Institutiones theologiæ dogmaticæ specialis : tractatus de Verbo incarnato

발행: 1872년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE BEATA VIRGINE VERE DEI SENITRICR

divina natura, subit secundam generationem et nativitatem in altera natura. Per hanc generationem natura humana sit ejus propria; et ita materna generatione Virginis n0n fit quidem, ut haec hypostasis, Deus Verbum, simpliciter existat, sed ut eadem sit homo. Terminus sormalis in generatione virginea est sicut in aliis generationibus natura humana propagata ex matre, quae hic 0rdinata est, ut inde a primo instante existentiae suae a88umatur a Verbo; terminus autem completus est Deus Verbum inhumana natura. Sicut igitur Verbum vere et pr0prie factum est homo, sic etiam Maria vere et proprie est Dei Gonitrix. 154. Haec si prae oculis habentur, objecti0nes Nestorii facile solvuntur. Ad h0c illae objectiones reduci possunt. Maria non genuit Divinitatem ipsi priorem atque aeternam, sed genuit hominom. Ρroinde ipsa non Dei ορ- nitrix, sed mater hominis, vel ad summum mater Christi dicenda est. - Respondetur ad h0c: Certe Μaria non produxit nec Verbo communicavit divinitatem, neque Verbum

ita pr0duxit, ut primum existere inciperet. Sed Maria Virgo dedit Verbo divin0, hypostasi praeexistenti in forma

Dei, ut ex sua substantia Verissima generatione pariter in Arma servi Seu humana natura existeret. Ipsa proinde Vorbum divinum n0n quidem simpliciter, sed in humana natura vere genuit, ade0que vere Genitrix Dei est. Genitum ab ea fuisse h0minem, salsum est, si intelligitur genita pers0na humana, uti intellexit Nestorius; quatenus vero Verbum divinum ac persona divina in assumpta humana natura h0m0 qu0que est ac dicitur, etiam Maria genitrix hominis dici posset. Cavendum tamen est, ne talis expressio intelligatur in oppositione ad d0ctrinam, a Maria Deum genitum esse. Christi genitrix pariter per se recto dicitur B. Virg0, quum Christus sit ipsum Verbum divinum in humana natura assumpta; Nestorius autem, uti vidimus, salso sensu hac appellati0ne utebatur. Scholion. - 155. Maternitas divina c0nstituit Veluti s4hbiio,. centrum ac plenitudinem summae excellentiae B. virginis

142쪽

DR INGARNATIONIS MYSTERIO.

Dignitas Matris Del.

Mariae; eademque est ratio . intima totius abundantiae gratiarum et gloriae, quibus ipsa a De0 donata est. Dignitas haec matris Dei potest imprimis in se considerari, seu in sua formiat et ontologica ratione, ut est maternit divina. Sic spectata in eo consistit, quod operante Spiritu sancto pars substantiae virgineae Matris generatione derivata est, ut fieret natura hypostatice unita et pr0pria Dei Verbi. Inde adest affinitas intima et physica B. Virginis cum Christo, De0-homine, plane sicuti quivis filius intimam affinitatem physicam habet cum propria matre. In suo genere, h0c est sub ratione maternitatis, haec dignitas est infinita. Dignitas enim matris Drmaliter ut mater est, pendet a dignitate filii. Jam vero Filius B Virginis est ipse Deus summus; ergo sub respectu sormali maternitatis dignitas Mariae est infinita. Humanitas Christi, ait Angelicus D0ctor, eae hoc quod est unita Deo, et beatitudo creata, eae hoc quod est fruitio Dei, et beata Uirgo, eae hoc quod est mater Dei, habent quamdam dignitatem infinitam eae bono infinito quod est Deras; et eae hac parte non Fotest aliquid fieri melius eis, sicut non potest aliquid esse melius Deo. 9 - Cohaeret cum ha di intima conjunctione cum Filio, ut relatio specialis etiam adsit qu0ad Deum Patrem, qui Verbum ab aeterno genuit, et qu0ad Spiritum sanctum, cui per appropriationem incarnati0 attribuitur, utque B. Virgo sit mediatrix nostra, atque angelorum,

coeli, ac terrae regina.

156. Secundo autem maternitas ista divina spectari potest relate ad sanctificationem cum ipsa c0njunctam. Maternitas videlicet in se est potius d0num gratis datum in ordine ont0logico; sed cum ea nexa est summa c0pia gratiarum in ordine sanctificationis et glorificationis, quibus B. Virgo, ut digna mater Dei, super 0mnes

puras creaturas ornata est. Ex electione ejus aeterna in

matrem Dei fluit prop0rtionata huic dignitati gratiae et

143쪽

ψ0riae amplitud0, immaculata ipsius o0ncepti0, et abundantia supereffluens reliquarum gratiarum, dum quibus c00perans et thesaurum ineffabilem merit0rum et gl0rifiea-u0uem inc0mprehensibilem mater Dei c0nsecuta est. Sic patet, maternitatem divinam radicem, fundamentum, ceutrum ac plenitudinem esse excellentiae et gl0riste B. Μa

tianorum err0r, quo d0ctrina Ecclesiae de una Christi per-wna pariter evertitur, opp0rtune etiam hunc errorem hoc loco refutabimus. Quid docuerint Felix et Elipandus su-p0rius jam indicavimus; statuebant, Christum hominem non esse Filium naturaim Dei sed adoptivum, Verbum ver0 esse Filium Dei naturalem. - Ν0mine Christi h0-nis certe exprimitur pers0na Christi, quamvis designata ex natura humana assumpta; i Verbum pariter d0signat secundam personam divinam Quum proinde statuerent, Verbum esse Filium Dsi naturalem, Christum h0minemvem nullatenus, sed Filium Dei adoptivum, 00 ipso sequ0batur, n0n eamdem esse personam Verbi eι personam Christi hominis; pr0inde duas pers0nas et du0s filius esse. Sic ex Αωpliau0rlim err0re sequebatur Nest0riana haer08is, quamvis Adoptiani non expresse duas personas et O filius in Christ0 assererent. Refutati0 hujus haeresis iisdem sere argumentis fieri p0test, quibus Nestorianismus refellitur; simul vero dum p0sitive dogma cathesicum viv-dicabimus, plura vinisut explicanda, quibus distinctius in-' ,Me nomen homo, ait s. Thomas, significat humanam naturam, prout nata est in supposito esse, quia ut dicit Damascenus I. 3. orth. fides c. o. et 11, sicut hoc nomen Deus signineat eum, qui habet divinam naturam, ita hoc nomen homo significat eum, qui h bet naturam hum nam. 8. o. q. 41. R. 2.Dj0jtjgod by OO le

144쪽

DE INCARNATIONIS MYSTERIO.

telligetur, qu0modo etiam cum natura humana Chrisiussit naturalis Filius Dei.

Propositio. 158. Ρropositio. - Doctrina est Scripturarum, Symbolorum, Patrum et Conciliorum auctoritati innisa, Christum hominem, seu Christum ut hic homo est, esse Filium

Dei naturalem. Pr snox nd - Ρraeuotanda. - Dum dicimus Christum h0minem,

seu Christum ut hic homo est, esse Filium Dei naturalem, ill0 addito explicativo clare exprimimus, sermonem esse de supp0sito et pers0na hac subsistente tu humana natura. Designatur videlicet haec hypostasis stliam in humana natura, hic habens naturam humanam ade0que hic h0m0 nt subjectum, cui c0nvenit praedicatum Filius Dei naturalis. Sed nullatenus dicimus, rationem, cur hoc praedicatum Christo homini conveniat, sitam esse in humana natura a8- sumpta. Propositio igitur: Christus homo, seu Christus ut hic hom0, est Filius Deus naturalis, debet sumi in sensu uecificativo, n0n in sensu redulicativo formali Ex his facito intelligitur, quo sensu verae, et qu0 8enm fal8ae B po illo sint, pr0positi0nes quaedam per se ambiguae, quibus n0n rite intellectis confusio notionum necessari0 0ritur. Ρr0n positiones ejusm0di sunt: Christus quatenus homo, est Filius Dei naturalis; Christus in quantum homo, est Filius Dei naturalis; Christus seciandum humanitatem est Filius Dei naturalis. Si ejusmodi propositiones sumuntur sensti reduplicativo larmali naturae humanae, ita ut intelligatur in iis asseri, rationem, cur Christus sit Filius Dei natura-

Τ) Specificativae et reduplicativae propositiones in eo conveniunt, quod continent aliquam particulam geminantem, ut est e. g. quatenus, Secundum quod etc., quae particulae geminantes dicuntur, quia subjectum propositionis replicant, ut in hoc exemplo: Homo, quate, nus intelligens, est liber. Hoc autem inter se differunt, quod reduplicativa notat in subjecto id quod est causa praedicati, ut in allato exemplo videre est. Specificativa autem notat solum, subjectum sub certo quodam respectu considerari, et sic considerato praedicatum attribui, quamvis ratio, eur conveniat praedicatum, non ex illo respectu

desumatur.

145쪽

DE ADOPTIANISMO.

lis, esse in ipsa natura humana assumpta, falsae sunt. Sin autem sumuntur simpliciter sensu specificativo, ut iisdem tantum exprimatur, Christum, etiam in quantum vel quatenus est haec hypostasis, hic unus subsi8tens, in humana quoque natura, eme Filium Dei naturalem, verae sunt.

Et hoc sonsu frequenter adhibentur hae propositiones, dum de errors Nestorii et Adoptianorum agitur. Clarius autem doctrina catholica prop0nitur eo modo loquendi quo usi sumus, videlicet Christus, etiam ut hic homo est, Filius est Dei naturalis. Patet enim statim ob particulam demonstrativam ut hic homo i, asseri, personam Christi etiam in humana natura assumpta, Filium Dei natura

lem esse.

159. Dem0nstratio. - Christum, ut hic homo est, Filium Dei naturalem esse, ex multis Sacrae Scripturae te-R8criptura.

stimoniis lacili negotio ostenditur. Sic s. Ρaulus ad Romanos scribit: Si Deus pro nobis, quis oontra Nos 3 Qui etiam profrio Filio suo non puercu, sed pro nobis omnibus fraesidit illum: quomodo non etiam otim illo omnia nobis donavit Τ. Apostolus hic illum, qui traditus est in passionem et mortem, videlicet Christum ut est hic homo in humana natura, Filium Dei proprium appellat. At filius proprius non est ad0ptivus, sed naturali8. - Verbum, ait s. Joannes, earo factum est et habitanit in nobis, et et idimus gloriam ejus quasi unigeniti a Patre, plenummatiae et veritatis.' Ιlle, cuju8 gloriam vidimus, est Verbum caro factum qu0d habitavit in nobis, hic homo Jesus Christus, Salvator noster. Idem vero dicitur unigenitus Ρatris, quo effato certe non filius ad0ptivus, Sed proprius

significatur. - Αp08tolus vero ad Hebraeos: Novissime,

scribit, diebus istis, locutus est nobis Deus) in Filio, quem

eonstituit haeredem universorum, per quem fecit et 8αecula, qui quum sit vlendor storiae et figura substantiae

146쪽

DE IMARNATIONIS NYSTERIO.

peccatorum fictoieris, ad derieram majestatis in Meelsis. 9. Hoc loco Apostolus Jesum in humana natura sua, qui Evangelium mundo annuntiavit, dicit Filium Dei, simulque ea ipsi tribuit, quae tantum Filio naturali conveniunt. 3 Ipse igitur Jesus, seu Christus ut hic h0mo, est Filius Dei naturalis. - Ιtaque generatim, quemadmodum etiam Adrianus Ρ. et Ρatres Francolardienses contra Adoptimos argumentantur: Non modo Verbum secundum divinam tantum naturam spectatum, sed Verbum etiam secundum humanam naturam assumptam spectatum, seu hic

homo Christus dicitur in Scriptura proprius et naturalis Des Filius. 160. Luculenter dein Symbola fidem proponunt in

Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, Dominum nostrum, qui natus rat eae Maria rimine, passus sis Pontio Pilato etc. Ergo ipse Jesus, hie h0mo Christus, est Filius Dei unigenitus et naturalis. - Ρatres vero tum ante Nestorii haeresim, tum postea idem docuerunt. Ρraedicant enim, uti superius jam vidimus, constanter eam doctrinam, unam esse Christi personam, unum eumdemque Dei et hominis Filium esse Jesum Christum; hanc Vero unam personam, sive consideretur ante incarnationen, sive Spectetur in carne, proprium esse ae naturalem Filium Dei. Ex variis eorum testimoniis superius citatis id jam satis patet; hine pauca adjnngere sufficit. EL Hilarius de Christo inearnato jam morituro ait: me se veru8 et propritia est Filius, origine, non adostione; veri ate, non Nunc aiione . S. Augustinus loquens de Christo Domino baptigato a Joanne: Perhibuit, inquit, Joannes testimonium, quia vidi . Quale testimonium perhibuit ' Quita ipse est Filius Dei. Osortebat ergo, in ute bustisaret, qui est Fi-

in Hebr. I, 2 et sqq. J Ch. n. 23. ubi et plura alia testimonia habentur, ex quibus patet, hunc hominem Iesum Deum ac Filium Dei proprium et natu

ralem eSse.

φὶ De Trinit. l. 3.

147쪽

lius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt ranici: unicus habet potestatem, adoptati ministerium b. In Concilio vero Chalcedononsi Patres in fidei professione declarant: Sequentes istitur sanctos Piares, unum et eumdem confiteri Filium et Dominum nostrum Jesum Christum, communi omnes consen8u docemus.l6l. Quando vero Felix et Elipandus suos errores disseminarunt, multi episcopi et doctores contra eo8 surrexerunt; inter quos Etherius episcopus Uxamiensis, et Ρaulinus Aquildensis, necnon Beatus et Alculnus presbyteri doctissimis scriptis haeresim istam refutarunt. Hadrianus Ρapa epistolam scripsit ad episcopos Hispaniae eos adm0nens, in sibi ab Elisandi errore caventes constanter perseveraremi in avita Metrina, quae confitetur, Christum esse proprium et unigenitum Dei Filiisn, ita ut idem sit Filius Dei, qui Filius hominis. Synodus vero Francolardiensis pariter errorem istum omnino rejecit, et auctorem ejus ita compellat: Tu vero, quisquis φs, qui Christum

praedicas ado rivum, unde tibi iste sensus Demisset, voluiS-sem Scire, ubi hoc nomen didicisses, ostemde. Patriare enescie M. Prophetae non diserunt, Apostoli non praedicaverunt, sancti tracta oreS hoc nomen tacuerunt, doctores fidei nostrae non docuerunt. II 62. Rationes theologicae variae afferri possunt et iu R tionsa

Patribus Concilii Francosurdiensis stiam asseruntur, quibus μ''Φ' ' ' probatur, Christum hominem Filium Dei naturalem, nullatenus vero tantum Filium Dei adoptivum esse. - Ratio filiationis sequitur personam, non naturam; filiatio vel filietas est proprietas ont0logica pers0nae, ac nomen filii est nomen personae, non naturae. Sane Verbum, secunda hypostasis divina, Filius Dei naturalis est et vocatur, et hac filiatione ipsa persona constituitur. Hanc hypostasim incarnatione mutatam esse, ut desineret esse Filius Dei naturalis, plane absurdum est; proinde qui contendit, Christum

148쪽

hominem non esse Filium Dei naturalem, sed tantum adoptivum, necessario alteram personam introducit a Verbo Filio Dei naturali distinetam, et ita Nestorii haeresim instaurat. - Ιdem Sequi etiam ex natura a stionis, ordine inverso ostendi p0test. Adoptio videlicet supponit, pers0nam quae adoptatur non esse Filium proprium, sed personam extraneam. Includit enim adoptio assectum tanquam inter patrem et filium quoad tales, qui natura pater et filius non sunt. Itaque si Christus homo est 1ilius Dei adoptivus, alius est a persona, quae filius Dei naturalis, et sic 0x Ρatre genita est. Idque eo evid0ntius sequebatur, quod Adoptiani dicerent, Christum hominom esse tantum Filium Dei adoptivum. - Ratio p0rro intima, cur Christus ui hic homo sit Filius Dei naturalis, ea est, quod vere et pro rie

haec persona, etiam dum est homo, steneratur a Patre aeterno per communicationem naturae, Non quidem humanae,

sed divisae. Quaestionsa 163. Hisce Petrinam fidei catholicae quantum sufficit 'l'qμμ' exp0suimus sed cum dogmate connexae sunt quaestiori aliquae jam breviter tractandae. - Fuerunt imprimis aliquot Doctores Scholastici, qui cum Durando statuebant, vel An clir si- cum Scoto saltem probabile censebant, Christum hominem' '' Filium Dei naturalem, secundum humanam naturam eritam Filium adoptivum diei posse, ut sit simul Filius Dei naturalis, et simul sub quodam respectu secundum humanam Daturam Filius adoptivus. Fundamentum hujus adoptionis existimabant habori in gratia sanctificante, quae pro nobis est adoptionis gratia, et qua etiam humana Christi natura ornata fuit. 164. Theologi igitur generatim imprimis tenent, hanc sententiam ita explicatam non fuisse ut haereticam proscriptam in controversia cum Adoptianis, ', qui negabant Christum hominem esse Filium Dei naturalem, si eum nonnisi Filium adoptivum esse statuebant. Sed nihilominus

149쪽

6tiam illa Durandi sententia theologice salsa dicenda est. Neg iiivΝunquam in s8. Scripturis, a Patribus et Conciliis, Christus Filius Dei adoptivus appellatus est, et quemadm0dum h0c

argumento negativo Paties Francosurdienses err0rem Ad0ptianorum rejiciunt v. ny l 613, sic e0dem etiam haec sententia refellitur. - Dein ad0ptio in su0 conceptu includit, personam adoptatam per se alienam et extraneam esse; ade0que aliquis non simul filius adoptatus et natur lis esse 90-test. Idem etiam patet, si conceptus filii naturalis consideratur. Etenim qui jam per se filius est et dicitur ob generati0nem, non potest amplius per adoptionem filius fieri et dici, quum haec non sit nisi filiatio per quamdam similitudinem ad filiationem naturalem. Filivito, ait s. Τh0mas, D oprie cono nit hypo8taSi vel personae, Non autem naturae. . . In Christo autem nou est alia persona vel

hypostasis quam iriereata, eui converrit esse Mitim per naturam. Sed filiatio adoptionis est partieipata simili udo filiationis naturalis. Non autem recipitur aliquid partici- sative, quod per se dicitur. Et ideo Christus qui est Filius Dei naturalis, nullo modo diri potest filius adoptivus. 9 Idem Angeliciis Doctor etiam praeclare exp0nit in quaestione, utrum Spiritus sanctus dici debeat pater Christi. Est autem, inquit, considerandνm, quod illud quod de abi-

quo dicitur secundum Ferfectam ration , non est dicendum de eo se lidum rationem imperfectam: sicut quia Socrates dieitur naturaliter homo secundum proFriam rationem hominis, nunquam dicitur homo seeundum ilium signiscatio em, qua pictura hominis dieitur homo, licet forte isse assimiletur alteri homini. Christus -tem est filius Dei secundum perfectam rationem Hiationis, undo

quamvis secundum humanam naturam sit creatus et justificatus, non tamen debet dici Fulius Dei neque ratione creationis, neque ratione justifcationis, sed solum ratione generationis aeternae, secundum quam est Flius Hiris solius. 9 Nos igitur per gratias sanctificantis claritatem

150쪽

assimflamur splendori aeterni Filii, et ideo filii adoptivi dicimur et sumus, sed qui est Filius proprius et naturalis, quamvis humana ejus natura gratia ornata sit, inde Filius adoptivus dici nequit.

Rutio min- 165. Commemoranda est dein hoc lodo plurium the0logorum doctrina, qua statuerunt, genstationem aeternam naturalium. 08Re quidem sine dubio rationem, propior qu in Christus

homo sit Filius Dei naturalis, sed prasierea in ipsa hu-

3 Ρosset hic aliqua dimeultas oboriri ex Verbis Angeli ad Virginem : Spiritus sanctus superveniet in te, si virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanetuis vocabitur Filius Dei. κVidetu hic, uti Maldonatus exponit, Christus FliIus Dei diei, quia non a viro, sed a Deo seu virtute Spiritus saneti generabitur. Proinde praeter generationem aeternam ex qua Christus ost Filius Dei naturalis, et aliae admitti possunt rationes, ob quas sensu quodam analogo Christus Filius Dei sit et dicatur. - Ηespondemus, solida esse argumenta, ex quibus omnino juxta Angeliei Doctoris doetrinam sequitur, Solum ratione generationis aeternae chriatum Filium Dei diei debere, adeoque expositionem allatam livina textus admitti non posse. Sed duplex alia adest expositio. Si quis censet, illo ideoque rationem formalem exprimi, cur Christus sit et dicatur Filius Dei, verba Viritis Altissimi obumbrabit tibi, intelligεnda eriint juxta sententiam plurium Ρatrum de Verbo ipso nascente, ita ut Angelus dieat: Virtus Altissimi, Verbum aeternum Patris, obumbrabit tibi. et propterea quod nascetur ex te sanctum erit Filius Dei. - Altera α sitio pariter aptissima haec est. Angelus jam in antecedontibus verbis nasciturum puerum exhibuerat charaeteribus Messias a prophetis praenuntiatis, ut Filium Altissimi, suceessorem Davidis, regem aeternum. Virgini. exprimenti voluntatem perpetuae riuinitatis, et interroganti de modo conceptus et partus, respondet dein, puerum concipiendum esse modo virgineo, qui solus modus Filium Dei nasciturum deeebat, quique modus annuntiatus erat a Propheta Virgin m parituram praedicente. Inde consequentia Iostea Virgini ostendit, quem paritura erat esse ipsum Filium Dei. Ae si dicat: Uti Deo nascituro eonvenit, et propheta de Emmanuele iDous nobiseum) nascituro praedixit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque i. e. et consequenter, unde vides quod nasc0tur ex te Sanctum vocabitur serit Filius Dei. Verbo ideo proinde non ratio formalis, sed ratio lutea editur, ad ostendendum Virgini, prolem nascituram Filium Dei proprium esse.

SEARCH

MENU NAVIGATION