Institutiones theologiæ dogmaticæ specialis : tractatus de Verbo incarnato

발행: 1872년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

homo quod infirmitari earnis congruit, qui nostraS passiones Suscesit. 9202. Variis dein argumentis ss. Ρatres Μ0notheleta- Rationis

rum errores refellunt. Argumentantur ex illo principio, ' ἡ Σ''nullam pos e dari naturam sine propria 0perandi virtute et propria actione. Nihil aliud enim est vis agendi, nisi

ipSa natura, n0n solum in sua entitate, sed ratione virium suarum considerata; ade0que facultas operandi necessari0 ita c0nserta est cum natura, ut tantum secundum rati0nem ab eadem distinguatur. Est videlicet operandi vis et 0peratio cujusvis substantiae virtus et m0tio, qua id s0lum caret, quod non est. Quis non videat ait s. Agath0, quia

impossibi de et contra ordinem naturae rat, poSSe eSSe naturam, et operationem non habere naturae.' - Aliud axioma ex quo 88. Ρatres argumentantur illud est, unius tantum operati0nis esse, quae unius tantum naturae Sunt, ubi ver0 non una natura, ibi nec unam esse operati0nem.

Id exemplo illustrant. In divinitate treA quidem sunt per-80nae. sed una operatio tantum, quia una tantum est natura. Operationes igitur non sequuntur rati0nem hyposta-8ium, sed naturarum. Proinde salso inferunt Monotheletae ex unitate personae Christi unitatem op0rationis ejus; sed ex duplici ejus natura necessario inserenda est duplex ejus operatio. 203. Argumentantur p0stremo 88. Ρatres ex praep08teris c0nsectariis necessari0 admittendis, si una tantum Christi Domini naturalis 0perandi virtus, naturali8que operatio dieatur. Haec enim vel divina, vel humana. vel c0mposita esset. Si dicitur divina, quum divina operatio sit totius Trinitatis, jam admittendum erit, qu0d Theopa-

schitae impie sed c0nsequenter statuebant, totam Trinitatem passionem et mortem suscepisse. Humana dici nequit. Christus enim plurima fecit, uti e. g. maxima miracula,

182쪽

quae excedunt omnem humanam naturam et operationem. Nec p0test diei composita ex operati0nibus utriusque naturae. Sicuti enim repugnat, ut humana natura et divina sub formali ratione naturae uniantur et confundantur in unam naturam, Sic etiam repugnat, ut 0perationes confundantur. Talis operatio simul divina et humana, laret increata simul et producta, infinita atque finita. Haec certe contradictionem involvunt. - Τalibus igitur argumentis tum th00logicis, tum philos0phicis Doctores catholici ineptos Μonothelatarum errores refutarunt. Concilio vero

eo temp0re erat Macarius Antiochenus, solemniter damnati sunt, et doctrina catholica his verbis prop0sita: Duas naturales voluntates in eo Christ03 et duas naturales .erationes, indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, Secundum 8S. Patrum doctrinam aeque praedicamuS, non contrarias, absit, juria quod impii asserueruia haeresici, sed sequentem ejus humanam voluntiauem es non resistendem veἶ reluctantem, sed socius et subjeetam divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Operwii0 204. Μ0notheletes plerique, uti animadvertimus, suum thh,hdAE.. err0rem H0 tegere studuerunt, quod assererent, non unam simpliciter, sed unam theandrisum seu deiuiridem esse Christi Domini operationem. Hanc vero sententiam comprobabant ex Dionysi0 vulgo Areopagita, qui in epistoια ad C iam haec scribit: Caeterum divina non ut Deus tandummod03 patrabas, neque humana ut merus) homo,

sed quoniam est Deus factus homo, n am quamdam dei- virilem omerationem nobis dispensabat. - Catholici Doctores imprimis peremptorie refutarunt illam unicam compositam et confusam operationem, quam nomine Mivirilis operationis haeretici designabant, eamque cum fide orthodoxa et sana ratione pugnare dem0nstrabant. Dein vero luculenter ostenderunt, qu0mod0 0perati0nes, quae pr0cedebant inconfuse ab utraque Christi natura, 0ptim0 jure deiniriles denominari possint. Quamvis enim nullatenus ex duabus Christi operationibus componatur una, ambae

183쪽

tamen manentes cum suis proprietatibus inconfusae uniuntur, quatenus unus est operans, et ambae sunt operationes unius hypostasis, licet secundum duplicem naturam editae. 0perans vero est Deus-h0m0 Θεανθρωπος, Θεανδρος , et propterea omnis Christi operatio tum edita secundum humanam naturam. tum post incarnationem praestita secundum divinam naturam cum aliqua subministratione naturae

humanae, dici p0test deivirilis. 205. Certe quaevis operatio Christi facta secundum humanam naturam dici potest deivirilis, tum quia est operatio pers0nae divinae, sprincipium quodi, elicita per assumptam humanam naturam, sprincipium qu03, tum quia

Verbum spectatum secundum naturam divinam omnes acti0nes Christi humanas ut principium dirigens m0derabatur et disponebat- Utebatur videlicet hac ratione Verbum D tura humaua tanquam 0rgano, quod tamen intellectu et libertate praeditum erat. - Fuerunt porro multae actiones Christi divinae, in quibus natura humana ex voluntate ejus aliquod ministerium exhibebat, v. g. quando Christus

ambulabat super aquas, tactu manus suae sanabat aegrotos, verb0 suo suscitabat mortuos. In his operibus intervenit duplex operati0, alia divina toti Trinitati communis, vidulicst voluntas divina legibus naturae imperans, alia

humana s0lius Verbi incarnati, uti est tactus manus, v0xemissa. 33 Atque sic complexa actio ex duabus operationibus constans merito deivirilis n0minatur. - Omnia ea igitur, quae Christus ut Verbum incarnatum fecit, recte operationes deiviriles nominantur. ut indicetur, unam esse hypostasim quae divina et humana operatur, et propter hanc personae unitatem in operibus Christi etiam actiones divii) Notetur hoc loco, operationes Christi quae eliciuntur humana

natura, esse solius Verbi et non aliarum personarum divinarum, quia solum Verbum per unionem hypostatieam habet humanam naturam ut suam. Operatio vero divina, s. g. in edendis miraculis, communis est Ρatri et 8piritui sancto, sicuti ipsa natura divina. DB VERBO INOARNATO. 12Dj0jtjgod by OO le

184쪽

DE INCARNATIONIS MYSTERIO.

nas atque humanas operati0nes non quidem confundi, sed intima unione conjungi. 30Mentio. 206. Μ0n0theletae contendebant, Scripturarum effata, quae attulimus ad pr0bandam duplicem in Christo voluntatem, sensu litterati accipi non posse, eo quod ex illis sic acceptis sequeretur, in Christo fuisse voluntatem rebellem et divina0 voluntati oppositam. Sed hanc objectionem nostra expositione jam diluimus. Vidimus enim, exhibuisse Christum quidem illis effatis inclinati0nem naturae et inefficax ac conditionatum desiderium voluntatis, vitandi passionem et mortem, sed simul eum 0stendisse consensum actualis volitionis liberae et electivae cum voluntate Ρatris. Ρraeterea tim0rem illum, taedium atque ang0rem, in tantum admisit, quantum voluit, nec ullatenus hisce affectibus libera ejus voluntas fluctuans facta est, vel tardi0r ad beneplacitum Ρatris exequendum. istieulintea 207. Inter Ρatres s. Hilarius, uti superius jam innui- Anahio. mus, plura habet, ex quibus prim0 intuitu dubium oriri potest, utrum recte ipse de natura Christi humana senserit. Dissicultatem ea movere possent, quae de deificatione naturae humanae Christi s. Doctor scribit, ac si ea absorpta sit in Christi glorificati0ne per divinam naturam. Subjectio, inquit, ea est, quae est eae natura in naturam conceSSio, dum a se secundum quod est desinens ei subjicitur, cujus concedit in formam. 9 Sed nihil aliud s. D0ct0r his significare vult, nisi naturam humanam summum acquirere splendorem et excellentiam per d0na glorificationis et proprietatis gloriosi corporis. Cum his ver0 pr0prietates et qualitates essentiales naturae humanae consistunt, ita ut haec integra permaneat. Ipse s. Hilarius

Eae igitur actiones divinae, quas Verbum operatur mere ut Deus unus cum Patre et Spiritu sancto sine subministratione aliqua humanitatis assumptae, ut creatio et conservatio mundi, non dicuntur Operationes deiviriles, sed illae, quas modo exposito cum subministratione aliqua humanitatis operatur Verbum incarnatum.

185쪽

statim subdit : Desinit autem non ut non sit, sed ut proficiat, h. e. ut excellentior, persectior, aliud conditi-0ne sit.

208. Difficiliora autem sunt quaedam s. Hilarii effata, quibus humanae naturae Christi denegare videtur humanas qualitates, affecti0nes, passiones atque dolores, et doctrinam statuere, quae Monotheletarum placitis, imo Docetarum opinionibus amnis esse apparet. Inter alia s. D0ctor scribit: Homo it ue Jesus Christus, unigenitus Deus, per earnem es Verbum ut hominis filius ita et Dei Filius, hominem verum serundum simillitudinem nostri hominis non deficieris a se Deo sumpsit: in puem Christum) quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodicon urrinent, ain Suvmrio elevaret, Ouidem haec imp tum Fassionis, non tamen dolorem passionis inferrent, in telum alipuod aut uam perforan8, aut Unem compuvenS, ain aera viariman8. Omnes Ouidem has passiones naturae suae infert, ut perforet, ut compungat, ut vulneret: sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura nom est vel apuαm forari, vel pungi ignem, vel aes em vulnerari, guamviS nesum teli sit vianerare, a commvere et forare. Pavus quidem Dominus Jesus Christitis, dum eaeditur, dum crucifigi ur, dum moritur, sed in eorsus Domini irruens passio, nee non fuit passio, nec tamen naturam passionis emeruit: quum in poenali ministerio illa desaeviit, a virtus corporis Sine Sen3u FOenae vim poenae in se desaevientis Mee d. 9 Qu0d si haec et similia s. Hilarii effata abrupta ex contextu et ex tota doctrina s. Doctoris spectantur, reVera sano sensu expli-οari non posse videntur, ac n0n defuerunt the0l0gi, qui censuerunt, B. Hilarium hac in re errasse. Quum tamen in aliis libris aperte d0ceat, humanam Christi nasuram humanis affectibus et dolori subjectam fuisse, opinati sunt,

i) Ibidem. - Cis. ea quae super us diximus de A. Gregorio Nysseno.

186쪽

DE THOARNATIONIS NYSTERIO.

ipsum illis scriptis errorem hunc retractasse. Atque in hanc sententiam Ρetavius doctissimus vir declinat. 9209. Sed plura obstant, qu0minus huic opinioni assentiamur. Vix inter ss. Ρatres aliquis ob orthodoxiam universim tantis laudibus effertur, quam s. Hilarius. Ν0ta sunt verba Hieronymi, ad Laetam de Paulae filiae educatione scribentis: CyFriani osuscula semper in maNu ω- nees. Athanasii epistolas et Hilarii libros inoffenso decurres pede. Eum pariter maximis laudibus s. Augustinus celebrat, et Gelasius I ponit inter e08, quos 0rthodoxos Doctores habet Ecclesia. Ρ0rro ipse s. Hilarius in libris de Trinitate, et frequentius in commentariis in Psalmos, data opera demonstrat veram humanitatem Christi ex e0, quod revera Christus passus sit, fleverit, tristis fuerit. Sed qui haec ut doctrinam omnibus notam prop0nit, non potest haberi ut talis, qui simul contrariam sententiam tenuerit. Hos vero textus habere ut retractationem quamdam erroris, nimis arbitrarium est, et eo tantum casu id statuendum esset, si salsa sententia in illis testimoniis plane indubia foret. Sed si s. Ularii doctrina accurate examinatur, apparet quidem, ejus modum loquendi interdum insolitum esse; attento autem scopo ipsius et peculiari loquendi ratione, illa effata sensu plane orthodoxo explicari possunt.' 2l0. Ρaucis c0mplectamur aliqua, quae prae 0culis habenda, sunt ad explicanda s. Hilarii effata. 1' Scopus s. Doctoris est, ut refellat Arian08 qui statuebant, ipsam divinitatem in Christo passam esse, unde inserebant, Chri-8tum non esse proprio sensu Deum. Ipse igitur totus in eo est ut probet, Christum n0n esse passum in natura Sua divina), sed secundum dissensatisnem. 2' Qu0d ad modum loquendi sp0ctat, Christus s. Hilario plerumque est

De Ineam. l. X. e. 5.

Praestitit id P. Coustant O. S. B. in doctissima dissertatione, quam praemisit editioni operum s. Hilarii. Mitio Maurinorum, P risiis 1693.

187쪽

Verbum secundum divinam naturam spectatqm. ) Nomine naturae p0rro s. D0ctor significat naturam divinam; naturam humanam nomine dispensaitionis et assumptionis exprimit, et sic proprietates Christi dividit in natural0s stassumptas. Nomine Virtuitis pariter, ut alii veteres, divinitat0m Christi exprimit, et sic Virtus eorForis ipsi mi Verbum quod corpus assumpsit. 3' Distinguit inter dolorem ac naturam passionis, et inter passionem simpliciter. Passio ipsi est illata perpessio, ex qua den0minatur Verbum passum. Dolor et natura passi0nis ipsi est necessitas passionis et amictio, qua ipsa natura patientis mutatur. Si haec considerantur, s. Hilarii effata facile explicantur. Ostendit in textu allato, divinitatem, naturam Christi, haud assectam fuisse d0l0ribus et infirmitate, sicuti natura aquae non afficitur ictibus. Dein: In eorsus Domini irruen8 FaSSis, ait, nec non fuit passio, nec tamen naituram passionis eaeseruit, dum et poenali ministerio desaevii , et

Uirius comoris sine sensu poenae vim pomae in Se desaevientis eaecepit. Si hoc loc0 Virtus c0rporis intelligitur Verbum quod corpus assumpsit, haec significant, passi0nem qua caesus est Christus, veram quidem fuisse passi0nem, quatenus et corpus Christi affecit, et Christus Verbum)inde passus dicitur; tamen in ipsum Verbum quoad naturam divinam, secus ac Statuebant Ariani, vim passionis et p0enam non esse exsertam. Verbum videlicet Virtus co poris) eadem passi0ne non fuit amictum, nec ejus natura divina immutata. - Nulla igitur hinc disceptandi causa, quum nemo cath0licus ambigat, quin Filius Dei postquam factus est filius hominis, sine sensu poenae in sua divina natura vim poenae in se desaevientis exceperit, h0c est qu0d in carne absque ulla demutatione divinas naturae perpessus sit.')33 Sie scribit: , Evaeuatio eo proficit, ut proficiat forma servi, non ut Christus qui in forma Dei erat, Christus esse non maneat; cumluritiam scrvi non nisi Christus acceperit. α De Trinit. s. n. 14. 3 His quae diximus non continetur completa explanatio eorum, Dj0jtjgod by IOO le

188쪽

D. Honorio 21 l. 8cholion I. De Honorio R. P. - Opportunum' ' erit, hoe loco aliquanto fusius de iis disserere, quae relate ad errorem Monotheletarum facta sunt ab H0norio R. Ρ. Ιpsum videlicet auctoritate sua haeresim Μ0n0theletarum approbasse, et a vera doctrina deflexisse, aliqui e0rum qui insallibilitatem Romani Ρ0ntificis impugnant, usque ad h0diernum diem praetendunt. Quamvis autem quaestio de Η0norio p0tius exponenda videatur tu Tractatu de Romano Ρontifice, lacilius tamen ea quae huc pertinent m0do intelliguntur, quum Monotheletarum err0res exp0siti suerint. Nuntiavit igitur Sergius Ρatriarcha Cptarius Η0nori0, ortam esse inter Cyrum Alexandrinum et Sophronium m0nachum ac deinde Episcopum Hieros0lymarum magnam contentionem de una vel duabus Christi operationibus. Sergi0 approbante Cyrum, ut Monophysitae facilius cum Ecclesia rec0nciliarentur, praedicasse unam Christi operationem; dein vero ipsum Sergium cum Cyr0 c0nvenisse, ut omnino abstineretur a praedicatione unius vel duplicis op rationis. Hac ratione agendi jam maximum partem Μono- physitarum Aegypti cum Ecclesia reconciliatam fuisse. Sed Cyro obstitisse narrat Sophronium, e0 quod pr0fessi0nem unius 0perati0nis in Christo nullatenus appr0baverit; ac non nisi difficultur ab ipso Sergi0 eo tandem hunc a

ductum fuisse, ut c0nsentiret, nec unam, nec duplicem Christi operationem c0mmem0rare.

212. Rati0nem, cur ejusmodi silentium de una vel duplici 0peratione opp0rtunum sit, Sergius, qui reapse Μ0- notheletism0 addictus erat, inde pr0mit: Quod unius quidem operationis voae, quamquam a quibusdam sanctis dicta est Patribus, tamen peregrina videatur et Freturbare aureSquorumdam, Suvicantium ad peremptionem hanc proferri inconfuse atque seeundum subsistentiam unitarum in Christo Deo nostro duarum naturarum: quGd non est unquam

quas in re de qua agimus disticiliora apud s. Hilarium inveniuntur. Sed satis ex iis apparet, doctrinam s. Doctoris omnino orthodo messe, et considerato ejus scopo et modo loquendi aptissime explicari. Accurata vero expositio habetur in laudata Coustantii dissertatione. Dj0jtjg06 by OO le

189쪽

nee fiat. Similiter audem et duarum verationum dietio multos scandalizet, utpote a nullo Sanctorum et probabilium Melesiae institutorum edita: insuper ει consequeris ei sit, Fraedicare duas voluntates contrarietates circa invicem habentes, tanquam Deo quidem Verbo salutarem volente adi teri passionem, humanitate vero ejus obsisten e ejus noluntati et resistente, et perinde duo contraria volentes introducantur, quod impium est. Vides, Sergium more Monotheletarum insistere in eo, qu0d repugnet in Christo existentia voluntatis carnalis et rebellis, et veluti rem indubiam ab ipso statui, duas v0luntates in Christo

non esse dicendas, ut inde concludatur, nec duas esse 0perationes. Alia dein argumenta quae potius pr0 una operati0ne militant, ex unitate pers0nae et ex supp08itis Ρatrum estalis studet insinuare; c0mmendat tamen oeconomiam silentii, pr0 qua et Η0norii suffragium petit. Ingentia simul in epist0la exp0nit b0na, quae ex reconciliationemnophysitarum Aegypti hac ratione obtenta pro Ecclesia

consequantur.

2l3. Η0norius P. duplicem ad Sergium hac in re dedit epistolam. Ea quae in his epistolis quoad rem nostram majoris m0menti inveniuntur, ad haec posmmus reducere capita. - at Quod ad doctrinam attinet, imprimis Honorii expositio identica est cum fide Chalcedonensi, cum epist0las. Le0nis ad Flavianum et epistola synodica s. S0phronii data ad Sergium.') Dein vero Honorius etiam diserte statuit talia, ex quibus perspicuum est, eum a Mon0theletarum sententia omnino abfuisse, et tum divinae Christi naturae, tum humanae propriam attribuisse operati0nem. Scribit e. g. in epist0la la: Eumdemque sconfitentes) os ratum humαna ineffabiliter atque singulariter assumstaearne, discrete, inconfuse atque inconvertiibiliter flena divinidate ; et qui eoruseavit in carne plena divinis mira lis, ipse est et carneus Ufectus plene Deus et homo oraece: perfectus Deras et homo, ).- Clarius dein in altera epistola:

190쪽

DE INCARNATIONIS MYSTERIO.

Quantum, scribit, ad dogma ecclesiαSticum pertinet, utra8que naturas in uno Christo unitate naturali copulatas eum riterius communione operantes a que ominatrices confiteri debemus; et divinam quidem quae Dei suris omerantem, et humuinam quae carnis sunt mequentem, non divise, non confuse, aut convertibiliter Dei naturam in hominem, et nec humanam in Deum mnversam edocentes. Et post pauca affirmat, duas naturas, id est divinitalis et carnis assumptae, in una persona Unigeniti Dei Patris inconfuse, indivise, et ineonvertibiliter propria osemari. 9 Quum profiteatur, Christum esse plane perfecte) Deum et hominem, utraSque naturas e88e operantes et operatrices, duas

naturas, id est divinitatis et carnis assumptae inconfuse operari propria, manifeste omnino abfuit a Monothelet

rum errore.

214. bl Quoad modum loquendi Honorius comprobavit consilium Sergii. Non perspexit, quanti m0menti esset haec quaestio de professione unius vel duplici8 operationis in Christo, nec Sergii fraudes agnovit: sed consideraus magna illa bona, quae teste Sergio ex silentio de una vel duplici operatione Christi eventura erant, hortatur et monet, ut abstineant a vocabulis istis unius vel duplicis operati0nis, et persistant in sana doctrina a Concilio Chalce-d0nensi proposita. Controversiam de expressi0ne unius vel duplicis operationis habet ut quaestionem de vocabulis, inutilem ac grammaticam, rhetoricis relinquendam. Argumenta, quae Sergius pro una operatione insinuaverat, Ρ0ntifex n0n singillatim expendit, nec ea recipit, nec, sicuti Sergius, huic expressioni unius operationis favet. In tota hac re manifeste Honorius veluti materialem usum sormularum et verborum considerat; unde etiam animadvertit, in Scripturis mulltiplices operatione8 c0mmem0rari, ade0quo non satis apte de una vel duabus disputari. Nos enim

non Secundum unam operationem vel duas Dominum δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION