Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

prohibere, uti ex. grati non licet illis pronuntiare, utrum jejunii essentia in abstinentia a carnibus tota consistat; sed etiam ante bullam Beneia XIV. jus illis fuit injungere, ut qui dispensationem ad carnes diebus

jejunii eclendas obtinuerant, unicam comestionem Se Varent. De synod. dioec. lib. 7. c. a. n. I.

Episcopo ex epiheia fas est aliquando in iis praesertim quae dilationem non patiuntur, nec de quibus facile summus Pontifex consuli potest, circa jus commune relaxare, uti decisum a sacr. congreg. concilii. refertur. De syn. dioec. l. 7. c. 7 I. num. I. l. 3. P. 246. nov. edit. Id tamen nonnisi in speciali rerum articulo, neque ea de re statutum universiae concedere P est, ut ex communi DD. ibid. n. 2. Ad dioecesanum episcopum pertinet ecclesias consecrare, eique fas est id muneris demandare alteri epis-CO , minime vero presbytero etiam cum oleis ab ipso' episcopo benedictis. Ita ex DD. De syn. dioec. l. 13. CRP. 15. n. 2. nov. edit. Consecratas insuper ecclesias atque pollutas memopraeter episcopum dioecesanum reconciliare potest, nec fas est id muneris demandare presbItero, quanquam eum aqua ab episcopo benedicta. Si tamen ecclesia non fuerit consecrata, sed tantum benedicta, facultas

dari potest ut per simplicem sacerdotem, adhibita tantum aqua lustrali, ecclesia polluta reconcilietur, ibidem. Episcopo curandum est ut legata pia impleantur, quod praestare ipse potest, etiamsi prohibitus fuisset a testatore, ut ex cap. Tua nobis, do Testament. Quod si testator executorem reliquerit sui legati, et ei, in casu quo segniter agat, alterum substituat, tunc episcopus, si subdelegatus etiam segniter egerit, Cinram id exequendi in se suscipere debet; quod Veset etiam in omnibus piis dispositionibus tam in ultima Voluntate factis, quam inter vivos, ut ex Trid. sess. 22. de Reserm. c. 8. valet etiam non solum pro episcopis, Sed etiam pro praelatis inferioribus, habentibus territorium separatum, et jurisdictionem quasi episcopalem, DE syn. dioec. l. 18. c. ult. n. l. eL 2. nov. editi valet etiam pro vicario capitulari sede vacante, ut de Legato de Μissis statuit sacr. congri ibid. n. s. Fabrica S. Petri in Vaticano in locis suae auctoritati subjectis non enim sunt omnia, non se immiscet jurisdictioni episcoporum in ordine ad legata pia, et missarum onera, nisi post annum ab obitu testatoris,

72쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

quo anno elapso piarum Voluntatum executioni sotamiscet, etiamsi judicium coeptum, ab episcopo terminatum non fuerit, ut ex DD. constat. De syn. dioec. lib. 13. cap. ult. n. 3. DOV. edit.

Non licet episcopo a dioecesi per tres menses abesse pro libito aut quacumque ex causa; sed causa sit Vere aequa, simulque provideatur ne gregi ex hoc detrimentum obveniat. Encycl. Ubi primum, Bull.

De frequentia sanctissimae communionis, quibus concedenda sit quotidiana, quibus aliquanto rarius, nihil innovandum supra deor. Innoc. XI. die 12. sebr. 1679. omnia scilicet referenda esse docti et prudentis consessarii judicio. Inferri tamen ex eodem decreto licet frequentem accessum denegandum esse iis qui in gravia

peccata saepe labuntur, nec de emendatione sunt solliciti ; sicut nec tam saepe iis, quorum cum Voluntas sita gravibus aversa, Venialibus tamen tenacius inhaerent. De syn. dioec. lib. 7. c. 12. num. 9. Eucharistiam una tantum die paschatis resurrectionis distribuere secularibus vetitum est regularibus in suis

ecclesiis: ceteris Vero paschalibus diebus id possunt citra ullam prohibitionem. Ita in uaci. de syn. dioec.

I. II. cap. 14. n. 5. nov. edit.

Paschale tempus, intra cujus spatium satisfieri potest praecepto, ab Eugenio IV. sua constitutione Fide dis , definitum est a dominica palmarum usque ad dominicam in albis; nec licet episcopo, etiam in synodo, tempus istud latius prorogare. De syn. dioec. I. 7. C. 69. n. s. t. 3. p. 236. Paschali praecepto de eucharistia sumenda in parο- chiali ecclesia non satisfit recipiendo illam in ecclesiametropolitana, ut ex decretis sacr. congr. firmat de Lugo. Resp. Μores. I. I. dub. I 5. Ita Inst. Eccl. 18. n. 12. Qui praecepto paschali de eucharistia sumenda non satisfecit tempore apto, etiam post illud tenetur, et cogi potest poenis ad eucharistiam sumendam. Inst. Eccl. 45. n. 15. Famuli et famulae seculares inservientes monasteriis regularium utriusque sexus, etiamsi habitent in atriis

73쪽

nionem paschalem in ecclesia paxoehiali, intra cuius

fines situm est monasterium, recipere, ut ex decreto Suer. Congr. Saepius decisum est; neque enim habitationes illae sunt intra gema ac d mos mon tini eum, quod requiritur a Did. ut famuli eximantur a paroecta. Inst. Eccl. 55. n. 7. et 8. Sacerdotes missam celebrante8 non tenentur praecepto paschali satisfacere in sua paroecia; si tam- raro intra annum celebrant, nec Volunt, seu Possunt celebrare missam in paschate, tenentur tunc communicare in parcecia, ibidem. Ρeccatori occulto publice eucharistiam petenti non est deneganda, cum jus naturale ad famam id expos-

tui t. De syn. dioec. lib. 7. c. 2. n. 4. nov. edit. Occulte vero petenti et noto sacerdoti aliunde quam ex consessione, tuto negatur: si vero pariter aliunde et simul etiam ex confessione sciat, exprimere debet sacerdos, se habere ejus peccati scientiam ex certo loco, non tamen nominain eo a quo scit, si sub arcani naturalis sigillo id acceperit: si vero noverit rem tantum ex Consessione, Perinde se gerat ac si nesciverit, cum id exigat arctissimum confessionis sigillum. Ustit. Eccles.

89. num. 2.

Publicus peccator publice petens repellendus ELt. Publicus vero dicitur non ille tantummodo qui talis declaratus est a judice, sed etiam qui per evidentiam facti, quae nulla possit tergiversatione celari, talis habetur, ibid. n. R. et de sacris . missae I. 3. c. 20. n. 4. Eucharistiae sumtionem Praecedere debet jejunium naturale a media nocte praecedenti coeptum. Nec refert si post cibum sumtum ante mediam noctem nullus somnus captus sit, nec cibus Concoctus ante sacram communionem. Ρorro jejunium istud frangitur etiam parvitate materiae; quare nec ablutio sumta post celebratam missam admittenda ab εο est cui eo die alias missas celebrare permittitur, uti die nativitatis Domini, quo in casu nec licet celebrare et ad dandum aegroto Viaticum; nam praeceptum viatici obligat quando conferri potest juxta ritum Ecclesiae. Reliquiae tamen cibi in ore remanentes, si deglutiantur, non frangunt jejunium naturale, ut ex rubrica Μissalla constat. Vicissim si quis, antequam somno se dederit, parum S--

chari in os induxerit, quod paulatim liquescens in stomachum delabatur, id utique jejunium istud frangit.

74쪽

Tandem, at quis ore gustaret vinum, vel condimentum

ad saporem explorandum, et statim expueret, haec non

esset fractio jejunii. De sacris missae lib. R toto cap. 12. In dubio num quis fregerit jejunium, disputant theologi, apud quos varii casus Astinguuntur; praestaret

tamen abstinere a percipienda communione, ibid. n. 7. Sacerdos extra missam eucharistiam suscepturus stolam e collo suspensam habere debet, uti praeeipit Risuiae Romanum. Potest vero seipsum suis manibus communicare at insit scandalum, et suppetat eausa quae perceptionem sacramenti eaigat, nec alius sacerdos praesto sit. Causa vero est solemnis aliqua stativitas.

In missis defunctorum eucharistiam fidelibus administrare non est vetitum, Cum deeri saer. Eongreg. rit.

id prohiuens, modo non amplius exhibeatur illud p

centibus, et docti rituum scriptores admittant administrari tuto posse in quacumque demum missa, nullo facto discrimine inter sormas in eadem mi88a Conse-eratas, et reliqui quae in tabernaculo RSServantur, thid. c. 18. n. 12. t. 2. p. 245. noV. edit. Nocte natalis Domini ex decretis sacr. R. C. vetitum est ministrare in missa sacram communionem fidelibus adstaretibus; quia nee sacerdoti eadem nocte alias duas missas Celebrare permittitur, ibid. n. IM, Feria 6 in parasceve et sabbato sancto nullus, nisi ad viaticum, est communicandus, uti ex consu*tudine omnium e lesiarum certum est, ibidem. Sacerdos in peccato mortali ministrans Eucharistiam graviter offendit in reverentiam tanti sacramenti: ex

quo fit ut qui recipit ab illo sacramentum scienter, Peccato ejus communicet, quae est animadversio sancti Τhomae, ibid. c. Is. n. 2. Ex quo insertur peccare illum graviter, qui sacramentum suseipit a sacerdoteschismatico, vel exeommunicato, ex eo quod ejus peccato communicet, ibid. num. 3. An unico peccato peccet sacerdos, qui, Iethali peccato infectus, pluribus saeramentum eucharistiae administras Dissident inter se doctores: alii enim unicum agnoscunt, quando per continuatam actionem

pluribus ministrat; alii totidem peccata multiplicant, quot sunt fideles, ibid. n. a. Non licet uni ex fidelibus plures particulas, vel majoris moduli hystiam praebere, quod Vetuit Sacr.

75쪽

1 679. ibid.

Peccatori parato recipere in peccato sacramentum non licet Offerre hostiam non consecratam pro Consecrata ob periculum idololatriae, tum respectu suscipientis, tum adstantium, ibid. c. 20. num. 4.Ρurgatio, quae olim fiebat per eueharistiam, qua sacerdos fideli communicaturo denuntiabat corpus Christi futurum illi ad probationem, licet sorte non

contineat tentationem Dei, ut non male ratiocinatur squeg; hodie tamen cum abrogata fuerit per text. ex cap. Ex tuarrem, in usum revocari non potest. De sacris miss. lib. 3. c. m. num. 3. Consuetudo eucharistiam negandi reis ad mortem

damnatis, ubi invaluit, neque probatur, neque refillitur: sed ubi invaluit contraria, utique retinenda est; aliquid

tamen temporis interponendum est inter communionem et mortem, quo species eucharisticae consumantur. De sacr. miss. I. 3. c. m. n. 6.

Si alicujus sacerdotis negligentia aliquid eucharistiae in terram deciderit, rubricae Μissalis servandae sunt, quanquam satendum est canonicas poenas obsolevisse: si vero fragmentum aliquod in feminae pectus deciderit, praestat ut semina suis ipsa manibus levatum in os injiciat, ibid. n. 7. Parochus eucharistiam deserens vel cadaver associans, si impeditus sit quominus eat per viam publicam, jus habet transeundi per agrum alienum, nec impediri potest a domino, id enim jure communi concessum est cuilibet de populo. Instit. Ecclesiast. 89. num. 2. Si quis sacerdos aegrotus viaticum suscipere Vellet

manibus suis, atque in os suum inferre, non renuente sacerdote, damnari non mereretur. De syn. diceC. 1. 13. c. I9. n. m. nov. edit.

Si quis episcopus vetet ns in missa in hoc vel illo altari celebranda, eucharistia adstantibus ministretur, parendum illi est, nec turbae ciendae. Encyclica die 12. nov. anno. I742 et De sacris missae t. 2. P. 43ο. nov. edit. Si quis surripiat hostiam, vel particulas, e tubernaculo, Vel e sacra pyxide, Vel ex Ostensorio, et extractam asportet, id sussicere censetur pro asserendo furto hostiae consecratae, quare reo competet demonstrare

76쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

non esse consecratas. Ita in bulla ah augustissimo, Bull.

tom. I. n. 43.

Eo ipso autem quod quis id sacrilegii egerit, praesumitur uti voluisse ad malum finem, quae pariter praesumtio valet contra eum qui in actu communionis, Vel post illum, e suo vel alieno ore extractam particulam

asportaverit, ibidem. Rei hujus sacrelegit, etiam pro prima vice, tradendi sunt brachio seculari, praecedente in ecclesiasticis degradatione reali, ibid. Si quis mane sumserit eucharistiam, vesperi vero decidat in testatem morbum, integrum erit parocho, si vel illum denuo communicet eadem die, sive abstineat, nec potest ab episcopo ad utrumlibet adigi. De synod. dioec. cap. II. I. 7. n. 2. Quoad eucharistiam pueris administrandam, recte admonet Pontifex non eamdem desiderari aetatem in pueris in mortis articulo versantibu*, quae in iis qui recte valent: in morituris judicio parochi permittendum est, qui diligenti examine investigot num tanta polleant

perspicacia, ut Christum sub speciebus sacramentalibus firmIter credant, et adorent. De syn. dioec. t. 2. P. III.

Recte valentes potiri debent majori judicii firmitate

ut debita religiona et reverentia ad sacramentum accedant; quae plerumque firmitas advenire solet annum

decimum inter et decimum quartum aetatis, ibid. D. 110. Extreme aegrotantibus, eodem periculo mortis diutius

perseverante, potest et debet semel, iterum, tertio viaticum conferri petente maxime aegroto; sed quoties, et quantum temporis intercedere necesse sit in r unam, et alteram communionem, nihil definiendum Pontifex censet. De syn. dioec. I. 7. c. 12. n. 4. Eucharistiam in oratoriis privatis administrare, quamvis multi vetitum non esse credant; tamen Cons nans Praxis, quae Romae obtinet, vetat in dioecesi Bononiensi. Instit. Eccles. 34. n. 12. Sacerdotes omnes cujuscumque sint collegiatae tenentur seria V. in coena Domini sacramentum sanctissimae eucharistiae recipere e manibus celebrantis, ut dicunt decreta plura sacrae congregationis apud Bissum V. Communio num. 383. Institui. Ecclesiast. 38.

77쪽

Νemo abscissionem potest in se permittere, nisi de consilio medici ad servandam vitam ; et quanquam theologi quidam admittant ut possit quis in evirationem

suam consentire ad vocis suavitatem semandam, ut dulcius in ecclesia canat, atque inde victum sibi honestum procurare possit, adhuc tamen theologorum id negantium opinio communis obtinuit. Disputant autem Canonisue num ex vi cap. Significavit, sub tit. de Corpore Vitiato, sacerdos qui id in se commiserit, possit munus diaconi, aut subdiaconi, in missa eXercere. Certum est ex 'i ejusdem cap. sacerdotem illum posse benedicere, sacramenta baptismi, poenitentiae, ac Eπ- tremae unctionis administrare de licentia episcopi: Constat tamen eunuchum hujusmodi incurrere notam irregularitatis, nec episcopo inesse facultatem ut det

licentiam se evirandi. De syn. disee. I. II. Cap. 7. n. 4. et 5. nov. edit.

Examinatores, si in synodo fuerint designati tantum

nomine ossicii, ut sunt ex. gr. prior Sancti-DominiCi, non ex hoc intelligitur quod succossor in eodem munere habendus sit ut examinator synodalis, nam est electa industria personae. De syn. dioec. lib. 4. cap. 7. n. 5. Electis in synodo examinatores, si interim ante n-- synodum decedant, tunc, si saltem sex remaneant, qui numerus de necessitate est ex definitione Tridentini,

non possunt alii in eorum locum substitui ab episcopo: si minores sint numero, tunc sussici possunt alii usque ad sex ab episcopo quidem approbante capitulo; ibid.

num. 7. qui tamen examinatores suffecti cessant elapso anno, si interim synodus non celebretur, ut ex decreto Clem. VIII. In hoc casu, quo synodus post annum npriori synodo non celebretur, tunc si non supersint saltem sex in priori synodo designati, omnium etiam suinerstitum munus cessat. Quare tunc necesse est, ut, si Post annum concursus ad vacantes parochiales instituendus sit, petatur a S. C. facultas ut novi examinatores extra synodum deputentur: quae facultas si obtineatur,

78쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

uti semper obtinetur, tunc episcopus debet quos designavit proponere capitulo a majore ejusdem parte approbandos ; Capitulum vero tenetur illos approbare, si habeant qualitates a Trid. requisitas, ibid. n. 10. Examinatores congruentius suffragia ferunt palam communicando secum invicem, tum indicendo notario hunc vel illum esse approbatum. In quam sententiam, quae est Fagnani, inclinat Pontifex, in synod. dioec.

l. 4. C. 8. n. 4.Ιn judicio examinatorum nulla seri suffragia episcopus, Vel vicarius loco episcopi praesidens, nisi in casu paritatis votorum, aut si sint singularia: tunc enim potest episcopus quibus censuerit partibus accedere ;sed hoc praestare debet tunc coram iisdem examinatoribus : ita ex Garcia, ibid n. 5.

A quibuscumque censuris excommunicationis, Su pensionis, et interdicti, etiam contentis in bulla Coenre Domini, absolvere potest major poenitentiarius regulares quidem in utroque sero, reliquos Vero in sero conscientiae tantum; quanquam et illos potest absolvere in uir que foro in censuris publicis latis a jure, apostolicae sedi reservatis, et etiam nominatim declaratis vel latis nominatim ab homine, si expiraverit jurisdictio judicis delegati a quo latae fuerunt, vel quando absolutio remissa fuerit ad romanum Pontificem, vel quando proprios judices adire rei non possunt. Obligandi

sunt tamen rei isti ut satisfaciant parti: alioquin recidunt in eamdem censuram: si vero haec satisfactio a parte recusetur, tunc major poenitentiarius illi praescribat hanc satisfactionem, qua a parte recusata, nihil ultra agendum est. Bulla pastor bonus, Bull. t. I. n.

95. n. 7.

Si episcopus excommunicationem aliquam tulerit per legem generalem incurrendam a transgressoribus, declaretque illos statim fore evitandos, licet publice Mnominatim denuntiati non sint, quia facti notorietate dignoscitur illos in excommunicationem incidisse ; excommunicatio ista nequaquam sustinetur, Cum repugnet constitutioni Μartini V. Ad evitanda, quidquid in oppositum sentiat Fagnanus in cap. Quod a praedeceSSOrenum. 55. de schismat. De synod. dioeces. lib. 7. cap.

68. num. 4. l. 3. p. 211. nov. edit.

79쪽

Excommunicatio in bulla cimur, qua vetatur fidelibus deserre arma etc. ad Τurcas, non afficit fideles Τ --rum imperio subjectos, qui imperantibus illis arma suppeditant, alio transvehunt, dummodo id peragant amoto animo iniquo nocendi fidelibus. De syn. dioec.

I. 13. c. 20. n. 6. nov. edit.

Ad postulata episcoporum albanensium rescriptum fuit a congregatione de propaganda fide, mandanterintifice, ne inquietarent fideles, si navibus suis ad Turcas, nullo bello inter christianos et Turcas surente, transvehant sciopos majores aut minores, sarissas, gladios, plumbeas glandes, nitratum pulverem, chalybem, ferrum, aurichalcum, aes, funes, et alia ad naves bellicas instruendas idonea, adhibito tamen modo quoad numerum, et quantitatem, ut fieri ab illis solebat. Firmam tamen voluit prohibitionem transvehendi vel pacis tempore, vel belli mortaria, incendiarias pilas, tormenta bellica majora, plumbeos, aut ferreos majoris moduli globos, ipsosque sciopos ingenti numero. Quae tamen facultas illis facta est, quia non aliter possunt Victum sibi comparare, atrocesque persecutiones evitare, ibid.

n. 7.

non conceditur a congregatione; nisi evidenter probetur saevities contra se exercita, aut justus timor ne exerceatur, et nec tunc nisi prius audito ordinario, ipsoque fraterne admonito, ut mitius agat. De syn. dice C. l. 13. c. 10. n. 30. nov. edit. Tunc autem plerumque nihil fit aliud nisi ut prohibeatur ordinarius, ne procedat ad censuras, carcerationem etc. nisi prius obtenta a congregatione, Vel u metropolitano facultate; imo, si reus in flagranti crimino deprehendatur, tunc non intelligitur subtracta facultaqordinario procedendi adversus delinquentem, ut ex deCr. Sacr. congreg. ibidem.

In bulla Pastoralis repiminis, Bull. LI. n. 47. seriuntur excommunicatione Pontifici romano reservata laici impedientes executionem mandatorum, citationum,

80쪽

artimque provisionum romanae euriae; ut Mi pariter qui impediem s hujusmodi auxilium, consilium, velis orem Praestant: regulares autem et ecclesiastici suspensionem ipso facto incurrunt tam ab exercitio ordinum suam ossiciosum, M. -- - - sunt reservatae romano Pontifici: notarii vero, sive tabelliones, recusantes sacere huj modi provisionum et execinionum instrumenta pumica ad instantium partia, minutivo fimo atque misines declarantur.

si testatur jusserit sepulturae manctari corpus suum sine precibus, Psalmis et missis, associatione clari- eorum, candelis ardentibus, ejus voluntas non est attendenda, ut decidit sacri rota coram Molis. in

num. 22.

memens XL manda it in edicto legendo in e Bull. p. 337. ut in associatione meris e-scum taserventur' leges 'stitualis Romani in tit. de Exequiis,

eonstituto tempore. Pieri tamen potest ut in aliquo singulari Tmum articulo cadauer deferendum ut alitis quam praescribat Rituale; quod tamen fieri non debet absque episcopi scientia, ut ex. v. si deserendum sit eadaver in curru levis, Guod saepae alias prohibuit sacr. cono. apud Ρetram in Constit. Apostol. t. 2. n. 10. Parochi associantes funus ad ecclesiam regularium arcuri non possunt ab ingressu ecelesiae illius cum cruce et stola, ut ex bulla Preti tis Bened. XIII. ibid. n. m. Cadavera amerdotum, diaconorum, et subdiamnorum exponi non possunt in ecclesia, assa induta veste, quom sacra sui ordinis, ut ex decreto Clementis' XI. ibidem.

EXORCISMUS.

Non licet regularibus, contradicente episeopo, exo cisare in propriis ecclesiis. Encyclica ad epihcπ Poloniae, myrio cum animi. BUL t. a. n. 48. In epistola ad episcopum Augustanum, Bullari tom. l. n. HI. laudatur encyclica Clementis M. data 2I.

SEARCH

MENU NAVIGATION