장음표시 사용
381쪽
mus, illud non esse antiquissimum, neque ante mutam I220. in scholis vulgari coeptum, eruditi omnes optime norunt, cum Morino de Poenit. lib. 8. cap. 2. num. 14 'Quod tamen per nomen significatur, et Patribus, et theologis semper perspectum fuisse, nemo dubitat: omnes quippe duplicem semper agnoverunt contritionem et unam persectam, quae ex se justitiam et sanctitatem affert; alteram impersectam quae sola homini justificando impar est. Hanc vero contritionem imperfectam, visum est scholasticis, congruo Vocabulo,
appellare attritionem. Sicut enim inquit Estius in 4. distinct. 16. g. s.) in corporalibus attritum dicitur,
quod aliquo modo, nempe forinsecus tantum, Iaesum est, aut comminutum: contritum vero, quod totum intus, et laris fractione in minima resolutum est: ita in spiritualibus attritio ab illis dicta est impersecta quaedam, et aliquo usque tantum progressa poenitentia: contritio vero poenitentia intima, et persecta. Porro ex multiplici sapite potest haec contritionis impersectio dimanare: et primo loco valde imperfecta est contritio, quae non est supereaturalis, sed unicem'vetur ab objecto naturali, aut non elicitur viribus gratias. Hanc sufficientem non esse ad justificationis
gratiam, tam extra, quam intra Sacramentum Con-quendam, omnes latentur: est enim similis poenitentiae Antiochi, qui peccatum deflebat, non quod esset offensa Dei, sed propter gravissimum morbum, quo Cruet batur ; qua de causa veniam a Deo non e3t consequutus, 2. Machab. cap. s.' et quamvis aliquot ex Veteribus scholasticis visi sint huic naturali attritioni vires tribuere ad hominem Deo reconciliandum, eorum tamen
opinio proscripta est ab Innocentio XI. qui anno 167s,
hanc propositionem num. 57.' damnavit: Hobabile est, sufficere attritionem naturalem, modo honestam.'Advertendum tamen, ne quis confundat motiVum poenitentiae, cum occasione, qua ad poenitentiam excitaturi etenim multi, morbo, aliove temporali malo Vexati, perpetrata crimina mente revolvunt, et, Dei gratia auxiliante, illa ex motivo sueerno, serio detestantur; sicuti accidit Ninivitis, qui timore mortis temporalis, ac subversionis urbis; quam Ionas praenuntiabat, Commoti per veram, sinceram, et supernaturalem cootritionem ad Deum conversi sunt.
IV. Imperfecta pariter est contritio, quae ab aliquo
382쪽
dumtaxat peccatorum genere, non ab omnibus, Voluntatem avertit: evenire essim potest, ut quis ex speciali affectione erga aliquam virtutem, peccata eidem oppο- sita detestetur, quin tamen propositum habeat caetera praecavendi, quae aliis virtutibus adversantur. Ac demdm imperfertissima erit, nec contritionis nomen ea merebitur, quae non procedat ex deliberata voluntate,
sed potius sit quaedam Velleitas, seu sterilis, atque inossicax displicentia de peccato, absque absoluto Pro positio in posterum non peccandi. Evidens porro est, neutram ex his posterioribus contritionibus ad justificationem prodesse, quia neutra excludit voluntatem peccandi, sicuti Τridentinum exposcit, neque ad illam pertinet poenitentiam, quam a nobis exigit Dominus, Egechielis eap. 18. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevari-Cationes Vestras, in quibus praevaricati estis, et facite
vobis cor novum, et spiritum novum.'V. Alia est contritio supernaturalis, et essicax, Omnem excludens voluntatem peccandi, quae nihilominus,
aliis nominibus, dicitur inpersecta, et in quam unice
Cadit controversia, quam proposuimus. Et primo quidem potest contritio esse imperfecta, imperfectione mere negativa quia scilicet, etsi concipiatur ex eodem mOtivo charitatis, seu amoris Dei super Omnia, ex quo concipitur contritio persecta, ad istius tamen intensionis gradum non pertingit, sed est debilis, tenuis, et remissa. Secundo dicitur impersecta, quia peccata detestatur propter Deum dilectum, non tamen amore amicitiae, sed concupiscentiae, hoc est dilectum, non quatenus est in se summe bonus, sed quatenus est bonus nobis, seu quatenus nostra felicitas, beatitudo, et finis ultimus. Tertio, et plerumque, nomine contritionis impersectae intelligitur dolor de peccatis, unice Conceptus, atque elicitus propter eorumdem turpitudinem, aut solum metum poenarum, et gehennae, absque ulla Dei dilectione. Verum haec eadem contritio imperfecta potest ita moveri ex timore gehennae, ut simul conjungatur cum aliquo Dei amore initiali; quatenus scilicet Voluntas, quae peccata odit propter supplicia, simul fertur quodammodo in Deum, ut objectum diligibile, eumque incipit amare, quamvis nondum amet amore persecto charitatis. Dissicilὰ tamen est applicare
383쪽
hunc amorem initialem, nisi dicamus, eum esse Verum actum amoris, sed debilem tenuissimum, atquis in minimo gradu: ac proinde haec quarta species contritionis impe sectae videtur lare coincidere cum prima eri nuper enumeratis, neque in alio ab ea differre, nisi quod illa sit ex solo charitatis motivo, haec vero admixtum etiam habeat timorem poenarum. VI. His positis, quamvis ante Tridentinum Commmniter theologi docuerint, ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae obtinendam, satis esse contritionem impedifectam, quam jam tum attritionem' nuncupabant; attritionis tamen nomine, nunquam dolorem intellexerunt de peccatis, aliunde excitatum, quam ex motivo charitatis, seu omnino sejunctum ab aliquo saliem remisgo, tenui, debili, seu initiali aniore benevolo Dei: sicuti testatur doctissimus Μorinus cit. lib. 8. CaP. 4. num. 2.' omnium autem primi Franciscus Victoria, et Dominicus Soto, ambo ex ordine Dominicanorum, d
cuerunt, ad peccatorum remissionem, 'Virtute Calvium, assequendam, satis esse attritionem mere servilem, seu conceptam ex solo metu gehennae; modo tamen haec
a poenitente bona fide reputetur contritio, ad quam ceteroquin eliciendam eum pro viribus conari dehere assimarunt. At Μelchior Canus, Victoriae, et soti semientiam sequutus, eam praeteria extendit ad Attrit,
Onem mere servilem, sic cognitam, hoc est, quae a poenitente non existimetur vera contritio, sed talis esse Cognoscatur, qualis revera est. Enimvero, si materia proxima sacramenti poenitentiae esset Vera Contritio, error poenitentis, bona fide se contritum reputantis, Cum reveru contritus non sit, eum quidem eXCusareta culpa, sed non disponeret ad gratiam assequendam in sacramento, quod ex desectu materiae proxima esset irritum et eo pacto, quo, qui, solo elicito actu doloris mere naturalis, quem tamen credit supernaturalem, ad sacramentum poenitentiae accedit, non fit utique sacrilegii reus, sed sacrimenti effectu privatur: quemadmodum recte ratiocinatur SuareZ tom. 4, in B. Parti disp. 20. secl. 4. num. 15. et seq. Quamobrem, at ad sacramentum poenitentiae sussicit attritio servilis, quae reputetur contritio, ut voluit Sotus, necessario inde consequitur, sussicientem etiam esse attritionem mera
servilem, ut docuit Μelchior Canus. VII. Melchioris Cani sententia, vix nata, scholas
384쪽
vmnes pervasit, et tanto plausu excepta est, ut plurimos, ac magni nominis statim invenerit patronos: Sed prae caeteris inquit Μοrinus cit. loc.) hanc opinionem celebrem reddiderunt duo theologiae scholasticae clarissima et famosissima lumina, Franciscus SuareZ, et Gabriel VasqueZ, quos innumeri nunc sequuntur theologi.' Vertim, qui inter istos doctiores, et sapientores habentur, pavidi quodammodo, et meticulosi, ac magna cum cautela, illi recenti opinioni subscripserunt, quam
ipsemet Canus nonnisi dubitanter astruxerat part. 5. reieci. de Menit. ' inquiens : Contritio ponitur Pars sacramenti, quia est certa et indubitata materia. Quod autem contritio sufficiat, quamvis verum sit, non est adeo certum et indubitatum; et ideo comcilium Florentinum, communisque sententia, tenens Certum, relinquens incertum. ponit, contritionem partem esse hujus sacramenti. I ac eadem moderatione loquitur SuareZ tom. 4. in 3. pari. quaest. 90. arti 4. disp. 15. secl. 4. num. 17. ubi obligans fideles, qui lethalem culpam admiserunt, ad habendam contritionem charitate perfectam in articulo mortis, hanc affert rationem : Nam, licet sit probabilis opinio, attritionem Cognitam cum sacramento susscere ad justificationem, tamen non est certa, et potest esse salsa. Quod si fortasse in re ita est, probabilis ista existimatio non sussicit, ut homo salvetur. Ergo qui sciens, et Videns, ita se mori permittit, voluntarie exponit se periculo morali aeternas damnationis. Νam, ubi est morale dubium, est morale periculum, praesertim in re tam gravi. Hic autem est morale dubium, cum illa opinio nec Valde antiqua, nec multum communis sit.' Suarestimonitum confirmat milippus Gamachaeus Summ. Theolog. cap. 8. de Poenit.' inquiens: Etiamsi agnos-
Camus, sacramentum poenitentiae revera facere ex
attritis contritos, non tamen id omnino indubitatum ...... Ergo debet tunc conari ad veram contritionem, ut hoc modo attritio saltem evadat certior. Et mulus Comitolus M Respons. morat. lib. I. quaest. 32.' licet absolvi posse doceat, qui, ex sola formidine aeternae poenae, de peccatis dolet, haec tamen prudenter addit: ' Plures, magnique theologi, in poenitente, antequam absolvatur, contritionem veram, charitate formatam, requirunt, neque usque adeo certum est, attritionem poenitenti esse satis. Quocirca sacerdotis Partes Prae-
385쪽
cipue esse debent, Verse contritionis motum in corde poenitentis, auxiliante Deo, elicere, ardentique eum cohoriatione urgere, ut propter Deum peccata admissa execretur omnia.' Sed, quod isti tanta adhibita ei cumspectione, affirmarunt, posteriores doctores, ob auctum sibi consentientium numerum, animosiores facti, non solum absque ulla dubitatione, et limitatione,
asseruerunt, sed contrariam sententiam, requirentemi in poenitente aliquem charitatis amorem, saltem initialem, carpere, et censura afficere non dubitarunt, eam
omnino improbabilem, periculosam, Tridentini menti contrariam, atque implicite, et virtualiter quodammodo ab eodem Tridentino pnoscriptam, dictitantes. Verum istos redarguit Card. Ρallavicinus, diserte affirmans, unicum Tridentini scopum fuisse, damnare haereticos
improbantes timorem Servilem, tamquam inhonestum, neutiquam vero definire controversiam, jam tum inter doctores catholicos agitatam: lib.' enim M IB. histi Trid. cap. 10. num. 25. haec ad rem apposite acribit: Quantum ex actis conjicio, theologorum mens erat, ut error haereticorum damnaretur, tamquam inhone tum improbantium poenae timorem; non item, ut ferret
sententiam de scholastica quaestione, an hujusmodi timor non solum absque contritione animi persecta, de quo controversia vix suit, sicut patebit sed etiam absque eo quod ullus excitetur amor imperfectus, sufficiat ad peccatorum remissionem in sauramento. Id vero clare liquet ex ipsa probatione concilii, qua hujus articuli doctrinam firmat cap. 4. nimirum Ninivitarum poenitentiam, ex timore prosectam, ipsis profuisse,
cum certum esset, eo tempore, quo Sacramentum PQ-
nitentiae adhuc non exstabat, eam formidolosam Poenitentiam minime suffecisse, per se ipsam, ad peccatum delendum, sed vim tantummodo habuisse ad impetramdam novam gratiam, cujus ope adjiceretur charit . Τestatur deinde idem probatissimus historicus, supra citatum decretum cap. 4. sess. 14. fuisse prius ita concinnatum, ut in eo diceretur, attritionem ex metu gehennae et poenarum, sufficere' ad Dei gratiam in sacramento impetrandam, sed. intercedente Joanne AEmiliano, Τudetano Episcopo ablatum fuisse Verbum illud sufficere,' ejusque loco subrogatum Verbum disponit,' quod profecto sequivocum est, et referri potest cum ad dispositionem proximam, tum ad rin
386쪽
motam, sicuti opportune observant Petrus Lambertusle Drou in Tractat. de Contrit. et Attriti dissert. I. sec. 1. et seq.' Mialis Alexander Theolog. dogmat. et morat. lib. 2. de Sacram. poenit. art. 3. Propos. 3. duenin de Sacram. dissert. 6. quaest. 4. sec. 3.V Τou nely de Poeniti quaest. 5. art. 2. Vuitasse eodem tract. quaest. RVVIII. Ad haec, ut observant Launo jus in dissert. demente concilii Gidentini circa contritionem et attritionem pari. 2. cap. 2.'' et citatus te Drou sec. 3. ex ipsismet Patribus, et theologis, qui concilio Τridentino interfuerant, eodem Concilio absoluto, aliqui propugnarunt necessitatem inchoatae contritionis, seu amoris initialis; ad sacramentum poenitentiae, inter quos Fredericus Nausea, Episcopus Viennensis in Austria, in suo Catechismo, et Franciscus Sonnius Episcopus Ant- verpiensis tracti 6. de Poenit. cap. 4.' alii pro sus.ficientia attritionis mero servilis dimicarunt, uti Andreas Vega, et citati Dominicus Solo, et Μelchior C nus. Non autem fuissent praesules, Qt theologi in has Oppositas sententias distracti, si quid a concilio Tridentino de hac re definitum scivissent. IX. Cum itaque Versemur in quaestione ab Ecclesia hactenus non definita, jure ac merito Alexander VI i.- die 5. ΜHi I 667. sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi apostolicae reservatae, praecepit cunctis, et singulis fidelibus ut, si deinceps de materia attritionis scribent, vel libros, aut scripturas edent, vel docebunt, vel praedicabunt, Vel alio quovis modo poenitentes, aut Scholares, caeterosve erudient, non audeant alicujus theologicae censurae, alteriusve - injuriae, aut contumeliae nota, taxare alteram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione, ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis necessitatem; donec ab hac sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum.' Caveant proinde Episcopi, ne in suis Synodis, aut in instructione sacerdotum, quam Synodis quandoque attexunt, aliquid decernant, aut de attritionis mere servilis ad sacramentum poenitentiae suffcientia, aut de amoris saltem initialis necessitate. Adhuc quippe sub judice lis est: adhuc impune pro una, et altera sententia dimicatur. Hucis antea annis Cardinalis Gottus Theolog. tom. 3. in 3. pari. D.
387쪽
Thomae, quaest. 4. de Contritione dub. 4. sec. I.V sententiam propugnavit non requirentem in poenitente amorem
Dei, ne initialem quidem, ad justificationis gratiam in
sacramenta poenitentiae assequendam. Hac ipsa in urbe,
opera et cura R Caroli Jacobi Romilli, ordinis Μ ωrum Conventualium Generalis Ministri, typis recusum est opus Claudii Frassen inscriptum se Scotus Academicus cujus Auctor tom. I0. pag. pag. 568.V strenue defendit, attritionem ex solo metu poenarum, et gehennae, atque ex amore concupiscentiae, seu affectu spei, conceptam, modo supernaturalis sit, omnemque excludat voluntatem peccandi, esse suffcientem dispositionem ad sacramenti poenitentiae fructum in se
derivandum. Contra vero Cardinalis Denhossi Episcopus Caesenatensis, in sua Instructione pastorali de Poenit. sacram. pag. 33.' aliqualem amorem in attritione requirit, ut sit sussiciens sacramenti poenitentiae materia.' Franciscus Μaria Campioni anno 1698. doctam elucra- . bavit dissertationem theologico scholasticam, in qua
totis viribus conatus est demonstrare neCessitatem
aliqualis amoris Dei saltem imperfecti, et initialis, ad impetrandam gratiam in sacramentis, quae dicuntur mortuorum.' Et laudatus Petrus Lambertus ΙΕ mou, Episcopus Porphyriensis, apostolici Sacrarii ΡrseseCtus, cum per urbem evulgatam vidisset dissertationem, a Bartholomaeo Rivio, ejusdem sui Augustiani instituti theologo, eNaratam, in qua auctor decertat pro suffcientia attritionis, omnis charitatis expertis, ad valide, et cum fructu recipienda sacramenta baptismi, et poenitentiae, eidem statim contradictorem pe praebuit, ullisque editis dissertationibus, san. mem. Clementi XI. nuncupatis, nullum non adhibuit argumentum, quod aptum putaverit ad praedictam opinionem refellendam: contendens, attritionem mero servilem, ne a sacramento quidem vires sortiri, quibus valeat hominem proxime
disponere ad Dei gratiam vel primo obtinendam, vel
amissam recuperandum. Hinc recte intulit Borti Theolog. tom. 7. lib. 34. cap. 5.' nihil hactenus a Sede apostolica de hac quaestione decisum, sed libertatem cuique datam, ex praefatis opinionibus eam eligendi, et docendi, quam maluerit. X. Sed non ideo prohibentur Episcopi consessarios monere, ut poenitentes ad veram et persectam contriti. ionem hortentur, et excitent: id siquidem faciendum
388쪽
suadent etiam praecipui auctores, qui pro suffcientia doloris, ex solo metu gehennae, steterunt, uti Suarez, Gamachaeus, Comitolus, quorum testimonia supra retulimus. Et, quod magis est, ita fieri praecipit rituale Romanum, jussu muli V. editum, tu. I 8.' Consessario injungens, ut audita poenitentis sacramentali consessione, ejusque peccatis diligenter expensis, opportunas Correptiones, ac monitiones, prout opus esse viderit, paterna charitate adhibeat, et ad dolorem, et Contritionem emcacibus verbis adducere conetur cui consonat Rituale Argentinense, editum a Cardinali de Rohan, titi de Poenit. sec. 1.' ubi haec habuntur;
Caeterum poenitentes suos admonere cessent confessarii, ne se putent securos in sacramenti poenitentiae
perceptione, si praeter fidei, et spei actus, non incipiant diligere Deum, tanquam omnis justitiae sentem, ut loquitur sacrosancta Synodus Tridentina.
DE CONFESSARIIS, QUI POENITENTES ADSTRINGERENT AD SIBI APERIENDUM NOMEN COMPLICIA IN PECCATO.
Spectat ad Ν. 80. de Poenit, Tom. VI.)
Ne improba usurpatione dissimulatio in deterius convalescat, et fiat de consuetudine regula, quae non veniat ab ipsa, quae litteris mandata est disciplina ut1 ad Episcopos, in Toletana Synodo constitutos, aptosito scripsit Innocentius I. epist. 23. num. 2. tom. I. COLlectionis Harduini col. 1023. ,' quantocius Sane prae-
389쪽
cidendus est abusus, qui sub specie severi is, et sanctioris disciplinae, eam labefactat, quae ab Ecclesia est
tradita, veramque sacramentorum sanctitatem Comtaminat. Rem enarribimus, quae non diu antea contingit. Concilium Tridentinum aess. 14. can. 7I an, themate perstringit asserentes, non esse in ancrumentali consessione necessario aperiendas circumstantias, mutantes speciem peccati: an autem sint etiam nece
sario aperiendae, quae inter eamdem speciem notabili. ter aggravant peccatum, litigant quidem theologi: sed catechismus S. Ρii V. tit. de conditionibus, et circumstantiis, ad consessionem requisitis,' S. Carolus
Bonomaeus in Instruci. sacerdotum, Actor. ECCles.
Μedies. pari. 4. pag. 765.' pluresque Synodi Episcopales, quas proseri Geneti Theolog. mores. tom. 4. tracti 6. de Sacram. poeniti cap. 6. quaest. S.' etiam istas manifestandi gravem obligationem in Poenitente agnoscunt: quod etiam inter theologos docent Suarer de Ρcenit. disp. 22. secti 3;V Henriqueet Poeniti lib. 2. cap. 7. num. 6 s Womas Sancheg in Summ. lib. 2. cap. 32. num. 39. et lib. 4. cap. 11. num. 24 Gonet disp. 10. ML 3;' Salmant. tom. I. t Ct. 6. cap. 8. punct. 2I Baron. contra Amad. disput. 2.secl. 3.' aliique ab his citati. Cavere nihilominus debet Consessarius, ne occasione, seu praeteXtu exquirendiu poenitente peccati, quod confitetur, circumulantias, eumdem inducat ad pandendum nomen complicis, hoc est Pereonae, cum qua peccatum illud perpetravit: etenim, quidquid sit, quando liceat poenitenti sui obminis socium libere et sponto consessario revelare: Certum tamen est, raro evenire posse, ut licent Consessario complicis nomen a poenitente sciscitari, multoque minus ad illud sibi patefaciendum eumdem obligare. Et nihilominus hina ita pridem rumor in nos pervenit, aliquot sacramenti poenitentiae miniatroa, aussultos quorumdam theologorum aut salsa, aut male imtellectu doctrina, coepisse non solum a poenitentibus complicis nomen exquirere, sed ad illud sibi aperiem dum, locumque insuper designandum, ubi is habitare
' eosdem adigere, denesata renuentibus alterutrum manifestare sacramentali absolutione. Hujus Vero pediniciosae praxis hanc praeserebant causam, VideliCet, ut ipsi complicem postea corriperent, atque ita in ejustantsim utilitatem hujusmodi uterentur revelatione. i
390쪽
Verum nos gravia conciderantes mala, quae inde nece sario consequebantur; proximi enim isodebatur fama; arctum sacramentalis consessionis sigillum periclit batur ; absterrebantur fideles a suis culpis confessario integre, prout caeteroquin opus est, manifestandia; rixae et discordiae disseminabuntur, et tota demum perturbabatur communitas: idcirco, pro nostri supremi apostolatus munere, praedictum tunc primo pullulantem abusum, Priusquam inolesceret, praesecandum duximus nostris apostolicis litteris, incipientibus Suprema, quae habentur nostri Bullarii tom. I. num. 134.' aliisque duabus posterioribus constitutionibus, quarum initia sunt Ubi primum,' necnon Ad eradicandum, quae insertae sunt ejusdem Bullarii nostri tom. 2. num. 8. et num. 20,' super quibus bon. mem. Ludovicus Antonius Muratorius peculiarem dissertationem conscripsit, ac typis vulgavit. II. Quod autem faciendum fuit a nobis, qui omnium Ecclesiarum gerimus curam, non illicito fieri decuisset a quolibet antistite, cui unius particularis ecclesias commissum est regimen; is siquidem sollicitus esse debet de sua excolenda dioecesi, non de insectandis abusibus, quos audit in aliena inolescere, nisi prindenter praevideat, eosdem, si non statim retundantur, suam pariter esse mox subituros: ubi enim abusus non est, quando novae constitutionis freno vitium cohibetur, quod nunquam dioecesim invasit, injuriam sibi fieri credunt dioecesani, putantes nimirum, sequodammodo infamari, quasi reos criminis, quod ipsi
non admiserunt. Ad praesules vero, si forte eorum dioeceses exitiosus ille morbus inficeret, Spectabat sano opportunis sanctionibus eum quantocius prο-
pulsare; quod sanctissimo factum legimus in pluribus antiquis Synodis. In Synodo enim Bajocensi annii 3oo. cap. 82. tom. 7. Collectionis Harduini col. 1238.V habetur t In consessione sibi caveant sacerdotes, ne inquirant nomina personarum, cum quibus peccaverunt confitentes, sed circumstantias tantam, quae Possunt aggrmare peccatum.' In Synodo Lingonensi anni 1404. Caveant sacerdotes, ne in confessione inquirant ab his, quorum audiunt confessiones, ut nominent eis expresso personas, cum quibus ipsi Confitentes peccaverint, nisi esset tale peccatum, quod