Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

indicia urgent, tunc sancti communionis minister dinotaegrotum, remotis arbitris, alloqui, et ostendere illi indicia quae suspectum ipsum reddunt, rogans eum ut resipiscat, ac demonstrans se quidem paratum esse illi sacrum viaticum ministrare, et Velle pro sua pietute ipsius infamiam praecavere, et idcirco eum a sacra merisnnon repellere, quamvis ipsum peccatorem in conspectu Domini reputet, non tamen in suo tribunali publicum atque notorium peccatorem agnoscere. Ita Benedictus XIV. in sua bulla Eae omninus iaristiani Orbis etc.

Consuetudo rationabilis et legitime praescripta --

rogat omnem legem humanam etiam canonicam eκ textu in c. fines. de Consuet. nefas est tamen episco juxta consuetudinem dioecesis suae contra canones legem condere; quod enim Valeat consuetudo, est enquadam tolerantia superioris legislatoris: nimiae autem esset arrogantiae, si episcopus legem conderet contra legem superioris. De syn. dioec. I. 7. c. 7I. n. 7. t. 3. P. 252. nov. edit.

Contractus trium contractuum, qui a multis deseri-ditur, ab aliis improbatur, a mntifice praecise non improbatur, sed facultatem permittit episcopis ut in suis synodis dehortentur subditos suos ab eo exercendo. De syn. dioec. I. 7. toto capite 50. I. I0. cap. 7.

Contractus collatici is est quo bos terram arans traditur bubulco qui solvit domino bovis certam portionem frumenti, lege hac adjecta, ut, si bos naturaliter moriatur, damnum sit domino et bubulco commune: si vero pereat culpa bubulci, is totum damnum subeat. Hi contractus approbatus est a theologis, nonnullis adjectis conditionibus, quae probatae fuerunt a Sacr. Congr. Concilii die 6. dec. 1730. De syn. dioec. lib. 7. c . 5I. D-2. t. 2. p. 543. nov. edit. Contractus venditionis cum pacto stancandi est, cum Titius vendit Sempronio praedium suum cum PaCto

62쪽

EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. 57 redimendi rem venditam, praedium tamen retinet tanquam Conductor, et pro conductione mercedem solvit,

donec idem Titius sibi illud praedium redimat. In hoc

contractu poenitens emptor a confessario interrogandus est num reipsa animum sincerum habuerit emendi; similiter et venditor interrogandus num ab emente pecuniam mutuam petierit, eumque renuentem induxerit ad usuram obtegendam pallio pacti stancandi. In utrο-que enim illo casu subintelligitur usura, adeoque illueitum judicandum est: secus vero, non. De syn. diom. c. 5I. I. 7. n. 5. t. 2. p. 548. nov. edit.

Crux eminens inter candelabra statuenda est in altari ubi missa celebratur; nec sussicit crux nuda, sed requiritur cum Crucifixi figura; nec decet ut parva crux RPPonatur, ut non ita facile occurrat oculis celebrantis : quare in encyclica sua ad ordinarios ditionis ecclesiasticae mandat Vontifex ut amoveantur cruces istae parvulae. Vid. Bael. t. I. n. 17. Accepimus praessantium.

Num vero apponenda sit crux de more etiam cum exposita est adorationi sacra eucharistia 3 Congregatio sacrorum rituum consulta semel mandavit apponi: iterum vero causa reproposita 2. die sept. anno 1721. decrevit ut quaelibet ecclesia consuetudinem suam retineret, ibid. Num etiam necessaria sit crux si in tabula altaris primam imaginem exhibet crucifixus Θ sacra congregatio censuit hanc sincere, ibidem. Denique, num committat peccatum grave celebrans in altari a quo crux abest 3 Communis sententia tenet id quidem nonnisi venialem culpam inducere. De sacrificio missae lib. 3. cap. 13. num. I.

CULTUS.Cultus privatus impendi potest iis qui nondum inter

beatos vel sanctos adscripti sunt, non vero publicus, ut ex celebri decreto sub Urbano VIII. certum est quod confirmat Benedict. XIV. in sua bulla Quamvis justa, Bull. t. 3. n. 7. num. II. Ex vi ejusdem decreti non

63쪽

EHloMEpotest titulus sancti vel beati illis adseribi, sicut noe potest missa solemniis de sanctissima Trinitate ves do sanetis omnibus in eis eorum anniversassa celebrari, sicut nec eorum panegyriem conciones eadem dis inoeciosia haberi: sicui ex vi ejusdem Benedictinae constitutionis omortualam diem Astum eorumdem Vitibus palam retiorum, e - ω eorum ι-- hymnos prosequi. non tamen peramar eollecta in istanta invo

Dispensationes sacrae poenitentiariae cum diriguntur

ad conisssarium ex approbatis ab ordinario, executioni mandari debent a consessario approbato ab Ordinario

inius laci, in quo dispenssiis illa eraestari debet, nec

valet si actu consessarius non siti sicut nes si VProbatus fuerit tantum pro maribus, et dispensotio petatura semina. Institi Eccles. set. n. si. Cum dirigitur 'onsumario magistro is theologia. vel decretorum doctori, requiritur laurea theolosiae, vel iuris canonici in publica univeraitate; nec aperiri literae

illae possunt a simplici resulari consessario, nisi tamen religio illa privilegium aliquod ea de re obtinularit, ibi in n. ILA semel apertum fuerit Breve poenitentiarii ab eo

qui non habet titulum requisitum, non ideo tamen vitiatur rescriptum, sed sumit si alteri habenti requisita consignetur, ibid. n. m. Si semel electus suersi executor, potest nihilominus ex probabili sententia variari, quanquam non desint doctores qui oppositum opinentur, ibidem. Executor uertiorem se reddere debet de veritato

causarum, ex quibus obtenta dispenaatio est; nou tam requisitis aliunde testimoniis, sed ipsum dispensandum interrogans, nisi alioquin ipse eamdem veritatem rescisset; nec tenetur illum sis juramento interrogare, ut est communis doctorum sententia, ibid. n. 34. Si tamen falsa narrare dispensandum sciverit, non

potest ad dispensandum procedere, nisi id sciret εκ praecedentibus dispensandi consessionibu', ut ex Sanchea, ibidem. In ejusmodi dispensationis uteris mandatur ex ecutori ut dispenset audita prius sacramentali consessione, et

64쪽

in ipsa eo essione; nec liberum eat illi extra cons aionem rem exequi, ut omnes docent, ibid. n. 35. Cum poenitentia in literis definitur, ea injungenda est: si vero committatur arbitrio consessoria, non est illi liberum et ad arbitrium, injungere, sed ad prudentiae leges dirigenda est, neque nimis rigida, neque lenior quam par sit, ibid. n. 37. et M. Quoad clausulam dummodo sit occultum, censetur cultum si tantum septem vel octo in civitate id resciant; in oppidis vero si quinque vel sex; quam sententiam scriptores, qui mentem sacrae poemtentiariae probe norunt, tuentur, ibid. n. 45. Si vero occultum impedimentum fuerit in loco ubi executioni mandanda dispensatio est, publicum vero in

alio ubi commissum est delictum, tutius tunc est executionem suspendere, et de hac novitate sacram Poenitentiariam certiorem sacere, ibid. n. 46.

Delictum olim publicum, nunc occultum, si a die commissi criminis decennium elapsum ait, ad hunc effectum censeri occultum judicant periti earum theologi, ibid. n. 48. Si quis rem vetitam praestiterit, sed publice credatur obtinuisse ad id facultatem, hujus peccatum ad hunc effectum creditur occcultum; si vero commisisse delictum resciatur, sed ignoretur inde consurgere impedimentum, profecto occultum quoad hunc effectum non Censetur, ibid. n. 48. Clausula dummodo Oeculeum sis exigit ut nullo modo probari possit, ibid. n. 44. Si delictum deductum sit ad sorum contentiosum RSacri P nitentiaria censetur publicum: si tamen data in eo fuerit sententia absolutoria criminis, per quam reus repertus sit innocens, et non culpabilis, vel ex hactenus deduCtis non repertus culpabilis, etiamsi id obtentum sit mediis illicitis, salsis testibus etc. adhuc censetur impedimentum occultum ad hunc effectum, ibid. n. 4s. EAPressio causarum, earumque verificatio, ad validitatem dispensationis pertinet. Bulla Ad apostolicae servietitis, Bullar. t. I. n. 45. n. I.

Ιn ecclesiis ruralibus longe dissitis a parochiali decernunt episcopi ut sacerdotes ibi sacris operantes populum

65쪽

diei in inristianam doceant. Eneyelica minine, Bull. t. I. n. H. caveat tarnis par hus ne nimium tristiat alienae operae: sed cum pueri ad saeramentum me eis . et confirmationis admittendi sunt, c msponsi conjugio jungendi. per se illos tentet quid didi-eerint, ibid. 1K 34 Non est tolerandus mos in nonnullis dioecesibus obtinen , ut pueri unius parrectae in alia parrecta doc antur Metrinam ctristianam quemadmodum rescripsit S. C. eono. ad card. Lar erimum Me s. au . I M. Insti Eces. s. n. Is. sed singuli parochi erudire suos debent, vel saltem curare ut m parcecia erudiantur; non tamen reprehendendi sunt sil qui in ecclesiiv suis, licet non sint parochis subjectae, fideles eo confluentes dolent, dummoδo exhibeant parochis nomina eorum qui eas Dequentant, ibid. n. 18. Ludimagistri, tam conducti a communitate quam non

condueti, tam elefici quam latet, hortandi sunt prius ut

dueeant suos christianam doctrinam, tum etiam cogendi, em deer. Sacr. congregat. cone. ad archiep. Spalatri die 17. ivl. I668. ibid. n. 14. Doctrinam Christimani non omnes retro aequaliter necesse est: plura enim scitu simi necessaria ecclesi-

satieis, quam laicis; plura adultis, quam pueris, et puellis; prima vallantibus ingenio, quam hebetibus. Inst.

Si quis non credat explicite ea quae sestu necessaria sunt neeessitate medii, mulio proh situs ost illum nec valide absolutione potitum Russo; illidita est quidem uerte in eo casu absolutis; nec potest em ggarius tuto

uti opposita huic sententi et Usolution litis qui haec expliesto ignoraverint, impertiri, ut ex propositione

damnata ab innocentio XI. constat, ibid. n. 19. Si quis vero ignoret ea quae nece.garia sunt nocessitate praeeepti, dummodo nunc dolbat, Et proponat emendationem, absolvi utique potest, ut ex ineologis, ibidem. Paroehi doceant pueros diebus saltem dominicis aliisque festis de precepto doctrinam christianam, omni

contraria consuetudini penitus sublata. Encycl. mi

primum, Bull. t. I. p. 6. edit. rom. In bulla Mia minime. Bullar. tom. I. num. 42. n. 12. monet rinlisex ut consessarius Gum animo teneat invalidam esse absolutionem sacramentalem quam quis Onomanti res norassuri nerentitate mediet, imperii um

66쪽

cum puellis quae virgines non in , petuntque .ubaLdis dotalia relicta virginibus, dispemat in occultis, et in sero conacientiae tantum poenitentiarius major, tam pro intentis, quom pro obtinendis, quatentia tantum illae immaterum honeste vivant. Bulla μα- ι-- etc. Mil. I. u. n. v.

prurgitiones ad duellum aut aeses damnarit. I. Vir militaria, qui, nisi inerat vel acceptet duellum, tanquam formidolosus, umidus, a ectus, ut ad ossicia militaria ineptust haberetur, inuoquo omis quo se .uo que sustentat, privaretur, vel Homotionis alias albi debitae ac promeritat ape pex tuo carer toeia , et poena VMaxet. MVe aive oso intduellum α Ercusari possunt etiam honoris tuandi, vel humanae vilipensionis vitandae gratia Medum ac piamus,

vel ad illum provocantes, quando certo sciunt pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam. III. Non incurrit ecclesiasticas poenas contra duellantes latas dux, vel ossietates militiae, acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae, et officii. IV. iacitum est, in statu hominis naturali, accutare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio earum jactura propulsaxi nequit. V. Asserta licentia pro statu naturali, applicari

etiam potest statui civitatis male 'ordinatae, in qua nimirum, vel negligentia vel malitia magistratus justitia aperte denegatur. Vetat Pontifex in eadem bulla ne easdem propositiones quis defendat, publice vel privatim, divisim aut, conjunctim, etiam disputandi gratia: alioquin, incidat

ipso facto in excommunicationum res Vatam romano Pontifici. Μandat, in virtute sapetae obedientiae, nequis eas et ne unam quidem in praxim deducat. Confirmat praecedentium romanorum Pontificum

constituti es de duello, atque edicit, ut, si quis indugno, sive publice sive privatim indicto, hominoin

67쪽

occiderit, sive ille obierit in loco conflictus, sive extra, ex vulnere in duello accepto, perinde habeatur ac homicida voluntarius, adeoque immunitate asyli non gaudeat, extrahi e loco sacro possit, data ab episcopo facultate quam illi Pontifex impertitur. Addit, quod, si adhuc vivat graviter vulneratus in duello, et percussor recurrerit ad asylum, ac merito timeatur futurum

ut, si mors acciderit vulnerati, ille se proripiat, tunc, si judicio peritorum grave vitae periculum ex vulnere

Imminere censeatur, extrahatur ex asylo reus, praemisso decreto episcopi, et cum assistentia clerici ab eodem episcopo deputati, et teneatur carceribus clausus, exacta tamen a judice promissione, ut, si sorte vulneratus Vitam proroget ultra tempus de homicidio praescriptum, restituat illum Ecclesiae: alioquin, incurrat poenas a Bened. XIII. in persimilibus casibus de homicidis loco sacro extractis et non restitutis constitutas. Demum privationem sepulturae, quam incurrunt duellantes in sanctione Tridentini, declarat incurri etiam ante sententiam judicis, si sorte decedat etiam extra locum conflictus ex vulnere in duello pumlico, vel privato accepto, etiamsi ante mortem certa signa poenitentiae dederit, et absolutionem a censuris obtinuerit; nec dispensari ea in re ab episcopis posse decernit.

ECCLESIA.

In ecclesiis ruralibus parochiali proximioribus caveat episcopus ne permittat ut missa celebretur ante parochialem, encyclica, Etsi minime. Bael. t. I. n.

Ecclesia parochialis si forte corruerit, vel repar tione indigeat, tenetur illam resarcire fabrica, si absit; Sin minus, tenetur parochus non quidem redditibus suis patrimonialibus, sed ex redditibus beneficii, si ad

suam sustentationem supersint; quanquam non SuPer-

sint ad sustentationem propinquorum ejusdem parochi. Tertio loco, qui habent beneficium ecclesiasticum in illa ecclesia. Quarto loco, si parcecia est de jure Patronatus, tenetur patronus suis sumtibus id agero; ita tamen, ut, si insta praefixum ad episcopo tempua noluerit sumtus illos subministrare, amittat jus tronatus illud. Denique ultimo loco, tenetur populus, et

68쪽

EX OPERIBUS BENEDICTI xIV.

qui in ea parcecia habitant, etiamsi conducant domos alienas, et dominus illarum alibi habitet; possunt

tamen in eo casu ex pensionibus retentis se indemnes reddere. Ita ex canonistis. Inst. Eccles. I . per

totam.

Ecclesia polluitur per homicidium voluntarium, cap. Proposuisti, de Cons. Eces. Si in ea magna vis humani sanguinis effundatur, can. Ecclesiis, de Cons. dist. 1. Si sponte effundatur semen humanum, give usio sis secundum remuram, sive contra, Sive per com-ιum alias hiritum, sive pre illicitum, ex eodem teXtu, et cap. Si Ecclesia, de Consecr. Eccles. Si excommunicatus vitandus in ea sepeliatur, cap. Consuluisti, de Cons. Eccl. Item, si ibi sepeliatur ethnicus, can. Ecclesiam, de Conseo. dist. 1. De sacrificio missae, lib. 3.

Episcopi consecratio ab uno ne, vel a tribus fieri necessario debeat, ut valeat, quanquam sit quaestio inter theologos, cum tamen Pontifices consueverint in locis, ubi desunt episcopi, ut ab uno tantum episcopo consecratio ista fiat, facultatem concedere; hinc videtur probabilior sententia asserens unicum episcopum Susificere. Attamen solent rintifices praecipere ut episcopo consecranti adjungantur duo abbates, Vel duo sacerdotes in dignitate ecclesiastica constituti. Ita pluribus allatis exemplis De synod. dioec. lib. 13. cap. 13. n. 5. nov. edit. Ibi pariter decernitur valere consecrationem episcopi ab uno antistite, uno tantum adjecto presbytero, consectam, quin etsi nullus alius praeter consecrantem assistat. De synod. dioec. lib. 7. cap. 3. num. s. ium. 4. p. 7. nM. edit.

Pactiones initae a capitulo electore, et juratae ab episcopis electis in Germania, ut sibi non liceat contra ipsos electores procedere, aut obsistere officialibus capituli, si quid egerint, et decreverint; pactiones, inquam, illae si electionem praecedant, nullae omnino et irritae declarantur ab Innocentio XII. constitutione incipiente Ecclesiae calfioliere. Quae vero subsequentur, illarum executionem suspendunt, donec sedes apostolica judicium do illis serat, ibidem n. 17. Hae vero pactiones vetitae et irritae censentur, etiamsi fuerint honestae,

69쪽

ut ex DD. ibid. n. 19. Insuper adsunt ea de re literae apostolicae Benedicti XIII. in serma Brevis legendae, ibid. n. 23.

Episcopi suffraganei si decorentur pallio, in bullis

tamen ejus concessionis cavetur ne quid prejudicii ex hoc inferatur eorum metropolitis, quin et vetantur illud ferre in praesentia archiepiscopi. De synod. dicem

l. 13. c. 5. n. 10. nov. edit.

Pallii honore non decorantur latini patriarchae titulareS, quemadmodum nec archiepiscopi in partibus, cum enim pallio nemo uti possit extra provinciam suam, illi prosecto alibi commorantur, ibid. n. 17. Episcopatuum resignationes, quas sibi permitti postulant episcopi, non admittuntur a Congregatione Consistoriali, nisi ex canonicis causis recensitis in Cap Cum pridem, de Renuntiation. quae tamen Omnes ut id reseruntur, ut clare constet ipsos plebis suae saluti Prodesse amplius non posse, ib. t. 4. p. 70. nOV. edit. Episcopi regulares si se abdicaverint episcopatu, tenentur Claustra suae religionis repetere, nisi aliter commissum sit a sancto Pontifice. Ita Benedictus

XIII. in sua bulla Custodes, ibid. n. 4.

Causae resignationis non tam rigorose examinandae sunt in ordine ad cardinales episcopatum resignant , dum volunt se conferre Romam, ut assistant romano

Pontifici. Ita ex Fagnano, ibid. num. 5. Episcopus translatus ex uno in alium episcopatum frui potest redditibus Ecclesiae a qua discedit, usque ad illum temporis articulum quo a summo Pontifice in consistorio a vinculo prioris Ecclesiae absolvitur: ex tunc enim prior Ecclesia Vacare censetur, ut ex definitione congr. conc. per Urbanum VIII. approbata, ibidem num. 7. Neque ibidem episcopus post absolutionem a Vinculo, jure potest conserre beneficia quae post idem tempus vacaverint, uti decisum in tribunalibus romanis, ibid. num. 9. Interim tamen post pronuntiationem, scilicet Ρontificis in consistorio, quoadusque haec pronuntiatio innotuerit episcopo, remanet in eodem episcopo jurisdictio non quidem ad conserenda beneficia, sed ad dioecesim gubernandum necessaria, uti provisum est in eodem decreto, seu in Brevi illud confirmante Urbani Papae VIII. ibid. n. I 0. Si episcopus in manus paganorum, aut schiSmaticorum incidat, et fiat captivus, Ecclesiae administratio

70쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

transit in capitulum, quoadusque aliter disponat sedes apostolica, cap. Si epispopus, de Supplem. Νeglig.

aetati in 6. quae tamen vera sunt, si carcer episcopi sit adeo arctus, ut episcopum suum nequidem perliteras adire dioecesani valeant, ibidem n. II. Episcopis ex constitutione Pontificis incipiente Firma dis, Bull. tom. l. n. 109. fas est iu ecclesia parochiali a regularibus administrata in pastorali visitatione inspicere altare illud in quo tabernaculum sanctissimae eucharistiae tenetur, item sentem baptisterii, consessionale parochi, pulpitum e quo parochus jus habet adnuntiandi verbum Dei, sacrarium in quo

servatur sacra suppellex ad sacramenta ministranda, sepulchrum, coemeterium parochise, turrim etiam campanariam, si adsint campanae ad parochiam spectantes; ac demum sacra vasa, in quibus particulae consecratae servantur, vel sacra olea b'ptismi, et extremae unctionis ; demum pilam aquae benedictae. Episcopi, quibus usque modo concessa est facultas impertiendi benedictionem cum indulgentia plenaria fidelibus in mortis articulo constitutis, uti ea possunt non tantum ad certum tempus, quemadmodum limitatur in Brevibus ab illis impetratis, sed quandiu in

dioecesi cujus intuitu illam obtinuerint, permanserint. Ηέbent etiam sacultatem subdelegandi alios pios sacerdotes quotquot judicaverint opportunos, ut ipsi episcopis impeditis eamdem indulgentiam conferant. Subdelegati vero ea sacultate ad se transmissa uti possunt pro tota dioecesi, vel territorio, cui destinati sunt, quoadusque in hoc munere perseverant, etiamsi episcopus delegans obierit. Demum facultates istae deinceps Concedentur perpetuae omnibus et singulis episcopis qui literas ea de re petierint, quam etiam facultatem obtinebunt praelati inferiores, territorium separatum habentes cum vera qualitate Nullius, et activa jurisdictione in clerum, et populum. Ita sancit Pontifex sua constitutione, Pia mitem, edita anno 1747. nonis aprilis in qua etiam ritum hujus benedictionis

praebet. Bull. nom. 8. n. M.

EPiscopus in sua synodo non potest quidem definire quaestiones de fide, sed prohibere potest errores jam

ab Ecclesia proscriptos, ut ex Gongaleg in c. Vestra deducitur. De syn. dioec. lib. 6. C. 4. n. 7. Episcopis in synodo fas est non quidem rem aliquam inter DD. controversam definire: sed praxim

SEARCH

MENU NAVIGATION