Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

essentiam pertinere, iidem inmant: atqui idcirensateri coguntur, non suisse mentem Ροntificis, ibidem explicare ouae ordinationis substantiam perficiunt.. IX. Ut naec argumenta, quibus profecto nimium se premi sentiunt, declinent, varia praedicti doctdres tentarunt effugia. Dixerunt plerique, etiam nunc in Ecclesia Latina ordines hierarchicos sola conserrimanuum impositione, quia Episcopus suis manibus imstrumenta exhibet ordinando. At in primis, si porrectio

instrumentorum vera esset manuum impositIo, etiam

inferiores ordines dicerentur conferri per manuum impositionem, contra id, quod a concilio Carthaginiensi IV. audivimus: per manus etiam impositionem perficerentur baptismus, et extrema unctio, quia ministri manibus baptizandi corpus abluitur, es sancto oleo perungitur infirmus: quod tamen nemo unquam dixit. Deinde hac responsione dissicultatis nodus non solvitur: nam neque hodie Graeci, neque olim Latini, in consa. rendis ordinibus hierarchicis, instrumenta adhibuere: ac propterea alia diversa est impositio manuum, inquam cadit praesens controversin. X. Dicunt alii, revera olim Latinos, sicuti nune Graeci, ordines hierarchicos sola contulisse manuum impositione; et nihilominus hodie in Ecclesia Latina necessariam esse traditionem instrumentorum, quia Christus Dominus non instituit, neque determinavit materiam, et formam ordinationis in specie infima, seu atoma,' uti riunt, sed permisit Ecclesiae, illaa pro suo libito determinare, justisque de causis mutare modo et res, et Verba semper usurpet, quae apta sint ad significandum sacrae ordinationis effectum. Ecclesia autem, quae solam olim designaverat manuum impositionem, cum verbis eam comitantibus, mutatis postea rerum circumstantiis, illa Graecis relicta, aliam materiam adhibendam statuit a Latinis. Verium haec doctrina duas gravissimas offendit dissicultates. Primo quippe non satis probatur, quod Christus Dominus praedactam potestatem secerit Ecclesiae; imo Oppositum videtur evinci ex Tridentino sess. 2I. cap. 2, ubi deClarati a Christo relictam esse Ecclesiae potestatem mutanai, quae Sacramentorum dispensationem respiciunt, salvaidorum substantia mutatio vero materiae, et formae, non ad ritum, et dispensationem, sed ad substantiam

pertinet. Deinde, data Ecclesiae facultate, de qua est

452쪽

sermo, gratis omnino, et arbitrario fingitur, quod Ecclesia ea usa suerit: dicant enim, ubi, et quando, quo saeculo, in quo concilio, a quo Pontifice facta sit ejusmodi mutatio Θ Enimvero, si Ecclesia ab ordinationis ritu ea ablegasset, quae antiquitus fiebant, cogeremur utique inrmare, ordinationis materiam, et formam fuisse, Ecclesiae auctoritate, mutatas, nOVasque antiquis subrogatas. Sed, cum omnia, quae habentur in antiquis ritualibus, perseverent intacta, ac sancte et integro etiam nunc peragantur; nemo facile credet, i ita eadem, quae jampridem satis erant, nunc, ad ordinis Macramentum perficiendum, amplius non sincere. XI. Haec omnia placuit hic exponere, non ut huic postremae sententiae calculum adjiceremus, sed eo tami um consilio ut perspicuum fieret, eam, quamvis habeat Contra se universam sero aciem scholasticorum, ab istolum tamen ictibus nihil sibi metuere, imo et sua jadula habere, quae in eos intorqueat. XII. Quare, ut ad propositum redeamus, cum Valde incertum sit, an is, de quo in Casu, per secundam manuum impositionem esset rite ordinatus, id utique faciendum erat, quod praescribit Gregorius XL in cap. Presbyter. de S.cram. non iterand.' ubi in casu haut absimili decrevit: Nihil esse iterandum, sed caute supplendum, quod per errorem extitit praetermissum quod praecipue in illo rerum statu servandum erat, ne

sacramentum, quod in multorum sententia, censebatur

undique perfectum, iterationis periculo abjiceretur: quemadmodum optime, atque ad rem omnino apposito adnotavit Natalis Alexander Tlleolog. dogmatic. et

morat. de Sacram. Ordin. cap. I. art. 7. sec. 2. in fin.

inquiens: Unde, si quis horum rituum, qui ad materiam vel f Ormam pertinent, Secundum varias theologorum Opiniones, in ordinatione fuisset OmisSuS, V. g. manuum impositio prima, vel adjuncta oratio, aut calicis cum vino, et aqua et patenae cum hostia traditio, adjunctave sermula verborum, aut unctio, aut denique m ouum impositio postrema, vel haec verba ipsam comitantia: Accipite Spiritum Sanctum etc. supplere deberet Episcopus, quod in ordinatione fuisset incaute praetermissum, ut colligitur ex Cap. Pastoralis, et ex Cap. Presbyter, extra, de Sacramentis non iterandis. XIII. Quia autem nonnulli non infimi theologi dixerunt, impositionem manuum, praeambulam porrectioni

453쪽

instrumentorum, simul cum hac, in unum coalescere materiam, qua, una cum verbis ab Episcopo instrumenta exhibente prolatis, prima consertur sacerdotalis potestatis pars, conficiendi nimirum corpus Christi: idcirco sacra Congregatio, scite animadvertens, praeviam illam manuum impositionem, jamdiu antea peractam, non posse moraliter conjungi cum traditione instrumentorum, quae postmodum fieret, ut etiam hujus opinionis, in re tanti momenti, rationem aliquam haberet, totam ordinationem sub conditione iterandam rescripsit.

PROPOSITIONES EX ACTIS SYNODI DICLCESANAE PISTORIENSIS AXCERPTAE, ATQUE A PIO VI. DAMNATAE PER BULLΑΜ AUCTOREM FIDEI, DATAM 5. CAL.

SEPTEMB. 1794.

Ius peripe am tributum inferioris ordinis sacerdotibias in derectis fidei et disciplina. IX. Doctrina quae statuit reformationem abusuum circa ecclesiasticam disciplinam in Synodis dice sanis ab Episcopo, et parochis aequaliter Pendere, ac stabiliri debere: ac sine libertate decisionis indebitam fore subjectionem suggestionibus et jussionibus Episcoporum 'Falsa, temeraria, episcopalis auctoritatis laesiva regiminis hierarchici subversiva, favens haeresi Arianae a Calvino innovatae.

454쪽

X. Item doctrina, qua parochi aliive sacerdotes in Synodo congregati pronunciantur una cum Episcopo judices fidei, et simul innuitur judicium in causis fidei, ipsis competere jure proprio, et quidem etiam per ordinationem accepto, Falsa, temeraria, ordinis hierarchici subversiva, detrahens firmitati definitionum judiciorumve

dogmaticorum ecclesiae ad minus erronea.c Spectat ad eund. N. Tom. VII.

De Ordine. LII. Doctrina Synodi, quae innuit non alium titulum ordinationum fuisse, quam deputationem ad aliquod speciale ministerium, qualis praescripta est in concilio chalcedonensi: subjungens sec. 6., quamdiu Ecclesia sese his principiis in delectu sacrorum ministrorum Conformavit, ecclesiasticum ordinem floruisse; verum beatos tuos dies transisse, novaque principia subinde introducta, quibus corrupta fuit disciplina in desectu ministrorum sanetuarii;

LIII. Item quod inter haec ipsa corruptionis principia

refert, quod recessum sit a vetere instituto, quo, ut ait sec. 3.), Ecclesia insistens Apostoli vestigiis neminem ad sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem; Quatenus innuit corruptam suisse disciplinam per decreta et instituta; I. Sive quibus ordinationes per saltum vetitae sunt; 2. Sive quibus pro ecclesiarum necessitatae et com-

455쪽

moditatae Probatae sunt ordinationes sine titulo specialis ossicii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum patrimonii: Salva obedientia, qua sic ordinati ecclesiarum necessitatibus deservire debentiis obeundis ossiciis, quibus pro loco ac tempore ab Episcopo admoti morint, quemadmodum ab apostolicis temporibus in primitiva ecclesia fieri consuevit; 3. Sive quibus jure canonico facta est criminum distinctio, quae delinquentes reddunt irregulares quasi per hanc distinctionem Ecclesia recesserit aspiritu Apostoli, non excludendo generaliter et indistincto ab ecclesiastico ministerio Omnes quos nque, qui baptismalem innocentiam non conservasSent; Doctrina singulis suis partibus falsa, temeraria, ordinis pro ecclesiarum necessitate et Comminditate inducti perturbativa, in disciplinam per

canones, et speciatim per Trid. decreta probatam injuriOSR. Spectat ad N. 12. de ordine, Tom. VII. LVI. Doctrina quae statuit conveniens videri in impedimentis canonicis, quae proveniunt ex delictis injure expressis nullam unquam nec concedendum, nec amittendam esse dispensationem; AEquitatis et moderationis canonicae u SRCro concilio Tridentino probatae laesiva, auctoritati et juribus ecclesiae derogat S.

456쪽

453Ν. 1.

ne aprensa. s et mων--ω. LVIII. Ρropositio quae statuit sponsatia proprie dicta actum mere civilem continere, qui ad matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum' praescripto omnino subjacere; Quasi actus disponens ad ineramentum non subjaceat sub hac ratione juri ecclesiae ;Falsa, juris ecclesiae quoad effectus etiam . sponsalibus vi Minonicarum sanctionum profluentes laesiva, disciplinae ab ecclesia constitutae dero

LIX. Doctrina Synodi asserens, ad supremam civilem potestatem duntaxat originarth spectare contractui matrimonii. apponere impedimenta ejus generis quae ipsum nullum reddunt, dicunturque dirimentia, ' quod jus originarium' praeterea dicitur cum jure dispensandi essentialiter connexum,' subjungens, supposito assensu, Vel conniventia principum potuisse Ecclesiam juste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii; Quasi ecclesia non semper potuerit, ac possit in christianorum matrimoniis jure proprio impedimenta

457쪽

constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare, Canonum 3, 4, 9, I 2, Sess. 24. Concit. Trid.

LX. Item rogatio synodi ad potestatem civilem, ut se e numero impedimentorum tollat Cognationem spiritualem, atque illud quod dicitur publicae hone talis, quorum origo reperit , in Collectione Iustini ni,' tum ut restringat impedimentum innitatis. et cognotionis ex quacumque licita, aut illicita conjunctione provenientis ad quartum gradum juxta. civilem computationem per lineam lateralem et obliquam, ita tamen ut spes nulla relinquatur dispensationis obtinendae Quatenus civili potestati jus attribuit sive abolendi, vive restringendi impedimenta Ecclesiae auctoritate conatituta, vel Comprobata: item qua parte aupponit Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse jure suo dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis, vel comprobatis, ibertatis, ac potestatis Ecclesiae a versiva. Tridentino contraria, ex haeretiCali supra damnato principio prosecta.

458쪽

455Ν. 5.

AN VALEAT MATRIMONIUM INITUM CUΜINTENTIONE ILLUD DISSOLVEND, OB ADULTERIUM.

Eae Bened. XIV. de Synodo Lib. XIII. Cap. 22,

N. 7α8. Spoetat ad Ν. m. de Matrim. Tom. VII. VII Theologi, et canonisue non solum rationem inquirunt, cur nullum remaneat matrimonium, in cujus

contractu insertae fuerint conditiones ipsius substanxiae, ac naturae contrariae, sed etiam quae sit ratio illius discriminis; unde fit, ut validum firmumque haberi debeat matrimonium eorum, qui nulla apposita conditione huju modi, alteri nubunt, etiamsi salsam illam opinionem foveant, qua putent, matrimonium ipsum, facta per adulterium fide, solutum iri; contra vero nullum et iritum censendum sit matrimonium eorum, qui, praeter eum errorem, quo imbuti sunt, conventionem etiam adjiciunt de matrimonii dissolutione quoad vin- eulum, interveniente adulterio. Super quo ita ratiocinantur. Quicumque contractum vult, necesSis est, ut ejusdem substantiam velit; ideoque, si contrahentes in matrimonii foedere ineundo, conditionem apponunt illius substantiae contrariam, certissimum hoc est argumentum, nequaquam hos in veri matrimonii contractum consentire: sine contrahentium autem consensu, matrimonium esse non potest. Quod si expressa

illa conditio de matrimonio ob adulterium dissolvendo apposita minime fuerit, quantumvis contrahentes in eo fuerint errore, ut matrimonii vinculum per adul terium dissolvi posset, nihilominus locus est praesumptioni, ut, dum matrimonium, prout a Christo institutum fuit, inire voluerunt, illud omnino perpetuum, ac, inter-

459쪽

veniente etiam adulterio, insolubile contrahere voluerint ; praevalente nimirum generali, quam diximus, voluntate de matrimonio juxta Christi instit tionem ineundo, eaqtie privatum illum errorem quoviammodo absorbente: quo fit, ut matrimonium ita comtractum, validum firmumque maneat. At, ubi contrahentes in ipso matrimonii contractu expressam προwerunt conditionem de dissolvendoquoad vinculum matrimonio in casu adulteri; jam fierii nequit, ut error particularis absorptus maneat a generali voluntate contrahendi matrimonium prout a Christo Domino institutum fuit: sed potius voluntas generalis ejusmodi extinguitur et sussocatur ab errore particulari, qui manifesto praevalet ac dominatur: atque hinc oritur nullitas matrimonii in quo contrahendo apposita fuit conditio ipsius substantiae contraria. Ita casum a casu distinguentes docent Cardinalis de Lugo de Sammmentis disput. 8. Sect. S. num. 125. et se V S--- de Matrimonio lib. 2. disput. 29. n. II. Μarin. in Theol. specul. et morul. rum. 3. tracti M. disput. 5. Mol. 4. num. 37.' Gobat truci. Io. pag. 19. num. 707. Cardinalis de Laurea Mais, monio disput. 17. arti 10. num. 185.V Salmanticetas in Cursu morali tom. 22 tracti 9. de miri c. 4. dis. 2. num. 26. et fusius Selima rueber in Ilia videcretal. titi I9. de Miv liis a n. 64. ad 76.V et ante caeteros egregie advertit Auctor Glossae M in Cap. de infidolibus, verb. Esse matriminium, de eonsanguinitate, et innitate. En eius verba: Ipsi videlicet ii, qui ea voluntate ineunt matrimonium, ut, ----rentibus repudii causis, se illud solvere mase arbutrantur contrahunt eo proposito, ut, cum Voluerin separentur, dato libello repudii; sed hoc est contra substantiam matrimonii. Respondeo, si hoc pactum exprimatur in ipso contractu, nec inter eos, nec inter christianos esset matrim tinn ; sed non eo tantur ex

pacto, licet postea abjiciant uxores de facto.' Videri etiam potest, et relegi, quod a nobis deductum est

superiori libr. 7. cap. 6. n. 9. VIII. Doctrinam hanc secuta est semper, inque

constanter Congregatio Sancti ossicii, quoties eidem examinanda se obtulit validitas matrimonii vel inter duos Calvinistas, vel inter Catholicum es Calviniatam contracti, cum scilicet vel ambo conjuges vel alter

460쪽

eorum in ea opinione Versaretur, ut matrimonii vinculum adulterii causa dissolvendum seret. Ita colligitur ex responsione data ad dubium olim ab Episcopo Bos-nensi propositum, quod ita conceptum fuit: An sit validum matrimonium contractum in catholicam, et schismaticum haereticum, cum intentione foedandi. vel solvendi matrimonium ac die 2. octobris 1680. ita resolutum: Si ista sint deducta in pactum, seu cum ista conditione sint sontracta matrimonia, sunt nulla: sin aliter, sunt valida.' Hoc idem confirmatur ex quadam decisione solemni, quam eadem Congregatio

nobis praesentibus edidit die prima Augusti I748,

cujus hoc erat suriectum: Sempronius Calvinista dioecesis Albensis Transylvaniae, ante quinque annos, coratu Curione suo Calvinista nam ipsimet admittunt clandestina matrimonia valida, sub conditione: Contraho tecum, si, vel quamdiu manseris in honestate conjugali, vel si fidem thori servaveris: contraxit matrimonium cum Sempronia Calvinista. Haec Sempronium aliquoties infideliter deseruit: redire noluit. Sempronius taedio affectus, et ut animae saluti consu-Ieret, fidem catholicam suscepit. Angitur nunc, et dubitat, num recipere teneatur in haeresi Calviniana remanentem Veram, an putativam uxorem Θ Item quis serus ejusdem in causa divortii quoad vinculum 3 CH-vinistarum, an Catholicoram γ' Primo huic casui secundus subjectus erat his verbis expressus: Titius Calvinista coram ministro ejusdem sectae, et testibus, in dipcesi Albensi Transylvaniae, contraxit matrimonium cum Titia Calviniana ante annos viginti sub praedictis conditionibus. Idem nunc recenter conversi ad fidem catholicam dubitant, an ad hoc, ut simul manere possint, consenνum, et quidem coram parocho et testibus, renovare teneantur.' His alitem dicta Congregatio ita satisfecit: - Μatrimonia in utroque dubio relata, nulla prorsus esse. Et ad primum dubium specialiter, Sempronium non teneri ad recipiendam uxorem in haeresi Calviniana manentem; imo nec teneri ad recipiendam eam, si ad catholicam fidem

Converteretur; posse tamen ad catholicam fidem con-Versam recipere, si Velit, in uxorem, renovato coram Parocho et testibus utriusque consensu, si nullum ali

inter eos intercedat impedimentum. Indignum prorsus Se, recurrere ad Calvinistas pro declaratione divortii

SEARCH

MENU NAVIGATION