Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

M illic mensis lunonius, aspice Tibur

Et Praenesinae moenia facra Deae Iunonisque leges tempus, nec Romulus illas

Condissit.

Ergo ex his intelligitur ante Romam conditam in fastis Aricinoruinta Laurentium , Lanuvinorum, Tiburtinorum, framestinorum mensem Junonium fuisse notatum . Id ipsum probat Macrobius Saturnalium lib. I. cap. Ι2., qui referens Cincii sententiam , haec habet Aut ut Cincius arbitratur quod sunonius apud Latinos ante ocitatus,

diuque apud Aricinos, Praenesinosque hac appellatione in fastos relatust, adeo uiscuti Nisus in Commentariis Fasiorum dicit, apud majores quoque nostro baec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam literis ex Iunonio, unius dictust, nam in ed ssu nonis monetae Rahndis uni dedicata est Plutarchus itidem hunc mensem a Junone dictum prodit Patavinius lib. I. Faltor . pag. 1 38. eum a Latini in Romanos derivasse ostendit. Facile ergo interpretaberis Festum lib. Io ubi ita scribit: funium mehem dictum putant a lunone jidem ipsum dicebant unonium, Sin unonialem id est idem Latini, qui Junium mensem a Iunone dixerunt, illum Iunonium , 5 Iunonialem appellarunt Lanuvii quippe, Ariciae, Tiburi, Pramelle, S Laurenti Templa erant vetustitia sima in honorem Iunonis condit, ut suo loco reseram immo Laurentes, priusquam Alba conderetur, omnes Kalendas Junoni consecraverant, aemplum Junoni Kalendari dicaverant, cui omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem supplicabant ex Macrobio Saturnalium lib. I. cap. I . ad finem Ut autem, is ait, Idus omnes fleti, ita Kalendas Iunoni tributas , es Varronis Ponti alis affirmat auctoritas, quod etiam Laurentes patriis religionibus fer- quant, quio cogn0men Deae ex caeremoniis addiderunt Kalendaremis nonem locantes, sed omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic Deae Kalendarum die supplicant. Ex quibus Macrobii verbis palam fit, ante Romam conditam a Laurentibus, latinis universis menses sequentes, scilicet Quintilem , Sextilem, Septembrem, Octobrem, Novembrem, atque Decembrem in alios fuisse relatos, quippe dum Laurentes a mense Martio

182쪽

17 Vettis Latium Profanum

lio ad Decembrem Iunoni Kalendari omnibus alendis acrificabant, idque faciebant, ut patrias caeremonias, id est vetustiss1 mos ritus a majoribus proditos servarent, ut Macrobius ales claruna est Decembrem mensem is fuisse qui mensis quum dictus sita numero, quod decimus esset, hinc comperimus eos alios habuisse menses a numero dictos, wcornputatos, quod idem Macrobius prarcedenti Cap. 12.assirmare videtur tradunt supra adducti Scriptores, qui produnt

annum, Sc menseS, ac ordinem anni Romulum a Latinis accepisse. Alexander Cenialium lib. 3. cap. 23. menses is Numinibus dicatos fuisse scribit Ianuarium Iunoni, Neptuno Februarium , Mi nervae Martium , Aprilem Veneri, Maium Apollini, unium Mercurio Iovi Quintilem, quem Iulium dicimus, Cereri Sextilem, qui

nunc Augustus, Vulcano Septembrem, Marti Octobrem, Dianae Novembrem , d Uesta Decembrem . Hic tamen Alexandri opinio

haud vera deprehenditur , quandoquidem praetermissis Ianuario, Februario, de quibus infra plura dicam, compertum est claritu in non

Minervae, sed Marti, Majum non Apollini, sed Majae e Majo;

Iunium Iunoni non autem Mercurio sacros fuisse ex supra adductis. Decembrem quoque non Vestae , sed Saturno dicatum neminit Macrobius Saturnalium lib. I. cap. 7. quamquam Plutarchus Problem. cap. Alexandro consentiat. Caeterum an October Jovi sacer esset,

mihi non constat, nisi ex Festo lib. 1 . qui hoc mense equum Jovi mactatum tantummodo scribit, de quo Capite sequenti sutius agam, quum alii suspicentur eum mensem Jano dicatum, quod tamen in tanto rerum vetustarum discrimine haud facile Ermo. His positis videndum superest in Januarius. Februarius irata, fastos alicujus Latini populi priusquam Numa Romae imperasset, relati estent. Hos menses Albanos, abosque Latinos, qui annum

decem mensium fecerant, haud habui sis suspicamur. Veruntamen Lavinienses, qui tres decim numerabant mentes, Ianuarium, S Tebruarium in fastos suos retulisse conjicitur, quod Macrobius Saturnal.

lib. I. cap. . postquam cripsit Saturnum, . Ianum Latinis priscis, ScAboriginibus imperitasse, Sc Latii oppida communi opera condidisse, ut probaret, haec notatu digna refert: Etiam illud in promptu

183쪽

Liber I Caput XIV. 17s

es, quod posteri quoque duos eis continuos me es dicarunt, ut December facrum Saturni, anuarius alterius vocabulum possideret: hinc colligitur priscos Latinos an antiquisIimo Regi unum mensem ab ejus nomine Ianuarium dictum, dicasse Pat quum constet Albanos alios Latinos populos , quos nominavimuS, annum decem mensim in secisses, neque inter eos Ianuarium numerasse, hinc ducimur ad assii mandum eum mensem in Laviniensium fastis fuisse nota iunas enimvero Laurente. quorum parens Picus dicitur , Faunus

siue Picus idem, edocuit Ianum, Saturnum, ceterosque Regiae sobolis Viros, kl, Iulieres venerari , unde vero simile est Laurentes Latini aetate Lavinium traductos, in honorem Jani niensem hunc Januarium nuncupasse, idque etiam arguitur quod tres decim mensium annum j idem fecerint, unde facile est eos unum illorum, Ianuarium a Jano nuncupasse. Porro si hoc non esset, Macrobius falso as sereret Latinos pri icos unum integrum mensem Iano sacrasse, ab ejus nomine appellasses quod si dicas Macrobium aperte non astirmare , facile redargueris, si consideres laudato Cap 7. ac obiur probare, Iani QSaturni cultum, Saturnalium quoque dierum solemnia, his similia e Latinis priscis in inori nos propagata . Quamobrem nimis oscitanter, quin inepte is hujus cultus vetustis imi causam ostendere satagens, eam esse protulisset, quod posteri Januarium a Jano nuncupaverint, si mensis tale vocabulum Numa tantum aetate possedisset quinimmo Numae meminisset,& Romanorum, quem admodum is eo loci memorat posteros Saturno, Jano duos continuos menses dicasse Decembrem scilicet, cJanuarium, d nemo est, qui inficiari possit Decembrem a Latinis priscis Saturno sacrum factum longe ante Romam conditam, ut supra dictum est, hinc scimus Macrobium de Latinis priscis verba fecisse. Neque dicendum Plutarchur in Numa,Ovidium lib. I. Fastor. , Censorinum, Malios, quin o Macrobium ipsum eodem lib. I cap. I 3.

referre, Numam hunc mensem anno Romanorum accensuisse; quippe Romani id scripserunt, ut hanc laudem Numae darent hac de causa prodiderunt etiam Romulum annum reperisse, nomina mensibus dedisse, cum constet eum, annum, menses, eorumque ordinem a Latinis accepisse, ut jam probavimus. Caeterum Plutarchus inis

Numa

184쪽

1 6 Vetus Latium Profanum

Numa a pluribus proditum a Trinat Romuli aetate Januarium, S Februarium menses in Romanorum fastos relatos, macrobius laudato Cap. 3. ordinationem Numae Romae factam refert testatur tantummodo eum Regem mensibus quos Romulus definierat, Janua rium. Februatium addidisse, ex quibus non infertur Laurentes, ScLaviniense Januarium haud habuisses Romulus enim, ut diximus annum Romae constituit secundum morem Latinorum, sed plura carpsit ab Albanis, quaedam ab Aricinis, Laurentibus, Laviniensibus. Tusculanis, vel aliis Latinis populis, cum quibus ideo singulis haud consensit in pluribus quamobrem quamvis is scire Lav nienses tres decim mensium annum fecisse, attamen Romae eum de cem mensium constituit ut supra dictum est. Praeterea neque scripta reperio nomina mensium, quos Laurentes habebant, nam diximus is Martium'nintum in ordine fuisse, at

non scimus Majum , aut Aprilem isdem innotuisse, dc facile est, priusquam Eneas Veneris Numen in Latium invexisset, eo loco Aprilis a Venere Aphrodite sic dicti, Ianuarium computas e , seu quod est veros milius post Decembrem, numerasse Ianuarium , S sic duodecim mensum annum fecisses, Lavinienses Maesertim, quibus annus, ut dictum est..tres lecim mensium fuit, ut infra ex Plutarcho patebit. jus quoque rei indicio est quod Scriptores Romani memoriae prodiderunt, Numam Februarium addidisse, quum tamen Latinis hic mens , ejusque causa innotuisset, si Festo Varroni credimus Festus enim lib. s. ita rem enucleat Febrtiarius menses dictus quod tum , idest extremo mense anni, populus februaretur, idest lu- 'raretur,' purgaretur, vela tin0ne Februata, quam alii Februa- iam , Romani Februti locant, quod ipsi eo mense facra fiebant, ejusque feriae erant Lupercalia, quo die muliere ebruabantur a Lupercis amiculo funonis, desipelle caprini, quam ob causam is quoque dies Februatus appellabatur: quaecumque denique purgamenti causa in quibuscumque sacrificiis adbibentur, februa appellantur, id mero quod purgatur dicitur februatum Varro autem lib. s. de Lingua Latina ita loquitur Rex cum ferias mensertias onis Februa piis edidit, hunc diem Februatum appellat Febriatim Sabini purgamenitim , es in id, acrum nostris terbum , nam in Lupercaua, fe

185쪽

Liber I Caput XIV. 177

bruatio , ut in antiquitatum libris demonserati sepaulo post Priopa Principe an fanuarius appellatur, posterior ut idem dicunt Scriptores ab Diis Inferis Februarius appellatus, quod tum bis parentetur magis arbitror Februarium a die Februato , quod tum februaturpopulus, idest Lupercis nudis luseratur antiquum Oppi uti Palatium gregibus cinctum Ovidius etiam lib. 2. Fastorum clarius idipsum explicat his carniinibus Ipse ego Flaminiam poscentem Februa idi, Februaposcenti pinea irga data es. Denique quodcumque est, quo corpora nostrapiantur

Hoc apud intonsos nomen habebat avos

Aensis abiis dictus, secta quoque pelle Luperci Omne solum lustrant, idque piamen babet. Aut quia placatis sunt tempora pura sepulcbris

Tunc quum Ferales praeteriere dies Omne nefas, omnemque mali purgamine causam

Credebant nostri tollere posse senes

Graeciaprincipium moris dedit, illa nocentes

Impia lustratos ponere facta putat. paulo post. Sed tamen antiqui ne nescius ordinis erres Primus ut est an mensis, em antefuit. Luisequitur anum teteris fuit ultimtis anni

Tu quoque factorum , Termine , sinis eras. iinde Ovidius pergit, khujus mensis causam quaerit, aitque hunc O rem Evandrum Arcadum ducem in Latium invexisse Itaque Ovidius versibus praedictis satis expressit menses Janua num Februarium a priscis Latinis Roma laud condita eodem nomine dictos , tu in fastos relatos quin ex Varronis sententia dilucidum fit id nomen a Sabinis deri vastes, eoque mense Arcades, qui Palatium incolebant, hoc genere lustrationis, quo lustrabatur populus, nudis Lupercis usos fuisse, quod Plutarchus in Numa, Macrobius Saturnal lib. I. cap. 13. qui hunc mensem Numae ordinationi attribuunt, negare ausi non sunt , ii enim scribunt, Numam Februarium

dicaste

186쪽

1 8 Vetus Latium Profanum

dicatse Februo Deo , qui lustrationum potens credebatur, MLupercalia eo mense secisse , mortuisque parentaste. Quum igitur is Deus, kid nomen , lustrationis causia , Lupercalia, Miarentalia a Sabinis,N Latinis priscis manaverint , ut latius Capite sequenti explicabimus, palam csse videtur Februarium , seu Februarum Sabinis MLatinis

nanotuisse priusquam Numa eum mentem institueret. Hac de caussa, ut Plutarchus testatur Problem cap. I 8 , non , defuerunt vetustissimi Romani Scriptores, qui monumentis manda .rint, Annum apud plerosque Latii populos eo ordine statutum fuiste,

ut Martius primus anni mensis esset, December decimus, Ianuarius undecimus,4 Februarius, quo purgationibus utebantur, c mortuis parentabant annum definiret quem ordinem Numa immutavit, cIanuario inter menses principatum dedit, Februario vero secundurata an ordine fecit cujus rei caussa fama praevaluit, Numam hos menses addidisses quum re veracis auctor praedictorum mensium non est et, sed tantummodo eos anno Romuli adjecisset, unde mensis Ianuarius Jano , nonJunoni, Februarius Februo Deo, non Neptuno , quod tamen Alexander putat, dicati fuerunt. Caeterum testimonio Macrobii lib. I. cap. 12. Sc G. Numae ordinatio Latinis placuit, idcirco

illi totidem diebus, idest dein uno die addito, totidem

que mensibus, duodecim scilicet, Annum suum computare camerunt, in hoc solo discrepantes, quod mense unde tricenum, tricenum quae

numero alte averunt licet Numa Ianuario, Aprili, Iunio, Sextili, Septembri, Noveria bri, o Decembri unde triceno dies Martio vero,Majo, Quintilio Octobri tricenos dies N Februario viginti octio dies assigna siet, quod reserunt etiam Censorinus cap. I . Solinu Slib. I. cap. 3. Plutarchus in Numa , c alii apud Patavinium in lib. i. Fastor pag. I O. Quinimmo quamvis post additos Anno Ianuarium Februarium, Quintilis mensis, quem nuncJulium vocant, septimus in ordine siet, attamen placuit eundem i sequente vetustis nominibus appellari esse Macrobio loco indicato. Hunc morem retinuit Latina gens, donec ad Caesarum tempora

ventum est, quibus Augusti aetate quaedam os saetosa in eum Latii Urbes quo die ad illasprimum is Imperator ventilet, anni initium fecerunt , ut St. elonius in ejus vita auctor est quin Nerone regnante ,

187쪽

Senatus censuit, ut Decembri mense, quo in lucem editus erat, Anni principium fieret ex Tacito lib. I 3. Annal. factum etiam est, ut Caria fares mensibus quoque sua nomina imponerent sic Quintilem cie

gem ferente M. Antonio M. Filio Contule, Julium a Julio Caesare di

xerunt ex Suetonio in ejus Vita cap. 76 . Sc Macrobio Saturna l. lib. 1. cap. II., qui decretum Senatus refert. Sextilem Augustum ab Octa vio Augusto nuncuparunt ex Ovidio lib. q. Fastor Suetonio in Augusto cap. 3 i. de Macrobio morum exemplo nonnulli ex Imperato- Dbus perpetua felicitate insolentes, Sc favore imperita multitudinis ducit, 'ipsum facere ausi sunt: nam legimus apud Suetonium in Caligula cap. i . hunc Septe rabrem Germanici appellatione in memoriam Patris invasisse, Domitianum etiam Septembrem, Oct obrem ex appellationiblis suis Germanicum,ac Domitianum transno minasse, quod is altero suscepisset imperium, altero natus esset ex eodem Suetonio in Domitiano cap. I 3 Plutarcho in Numa cita Claudius Majum a suo nomine dixit ex Tacito lib. 15. Annalium Nero

etiam Aprilem Neroneum appellari jussit ex eodem Tacito lib. 13. ad finem 5 iterum lib. 16. Sc Tacitus Septembrem, Tacitum in fastos referri voluit ex Flavio opisco in ejus vita ad finem . Coni

modus aurem Antoninus uno non contentus mense, plurium nomina

invasit, is quippe Augustum Commodum , Septembrem Herculeum, Octobrem Invictum Novembrem Exsuperatorium , Decembretim Amazonium vocavit, ut testatur Lampridius in Vita illius , licet ali ter prodant Eutropius lib. . cap. 7. Dion in vita ejusdem, Merodianus lib. I. At ubi infausta vocabula Domitiani, Caligulae, Commodi Neronis ex omni aere, vel saxo eradi placuit, aut infamia notari, menses quoque usurpatione tyrannica appellationis exuti sunt, ut Suetonius, Sc Macrobius testantur idcircos niter Iulium, iugustum , quos vulgi opinio, Sc Optimatium consensus laudatis Caesaribus consecravit, caeteri menses Veterem appellationem, mortuis jis, qui eos invaserant, retinuerunt. Hujus timore Tibes ius ne September suo nomine, neve October Livius vocaretur apud populum intercessit, pervicit testimonio Suetonii in vita illius cap. 26 veruntamen Antoninus Pius, ne superbiret, sententiam Senatus, qua

188쪽

18 Vetus Latium Pro anum

menses Septembrem,m Octobrem Antoninum , laustinum appellari decreverat , modeste respuit ex Julio Capitolino in ejusdem vita idque a pluribus Principibus factum fuisse ait Macrobius , quod crederent prisca nomina mensibus immutari, ominosum esse Quot autem partes diei noctis apud Latinos essent, penes Censorinum de die Natat cap. 19. Macrobium lib. I. cap. 3. alios

invenies. Id ergo solum notandum superest, Latinos diem ita divisisses primum tempus diei , id spatium, quo media nox inclinat dixerunt, deinde Gallicinium, de conticuum, quum Galli contices . eunt dein diluculum , id est cum inciperet dies dignosci, inde mane, quum dies clarus esset Mane dictum putat Festus lib. 11. a Diis manibus, Varro lib. . de Ling. Latina, quod tum manaret dies ab Orien-ie Macrobius vero lib. 1. Saturnal cap. 3. ab omine boni nominis, i iam prisci Latini, maxime Lanuvini, mane pro bono dicebant, citra mane pro non bono , cui idem Varro ubi supra consentit, scribens Latinos prisco bonum , manum Vocasse, ut etiam tradunt Servius

ad lib. 3. AEneidos, te idem Festus eodem lib. I i. ubi ita ait Mantios in carminibus fallaribus Elius Stilo significare ait bonos Minfra: Dii manes pro bonis dicuntur ut immanes quoq;pro Dalde non bonis

dicuntur, forsan legendum manos, non manuus, cum in carmineta

saliari esset erus manus , idest Creator bonus , vel Bonus Genius ut Scaliger , Macerius in Festum produnt Manium enim Latini appellabant qui mane natus esset teste eodem Festo verbo 'Ianius. Deinde de mane, ad meridiem transitus fiebat, hoc est ad medium diei Latini autem id tempus dixerunt Medidiem ut auctor est Varro de Lingua Latina lib. s. ubi reser Pr est in vetustissimo Solario quod foro existebat, horam , qua medius dies indicabat ut se ita notatam vidisse quod, Macrobius in Somnio Scipionis lib. 2. cap. . testatur inde Festus lib. II. Media Am , inquit, appellabant hostiam atram , quam meridie immolabant, quo probatur Latinos Medialem pro Meridiali dixisse tempus autem, quod supererat usque ad noctem, Sol occasus, vel Solis occasus dicebatur. Inde suprema

tempestas, dein vespera, quod nomen Latinam gentem a Graecis priscis Latii accolis traxisse constat ex Macrobio Saturnal. lib. I. cap. 3. . Haec attigus sum ciat, ut Annum , Menses, ite partes e Latinis

priscis

189쪽

Liber I Caput XU. 181

priscis in Romanos derivasse pateat, nam caetera tacemuS,quum Censorinus, Macrobius, aliique Romani Scriptores fusius de hac re agant, neque notum sit Latinos, antequam Roma conderetur, in tot partes noctem, &Menses in Quintanas, Septimanas, sicut Quirites, divisisSe.

De Calendam Latinorum. Alendas, Idus. Nonas Romanos a LatiniS mutuasse , testatur Ovidius lib. i. Fastor ubi sic canit: Vendicat A bnia lunonis cura Calendas, Idibus alba foti grandior agna cadit. unde Calendar, Iunoni in Latio, quod Ausones tenuerunt, sic in prisco Latio Idus vero Iovi sacrata fuerunt, quod de Macrobius Saturnal dierum lib. I. cap. is clarius exponit, ubi, ut superiori Capite diximus, memoriae mandavit, Laurentes patriis religionibus edoctos, Iunoni cognomentum Calendaris addidisse, quod ei omnibus Calendis a mense Martio ad Decembrem, porca, Vel agna immolata supplicarent,ic Calendarem Deam dicerent sub/it etiam haec notatu digna qua Iunone scilicet etiam fanum Iunonium υocatum esse diximus, quod illi Deo omnis ingressus, huic Deae cuncti calendarum dies zidentur adscripti, quum enim initia mensium majores nostri ab exortu Lunae servaterint, jure unoni addixerunt Calendas, Lunam, ac lunonem eandem putanten 6 paulo infra luno autem aeris arbitra est, merito initia mensium , id est Calendas

hvio Dee consecraverunt. Ex his sequitur ritum,ac nomen Calendarum a Laurentibus in Romanos derivasse, non autem , ut putat Macrobius a Romanis inventum, quamvis enim is ita scribat Priscis ergo temporibus antequam fasti a Cn. Flatio Scriba intitis Patribus in omnium notitiam proderentur, Pontifici minor haec Protincia delegabatur, ut notae Lunae principium observaret, aspectam mamque Regifacrimul nuntiaret, itaque sacrificio a Rege, minore Pontifice cele

brato

190쪽

18 Vetus Latium Profanum

brato, idem Pontifex alata, idest locata in Capitoliumplebe juxta Curiam Ralabram, quae case Rumuli proxima est, quot numero dies a Calendis ad Monas superessent pronunciabat, Θ quintanas quidem dicto quinquies erbo loco, septimana repetit septies praedicabat,st hunc diem , qui ex his diebus, qui alarentur primus esset, placuit Calendas ocari. Ideo autem minor P0ntifex numerum dierum,

qui ad Nonas superessent Ralando prodebat, quod post notam Lunam oportebat Νinarum die populares, qui in agris essent consuere in urbem accepturos causas feriarum a Rege facrorum , scripturosque quid esset eo mense faciendum quod etiam referunt Varro lib. q.

S 3. de Lingua Latina, Censorinus. alii Attamen, si ex vidio, 3 Macrobio compertum est Calendarum nomen ,, institutum vetu-1tis11mum fuisse Latinis, Laurentibus priusquam Roma conderetur, assequimur Calendas dictas haud fuisse quod alata, id est vocata esset eo die plebs in Capitolium , vel hunc ritum vocandi plebem, eique ferias pronunciandi, Laurente nominis Calendarum auctores, reperisse, quod verosimilius videtur quum universus ritus, quem refert Macrobius, causa hujus instituti a Laurentibus in Romanos manarit,& quum pateat priscos Latinos primum cujuscumque mensis diem Calendas dixisse a Graeco vocabulo Kalo, idest voco, quo frequenter utebantur, uti ex Varrones aliis docet Rosinus Antiquit Roman libes Cap q. Sic Iduum nomen , causa Tuscis primum, dein Latinis priscis debetur teste eodem Macrobi, Iduum porro nomen, inquit, a Tuscis, apud quos is dies Itis ocatur, sumptum est. Item autem illi interpretabantur Iovis fiduciam , nam cum foem accipiamus lucis auctorem, unde inati certum Salii in carmine canunt, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant, ut dieipatrem, jure hic dies oti mducia locatur , cujus lux non itur cum Solis occasu, sed splendorem diei es nociis continuat illustrante Luna, quo emper inplenilunii, idest medio mense epifolet. Diem igitur, qui telno Iumis caret tenebris fodis duciam Tusco nomine loca terunt, unde omnes Idus foet isserias obfertandas anxit antiquitas . alii putant Idus, quod ea die plena Luna ideatur, a videndo idus appellatas: infra : Sunt qui existinant Idus ab oet,eciduli dictas, quam Oe

nomine

SEARCH

MENU NAVIGATION