Tribunal Christi, seu, Arcanum ac singulare cujusvis hominis in morte judicium

발행: 1635년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

251쪽

LIBER II. C A P. III. 2

extrudere. Ergo Praepositus sate uitium cogit, monasterium vi aperit, juvenem rapit, & religiosis vestibus detractis, eum profanis induit. Abbas adscitis in patrocinium primoribus civitatis , ad Episcopum se confert, iniurias exponit,& vim suo monasterio illatam, idque praesente Prq- posito.Episcopus has querelas aegre admittere, in Praepositi partem non dissimulanter vergere, & Abbatem durius objurgare. Abbas prompti consilii mox submissis humi genibus, re

ad Praepositum versus clementi voce e contra tuas iniurias, inquit, o Praeposite, aequum Iudicem in terra

obtinece non possum: caelum igitur peto, & summum Iudicem interpel- lo , ut intra quadraginta dies u.

terque nostrum coram eo compareat, sententiam pro meritis auditurus. At Praesul cum suis liberali tetcachinnatus priscam hominis simplicitatem irrisiit, dimisitque non sine scommate.

Expectate pauxillulum; Altissimus

enim est patiens redditor a. Die abhinc quadragesimo, abbas ante me-v. . . ridiem circiter horam nonam mortuus est. Eo tempore Praepositus balneo domestico usus lavabat. Cumq; audiret aera campana insolitum cG-

crepare, quaesiit: Qvid hoc isto tempore S Cui famulus: Ajunt abbatem ad

252쪽

1 g TRIBUNAL CHRISTI

ad S. Iacobi modo defunctum esse. Iraepositus continuo memor quadragesimi diei ab abbate dicti, exp1- vescens & attonitus: Mox foras inquit, foras; habeo quod agam et heu comparendum est mihi hodie coram Iudice supremo. Cumque pro- lperaret thermis egredi, inter adstan- letium manus collapsus diro cum eju- llatu abiit e vita ad indictum utique audicium et ubi causiarum strepitus lcessant, ubi nullus cachinnorum locus , ubi Iurisperitorum codices obmutescunt, ubi nec preces, nec au- , nec favor liberant a. Quamis., porro sententiam Abbas, quam Praevami' positus abstulerit, nunc scire nefas.l P a. Pie novissimo quo reviviscent om- lmira- hium saeculorum mortui, sciemus l

O sis enim, inquit, resistere potest

vultui meo Non parcam ei, & ver. Iob. potentibus , & ad deprecandum

e. i. compositis ba Vere Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet Iudicium e. Qui non accie .s . pit perionas Principum, nec cogno-- i , vit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum sejus sunt universi. Vicesimi testes: Otho I. Impera- stor Romanus, quod Petrus Damia iis nus cum cura narrat, a filio Guillelmo Pr sale Moguntino , ob matri. i

253쪽

LIBER II. CAP. II L a s

inonium cum Adelaide contractum Iiberius reprehensus, filium in vin-o. Ieula dedit. Guillelmus filius otho - nus tmnem patrem ad praetorium Christi ' ii in ius vocans: Die sancto Penteco- ep.; stes, inquit, ante Dominum Iesum et: Iudicem nostrum uterque compa-113 rebimus,&de capite causam dice-t .mus.Vter nostrum aequitatis lineam cis transgressus sit, divinum pandet ju- Aaron. dictum.Igitur Nonis Maji,ipso Pen-irnis. tecostes festo die , Otho in Saxonia v*3. morbo subito correptus hominem 23'' exuit, & indictum vadimonium ob-refelivit, cum paullo ante filius etiam Guillelmus vivere desiisset a. illud Vereor hie, Lector, ne tot testium . 2.eaterva, & ut dixeram sonora nube, nubiis dc oculos & aures tuas fatigem. Sed cum venia tua liceat omnium re- eouiscentissimum subiungere ; dc ad alia transibimus. Ergo Vicesimi primi testes et Anno mil-trem Iesimo sexcentesimo sexto , Miles

Germanus natura non infacetus, cute per-

signo dato ad excubias vocaretur, commilitonibus subridens dixit: tiri r Redeunt ad nos excubiae, rediret u-hμ'tinam & nuntius pecuniae. EXcepta nates vox est,& ad ducem relata, qui prae-a bi Riore rerum capitalium ' accersitob et possu

A parte tamen Barotiti stare malim. Haec monere debui, ne quid damni pateretur Veritas.

254쪽

bet in hominem, qui voces seditio- lsas sparsisset, serio animadverti. Mox sin vincata miser trahitur, & torquetur; denique capite damnatur. Miles soptime sibi conscius audita mortis

sententia nonnihil cohorruit. Vbi animum recepit terrifico clamore dacem inclamans ; eique jam a praesen- ti: Post tres , inquit hebdomades, hae ipsa noctis hora rationem Deo reddes de meo sanguine. At Dux subridens : Tu,inquit, haec oracula formidolosis cane et vaticinationes istae militem n(n terrent. Sed abia Do- iam, seditiosum caput in malam cru- Icem. Ita nec die quidem expectat ii et m. media nocte, hora duodecima duci-Fexdi- tui: & infelici arbori suspenditur.

ab Ese Mane In terrorem ceteris spectadus feren, exponitur transfixis praecordiis,cum F, alia titulo : Seditiosus miles. Dux nou- nando nihil tacite consternatus tam auda-Imp. E-esssiliis ius tamen sensim oblivisci coepit. - ' Verum indieto temporis spatio jam-tiuali iam elapsuro, cum hora noctis duo- P ut, decima ad excubias visendas exiret, e ponte navali decidit & submersus litatus est a. Vter horum securior ad Christi f. i. Iudicis Tribunal steterit, tu mi Le- lPrin- ehor , paullo attentius tecum expende. Haec quanquam mira, fidem ta- lyart.3. men merentur a tradentibus. lsed hic manum amoveo e tabula,

s . de calamum plura daturum chartae subin

255쪽

LIBER II. CAP. IV. 2set substringo. Sat testimoniorum ac testium optii morum, quos integra fide produxi. Nullius, aut ferreae frontis sit, qui tot tam que diversos cum recentes , tum priscos scriptores vanitatis omnes arguere non vereatur.

Ergo discite iustitiam moniti. Et heu quam disparia sunt humana redivina judicial O quoties Deus (ne dubitemus ) hominem eum absolvit , quem omnes homines damnant; &ouoties damnat, quem omnes absolvunt 3 Iudicia Dei abyssius multa a, abyssus impenetrabilis. . pc

arcanum hoc Iudicium omni vita metuendum; se Cur assidue , summoque studio adnite dum,ut vita ratio bene reddatur.

s. r. Tovissima cuiusvis hominis tempora , quibus ad Iudicium a morte invitari solet , spiritus divinus per Ecclesiastem amoenissima poeti hunc in modum depinxit. Ita orditur:

lamento creatoris tui , antequam Dem

niat tempus afflictionu, b appropinquent anni, de quibus dicas, non mihi placent: Vltimi dies hominis vere tempus 'amictionis, eum frenis dolor irruit solita

256쪽

solitis, cum iee us pro carcere, mors lpro apparitore , Iudicium pro rite os nitatis janua est. Pergit Ecclesiastes: Antequam tenebrescat Sol, O Lumen, o Luna, O Stella: A reoretantur nubet posi pluviam. Eo tempore, Intelle- ictus qui in homine sol emobnubilatur: Lumen actionum memoria hebescit,Voluntas veluti Luna inconi antissima laborat , geminae frontis istellae oculi caligant & lippiunt. Vaporum e stomacho ascendentium snubes augentur , hinc destillatio- snum , gravedinis , ac catharrorum lperpetuae pluviae. Sed pergit dicere: lctuando commovebuntur custodes do- lmu ,s, nutabunt viri forti mi.Dom usistius custodes sunt, sensus exterio- res & costae, illi deficiunt, hae viribus exhauriuntur & fatiscunt: Viri fortissimi crura, pedes aegenua vacili Iant, & ferre onus solitum recusant.

Otiosa erunt molentes in minuto num

ra. Dentes nulli aut rari, cibum paullo duriorem com olere non poterunt amplius. Ita molendinum istud aut feriabitur 3e vacabit, aut languidissime movebitur. Senium fere edentulum est.

Et tenebrescent videntes per foramina.

Oculi qui aliquando per orbiculatos suos cancellos, veluti per fenestras aut foramina aliis insidiabantur, aut sinsidias sibi positas speculabantur, nunc minutim & per Rebulam videbunt

257쪽

LIBERII. CAP. Iv. 233bunt, & vix obvios in platea discernent, cum nervi optici, aut indurabuntur, aut humorum congestu, respirituum defectu impedientur. His oculorum damnis peritissime jacturam dentium praemisit. Nam ubi dentes pauci ac debiles , ibi cibus male manditur , de quasi crudus in

stomachum dimittitur. Hinc humorum copia & multiplex malum. At sequitur. Et claudunt ostia in platea, in humiliatate vocis molentu. Labra oris ostia maiorem partem clausa, nec loqui multum, nec clamare sinent. Facies tota veluti platea, rugis & sulcis exarabitur. Os panis molendinum remisso erit sonitu, quem alias dentes edere solebant. Et consurgent advocem volucris. Qti ad illud afflictionis tempus deveniunt, somnum non capiunt nisi brevem, parcum ac levem, adeoque non profundum, ut vel passerculi, vel alterius aviculae garrita excitentiir. Ita plerumque male dormiunt, ob crebram insomniam, quae eos non tan-

. tum ad galli gallinacei cantum , sed ad quemcunque strepitum vigilare jubet. Addit.

Et obsurdescent omnes filia carminis. Aures quae musica solebant oblectari, vocum discrimina aegre percipier. Sic octogenarius senex Bercellai ad

regem Davidem: Nunquid vigent sensus

258쪽

rs TRIBUNAL CHRISTI.

sensus mei , ait, ad discernendum suave, aut amarum ' aut delectare potest servum tuum cibus aut potus 3 vel audirin possum ultra vocema a cantorum atque cantatricum a J Sed progreditur Ecclesiastes:

3s. Excelsa quoque timebunt, et formida- sunt in mia Alta cordiscendere metuut

ferIes, propter capitis vertiginem, &poplitum imbecillitatem. Imo & in plano ambulare formidant, necubi cadant aut impingant, ideo lento timidoque gradu incedunt. Sed prioribus addenda sunt & ista:

Florebit, impinguabitur loeussa, se Assipabitur capparis. Caput praematuris canis spargetur, quemadmodum amygdalus flore praepropero albescit Pedes an tibiae ob ha- morum affuentiam inflabuntur, &intumescent, ut speciem marinae ve-triosae locustae referant. Ita exhausto corpore de ossibus extantibus mera erit mortis imago,vivum cadaver. Et dissipabitur, inquit, capparis. Omnis appetentia tam Veneris quam cibi, quae fere capparis condimento excitari solet, abolebitur. Sed ulterius: .

o tequcm rumpitur funiculas argentem, O recurrat vita aurea. Memento,

quod jam supra monuerat, Creatori S tui, antequam argenteus funiculus , seu contextus in dorsi spina quam alba sive argentea medulla impleta,

259쪽

LIBER II. CAP. IV. assimplet, dissolvatur. In hac ossea cate-ma , ut Levino Lemnio medico placet, sunt triginta quatuor vertebrae,

seu spondyli,& octo nodi vel junctii

rae. Haec concatenatio in morte rumpitur. Vita aurea est cuticula seu imvolucrum cerebri, quod meninx dicitur , non dissimile vittis aureis quibus mulieres olim comas involvebant. Ergo ad Iudicium te para, priusquam subtile hoc cerebri conditorium retrahatur aut corrugetur, quod mortis signum est,sicut ea quae sequuntur: Et conteratur hydria super fontem, seeonfringatur rota super cisternam a. Elasa fracta aut morbida vesicam corporiS, hydriam ad fontem renum sic afficit, ut ea vel lapillis & calculis, aut excernendi dim cultate corrumpam tur. Rota deniq; caput hominis super ventrem seu stomachum velut cisternam situm imminente morte primum ti bascit& nutat uti oculi omnium primo moriuntur totumque corpus in praeceps rapit; velut fracto vehiculi axe , totum corruit vehiculum ita capite iacente, corpus universum jacet. Christus Dominus cum extremi ac publici Iudicii signa praedixisset, addidit : Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis b. bMai . Idem omnino de praeviis arcani*, M. . Iudi 33,

260쪽

asis TRIBUNAL CHRISTI. Iudicii signis dicendum: Cum videritis ista,quq modo diximus,indicia, scitote quia prope est Iudex. Tunc ibit homo in domum I ternitatis suae , & revertetur pulvis in terram suam unde erat, & spiritus redibita Eccl. ad Deum qui dedit illum a.

et Ergo cum videritis solis & stellarum tenebras, cum sensus exteriores , de omnia humani corporis firmamenta labi coeperint dc deficere, scitote quia Iudex in januis est. Parate igitur justitiam ante Iudicium. Hanc autem justitiam male parat, qui eam non parat assidue . Hoc ergo capite tres causas assignabimus, cur

homo judicandus ad Iudicium istud omni vita se debeat prima summaque cura praeparare. Hoc autem triplex documentum eius generis est, ut si quis paullo accuratius id confiderarit, nec tamen emendarit mores ac vitam , pecus aut saxum potius, quam homo videri possit. s. g. Prima igitur causa, cur omni vita metuendum sit Iudicium istud,& praeparatio illi quam accuratissima praemittenda , est Iudicis sententiano bu incertissima. Verissime dixit Ecclesiastes : Omnia in futurum ser-hEcel. vantur incerta b. c.'. Fuit in aula Mauritii Caesaris nobilissima femina, quae omnibus stadiis id unum labo abat, ut aliquam iudiciatiae hujus sententiae certitudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION