Institutiones theologiæ dogmaticæ specialis : tractatus de Verbo incarnato

발행: 1872년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

mortalem et immutabilem nec nasci p0sse ex semina, nec mori. Sicut. haec objectio eadem suit, quam poetea Nestorius impie effutiit, ita etiam eadem fuit As. Doctorum responsio. Nullatenus videlicet negant, verum esse, quin Christianos c0nfiteri hostes e0rum objiciebant, sed vindicant hanc doctrinam ut piam, sanctam atque verissimam, et illa vers de Deo pr0pter assumptam humanam naturam tenenda et dicenda esse, confirmant. Ρariter vero M. Martyres hanc veritatem in suis fidei professionibus c0ram judicibus et tyrannis expresse et constanter testantur. Sic s. g. s. Achatius profitetur Filium iri, Verbum Oeruariis, qui voeatur Jesus Christu8; s. Justinus Jesum Christum, cujus adventus praedictus a prophetis, cujus divinitas infinita; s. Ignatius Christtim Deum cruri um; s. Epipodius se uernum Dominum nostrum erucissaeum et qui resurrerit, qui ineffabili mysterio homo pariter et Deus tamdιs suis tramitem immori

132. Ipsis etiam terminis, qui post turbgs excitatas

a Nestorio in Ecclesia c0nsecrati fuerunt, nonnulli ex Ρatribus jam ante illos err0res exortos doctrinam cath0licam exponunt. Sic ut du0s tantum citemus, unum Graecum 8. Chrysostomum, Latinum alterum s. Augustinum, pri0r:

Etsi dupleae, scribit, sit in ipso Christ03 natura, est indi- risibilis et indissimabilis unitio in una filiationis eo tendupersona et una subsistentia' Alter vero: Cbristus Iesus, inquit, Dei Fidius, Deus est et homo. Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo. Deus enim erat Verbum. Homo autem, quia in unita tem persoriae aeressu Verbo anima rationadis et euro. - Unus Dei Filitis, idemque

hominis filius. Non duo filii Dei, Deus et homo, sed -- Fidius Dei; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Iesus Christus. δ) Sic etiam in concilio

122쪽

Romano a. 378 habito clare doctrina catholica illis verbis

expressa ost : Anathematizamus eos, qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum fost a umptionem carnis eae Virgine. Concilia. l33. Quando vero Nestorius haeresim suam proposuit,

ejus doctrina ut plane inaudita ab universa Ecclesia rejecta suit. Ipsnm vulgus christianum Constantin0poli quum talia praedicari audiret, exsurrexit contra perfidum patriarcham, et episcopi clarissimi tum Orientis tum occidentis, Romanusque Ρontifex s. Coelestinus I, ejus errores illico c0ndemnarunt. Jam diximus, s. Cyrillum Alexandrinum patriarcham Nestorii doctrinis duodecim opposuisse anathematismos, quorum secundus his continetur: Si quis non confitebur, Dei Patris Verbum carni secundum hysostasim

unitum, et unum una eram sua carne e8se Chriuum, eumdem nimirum Deum simul et hominem, anathema sit. Tertius vero sic habet: Si quis in uno Christo dividit substantius svποστασεις', post unitionem sola eas connerione conjungens, quae secundum dignitatem fit vel etiam auetoritatem et potestatem, ac non potius conventu συνοδω, qui per unita em factus est naturalem, anathema sit. Et quintus : Si quis audeat dicere, hominem Christum theophorum, id est Deum ferentem; ac non potius Deum esse vereariter diserit, tanquam Flium per naturam, secundum quod bum faetum est earo et comminιicanit similiter in nos ea iei sanguini, anathema sit. Anathematismos s. Cyrilli Concilium Oecumenicum Ephesinum ita approbavit, ut iisdemdsfinitio fidei catholicas constituatur. 134. In eodem Concilio oblatum fuit a Charisio presbytero symb0lum, quod a Theodoro fortasse Μopsussiano compositum et haeresi omnino insectum erat, ut condemnaretur. In eo symbolo statuebatur: Unum filium dirimus et Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia facta sint, priseisaliter quidem Deum Verbum intelligentes substantialiter Filium Dei et Dominum, eointelligentes

autem sumptum Jesum a Nazareth, quem unaeit Deus

spiritu et oirtute, sicut in Verbi Dei eopulatione filiationis

123쪽

DE UNITATE PERSONAE IN CHRISTO.

et dominiationis panicipantem. Hanc fidei expositi0nem, qua fraus haeretica prop0nebatur, rejecorunt et damnarunt Patres Ephesini hac sententia: Si qui inventi fuerint vel

episeomi vel elerici vel laici sive sentire sive docere ea, quae continentur in emosi ione, oblata a Charisio presbytero de Unigeniti Filii Dei Incarnatione, sive scelerata et perversa Nestorii dismesa quae et subneaea sunt, Subjaceant sententiae sanctae hujus et universalis Synodi. Eadem

haeretica fidei professio pariter damnata est in Concilio

0ecumenico Chalced0nensi. Idem vero actione v solemniter profitetur Christum non in duas personas partitum arat divisum, sed unum eumdemque Filium a unigenitum Deum Verbum, Dominum Jesum Christum.135. Facile patet nec probatione ulteriori indiget, cum Scripturarum ac Patrum doctrina et Conciliorum definitionibus etiam omnino pugnare doctrinam theol0gorum, qui scholas Guntherianae addicti erant. Ex fontibus enim fidei et Ecclesias definitionibus ut dogma catholicum stabilitur ea veritas, unam numero esse personam in Christo eamque divinam, unum videlicet subjectum quod Deus est, et propter naturam assumptam simul et homo. Illi autem statuerunt diserte, hypostases duas et duas pers0nas in se consistentes esse in Christo, Deum Verbum et hominem Jesum Nagarenum. Η tamen duas per80nas inde a primaeonceptione hominis Jesu in utero matris ita esse conjunctas, ut persona humana subjecta intelligatur et ordinata ad superiorem hypostasim divinam. Vides, purum et putidum. Νestorianismum hic nobis proponi. - Ulterius

animadvertunt, postquam homo sui conscius est, unam pers0nam se Scire c0njunctam cum altera, et unam agere et influere in alteram. Ex hac conjunctione non existere quidem unitatem numerico-reatem personae, Sed namicam et formalem. Formam enim seu rationem hypostaseos sitam esse aiunt in conscientia sui; unde quum utraque pers0na sciat, se inseparabiliter conjungi cum altera, una G0ritur c0mposita conscientia sui, cum subordinatione persecta conscientiae hominis Jesu ad conscientiam

error.

124쪽

DE INCARNATIONIS NYSTERIO.

Verbi. Et sic habetur, inquiunt, unitas quaedam dynamica ac larmalis inter duas in se subsistentes hypostases, et eo sensu una pers0nalitas Christi affirmari potest. Falsam esse notionem personae, quam viri illi finxerunt, inserius videbimus; modo sufficiat recolere, haec directe 0pp0ni d0gmati a nubis demonstrato et in Conciliis desinito de unitate reali et numerica pers0nae Christi.

Νestorii haeresim afferri solent, multiplices sunt, et ex multis capitibus peti possunt. Tota enim d0ctrina cath0lica de inuarnatione Verbi ill0 err0re penitus evertitur, tum quatenus ipsa natura hujus mysterii c0nsideratur, tum quatenus spectatur incarnationis finis, qui fuit, ut adaequata exhiberetur Deo satisfacti0 et c0piosa esset hominum redemptio. Qu0ad primum breviter s. Τhomas: Nec etiam, scribit, ad incarnationis rationem sufficit, si Verbum Dei aut Deus pleniori gratia habitavit in illo homine, quia magis et minus speciem non diversificant unionis. Cum igitur Aristiana religio in fide incarnationis fundetur, evidenter apparet, quod praedicta sositio fundamentum christianae religionis tollit. 9 Quod vero ad alterum attinet, profecto si duae sunt in Christo per80nae, divina una, altera humana, nulla p0test c0gitari Deo digna satisfactio. Illa enim persona divina, quae pretium infiniti valoris offere potuisset, nec dolori nec m0rti fuisset 0bnoxia; illa autem pers0na humana, quae pati p0tuit et m0rtem subiit pr0 n0bis, peccatis parem satisfacti0nem praestare nunquam

explicatio P . V

byp0'i' iη- p0rtunum jam erit, hoc loco ipsam hypostasis notionem

accuratius evolvere. Ex una enim parte ea quae ex reVelatione scimus necessario prae oculis habenda sunt, ut recta et completa hyp0stasis noti0 exrmetur; ex altera parte accurata haec noti0 c0nseret, ut incarnati0nis mysterium melius intelligatur. - Dicimus igitur, naturam esse ipsam rei essentiam et persecti0nem, qua in cert0 0rdine

125쪽

certaque specie c0nstituitur; hypostasim vero, seu si agitur de natura rationali pers0nam, ipsum subjectum, cui e88entia et natura inest. Hanc noti0nem ut secundum Sanam d0ctrinam exp0namus, imprimis manifestum est, hyp08tases esse substantias; accidentia enim non sunt subjectum, sed inhaerent subjecto. Substa'tiae porro quaedam habent rationem partis, quatenus ad aliud perficiendum ordinantur si ad alterum accedend0 c0mplentur, ut est V. g. manus relate ad hominem; quaedam vero aliae partis rationem non habent, quia n0n sunt addictae alteri perficiend0, nec ab altero complentur, sed sibi religiae sunt aliquid integrum et completum, ut est e. g. h0mo totus. Substantiae autem singulares, in quibus haec integritatis et proprietatis ratio invenitur, supposita dicuntur et graeco nomine hypostases. Est igitur hyp0stasis: Substantia singulariS, quae

per se intestrum quoddam est atque co letum in ratione substantiae Seu Gistentiae in se ipso, videlicet quae nec alterius pars est, neque uti para Spectari poteSt, nec communis est pluribus infer se distinctis. - Modus hic existendi abstracte consideratus dicitur subsiStentia. - P Sona autem est hypostasis rationalis, ade0que SubStantia SingulariS, quae per se intestrum quoddam est atque eo letum, quaeque ratione pollet ) Differentia igitur veluti specifica, qua hypostasis

generatim sumta constituitur per80na, e8t dignitas naturae intellectualis. In e0, quod ruti0nales hyp08ta808 80lae p08- sunt saltem aliquatenus habere rationem finis pro aliis, fundatur ultimatim, quod illae solae possunt esse subjectum juris, et haec hyp0stas00u rationalium eminentia prae aliis significatur appellati0ne speciali personae. Cum vero ad rati0neae pers0nae imprimis jam pertineant ea 0mnia, quibus constituitur generatim hyp0stasis, patet, in errore Versari eos, qui definitionem personae notione vel naturae intellectualis, vel naturae sui consolae absolvi arbitrantur. Quamvis enim rati0nalitas sit ultima ratio cur aliqua hypostasis sit subjectum juris et dicatur persona, tamen ea non per se efficit ut aliqua natura singularis sit hyp0statis.

126쪽

DE INGARNATIONIS NYSTERIO.

138. Animadvertendum est, sola ratione investiganten0n aliter quidem intelligi aliquam substantiam perfectam et singularem, quam in se consistentem ac sibi propriam. Unde antiquis philosophis gentilibus idem erat substantia persecta et singularis, ac hyp0stasis in se c0 sistens et incommunicabilis, ita ut ipsam singularitatem vel ut identicam, vel ut necessario nexam cum substantiae consistentia in se ipsa seu ejus subsistentia haberent. Sed hic conceptus inadaequa us erat, quia applicari n0n potest substantiae divinae, et restringitur ad substantias finitas

connaturali modo existentes. Ad pleui 0rem vero et universalem conceptum de hyp08tasi ess0rmandum ea consideranda sunt, quae ex revelati0ne de sanctissima Τrinitate ac de incarnationis mysterio n0bis constant. Ex reVelati0ne enim scimus, naturam ac Substantiam divinam, quamvis una sit et singularis, n0n tamem unam esse hyposta-

sim, sed subsistere in tribus personis realiter distinctis; et naturam humanam Christi, licet integram et singularem, non esse hyp08tasim, sed esse naturam hyp08ta8 8 superioris, scilicet Verbi. Ρroinde definitio hypostasis, ut completa sit et universalis, exigenda est ad has fidei veritates, quas ratio sibi relicta u0n cognosceret; et sic exp0litus conceptus hyposta800s partim rati0nalis est, partim derivatur ex veritatibus supernaturalibus. Est autem ille conceptus quem dicimus, videlicet ut hypostasis dicatur, substantia singularis integra a tota in se, ita ut non sit alterius totius et perseeti in se, nec communis plurii Sinter se distinetis.'Naturae rationalis individua substantia. Voces tamen suibstantia inrisi a non significant simpliciter substantiam physice unam, sed substantiam completam quae per se ac seorsim cohaeret. Ex his manifestum est, philosophiam, non posse sibi vindicare plenam independentiam in constituenda hypostasis et naturae notione adaequata, quae non restringatur ad solum modum existendi connaturalem creaturarum, sed sit uti oportet ita universalis, ut comprehem dat sub se notiones analogas divinae ac creatae hypostasis et naturae,

127쪽

139. Juxta ea quae diximus inca natio seu unio hy- Vniv bra' postatica Verbi cum humana natura illu8trari jam p0teSt. , ii,ius Repugnat sane, Verbum divinum in incarnatione desinere esse per80uam; Deus enim, substantia infinite persecta, immutabilis est, nec unquam p0test carere e0, quod Substantiam in su0 genere saeit maximo persectam. Si vero finita substantia ad personam infinitae perfectionis accedit ac illius propria fit, h0c ipso supp08itum seu permna non erit; idque factum est in incarnatione, in qua natura singularis humana facta est pr0pria secundae personae divinae. Ρer80na secunda divina seu Verbum, cum per 'fici non possit nec suam amittere integritatem, per80nae dignitatem in unitione hac non amisit, sed a88umptam naturam ad suam traxit personalitatem. Quare in Christo personae ratio non exurgit ab utraque natura, ut quum binae substantiae finitae, e. g. in h0mine anima et corpus componuntur, sed a solo assumente, ita ut servata duplicis naturae distinctione unica sit persona, videlicet divina a8Sumentis. i)et extendatur etiam ad supernaturalem existendi modum. - Εcclesia quidem merito censuit, notiones naturae et hypostasis analogice a creatis ad divina transferri, simul vero judicavit, in definitione absoluta hypostasis et naturae ea prae oculis habenda esse. quae de divinis nos revelatio docet. Si quis enim sibi vindicat notionem absolutam et universalem naturne et personae unice ex philosophia constituendam. et juxta conceptus ita constitutos ea exigit, quae de divinis statuenda sunt, in perniciosissimos incidet errores. ωQuia, inquit s Thomas, persona, hypostasis, et suppositum, designant aliquid integrum, si divina natura in Christo esset ut pars et non ut aliquid integrum, sicut anima in compositione hominis, una persona Christi non se teneret tantum ex parte naturae divinae, sed esset quoddam constitutum ex tribus, sicut et in homine persona, hypostasis et suppositum est quod ex anima et eorpore constituitur. Sed quia divina natura est aliquid integrum, quod sibi assumpsit per quamdam ineffabilem unionem humanam naturam, persona se tenet ex parte divinae naturae, et similiter hypostasis et suppositum; anima vero et corpus trahuntur ad personalitatem personae divinae, ut sit una et eadem persona Filii Dei, sicut etiam persona filii h minis et hypostasis et suppositum. Potest autem hujusmodi exem-Dj0jtjgod by OO le

128쪽

Schola Gunthgri.

122 DB INCARNATIONIS MYSTERIO.

140. Manifestum est iis quae exp08uimus, 0mnem naturae et hypostasis definitionem, qua d0gma cath0licum do Trinitatis et Incarnati0nis mysteri0 laeditur, esse salsam et rejiciendam. Unde in maximos errores illi sch0lae Guntherianae philosophi inciderunt eo, quod statuebant, subjectum in se subsistens Seu personam Armaliter c0nstitui conscientire sui, vel etiam dignitate naturae intellectualis. Sequebatur videlicet ex hac sententia, in Christo, quum tum humanitas ejus tum divinitas esset natura intellectualis et

conscia sui, etiam adesse duo subjecta in se subsisistitia, seu duas numero personas. Nec ipsi hoc negarunt, Sed praetenderunt, dogmati catholico id non opp0ni. At fidem Ecclesiae tali opini0ne maxime laedi, jam tendimuS. Facile etiam vides, controversiam cum illis n0n esse tantum de vocibus, quatenus verbis aliam significationem subjecerint, sed de ipsa re; duo enim subjeeta subsistentis in Christo esse, docuerunt. Sententias suas illi viri, ut justificarent, contenderunt, Ecclesiam a philos0phis accepisse noti0nes imperfectas et inc0mpletas per80nae ac naturae, ade0que etiam ipsum d0gma non in sua integritate et perfecti-0ne pr0p0situm fuis8e; modo autem, accurata et Vero per-80nae conceptu s0nstituto, d0gma qu0que accuratius et perfectius exponendum esse. Sed multum abest, ut ipsi dogma tantum ev0lvant et accuratius determinent. Εtenim id qu0d c0nstitutum est et definitum, in Christo videlicet esse unum numer0 subjectum in se subsistens, Seu unam personam, ut salsum proclamant, et err0res veraed0ctrinae substituunt. - Dein falsum est, Ecclesiam n0ti0nes inc0mpletas et minus accuratas per80nae et naturae

plum aliquale in creaturis inveniri. Subjectum enim et accidens non sic uniuntur, ut ex eis aliquod tertium constituatur; unde subjectum in tali unione non se habet ut pars, sed ut integrum quoddam, quod est persona, bypostasis et suppositum. Accidens autem trahitur ad personalitatem subjecti, ut sit persona eadem hominis et albi. . . Sic igitur secundum similitudinem quamdam persona, hypostasis et suppositum humanae naturae in Christo. α Compend. theol c. 2ll.

129쪽

DE UXITATE PERSONAE IN CHRISTO.

suscepisse, et sic ipsam doctrinam Hsse obscuram. Nam Ρastores et Doctores Ecclesiae ex verbo revelato imprimis declaraverunt, unum et eumdem, Deum-Verbum, esse et Deum et hominem, vera divinitate et vera humanitate. Ad hoc deinde dogma definitum exprimendum sumpserunt n0mina unius personae et duarum naturarum, sed ita, ut significationem, quam apud philosophos illae voces habebant, 8ecundum dogma revelatum exp0lirent, c0mplerent et determinarent. Atqu0 hac ratione etiam sensum d0gmatis de duplici natura et una persona in Christ0, accurate declaraverunt, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedere licet. 3341. His postremo pauca addimus de ratione HStinctio- Distinetionis inter naturam et hypostaSim. Quum enim ex dictis ram hi hy-

3) Praeclare Concilium Vatieanum in Constitutione dogmatica de fide eatholicae , Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et insalibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum. α Cap. IV. De fide. - Εt: ,Si quis dixerit, sieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem

intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit. 4 De fide et ratione can. 3. - Vide de his fusius Frangelin S. I. De Verbo Incare. Thesis XXIV. et sqq. - Quantum doctrina scholae suntherianae Nestorianismo affinis sit, ex dictis colliditur, et ex facto quodam l. c. apud Frangelin commemorato plane patet. Theologus videlicet illius scholae prae caeteris famigeratus Baliger , ut sententiam suam plane orthodoxam esse probaret, scriptis suis Novae epistolae theologicae ad Antonium Gunther. p. 162.), citavit symbolum quoddam saeculi V, cum quo doctrinam suam plane convenire ostendit. Sed miro errore lapsus selegit symbolum Theodori Μοpsuestent, quod Cliarisius obtulit synodo Ephesinae, quodque erroribus Nestoriauis plenum ab illo Concilio damnatum est. Existimavit vir eruditus singulari quastam hallucinatione, illud symbolum esse eatholicum; error tamen ejus id habuit utilitatis, ut ex eo plane evidens fieret, doctrinas ipsius cum antiquis illis erroribus apprimo conVenire. Dj0jtjg06 by OO le

130쪽

constet, non idem esse naturam atque hyp08tatim, eontro- vertitur inter theologos. utrum distinctio inter naturam et hyp0stasim sit realis, an tantum rationis, i. e. utrum, Si

naturam subsiste utem seu personam considere8, a natura

hac singulari ipsa persona propter realitatem aliquam additam, an ratione tantum et conceptu distinguatur. Ν0n pauci igitur cum Suaresto ) existimant, hypostasim a natura singulari realiter distingui; subsistentiam scilicet seu

personalitatem esse modum substantialem et intrinsecum naturae superadditum, quo fiat, ut substantia sit in se se0rsim, et non in alio ut pars, vel communis natura. - Alii ver0 cum Claudio Tiphano η) tenent, sola ratione c0nceptu- quo mentis hyp0stasim et nuturam disterre. Ainus haec sententia nobis tum ex ratione et auctoritate magis pr0bari, tum facilius intelligi videtur. Personalitas videlicet non addit naturae existenti aliquam novam realitatem, Sed Staium 80lumm0do quemdam seu modum existendi. Et quum supp08itum seu naturam in se subsistentem consideras, e0nceptus naturae praescindit ab integritatis et proprietatis seu totalitatis conceptu; conceptus autem Supp0siti hunc continet. Ut hoc illustretur adverte, generatim loquendo unam eamdemque substantiam posse e88e Supp08itum, et non esse. Erit suppositum, si seorsum ac per Sec0haereat; non erit, si tanquam pars alteri uniatur. Hinc8ubstantiae quaedam cessant esse supposita sola additi0ne. Sic binae aquae guttae, quae duo Supposita 8unt, Si conjungantur, quin alterutri aliquod accidens reale dematur, unum constituunt suppositum. Ex eadem ratione sola di-Visione ex un0 supposito plura fiunt, dummodo quae divisa sunt ordinem ad aliud non habeant. Sic tabula marmorea in duas partes dissecta, in duo dividitur supposita, n0n quia alterutri modus quidam substantialis intrinsecus ac-

SEARCH

MENU NAVIGATION