget, ut a censibus personalibus, praesertim utrinque redi ibilibus abstineatur, ibidem num. 6. nov. edit. n. 5.
Choreae quamvis ex sui natura sunt licitae, vix tamen in actu, quomodo nunc fiunt, permitti possunt, cum Plerumque sint peccandi occasio. Inst. Eccles. 76. n. s. Choreas vero a clericis non sine peccato graVi agi Posse theologi plarique asserunt, ut firmatur Instit. EColes. 76. n. 7. Quin et prohiberi possunt ab episcopis cleriei omnes, ne choreas ducant, ne in ulis ludant instrumentis, quin noc permittant Eaa fieri in suis seditius Ecclesiasticis,. canonicalibus, parochialibus, seu etiam beneficialibus deputatis pro domicilio beneficiati, etiamsi illae serent nomino consanguineorum ibidem cohabitantium, quae verba sunt deer. S. c. relati, Inst. Eccles.
Ex can. Si quis de alio, de Consecr. dist. 4. colligitur vetitum esse parochis aliud chrisma quam ab episcopo
suo consecratum adhibere, Inst. Eccl. 81. n. 2. omni quacumque exemptione exclusa, ut ex Passerino, ibid. Cum novum benedicitur, vetus comburendum est, nee licet absque necessitate veteri chrismate uti ad extremam unctionem, cum novum haberi potest, ut εκ can. 122. disti vi de Consecrati colligunt doctores, ibid. n. 4. Licitum est oleo consecrato admiscere aliquid olei non consecrati, quod attamen sit in minori quantitate, quam Consecratum ; sed nec fas, nec ratio permittit, ut vetus oleum, cum Potest novum haberi, ea admixtione perpetuetur, ibid. n. 4. Cum sontes die sabbati sancti a parochis benedicuntur, praestaret nova chrismate ab episcopo feria V.
42쪽
Ex iure communi cam omni tempore, disti 4. de Consecr. non licet deserre sacra olea nisi subdiaconis, vel diaconis, vel sacerdotibus, ib. n. 6. Episcopi latini insantes graeco. a presbyteris graecis in Italia et insulis abjacentibus confirmatos absolute confirment; nulla onim a Gntificibus data illis facultas est, ut confirment, adeoque illud egerunt invalide. Bulla Eesi in n. 3. Bull. tom. I. n. 57. Qui confirmati sunt a simplici graeco sacerdote inv lide, in Italia et insulis adjacentibus non sunt cogendi, ut idem sacramentum ab episcopis iterum suscipiant,
si inde scandala timeantur : monendi tamen sunt Mi innariis locinum, eos 9mvis pecemis rearu teneri, Si eum possunt aes con m dionem accedere, uuam renu sac ne istunt, ibidem. Graeci ab episcopo Maec catholico, si haberi possit, confirmandi sunt, chrismate tamen a latinis episcopis acCepto, ibid. Presbyteri graeco-catholici non sunt cogendi olea sancta accipere ab episcopis latinis dioecesanis, cum ipsi ex veteri ritu illa conficiant seu benedicant, excepto tamen chrismate, quod nonnisi ab episcopo etiam juxta eorum ritum benedici debet, non tamen olea ista accipere audeant ab episcopis graecis externis diversae ab Ecclesia romana communionis. Quin nec accipiant ab ali' episcopo latino seu graec catholico, praeterquam ab ordinario suo, si sit latinus, ibidem.
Clausura virorum quoad eorum monasteria asseritur in bulla rimularis disciplinae, Bull. tom. I. num. 39. EX qua eruuntur sequentiar Τanquam abusus declaratur ingressus promiscue virorum cum seminis intra septa, vel claustra monasterii sub praetextu comitandi solemnes supplicationes, quae fiunt intra eadem septa cum SS. Eucharistiae sacramento, siVe cum sanctorum reliquiis etc. Confirmantur constitutiones et sanctiones omnes romanorum Ροntificum supra claustra monasteriorum.
Denique revocanthr quaecumque facultates dispen-
43쪽
sandi quoad eamdem clausuram a quocumque, et
Suum tamen jus asseritur iis concessionibus, quae ad favorem sunt quarumcumque nobilium seminarum, eo quod eorum majores fundatores, seu insignes benefactores ejusdem monasterii extiterint, et de hac concessione confirmationem ab apostolica sede obtinuerint. Sicut etiam asseritur iis feminis, quae sunt consanguineae, et affines eorum, qui dominium obtinent in temporalibus loci ubi situm est monasterium, dummodo tamen apOS-tolica concessio expedita sit in forma Brevis, vel sub plumbo, de qua re authentica documenta exhibita sint
loci illius ordinariis; dummodo tamen iis acultatibus
utantur non ad evagandum per monasteria, sed sola pietatis gratia, ac de eorum adventu, et ingressu certiores antea fiant superiores etc. Quoad monialium clausuram provisum est in bulla salutare in caltholica, Bullis. tom. I. n. 40. qua in Constitutione haec eontinentur. Confirmantur constitutiones omnes antecedentium
Pontificum sub poenis in illis contentis. Revocantur facultates omnes dispensandi quoad hunc
ingressum, cuicumque et pro quocumque concessae, et
transgressores subjiciuntur iisdem poenis, quibus subjacent violatores clausurae monialium.
Suum tamen jus conceditur, quoad dispensationes ordinariis locorum, et aliis respective superioribus, qui jus obtinent dispensandi in casibus necessariis, et se vatis de jure servandis. Μoniales post professionem neque etiam ad breve iampus exire possunt e monasterio, nisi ex aliqua legitima causa ab episcopo approbanduo Causae autem sunt ex Extrav. Ρii V. incip. De mi etc. incendium, lepra, et epidemia. Inst. Eccles. 85. n. 14. In conSecratione tamen ex praescripto Pontificatio Romani exire debent e clausura, et ingredi in ecclesiam
senioribus matronis eas comitantibus, et statim ad clausuram redire, ibid. n. 30. Denique, occasione consecrationis earundem moritu-lium non licet episcopo ingredi in clausuram, nec multo magis licet id agere magistro caeremoniarum, et ConSanguineis consecrandarum virginum. Ita ex eodem decreto, ibid. n. 21. Violantes clausuram monialium ad malum finem, non tamen praetextu iacultatum istentarum, non evitant
44쪽
excommunicationem reservathm Mntifiei; quam etiam iocurrunt admittentes hujusmodi violatores, neque eX-cusantur ex contraria mnsuetudine etiam post concialium introducta. Ita ex alio deo. sacr. congr. ibid.m 3I. Educandas puellas et famulas in clausuram monialium introduci quacumque ex eavsh vetat Mntifex sine authentica apostolicae sedis licentia toties quoties impetrandR, et praevio examine ordinariorum loci, ubi sita sunt monasteria, super moribus, fama, habilitate, necessitate, ipsarum educandarum seu famularum. Ita in literis ad episcopum portugaliensem Bullar. tom. 2. n. 26.
Clericis omnibus vetari ab episcopo potest gestatio ficti capillitii; beneficiatis vero etiam in sacris non constitutis, sicut etiam ceteris sacris initiatis, fas est episcopo id prohibere etiam sub excommunicatione, uti ex pluribus decretis sacr. congr. De syn. dioec. I.
7. c. m. n. 5. I. 11. c. s. n. 4. n. e. et Inst. Eccl. 96. n. 5. Sacerdotibus vero sacrum operantibus nunquam uti
licet eo capillitio, nisi de licentia sacrae congregationis; nec enim sussicit episcopalis permissio, uti ex literis Innocentii XII. ad nuntios apostolicos, et episcopos
datis, ibid. n. 5. n V. edit. Sententia asserens omnem quamcumlue Venationem a sacris canonibus interdictum esse clericis, magis juri Mormis est. De syn. dioec. 1. 7. c. 61. n. 88. I. 11. C. I0. n. 8. n. e. Quare nimii rigoris damnandae non sunt constitutiones illae synodales episcoporum, quae indicta poena clericos ab omni Venatione removent, M. n. 8. Sententia quorumdam asserens non sere reos lethalis criminis clericos comoediis quantumvis turpibus assistentes: si hoc fiat citra scandalum, et pr babile periculum lapsus, erronea, et scandulosa est. De Un. dioec. l. 7. c. 61. n. 12. l. II. c. 10. n. 12.
Clerici non conjugati, beneficiati sine tonsura, et clericali veste incedentes non quidem gaudent beneficio seri, et canonis, ut ex Trident. sess. 25. C. 6. de
Res sed longe probabilius gaudent aliis privilegiis
45쪽
clericalibus, puta exemptione reali ab oneribus laicalibus, de quibus cap. Odoardus, De solui. cum Τridentinum non adimat illis nisi tantum privilegium seriet canonis, De syn. dioec. lib. 7. cap. 66. n. 2. l. 12.C. 2. num. 1. nov. edit. Quin etiam per legem Tridentini non privatur episcopus aurisdictione puniendi illos tanquam sibi subditos; neque enim lex Tridentini aliud operatur, nisi ut clericus delinquens serum
Seculare declinare nequeat. Ita decisum refertur a Sacra congregatione apud Speressum dec. I 7. num. 33. 34. ibidem num. 4. Insuper ex alio decreto dato archiepiscopo neapolitano, jus est episcopo eosdem clericos delinquentes, quando neque a jure neque ab
homine per deolarationem sunt denudati privilegiis clericalibus, e manibus judicis laici repetere, ibid.
Est autem hoc decisum quoad clericos conjugatos nS. C. immunitatis in causa Matrina jurisdictionis dies 27, martii 1633. ib. n. 5. Clericos post dimissionem clericalis Vestis . committentes delictum iterumque illam resumentes, Si absque dolo ac fraude id egerint, gaudere privilegio certum est. Vicissim constat illis non suffragari, si egerint Cum fraude. Cognoscere tamen de fraude non est judicis secularis, sed ecclesiastici. Utrum vero defraude ista prius constare debeat ad hoc, ut judex laicus possit procedere realiter contra bona clerici, questio est inter doctores, in qua assi utiva sententia facilius admittitur. Ροrro in fraudem resumere habitum censeretur ille, qui, post relictam Vestem Crimenque commissum, actus in carcerem a judice seculari, fuga se, vel aliqua ratione subtraxit, tuncque CIericalem vestem rosumsit. De synod. dioec. lib. 7 Cap. 67. n. l. 2. l. 12. c. 3. n. 1. et 2. DOV-
odit. Ν0n potest episcopus generali constitutione caVere, ne, clerici tonsurati post ves is dimissionem iterum illam resumant sine licentia episcopi, ut decisum a
Ab hoc autem ut evitentur ea in re dissensiones inter utramque potestatem ecclesiastIcam et laicam, suadendum ut episcopus per edictum generale mandet cloricis ut incedant in habitu et tonsura, ac deSer-Viant alicui ecclesiae per certum tempus; quo elaPSO transgressores adrioneat tribus distinctis vicibus ut pareant; contravenientes dein per sententiam declaret
46쪽
eos propria culpa excidisse a juribus clericalibus, neque deinceps ad ea restituendos fore. Hujus sententiae vi transgressores illi neque resumta veste privilegio seri gaudent, ibid. n. 4. Ecclesia cui inserviendum a clerico est, ut seri privilegio fruatur, designanda est ab episcopo: si tamen alteri a designata inserviat, adhuc gaudet, ut a Sacr.
Congr. decisum resertur, ibid. c. 69. n. 3. l. 12. c. 6.nOV. edita
Non incedentes in habitu et tonsura, praecedente admonitione, etiam per edictum suspenduntur ab Ordinibus, incio, et fructibus beneficii ex Trid. sess. 14. c. s. de Ref. Quin et ex bulla Cum sacrosanctam Sixti V. privantur ipso facto omnibus dignitatibus, canonicatibus, et beneficiis simplicibus, ac pensionibus. Ab his vero poenis excipit in alia bulla habentes pensionem non excedentem summam ducatorum seXaginta
de camera. Quae tamen postrema dispositio, cumagat de pensionibus, non revocat dispositionem prioris bullae, quae ligat etiam beneficia minoris valoris, ut ex Sacra Cong. firmatur, Inst. Eccl. 71. n. 12. Clerici ab exercitio sui ordinis suspensi, si ab eo abstinuerint, esto absque praevia adsolutione ad altiorem ordinem transierint, quanquam id agant sacrilege, irregularitatem non incurrunt, quae e3t magis Communis sententia. De syn. dioec. 1. 12. c. 3. n.
Clericos, ne ad sacros et ulteriores ordines aScendant, prohibere potest episcopus de occulto eorum Crimine ex informata tantum conscientia conscius, sicut eo modo suspendere clericos a divinis, ut a sacra congregatione decisum traditur. De synod. dioec. l. 7. C. 71. n. 3. l. 12. c. 8. n. 3. nov. edit. quod adeo verum est, ut nullo jure obstringi possit ad causam ejus suspensionis manifestandam. Fas est tamen reo querelas tantummodo suas, non appellationem sedi- apostolicae exponere, ut ex responso sacr. C. traditur, ibidem n. 4. Ex quo fit, ut, etsi reus appellationem interposuerit, si interim ordinem suum solemniter eXercuerit, continuo irregularitatem incurrat, ibid. n. 5. Clerici antequam ordinentur in sacris, studium Saltem theologiae moralis praemittere tenentur, ita enim intelligenda est sanctio Trident. sess. 23. E. I4. injungens ut ordinandi aci populum docendum era quin Scire omnibus necessarium en aes salutem, ac ad ministranda
47쪽
sacra memia i reri comprobentur; atque hoc injunctum est a Bened. XIII. confirmando bullam Apostoliri ministerii, datam pro reformatione cleri Hispaniae, et tanquam normam pro Miss episeopalibus, Inst. Ecel.
clerici ordinandi is sacrIs cogendi sunt ad praemittenda exercitia spiritualia decem dierum, ut olim episcopi Italiae et insularum adjacentium mandavit in encyclica Innoc. X1. et innovavit alia encyclica Clemens XII. Inst. Eccles. 104. n. 5. Non debet episcopus praecipere ut clerici minoribus ordinibus initiati, vel etiam majoribus subdiaconatus etc. ad sacros ordInes ascendant, etiams; id facile constituat ad evitanda scandala minorum clericorum, qui otio, et vitiis se dedunt; id enim ecclesiasticae disciplinae repugnat. De syn. dioec. lib. 12. cap. 4. n. 2. nov. editi Id tamen veriun est, si quἱdem clerici nullum beneficium ecclesiasticum obtineant, vel obtineant quidam beneficium, sed non ex illis quiuus adnexum est onus suscipiendi sacros ordines, ibid. n. 3. Qui anta obligationem benescio suo adnexam neglexerunt, beneficio privantur, ex Trid. cap. I2. sess. 24. de Res nisi tamen justo impedimento excusari possint, ibid. n. 6. saltem dummodo hoc impedimentum ab diis praevisum non fuerit, antequam beneficium acceperint Excipitur tamen nisi aliter exposcat necessitas
Ecclesiae, ibid. num. 7. Sacerdotum penuria non satis est causae ut clerici illiterati ad sacros ordines promoveantur, ut a Sacr. C.
concilii decisum resert Agnanus in cap. Quaeris n. IS. De AEtat. et Qualiti praesiciend. clerico interdictum est ex constitutione sancti Pii. V. Qui ordini, ne quid in testamento retinquat filiis suis illegitimis, eorumque filiis, ac descendentibus,
consanguineis, et assinibus, sive ex redditibus ex bonis ecclesiasticis, sive ex patrimonialibus comparatis etiamsi filii illi ante testatorem otierint. Attamen sanctio ista non
excludit quominus alimenta sitis illegitimis debeantur
etiam ex redditibus ecclesiasticis. Cum vero vetatur legatum in favorem consanguineorum ejusdem filii, hoc tantum valet in casu, quo relicta ejus consanguineis per quemdam circuitum cedant in commodum ejusdem filii illegitimi. De syn. dioec. I. 13. c. 24. n. 21. nov. editi
48쪽
Consuetudo contraria decretis sacri conc. Τrid. non
est attendenda, quia in bulla Ρii IV. quae leghur in fines
ejusdem concilii, legitur decretum irritans ea omnia quae obstent eidem sacro concilio, ex quo sit, ut irritatio ista cadat supra omnia obstantia singulis capitulis ejusdem. Inst. Eccles. 60. n. 7. Cum in sanctionibus concilii additur: salva semper auctoritate sedis apostoli P, quae verba semper addita voluit idem concilium sess. 25. cap. final. cum de resormatione morum, et ecclesiastica disciplina agitur, tunc in dispensationibus a romano Ροntifice concessis
semper intelligitur derogatum sanctioni ejus concilii, etiamsi haec derogatio non exprimatur, juxta ac definivit Hus V. in suo Μotu proprio aput Garciam de Benefipari. 4. c. 5. n. 32. et 33. et censuit SRCr. C gr. Cone. De syn dioe . cap. 24. n. 33. nov. edit.
Parochi singuli tenentur concionem habere in suis
Ecclesiis,: nec excusantur ex consuetudine etiam immemorabili, sive quod in aliis ecclesiis conciones habeantur, sive ex infrequenti auditorum numero. Ita. Innoc. XII. in sua constitutione pro resermanda disciplina regnorum Hispaniae, quam Bened. XIII. confirmavit ut esset norma Ceteris ordinandis. Inst. Eccl. 10. n. 3. Sufficit tamen pro concione allocutio pia, singulis festis, ut respondit S. C. die 8. augusti ann. I732. Concionatores regulares tenentur petere ab episcopo benedictionem, etsi velint in ecclesia sui ordinis conciones habere, ex bulla Clementis X. suprema, Inst. Eecl. 27 n. 8. In alienis vero Ecclesiis licentia, ethenedictio episcopi etiam regularibus requiritur ex Tridentino sess. 5. cap. 2. ibid. Interdici potest regularibus praedicatio etiam in suis ecclesiis facta eo tempore, quo episcopus per seipSum concionem habet etiam in alia ecclesia. De syn. dioec. lib. 7. cap. 48. n. 7. tom. 2. p. 475. nov. edit. Si vero episcopus coram se praedicare faciat, seu Praedicationes etiam in sua ecclesia audiat pro con- Sueto more adventus, et quadragesimae, prohibere non
49쪽
potest regulares, ne eodem tempore in suis ecclesiis praedicent. Nequeunt vero, prohibente episcopo, praedicare eo tempore quo episcopus ex publica causa convocatis eiero, magistratu, et populo coram se praedicari facit, quod ex Clementina Dudum de sepulturis eruitur. De syn. dioec. lib. r. c. 43. n. 7. t. v. p. 477.
Cincionem proprii parochi, quam in parochiali Ecclesia diebus festis habet, auscultare parochiani non tenentur, praecipiente licet Tridentino, cudus sanctionem contrario modo consuetudo abrogavit. De synod. dioeces. lib. 7. cap. 64. num. Is. t. a. p. 170. nov. edit. Concionatores si per scurrilitatem v bum Dei, v Mei in semiam adducant, nori levem - - admittunt, sed grande pisaeuium; ita ex verbis encyclicae sacr. Congr. Conc. sub Innoc. XI. datae d. juiti 1680. Iast. Eccl. 2ν. n. 15.
In concursu ad parochialem, si collatio pertinet ad episcopum, judicium de di ni t ex approbatis ab examinatoribus pertinet ad illum: si vero beneficium sit patronatus ecclesiastici, tunc praeiatio ad patronum spectat. Si patronatus sit laicus, ab examinatoribus deputatis approbandum, sest sine concursu, patronus debet eligere. Si tamen in patronatu laicali plures
sint patroni, et a singulis suus praesentetur, ita ut singuli non habeant jus prae alio: tutic Concursus instituendus est, et ad episcopum pertinet praeelectio inter approbatos, ut ex decreto S. c. apud Barbosam, De syn. dioec. l. 4. c. 8. n. B. et s. t. 1. P. 298. nov. edit. Sede vacante in concursibus electio est vi arii capitularis, nam ad illum tota jurisdictio capituli devolvitur, n. 10. In concursu examinatores tenentur judices esse non tantum doctrinae, sed at ceterarum dotum, quae necessariae sunt ad parochiale incium. Ita Pontifex in bulla Cum illud, Bussi tom. 1. n. 68. In Cone Suhabendo haec servanda, ibid. Habita notitia vacationis ecclesiae, episcοSuS Vi
50쪽
rium deputet cum emolumento ejus arbitrio assignando.
Episcopus publicet edictum concuraus, praefinito tempore ejus habendi, intra quod tempus concurrentes deserant personae ab episcopo deputandae su rum qualitatum meritorum, et munerum documenta Bincera, sive judicialia; quae eo tempore elapso nequaquam recipiantur. Die ad concursum indicta, summa eorum documentorum a cancellario episcopali consecta tradatur illi qui Concursui praeest, et singilatim omnibus examinatoribus. Tum habeatur concursus assignatis singulis concurrentibus iisdem quaestionibus, eodemque Evangelii textu, auPer quo sermonis aliquid concurrentes Praeneritiant. Haec omnia dictentur omnibus eodem pariter tempore, et in eodem conclavi clausis: assigneturque omnibus congruum tempus ad respondendum. Responsa Sun quisque manu scribat sermone latino, suaque itidem manu subscribat. Sermo ad populum habendus Vernacula lingua scribatur. Responsa demum ipsa scribat tum cancellarius concursus, tum superior, qui presest, ac demum examinatores singuli. Tenentur etiam ab examinatoribus, explorari con-
Currentes, qua peritia polleant in lingua latina, tradendo illis explicandum aliquid sive de sanetis patribus, sive de conscilio Tridentino, aut Catechismo Romano, quod
Metenus fieri potest. Responsa ita subscripta etiam ab examinatoribus, qui pauciores tribus esse non possunt, una Cum notula compendiaria requisitorum tradantur cancellario custodienda, penes acta secreta nemini ostendenda.
Si quis appellandum duxerit a mala relatione examinatorum, vel irrationabili judicio episcopi, coram judice appellationis acta integra concursus introducantur, qui illis visis, nec aliter quam ex illis sententiam suam serat
tam respectu doctrinae, quam morum.
Si in casu dictae appellationis episcopus censeat significandum judici appellationis secretam causam, Ob quam motus suerit ad alium eligendum, poterit subsecreti lege illam judici etiam per literas significare. Quod si episcopo suscepta sit fides judicia de secreto illo prodendo, literia suis eadem deserat S. congr. COncilii praefecto. Judex appellationis, quando appellatio fit a malo judicio episcopi, seu mala relatione examinatorum, cog-