Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Liber Ι. Caput XIII 163

quo loci Servius scribit hunc ludum equis celebratum a pueris majoribus, is ino ibus turmatim congredientibus, quibus qui pr esidebat Princeps Juventutis Vocabatur .subdit haec verba : Ludus ipse . quem mulgo PFrrbicbam appellant,Troja locatur, idem probant Festus lib. 18. Suetonius in Caesare cap. 39., de puerorum ludis, de quo tamen plura suo loco dicam. Hunc morem Romani pertinaciter ad excidium usque inperii servarunc legimus namque aes arena duplici turma majorum, minorumque puerorum Trojam lusisses Au gultum etiam , Tiberium , Claudium , Neronem, sequutosam-peratores, quod ex Suetonio in Caesare cap. 39. in Augusto cap. 3. in Tiberio capri ad finem, in Claudio cap. 2Ι. Sc in Nerone cap. 7. in principio, atque ex Tacito lib. II. Annalium Sc Dione Nicaeo lib. 3. 8., I. constat. Puellas lanificio applicabant, ut inde mulieres citae ei arti operam darent, observatumque est in Latio nobilissimas Matronas manibus suis lanam filasse,i tunicas fecisse testimonio Dionysii lib. 3. cui prisco mori alludit Ovidius lib. 2. Fastor ad finem, ubi narrat Lucretiam Collatini uxorem a Viro, qui cum Sex.Tarquinio noctu Collatiam advenerat, inter ancillas, domi suae, lana deditam inventam fuisse, ita enim rem explicat:

Inde cito pas petitur Lucretia , cujus

Ante thorum calathi, lanaque mollis erat.

Lumen ad exiguum famulae data pensa trabebant Inter quas tenuis ait illa sono

de paulo post:

Desinit in lacrymis, inceptaque fila remisit,

In gremio cultum deposuitque suo. Livius etiam dec. i. lib. I. Pergunti inquit, Sextus scilicet, Sc Collatinus inde Collatiam ubi Lucretiam haud quaquam ut Regias urus, quas in conυizii luxuque cum aequalibus iderant tempus terentes, sed nocile fera deditam lanae inter lucubrantes Ancillas medio aedium sedentem invenerunt id ipsum prodit Plutarchus in Romulo, quo loci scribit in foedere inter Sabinos, Romanos, ac Latinos icto statutum , ut Romana Latinis, Sabinisque nuptae , contra, neque coquinariam facere, neque molere, sed tantum lani-X ficio

172쪽

16 Vetus Latium Profanum

scio operam dare deberent: ex quo constat more prisco omnes foeminas in Latio lanae deditas fuiste, ut idem Plutarchus ait Problem. cap. 8s. Quin apud Matronas lanificium magna laudi fuit, lanamque fecisse mulierem , pudicitiae, probitatis signum erat, unde Varro apud Plinium lib. 3. cap. q. tradit lanam cum colo, c fuso Tanaquilis N Sandalia in Templo Anci Martii ad sua tempora adhuc durasi Suetonius in gusto Octaviano scribit eum domesticis tunicis ab uxore , matre dc sorore, aut nepte consectis, usum esse.

De Latinorum actis. isti qui Latii populos non isdem Fastis usos fuisse dilucidum est; nam apud Lavinienses, a quibus Alba , de dein Roma ortae sunt, annus tres decim mensiurata spatio, hoc est CCCLXX. vel CCCLXXIV. ut alii produnt diebus claudebatur, ut auctor est Solinus Polyhistor cap. 3. quod notant etiam Paulus Marsus ad lib. I. Fastor. Ovidii post principium , Alexander Geniat. lib. 3 cap. χη de alii. At Censorinus de die Natali cap. 7. MI . refert alium suis annum Ferentinorum, alium Laviniensium , Albanorum , dc Romanorum Plures perhibent Albanis annum decem mensum fuisse, ut M.Varro, Fulvius nobilior, Sc Iunius Gracchus apud Censorinum, &Solinus unde fertur , Romulum Albanorum exemplo Romae annum decem mensium constituisse testimonio Plutarchi in Romulo, desin Numa, Macrobii Sarurnat. lib. I. cap. a. de Ovidii lib. 1 Fastorum, ubi sic

canit:

Tempora digereret cum Conditor frbis in anno,

Constituit menses quinque bis e se suo.

iterum lib. 3. Fastor. Annus erat, decimum cum LMna reciperet orbem Hic numerus magno tunc in honore fuit. Sunt etiam qui existiment priscis Latinis eruditis ab Evandro, Sc

173쪽

Liber I. Caput XIV. ii s

Arcadibus, qui cum eo in Latium venerunt, annum trium mensium fuille, ita ut quadripartitis temporibus diviso Solis cursu per singula tempora annum ei licerent, si credimus Solino cap. 3. Macrobio cap. 12. Plinio lib. 7. cap. q8. licet Plutarchus in Numa opinetur Arcades annum quatuor mensibus constituisse.

Neque desunt qui scribant annum Latinis Romanisque statim ab initio duodecim mensium fuisse, id enim scripsisse Licinium Macrum, cienestellam docet Censorinus de die Natali cap. 8. quod Servii sententia confirmari potest, nam is lib. 3. Eneidos ad illud Virgilii carmen:

Interea magnum Sol circumdo friti annum

ita ait Possemus tamen accipere Troianos ibi annum duodecim mensum scisse, Plutarchi etiam in Numa, macrobii Saturnal lib. I.

cap. 12. ubi scribit omne fere Graecos trecentis quinquaginta quatuor diebus annum computasse quo fit Graecanicam gentem , quae ut Capite . diximus, Latium incoluit, hunc morem annum duodecim mensium faciundi in Saturniam Terram invexisse . Veruntamen palam

esse puto Albanos decem, Lavinienses tres decim mensium annum fecisse Latinosque caeteros annum sicuti Albanos computasse adhuc incertum est, sed verosimile fit plerosque annum duodecim mensium habuisse quandoquidem probata ride scriptores, quidem antiqui, quos supra adduxi probant Romulum exemplo Albanorum , annum Romae decem mensium constituisse Hujus rei causam refert Macrobius Saturnal. lib. I .cap. I 6 his verbis Latii ero teteres incola, quia Dibibam tum discere ab opto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeci. innumerandis mensium diebus sequutifunt: quo si erudiri haud potuisse Latinos ab AEgyptiis, quos annum semper duodecim mensium feci se constat. Id ipsum Ovidius lib. 1 Fastor aperuit eo carmine: Scilicet arma magis, quam era Romule noras quo asseruit Romulum, de Albanos, a quibus ille anni spatium acceperat, annum haud quaquam lunarem , sed civilem constituisse, cquidem quum is numerus neque Solis cursui, neque Lunae rationibus conveniret, in n0nunquam eniebat figus, anni aestitis mensibus, es contra calorbemalibus proveniret, ut ait Macrobius cap. I 2,

174쪽

hinc factum est Albanos, Latinosque, dein Romanos tantum die- ruri suae ullo mensis nomine absumpsiisse, quantum ad id anni tempus adducerent, quo Coeli habitus instanti mensi aptus inveniretur

unde ii duos menses extra ordinem adsciverunt, quorum intercalatione annum civilem cum Solari aut Lunari conciliarent ex Macrobio ubi supra ,, aliis Romanae historiis Scriptoribus. X Plutarcho vero in Numa habetur priscos Latinos, Romanos menses aliquot trigintaquinque, de quadraginta dierum habui ite, ita ut annus tercentum sexaginta dierum siet, quorum tamen se non est certar

proferre sententiam.

An vero Latini post quarn Numa annum duodecim mensium fecit, id exemplum sequuti sint, incertum videtur, licet Plutarchus

in Numa QMacrobius Saturnal lib. I. cap. 13. memoriae prodant omnes Urbi finitimos annum juxta ordinem a Numa praescriptur

fecisses quippe conjicio plerosque vetustum retinuisse morem, quod

constet Praenestinos suos habuisse fastos, quos Verrius Flaccus ordinaverat, Marmoreo parieti incisos publicarat, cujus rei causa statuam in parte inferiore fori municipii Pramestini contra hemicyclum promeruit teste Suetonio de Illustr. Grammat. quem refert, citata intelligit ossius de Idololatr. lib. I. cap. II. . Apparet etiam Aricinos, Laurentes, ausculano suos ordinasse fastos, ut infra dicam :veruntamen neque id quidquam probat, quum hae Urbe potuerint fastos habere, quibus festi, profestique dies notati essent,i duodecim menses numerare sicuti Romani, quod comprobat Praenestinorum factum ii quippe Tiberii aetate, qua vixit, decessit Verrius Flaccus, fastos ordinarunt, quum palam sit, Caesarem, qui Tiberium antecessit eu dein Augustum annum duodecim mensium definivisse,

vagam atque adhuc incertam inconstantiam temporum in ordinem stata detinitionis coegisse , ita ut annus Lunaris, Solaris in posterum esset ex Macrobio Saturnal lib. I. cap. q. Plutarcho in Caesare, Diones, ciliis unde patet Praenestinos tum haud valuisse immutare annum statutum a laudatis Imperatoribus, qui edixerunt caeteris Imperio subiectis, unum , eundemque esse annum, quem ipsi de Eniverant, ut narrant ana adducti. At lectio Suetonii mendosa

est, di loco Prieneste ibi legendum est prope edem Vesae loquitur

enim

175쪽

enim Suetonius de Verrio Flacco , qui Romae fastos marmori inci spublicarat, idcirco statuam habuit Romae in patet inferiore Fori, tibi Templum Vesbe extabat, quod docuit postea eventus, nam cr-rii fasti in ea parte Fori Romani prope Vestae Templum est olli sunt

sicuti Panvinius in ProGemio Fastorum narrat, commentatores Suetonii animadvertunt. Hac stentis de anno Latinorum , cujus menses, mensium nomina haec traduntur Martius . Aprilis Majus, Junius , Quintilis, Sextilis, September, October, November i December. Nomina vero trium mensium,quos Lavinienses, praeter iam adductos habui ite diximus, facile non est proferre , quum nemo antiquorum ea exponat .sed ex is, qua conjici possunt infra indicabo. Neque dicas haec nomina, tunc mensium ordinem a Romulo fuiste inlinu tua , ut putant Romani scriptores quandoquidem satis clarum est Romulum, annum , menses. illorum nomina atque ordinem ab Albanis, vel caeteris Latinis accepisse. Enimvero licet Plutarchus in Romulo, de alii tradant, Romulum primum anni mensiem Martium nuncupasse, eumque patri suo Marii dicas te, attamen palam est Latinos Martium mensem ante Romulum habuisse, illumque Marti suo p cipuo Numini devovisie, id enim prodit Ovidius lib. 3. Fastorum ubi sic canit: Mars Latio tenerandus erat, quia praesidet armis, Arma ferae gene remque decusque dabant.

2uod orte vacat, peregrinos inspice fastos,

Mensis in bis etiam nomine Martis erit.

Tertius Albanis, quinctus fuit ille Faliscis

Sextus apud populos Hernica terra tuos . Inter Aricinos, Albanaque tempora constat, Factaque Theogoni moenia celsa manM. 2 uinctum Laurentes, bis quinctum AEquicolus acer, tribus hunc primum turba Ferentι habet. Et tibi cum proatis miles Peligne Sabinis Contenit buic genti quartus utrique Deus. Romulus bos omnes, ut inceret ordinesaltem Sanguinis auctori tempora prima dedit. Hinc

176쪽

168 Vetus Latium Profanum

Hinc patet Martium mensem Marti dicatum Latinos habuisse, Romulum ordinem tantum immutasse quippe quum is mensis Albanis Aricinis, ausculanis tertius in ordine anni esset, Laurentibus vero quinc' us, sicuti Faliscis, Sextus Hernicis, Ferentinis quartus, uti Sabinis, selignis, Equicolis vero decimus Romulus eum mensem primum anni fecit, ut commentatores Ovidii explicant,& praesertim Paulus Marsus, Sc Alexander Geniat. lib. 3.cap. q. Latini quippe, & Albani Martem praecipue venerabantur, quoniam antequam Eneas in Latium venisset, Faunus Picum patrem Martis cognomento consecravit, ut Cap. q. cu alibi dictum est. Uneas vero,Mdein ejus filii, qui Albae regnarunt, Marti Templa, iras dicarunt, quod putarent Venerem prius quam Eneam ex Anchise generasset, constupratam a Marte, teste Lactantio de Falsa Relig. lib. I. cap. T. quare narrant Albae vetustissimum fuisse Martis Templum MLucum ei sacratum ex Dionysio lib. I. pag. 62. Plutarcho in Romulo . aliis

Quinimmo Festus de verbor signis c. lib. 11. hoc modo ejus mensis meminit Martius, inquit, mensis initium annis it in in

Latio , post Romam conditam, eo quod gens erat bellicosi fim cujus rei testimonium es quo posteriores menses, qui annum finiunto numero appellati, ultimum habent Decembrem AE,Plutarchus tradere videtur Numam finitimorum moribus obsequentem , Martium tertium anni mensem fecisse . Quare ex his intelligitur, Romulus haud quaquam mensium ordinem immutasse, sed in honorem Martis, quem ejus fuisse patrem actabant, initium anni secisi a Martio, ut omnibus fere Latinis in usu erat, non autem a Majo, vel Junonio, seu Junii, aut ab Aprili, ut fortaste Albani, Aricini, du Tusculani consueveranes; ego enim arbitror Tusculanis primum anni mensem Majum fuisse ex infra dicendis, Albanis, de Aricinis Aprilem in memoriam Veneris, quam genitricem appellabant, atque ab ea se genus ducere credebant. Reliquis vero Latinis qui Albam conditam praecesserunt, Martium in honorem Martis, seu Pici, quem loco Martis venerabantur anni principium fuisse opinor, ut ita locus Ovidii respondeat attreri Festi. Haud secus Aprilem mensem Latini habuerunt priusquarru,

177쪽

Liber I Caput XIV. 16o

Roma conderetur, eum namque vocarunc brilem a spuma maris, quam Graeci A cφρον dicunt, unde orta Venus creditur, sic ab AEneae matre, id enim testantur Macrobius Saturnal lib. I. cap. I 2. Varro lib. s. de Lingua Latina, Plutarchus in Numa, ptae caeteris Ovidius lib.q. Fastorum: Venimus ad quartum, quo tu celeberrima mensem

Et talem , , mensem scis Venus esse tuos. M infra sis pergit:

Sed Veneris mensem Graio sermone notatum Auguror anumis es ea dicta maris Nec tibisit mirum Graeco rem nomine dici, Itala nam tellus Graecia major erat. Veneratimander cum plena classe suorum, Venerat Alcides Grajus uterquefuit. Hospes Atentinis armenitim patit in artis Clamiger: tanto es Albula pota Deo. Dux quoque Neritius isses Lestrygones extant, Et quod adhuc Circes nomina littus habet Et jam Theogoni jam moenia Tiburis udi Stabant Argolicae quae posuere manus. Adjice Trojanae fuasorem Antenora pacis, Et generum Oeneiden, Appule Daune, turam. Serus ab I acis, es post Antenora flammis Attulit AEneas in loca nostra Deos.

paulo post

uo non limo aditi sunt qui tibi mensis bonorem

Eripuisse telint, invideantque Venus. Hinc rejicies eos, qui nomen Veneris nunquam auditum 'O- muli aetate astirmant, negantes hunc mensem Veneri sacrum, ut Cincius , Varro Post quam causam erroris eorundem adduxit Ovidius, sic canit Rite Deam colitis Latiae Matresque,surusque, Et os, quis illae longaque etsi ades Unde habetur,Ovidium palam aflirmare hunc mensem Latinos priscos babuisseis a Venere, cui is mensis sacer erat, nuncup sies. Habetur etiam

178쪽

17 Vctus Latiurn Profanum

etiana Romanos opinionem Cincii haud quamquam hunc mensem a Venere dic stum narrantis , falsam MVeneri contumeliosam putasse quod etiam ex Macrobio lib. i. cap. 12 conjicitur δε supra Cap-9. fusius probatum est. Maium itidem mensem ante Romulum Latinam gentem ii fastis numerasse satis constat, quandoquidem Festus lib. 11. ita ait: Majus mensis in compluribus Cititatibus Latinis ante Hrbem conditam uis videtur, qua ex causa utrum a majoribus , ut Iunius Uunioribus dictust, an a II a quod fercurio silio ejus res divinae . . . flant omnes, an quod ipse Dei in multis Latinis Civitatibus facrificia flebant ipso me e . . . quae hic desunt 1 sup pleri potiunt, quod Mercuriosilio Ius res ditinae idibus flant solemnes . Subdit eodem lib. 11. Festus , Oscos etiam habuisse hunc mensem ab eis dictum cessitam orasus lingua Osca mensis affui, Osci enim a regione Campaniae, quae est Oscos et Ocatifunt id ipsum scribit Servius ad Virgilium lib. i. Georgic ad illud:

Vere suo, gelidus canis cum montibus humor Liquitur. Majus cis inquit, a Ma a funius a lunone , quamquam adii a majoribua es junioribus bos duos menses telint se numinatus: 4eferunt Plutarchus in Numa, S fusius Macrobius Saturnalium lib. I. cap. 12. Sunt, is ait, qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur Deus; affui, qui es Iuppiter a magnitudine scilicet, ac IJ ajesate dictus.

Cincius mensem nominatum titat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quo Flamen Vulcanalis alendis Maii huic eae rem ditinam facit,sed Piso uxorem Vulcani Iesepiam, non Iasam dicit locari. Contendunt alii J ajam Mercurii matrem mense nomen dedisse, binc maxime probantes quod bo men-ye Mercatores omnes Maiae pariter Merctirioque facrificant Assirmant quidam, quibus Comesius Labeo consentit . bano Maiam cui res da vina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnetudine, assertionemque si nationis suae etiam bino colligunt, quodius praegnans ei maritatur, quae' iaproprie est terrae Hinc fides haud danda est is qui commemorant hunc mensem a

179쪽

majoribus Romuli nomen traxisse , quum constet ante Romulum Oscos, Tusculanos, latinos omne eum Majae sacrasses, ut Commentatores Festi probant. Quoniam vero antiqui contendunt de Dea, cui is mensis sacer esset,i a cujus nomine nuncupatus est, quamquam sciam Plutarchum in Numa, plures apud Macrobium mox adductum existimare Majam fuisse matrem Mercurii, Ovidium itidem lib. 3. Fastorum: At tu materno donasti nomine mensem Intentor curtae furibus apte , mis.

An potuit Mesopellex dare nomina mensi Hic honor in nobis intidiosus erit

ego arbitror eam Deam fuisse Faunam , seu Fatuam sororem , S uxorem Fauni Latinorum Regis, quae Maja a Bona ea dicta est . Quandoquidem superiori Capite late id probavi, Maiam matrem Mercurii difformem ab hac dixi, constat ex Macrobio lib. 1. cap. 1 r. hanc fuisse Cornelii Labeonis, Varronis sententiam : en Macrobii verba Auctor est Cornelius Labeo, uic Majae aedem Ralendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae, es eandem esse Ton m Deam , tr terram ex ritu occultiore facrorum doceri posse con- , mat banc eandem unam Deam , Faunamque, es Opem , in

Fatuam Pontificum libris indigitapi: infraci Varro Fauni fiam esse ista sit idque Paulus Marsus commentator Ouidi lib. 1. Fastorum comprobat ad illa carminaci

tuo feror Augustus mensis ibi carminis hujussus babet, interealita canenda Bona est. Argumenta vero, ex quibus Cincius, alii apud Macrobium Majam Vulcani uxorem fuisse contendunt, id non evincunt, quum appareat Latinos, Momanos Majo mense Majae sub nomine Bonae Leae sacrificasse ex am adductis Quare intelliges opinionem antiquorum referentium Tuscula nos unice Iovem, Majum nuncupasse. ab eo mensis nomen derivatum, ut Macrobius narrat, spernendam haud quaquam esse , si consideres Faunam uxorem Fauni Majam a Latinis dictam , unde Faunus vir Faunae, quem fortasse sub Jovis nomine Tusculani venera a bantur

180쪽

i a Vetus Latium Profanum

bantur ab is Majus dici potuit. Is fuit error Latinorum .deirta Romanoruin , ut Reges priscos consecrarent , isque nomina immutarent, in homines fuisse viderentur ex Lactantio Cap. q. adducto. Idcirco Latinum Jovem Latiarem, neam Jovem Indigetem, Ascanium Eneae filium Jovis filium , c Jovem dixerunt,is coluerunt ex relatis Cap. quemadmodum enim Latini, Momani Diis plura nomina dabant eu Faunum Silvanum, Inuum nuncuparunt, ut Cap. q. dictum est, lic contigisse credo, Tusculanos Faunum Majum de Jovem vocasse, quum ejus uxorem Faunam conlecratam, Majam, Bonam eam ii caeterique Latini,dc dein Romani dixerint ex quibus, ni fallor, Labeonis opinio contentit aliis, qui apud Macrobium Julajum mensem, Jovi, qui Maius dictus est, a Tusculanis sacratum

assirmant. Neque m terret, cundem Labeonem narrasse hanc a

jam Terram esses quippe haec erant gentium figmenta : sicut enim Latini Saturnum priscum Latii Regem Uum dicebant, S Opim ejus uxorem crram lanum quoque testam, ignem, S spiritum quo vivimus,4 si milies ita laudantes falsa Numina, isque tribuen-ics terrena, aut caelestia, deinde de eorum origine disputabant, nominibus, ac fabulis, atque erroribus omnia involvebant. Hac itaque de causa potuerunt Bonae Dear, quae eadem ess ac Maja Fatua, seu Fauna Fauni soror, seu ut alii produnt filia , tu uxor, Terra potentias tribuere , quemadmodum Macrobio teste, unonis quoque vim ei attribuerunt. Haec tamen de Fauno me dixiste velim, non tanquam vera, sed vel olimilia , de Tusculanorum fastis magis consentanca, praesertim quum constet Romanos fabulis cultum priscorum

Latii Regum obumbrasse exemplo Latini, quem Jovem Latiarem dictum, Min Monte Albano sestis i seriis celebratum poster ignorassent, ni Festus id indicasset ex is, quae notavi Cap 8. Quod Junium itidem mensem Romulus a Latinis acceperit, incomperto est id enim testatur disertissime Ovidius lib. I. Fastorum ubi postquam eum mensem Iunonium dictum, Ma Latinis priscis Junoni dicatum exposuit, his carminibus rationem hujus rei adducit: Inspice quos habeat nemoralis Aricia fasios,

SEARCH

MENU NAVIGATION