Institutiones theologiæ dogmaticæ specialis : tractatus de Verbo incarnato

발행: 1872년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DR HUMANA DHRISTI NATURA.

cum diois Lominem perfectum, totam illio nαturam humanam vis intelligi. Non est autem homo perfectus, si vetanima cumi, vel animas ipsi mens humana defuerit.

57 80eundus argumentandi locus ex Dei consilio et fine petitur, quem in inearnati0ne m0Iisnda sibi pr0posuit, quantum ex sacris Litteris intelligere p0ssumus. Hoc enim illae significant, instaurandi humani genoris gratia, quod partim primi hominis viv0 pr0lapsum fuerat, partim pr0priis criminibus, missum a Patro unigenitum venisse Filium , ut Salvaretur mundus per ipsum. ' Placuit autem divinae sapientias ae b0nitati remperandae salutis n0strae rati0 ista, ut non p0tentia superaret h0stem, neque vis ex ejus d0minatu captivum eriperet: sed ut justitia pariter et miseric0rdia in partem venirent t0tius administrandi n0Ftii; atque ut eadem, quae in omnibus divinis operibus admirabiliter existit, in summ0 ac praecipu0 emineret illo suavitas et artificiosa sollertia, qua sie rebus a se c0nditis emcientiam suam et providentiam accomm0dat Deus, ut ad earum se temporet ind0lem et captum. Quo ex divini consilii laute varias ducuntur a Patribus rati0nes, quae ad institutam disputati0nem apprime c0nserunt. 58. Imprimis enim eonsentaurum id fuisse c0lligunt, ut ab homine procuraretur h0minum salus, qui simul etiam Dous es80t, et quidem vere utrumque atquis perfecte. Nam vict0rem et successu tumentsm hostem superbissimum, ab ips0 quem vicerat et prostraverat, h00 est ab eadem natura superari vicissim, aequum fuit et missrentis cindit0ris indulgentia ac bonitate dignum. Oportuit videliost in eadem quae peccala erat insecta natura peccati piaculumas remedium accipi, ut 6sset plena si perfecta p000Mi dissoluu0. Quum igitur par esset, ut homo esset hominis libberat0r et vindex, sequitur, sum neutrius expertem fuis80 partium illarum, sine quibus o0nstare -b0minis natura Mnp0test, ita ut novus Adam Christus, intum in se primum

62쪽

Adamum peccati et calamitatis auctorem contineret. Vo-iuit, ait Theodoretus, eamdem quae victa fuerat naturam, aduersarium debellcire et victoriam referre; ob eamque causam et corpus et animam ratione praeditum assu sit. 9Maxime vero contra Ariau0s et Ap0llinaristas viast ista rati0, qu0rum illi animam, illi rationalem ejus partem subtrahebant. Etenim horum vel uno adempto, h0m0 esse desinit et in brutam degenerat animantem. Similis fers illa ratio est, quam Patres inde petunt, quod juxta Apostolum Christus debuit esse mediator et

conciliator inter Deum et homines. Inter Deum et honeε, inquit s. Augustinus, mediato r apparuit, ut in unita perSonae coFulans utramque naitu am, et solita sublimare insolitis, et insolita solitis temperaret Hinc ergo necessari0 sequitur, tum Deo tum hominibus consubstantialem Christum esse debuisse. Sed hominibus c0nsubstantialis non esset, μi aliqua parte hominem componente careret. Unde Theophilus in epistola paschali prima: Eae tantiis et talibus, inquit, assummu hominem dumtaetat absque pMoeso, ea quantis eι qualituta nos omne3 σeadi sumtis: non eae sorte, sed torua mediator Dei es hominum, homo, Chrisma Je-S. 59. Celeberrima tandem est apud antiquos Ρatres et a pluribus usurpata haec rati0, cur omnibus suis absolutam partibus naturam h0minis assumpserit Verbum, nec aliter debuerit fieri: quod toti homini consulendum hoc modo fuit, isque sx integro recuperandus et in pristinum revocandus statum, quem totum illa peccati labes et calamitas occuparat. Quodsi pars hominis ulla, utputa caro vel anima, ei quem sibi Deus adjunxit naturae defuisset, salutis et curationis expertem futuram illam ipsam, disputare solent. Sic s. Gregorius Nagiangenus in Apollinarem invehens queritur, circa mentem τον νουν, homines ali quin sapientes demeritire et humanitatem dividere, ut non

63쪽

DR HUMANA CHRISTI NATURA.

eae toto sabutem consequar qui totus cecidi, condemnatus

sum eae primi parentis inobedientia et adversarii fraude: ut uti tum Dei beneficium, tum nostra Salus imminuatur. ) Totus videlicet homo aegrotabat, ideoque toti medendum erat; tum praecipue nobilissima ejus pars, quae mens est male affecta, singulari remedio opus habebat. yi 60. Quod Scripturae sacrae nos docent, et 88. Ρatres tradunt ac rationibus theol0gicis propositis apte illustrant, a Christo humanam naturam integre esse assumptam, id etiam Gnosia oecumenica ac Symbola fidei eati dime ut dogma proclamant. In Symbolo Apostolico haec professiopsrsectae humanitatis Christi implicite continetur iis, quae de Issu Christo D0mino nostro statuuntur, qui conceptus est de Ssiritu sancto, natus eae Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifiaeus, mortuus, et sepiatus. In Symb0lo Nicaeuo pariter haec veritas prop0nitur professione fidei in Filium Dsi unigenitum Patri consubstantialem, qui

proster nos homines ea propter nostram saltidem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto eae Maria Virmne, et homo factus est. C0ncilium Chalcedonense merit0 docet, his verbis, quibus Nicaenum symbolum Incarnati0nem exposuit dicens, incarnatum et hominem lactum I si

Filium, demonstrari, vere humanam a88umptam esse naturam, carne proprie dicta et anima ratione praedita c0nstantem. Ri Declarationem vero solemnem fidei ipsum emi, tit his verbis: Sequentes igitur M. PatreS ... conStanter omnes docemus eumdem perfectum in Deitate, et eumdem perfectum in humanitare, Deum vere es hominem vere eumdem eae anima resionadi et corpore, conssestantialem Putriserundum divinitatem et consubstandialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque

peccato. Sed etiam Concilium Oecumenicum. C0nstanti-n0palitanum I jam praeierat solemni professi0ne, quum in Epistola Synodica statuat: Nos praeterea doctrinam domi-

64쪽

nieae Inearnationis integram et perfectam tenemuS: neque dispensaitionem eurnis Christi vel animae vel memtis eae- pertem vel imprefectam rase, α8Sctrimu8, Sed agnoscimuS, Verbum Dei ante saecula, omnino perfectum hominem in novissimis diebus pro nostra saliae factum esse. 0ristotione.. 61. Μοdo quaedem dicamus de argumentis, quibus

haeretici varios de humanitate Christi errores fulcire nitebantur. - Quod igitur ad Docetas spectat, sciendum est, fundamentum errorum fuisse ipsis perversa praejudicia, quatenus salso qu0dam spiritualismo decepti indignum judicabant, corpus carneum atque humanum ex Μaria desumptum Christo tribuere. Materiam enim hanc vel malam , vel nimis vilem esse censebant, ita ut Christus eadem indutus concipi non posset. Anabaptistae vero propterea videntur in suam erroneam de Incarnatione sontentiam declinasse, quod existimarent, admissa conceptione

Christi ex B. Virgine, impeccabilitatem Domini teneri n0n

62. Varios dein tum antiqui tum recentiores isti haeretici, qui verum corpus humanum Christo sutisse negabant,c0nquirebant Scripturarum textus difficiliores, quibus, inepta interpretatione usi, suas sententias firmabant. Sic ut exempli causa aliquos illorum textuum asperamus, D0cetae abn-tebantur illis verbis s. Pauli: Minaninit semetipsum formam servi accipiens, in simili udinem hominum factua, et habitu inventus ut homo θ; si illo textu: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati 2 Etiam ea asserebant, quae alio loco Apostolus scribit: Itaque nos eae

hoc neminem novimus secundum carnem, et Si cognovimus Secundum carnem Christum, Sed nunc jam non novimus. 3,

Insersibant ex his textibus, Christum tantum specie phantasticis hominibus similem fuisse, et verum corpus carneum non habuisse. - Apelles vero et recentiores Anabaptistae

65쪽

DR HUMANA OHRISTI NATURA.

ad suum errorem c0nfirmandum afferunt illa Domini: Nemo ascendit in coetum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Ex quibus ita argumentantur: Filius hominis est Christus secundum carnem. Atqui Christus ascendit in c0elum cum carne. Erg0 quum idem qui ascendit dicatur descendisse, sequitur, cum coelesti corpore eum descendisse. Quod confirmant ex verbis s. Ρauli: Priamus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis ). Quemadmodum, inquiunt, in priori inciso indicatur materia praejacens, ex qua Armatus est primus homo Adam, videlicet materia terrestris, sic altero inciso indicatur, ex materia coelesti corpus secundi hominis Christi larmatum fui8Se. 63. Jam primo veluti obtutu apparet, quam futilia sint talia argumenta; accuratiori autem exegesi singulos textus exponemus, ut distinctius perspiciatur, inani laboro eos esse ab haereticis conquisitos, ut inSanas suas opiniones tuerentur. - Verba epist0lae ad Ρhilippenses, quas in hoc de Incarnatione Tractatu non raro nobis sunt asserenda, 0pportune 8imul cum iis quae praecedunt considerantur. Μ0net igitur Ap0stolus fideles: me sentite in vobis, quod et in Christo Iesu; i. e. is affectus caritatis

sit in vobis erga vos invicem, qui et in Christo fuit erga nos; ipsum imitamini. Qui quum in forma Dei esset εν

μορς et θεον υπαρχων), Non rapinam arbitratus rat, esse se aequalem Deo. Sensus est: Qui cum esset ac sit in natura Dei, seu verus Deus, non existimavit aequalitatem Dei sibi esse rapinam, hoc est, rem alienam ex rapto u8 patam, ut propter hoc se tantopere humiliaverit, velut ag-n0Scem usurpasse se aliquid non suum, quod humiliando se dimiserit. Sed semetipsum Minanivit, formam Servi accipiens. Quasi dicat: N0n alienum deposuit, sed semetipsum, qui Verus erat Deus, ad imum usque dejecit, ac divinitatem quodammodo exuit. F0rmum videlicet servi accepit, seu naturam humanam, quae utique respectu Dei, ) Jο. 3, l3. 1 Cor. 15, 47.

66쪽

DE THOARNATIONIS HYSTERIO.

totius creaturae D0mini, servilis est si si ut udinem hominum facit . Videtur nobis interpretandum, Christum factum esse aliis hominibus similem, quia verus factus est h0m0, quemadm0dum superius Secundum naturam divinam

dicebatur aequalis Deo. Similes enim dicuntur etiam qui eamdem habent naturam, et tantum in accidentalibus disserunt. Sic Adam dicitur genuisse Seth in similitudin0m suam, i et Elias dicitur hom0 similis nobis, passibilis. 'iΗaec expositio toti contextui congruit. - Alii sic interpretantur: Fuit similis aliis hominibus, n0n autem unus ex illis, quia n0n suit homo purus nec peccator. Haeeintsrprstatio probabilis fit ex aliis locis, nominatim ex eo, qu0d Rom. 8, 3 etiam Filius Dei dicitur missias in si-ωudinem carnis peccati. Erat videlicet in Domino vera caro ut in aliis h0minibus, sed non erat caro peccaιi, id-que dicitur missus in similitudinem carnis peccati. Sic homo dicitur factus ad similitudinem Dei, non vero De factus. - Et habitu inveniatis in homo dicitur Min ab Apostolo Christus, quia secundum figuram et speciem exteri0rem oculis hominum expositam inventus est ut homo, i. e. agnitus est verus homo. Particula in - --θρωπος) veritatis est n0ta, non nudae similitudinis. Quod et Theophylactus adnotavit, adducens locum similem, ubi Joannus de Christo dicit: Vidimus glariam ejus, quasi μος) unigeniti a Patre; cum vere esset unigenitus, sicut ibidem Evangelista ait: Unigenituis, qui est in sinu Piaris,

ipse enarravi . - Haec igitur expositio verborum s. Ρauli, quibus Docetasi abutuntur, manifeste contextui omnino con-f0rmis est atque aptissima. Unde vides, irrito conatu haereticos studere, apertissimae doctrinas Scripturarum dever0 c0rpore Christi hunc textum opponere.'

i) , Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. vGen. 5, 3. 'ν ,Elias homo erat similis nobis, passibilis: et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex.κJac. 5, 17. δ) Jo 1, 14 18. 3) i D. Estium in h. l. Dj0jtjg06 by OO le

67쪽

64. Alter locus: Itaque eae hoc nos neminem novimus seerandum earnem; et si cognovimus Secundum carnem

Christum, sed nunc jam non novimus, obscurus quidem est, sed adversariis nullo modo favet. Recte enim s. Augustinus, quum Μanichaei eodem textu abuterentur, ut Christo carnem denegarent, animadvertit, se mirari, Manichaeos caecos non videre, quia si Christus ideo non λα-beὶ earnem, quis disit Apostolus, nunc jam nos non nosse Christum secrandum earnem, nec illi habuerunt earnem, de quictus in eodem loco dicit: Itaque nos amodo neminem novimus se ridum carnem. Sensus autem verborum s. Ρauli hic esse videtur: Si Christum magni aestimavimus, ei adhaesimus eumque dileximus secundum carnales seu humanos cordis nostri affectus, sicut amicus amicum diligit si concivis hon0rat magnum suae stirpis virum, nunc jam talis affectus non satis spiritualis per Spiritum sanctum cessavit in nobis. me, ait s. Τhomas. Apostorus in aliorum persona dicit discipulorum, qui ea ales erant, et issi Christo asud eos praesemii gemndum carti tem affectum adhaerebant. 965. Jam dicamus pauca de illo stato Domini: Nemo ascendit ήναβεβηκεν, in eoetum, nisi qui deseendit de

coelo, Filius hominis qui est in eoelo. - Christus Dominus exposuerat Nicodemo spiritualem regenerationem, quae est totius oeconomiae supernaturalis exordium et sundamentum , m0do facili et carnalibus hominibus accommodato. Sed Nicodemus nihilominu8 existimans, res a Christo prop0ni ab humano sensu nimis remotas, rmpondet: Quomodo fossunt haec fieri 3 Exprobrat Dominus hanc

C. Faustum l. 7. c. 5. In epistolam secundum ad Corinth. l. 4. - Τali modo textum etiam s. Ambrosius videtur intelligere in epistola ad Faustinum s393, quem de morte sororis consolatur. verum sorte asseras, securum tode meritis ejus ac fide; nequire tamen serre desiderium, quod eam jam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolore sit. N illud te movet Apostolicum: Quia neminem novimus ex hoc secundum earnem. Et si eo ovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam

non novimus etc. γα

68쪽

DE INCARNATIONIS MY8TERIO.

incredulitatem ac: Tu es, inquit, magister in Israel, et haec ignoras p. . Si terrena diri vobis et non creditis, guomodo si disero nobis coelestia credetis 8 Quum, inquit Christus, veritates fundamentales doctrinae meae, quas humano more, ut facilius intelligantur, exp0sui, non credatis, quomodo, Si mysteria sublimissima et divina sine velamine vobis proposuerim, credetis p Et nemo, pergit, ascendit in coelum, nisi qui descendu de coelo, Filius hominis, qui est in eoelo. Connexio est hujusmodi: atqui, prosequitur Dominus, credere tamen debetis fidei mysteria, nec alius est qui ea noverit et vos docere queat, nisi ego Filius hominis Neque vobis sperandum est, sita bene exponit ol. Ρatritius), posse v0s in coelum conscendere, ut haec ipsi videatis; nam nemo hactenus ascendit in coelum, nisi ego. - Frustra Sunt, qui quaerunt, qu0modo Christus tunc dicere potuerit, se ascendisse in coelum; non enim

id dixit, neque id efficitur illo nisi, quod non significat, unum Christum ascendisse in coelum, sed unum fuisse in coelo. Sicut, quum aliquis e sua domo egressus, rogatusque an quisquam ad eum venerit, resp0ndet: Nemo in domum meam venit, nisi ego, qui modo inde exii, non dicere vult, se d0mum venisse, sed se solummodo domo

fuisse. Itaqus illud ascendit in coelum non resertur ut Anabaptistas fingunt ad futurum Christi ascensum, sed significat tantum, eum in coelo fuisse. - Christus autem dicitur descendisse de coelo, non ac si motu locali inde cum carne venerit; sed quatenus secunda Trinitatis persona sine sui mutatione in terris humanam naturam hyp0statica unione sibi copulavit, ut genus humanum redimeret. Quod vero dicatur Fuius hominis descendisse, nullatenus significat, cum carne coelesti Verbum venisse. Sod hic loquendi modus plane resp0ndet legi communicationis idiomarum,d0 qua 0pportuno loco fusius agetur. Haec lex videlicet quoad ordinem et modum praedicesionis in eo sita est, ut supposita unione hypostatica, de Deo Verbo affirmanda

69쪽

DR HUMANA CHRISTI NATURA.

sint omnia, quae affirmantur de hoc h0mine Christ0, e. g. nativitas, et passi0; et vicissim de hoc homino Christ0 Filio hominis), affirmanda sint, quas affirmantur de De0Verb0, propter hypostasis unitatem, 0. g. qu0d creaverit omnia, qu0d descenderit de mel0, qu0d sit in c0el0. Patet igitur, argumentum Anabaptistarum 0mnin0 inep

tum esse.

66. Similiter alius textus: Primus homo de terra terrenus, Secrandus homo de coelo coelesti8, nullatenus probat, qu0d haeretici illi volunt. Αp0st0lus in contextu loquitur de resurrectione, ac de qualitate e0rporum resurgentium, et tu e0 est ut d000at, corp0ra quum m0d0 habeant qualitates animales, quatenus cib0 indigent et p0tu, in resu rectisne habitura esse qualitates spirituales. Illustrat d0etrinam instituta c0mparatione tuter Adamum et c0rpus Christi post resurrecti0nem. Primus h0m0 0riginem habuit de terra; corpus enim ejus formatum fuit ex lim0 terrae; et sicut ejus origo esι terrestris, ita etiam qualitates habet terrenas. Hinc paradigma est corp0rum n08u0rum in hac vita m0rtali. Secundus h0m0 Christus de coelo est, quia ut persona divina divinam habet originem. Dicuntur haec iterum juxta legem c0mmunicationis idiomatum. Ρ0π0 per resurrecti0nem factus est etiam c0rpore coelestis, id est qualitates suae dignitati divinae c0nvenientes etiam secundum e0rpus accepit; sactus est scilicet immortalis, impassibilis et omni ex parte gl0ri0sus. Et sic paradigma est U0rp0rum resurgentium. - C0mparati0

igitur fit quidem inter Adamum et Christum qu0ad 0rigi

litates corp0ris ejus huic origini resp0ndeant. Qu0ad Chri-8tum autem respicitur origo divina, quatunus est Filius Dei; huic origini ac dignitati plene respondet 00rpus ejus gl0

70쪽

interpretatio autem haereticorum arbitraria, et doctrinae sacrarum Litterarum omnio opposita. 67. Ad Arianos qu0d spectat, non tam argumentis adductos illos esse constat, ut solam in Incarnationis mysterio corporis substantiam affingerent Christo Domino, animamque detraherent, quam unica illa ratione, ut hoc posito primarium caput adstruerent nefarii sui dogmatis, dissimilem esse substantia Filium Ρatri, utpote patiendi capacem. Etenim ait Caesarius, si inomimtim eristimemus esse Dominicum comus, prorsus e sequens erit, patia bidem prominitare deitatem, quae earnem pervadat instar Gnimae, ac fami, Siti, somno, lucramis, angori et sudori naturaliter obn is sit. 9 - Ex Scripturis Ariani otpost ipsos Apollinaris asserebant praecipue illa s. Joannis :Verbum caro factum est, inde inserentes, a Verbo animam, vel animam rationalem non esse assumptam. Sed necessarium non est, ut de hac ratione loquondi iterum agamus; jam superius eam ita explicavimus, ut perspicnum sit, s tilem esse hunc haereticorum argumentandi modum. 3 Apollinaristae praeterea varias rationes theologicas afferebant, cur Christus non acceperit animam Ex quibus hic sussciat adducere eam qua contendebant, Christum peccato obnoxium reddi, si ei adscribatur rationalis anima. M tus est, ait s. Ambrosius de hac Apollinaris haeresi loquens, ne sensu Christus laberetur humano, θέα eone isceritia carnis legi mentis res net. υ Hanc dissicultatsm Apolli-3ὶ Dialag. 1. interrog. 26. yὶ Ratio loquendi ss. Scripturarum, qua nomine camis Christi

per synecdoehem tota ejus humana natura significatur, etiam frequenter ab illis ss. Ρatribus usurpatur, qui tribus prioribus saeculis contra D etas scripserunt. Iidem tamen simul aperte docent, Christum perlaetum hominem fuisse. Ita de orthodoxa eorum doctrina nuIlum dubium est, ac omni fundamento caret recentiorum quorumdam protestantium assertio, qua calumniantur plerosque antiquiores Patres in eodem errore fuisse, quo Ariani et Apollinaris postea Christo earnem tantummodo, non animam adscripserunt.' M . M lactat. e. z.

SEARCH

MENU NAVIGATION