Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Liber Ι. Caput XV. 193

illorum, qui Romanis omnes ritus priscos, quos ii a Latinis accepe rant, attribuunt. Enimvero satis constat Ilienses actasse, Minervam Ilio ortam , eamque praecipue coluisse, ejusque simulacrum religiose custodivisse, Dionysio lib. I. ωStrabone lib. 13. testibus : unde Ser vius ad lib. 3. Eneidos pag. 83. Minervam Deam Trojanorum appellac; AEneam vero Ilio everso Palladium , Minervae sacra, quae secum asportaverat, Lavinium intuliue liquet ex Dionysio lib. ., Auctore Origin Gent i oman. Plutarcho in Parareti Cap. f.,

in Camillo, quibus consentit Varro in libris quos de Familiis Romanis scripsit apud Servium in lib. s. sineidos ad illud. Tum senior Nautes unum Tritonia Pallas quem docuit, multaque insignem reddidit arte

Haec responsa dabat . . . . . .

ubi prodit Nautiae genti Romae, Minervie sacra commendata, quod Eneas Nautio ejus gentis auctori Palladium tradidisset, Se iterum in lib. 2. ubi explicans haec carmina

Omnis es Danaum. st coepti siducia belli Palladis auxilii semper petit, impius ex quo 2Ddides fed enim scelerumque inventor I sses Fatale aures acrato alelure Templo Palladium, caesissummae custodibus Arcis Corripuere sacram effigiem, manibusque cruenti;

Virgineas ausi dirue contingere tittas. ait eam Arcem Iliensium Minerva sacram fuisse, ibique Palladium servatum , quod JEneas Lavinium advexit quamvis Romanorum quidam narrarent, id si mulacrum a Trojanis fuisse absconditum intra extructum parietem, inventum bello Mithridatico Fimbriam Romanorum Ducem indicasse, Romamque asportasse salii vero dicerent multa similia simulacra Mamurium fabrum Romae fecisse, quod Dionysius assirmat, scribens Trojanos duo servasse Palladia, quorum unum Ulysses,ac Diomedes surripuerunt, cujus meminit Virgilius alterum AEneas secum deportavit. Lavinii in Templo Minervae, aut Vestae posuit, quod Romani falso in aede Vestae servari ferebant, quum Lavinii esset,i Romae innumera extarent Palladia testimonio Strabonis lib. . pud Tomasinum de Donax cap.3.pag. 3. SerVii

202쪽

19 Vetus Latium Profanum

loco mox relato Tortasse quod plura , ut Servius ait ad similitudinem ejus, quod Lavini erat, facta essent. Hinc Lampridius in Heliogabalo irridens inscitiam ejus, ita scribit Signum quod Palladium credebat , abstulit, em auro vinctum in sui Dei Templo locatit.

Itaque ex praedictis, d ex Ara Minervce sacra, quae in Circaejensi Colonia erat, quam accolae lyssem condidisse prodebant, ut exponemus infra quum de Circa jensium Templis verba faciemus, liquet cultum Minervae apud Lavinium, Circaejum, Albam, cunctosque Latinos antiquissimum fuisses; neque illum Romanos, sed Trojanos primum in Italia propalari e unde quinquatrus, seu ferias Minervae notato dies, Latinis vetustissimas ahrirmare non haeremus, eo praesertim quod quinquatruum die proderent antiqui Minervam natam, ut infra quo sit concelebrasse Latinos hociale annalem Deae diem, non autem consecrationem ejus empli in Aventino, ut Festo placet Domitianus Caesar in Albano villam extruxit magnificam, cujus adhuc vestigia extant in Barberinorum hortis prope Castrum ,

Candulphi. jus tedisicia usque adsitum ubi Albana Urbs nunc est,

protendebantur cibi, Amphitheatrum erat, cujus rudera nunc in extremitate Albae visuntur, isthic Domitianus quotannis quinquatria die praedicto Minervae sacro celebrabat, ut Dion lib. 66 testatur: Domitianus, inquit, Patrem timens apud Albanum Montem pluri-mtim agebat, tibi vero Imperitim adeptus fuit, tunc Minertam praecipue ex omnibus Diis comit, atque eam ob causam quinquatri magni e celebraῬit, in quibtis certamina Poetarum, Oratorum, es Gladiatorum quotannis fere exhibebat in Albano , nam eum locum stib Albano monte, unde is locus nomen habet, tanquam arcem

aliquam elegerat quodis narrat Suetonius in eodem Domitiano cap. q8. Celebrabat, ait, in Albano Motannis quinquatria Minem , cui Collegium instituerat. Quare Domitianus, qui perpetuis ludis, scenicisque spectaculis, necnon Gladiatoriis certaminibus deditus erat, locum necessario, in quo praedicta exhiberentur,i sic Amphitheatrum , paravit, quod arguit I ii cherus de Veteriac Novo Latio par. .cap. . merito subdcns rudera Amphitheatri, qua in Albano spectantur, Domitiani opus exstitis e.

Hos ludos Domitianum per quinque dies exhibuisse patet, nam Ovidius

203쪽

Ovidius lib. 3. Fastorum loquens de more suorum temporum quinquatria colendi, sic canit: a dies media est, eos unifacra MinerDae, Nominaques unctis quinque diebus habet.

Sanguine prima acat, ne a concurrere ferro,

Caussa quod est illa nata Minepta die

Altera, tresque super, prata celebrantur arena Ensibus expertis bellica talea es. ex quibus constat, aetate Domitiani per quinque dierum spatium quinquatria celebrari consuevisse . Porphyrion etiam enarrans illud Horatii lib. 2. Epistol epist. 2. At potius puer, ut j is quinquatribus olim. id ipsum assirmat, quamvis falso asserat semper ita factum suu se is Ex hisce quoque habemus primo die quinquatruum , quo credebant Deam natam esse, Gladiatorum certamina haud exhibita fuisse quem admodum sequentibus, de Poetarum Gladiatorum ludi age

bantur a

Collegium itidem Sacerdotum Minervae in Albano Domitianus instituit Suetonii testimonio. Ex eo sorte ducti magisterio fungebantur, reddebantque eximias Venationes, ac scenicos ludos, ut produnt Scholiastes Iuvenalis in ea carmina Satyr 1Ο.. totis quinquatribus optat aeuisquis adbuc uno sanctam colit asse MinerDam ubi notant eum Imperatorem in his ludis ter Congiarium populo dedisse, eaque festa mense Martii, de Maii bis in anno celebrasse quamvis Festus lib. ii verbo in cuia prodat antiquos Minervam solonaense Martii colutila Repraesentatum vero certamen inter Minervam , dc Martem ferebant enim habito certamine de nuptiis , Martem a Minerva victum , eam ob servatam virginitatem Neriener appellat se , ideoque omnis generis certamina , ludique scenici exhibebantur, quod ita Minervam honorari putarent. Collegi Sacerdotum Minervae in Albano alludit idem Juvenalis Satyr a. his versibus: accipient te Paulatim qui longa domi redimicula sumunt Frontibus. Bbri lauda.

204쪽

196 Vetus Latium Profanum

laudati enim Sacerdotes parum mulieribus forma distabant, tanquam mulieres mitras alligatas gestantes , molles tia effeminati. jus Poetarum certaminis in Albano exhibiti meminit pluribus locis Martialis , praecipue lib. q. Epigr. i. sic canit: Caeseris alma dies, ta luce fa cratior illa, C Ucia Dictaeum sua tulit Ida fotem

Longa precor, Pylioque mi numerosior eῬo, Semper, ta hoc ultu, te meliore nite Hie colat Albano Tritonida multus in auro , Perque manus tantasplurima quercus eat , Hic colat ingenti redeuntia secula lustro, Et quie Romuhusfacra Tarentus habet.

Mib. . Epigr. I. Hoc tibi Palladiae seu collibus uteris Albae Caesar έ' binc Trioiam prospicis inde Thetin. Seu tua teridicae discunt responsa forores Plana suburbani qua cubat unda freti

Ex his patet, eum situm , quo rus Domitiani extructum erat fuisse in Collibus, Diade, Nemus Aricinum, Antium facile conspici poterant. Lib. 9.Fpigr. 2 q. O cui virgineosatescere contigit auro

Di tibi Palladium sit tibi bare rictis '

picis, en Dominifulgentes marmore ultus Venit ad bas ultro nostra corona comas.

Albanae libarepotest pia quercus olidae Cinxerit inlictum quodprior illa caput.& Epigrammate sequenti, post plura sic pergit: Non solum tribuit Pallas tibi bare coronam , figiem Domini, quam colis, illa dedit.

Ergo constat Domitianum corona aurea, vel oleagina victores tria quinquatriis donasse, ut patet etiam ex eodem lib. Epigram. 35. Sclib. I 2 Epigr. 8.Νon Albana Ust comessatio tanti Neo Capitolinae, Pontificumque dapes. Domitianus itaque in quinquatriis nocturnum Epulum in Albano

205쪽

Liber I. Caput XV 197

exhibuit perhibent quoque eo die in Albano in Arenam descendisse Equites, Patriciosque Romanos, si Dioni, aliis mox adductis fide; praestanda est. Decimo Calendas Aprilis, qui est dies Martii vigesimus tertius, ultimus quinquatrium, Tubilustrium erat, cujus meminit Festus

lib. 1 8 his verbis Tubilustria quibus diebus ad criptum in fastis est,

cum in atrio utori agna tubae lustrantur , quod genus lustrationis ex Arcadia Pallanteo tranfoectum esse dicunt Paulus Festi mutila tor haec habet Tubilustria dies appellabant, in quibus agna tubas luserabant Scaligeri, sic legendum censet Tubilustria dies, quibus diebus in atrio Sutorio, agna tubae lustrentur ab eis tubis appellant, quod genus luserationis ex Arcadia, Pallante eo transferente tenisse: sed prima lectio juxta antiquos Codices magis arridet, ut apud Varronem de Lingua Latina lib. . . Hinc colligitur id genus sacrificii,

quo Tubicines Sacerdotes agnam Minervae mactabant , eique sacra hoc dicitubarum lustrandarum gratia faciebant ex eodem Festo verbo Tubicines, ex Arcadia in Latium Evandro duce, & dein Romam transvectum, quod probat Stuckius de Sacrificiis Gentilium fol. 113. . Diem praedictum ita adnotat Ovidius lib. 3. Fastorum. Summa dies e quinque , tuba lustrare canora

Admonet, , forti sacrificare Deae. quibus carminibus, quintus dies Quinquatrium designatur sacra

facta esse Minervae. Cur autem Festus plures, non unum diem lustrationibus tubarum addictum enunciet contra id, quod Varro, Ovidius reserunt, obscurum esset, ni idem Ovidius lib. s. Fastorum iterum decimo Calendas Iunias lustrari Tubas. Vulcano per Tubicines sacra fieri proderet en ejus versus:

Proxima Vulcani lux est, Tubilustria dicunt, Lustrantur purae , qua acit illa, Tubue Hi sunt festi dies, quos Latina gens, ant*quam Roma conderetur Martio mense colebat, omissis pluribus patriis uniuscujusque populi

quorum memoriam in re tam antiqua edacitas temporis obliteravit. Neque ideo, quod praedicti dies notarentur in Romanorum veteri

Calendario, idcirco dicendum est eosdem non pertinuisse ad Latinos

206쪽

198 Vetus Latium Profanum

quandoquidem , ut jam ex adductis patuit, Romani Martium mensem, Mejus mensis dies festos, sacra, ritum sacrorum, caetera, quae ad dictas solemnitates speetabant a Latinis acceperunt. Quare ex diebus , quos Calendarium recenset, arguitur isdem diebus eas festas solemnitates Latinis fuistes quibus si addatur, quod pleraeque illarunia institutae fuerunt ut recolerent natalem diem Minerva , vel Liberi aut sacra facerent priscis Latinae gentis Numinibus,, quod Romani omnia sacra ab Albanis, Sabinis, aut Tuscis acceperint, testimonio Strabonis lib. . Dionysii lib. 1 M2. res in propatulo erit. Nunc dies festos mensis Aprilis, i sequentium numerantes, hos, Capitibus distinctis exponemus, ne lectori plus aequo molesti simus.

De mense Aprilis , s ejusdem diebus Festis apud

Latinos taetereS.Iximus Capite q. Latinos Aprilem Veneri dicasse , priusquam Roma conderetur, unde eo mense Veneri eosdem sacrificaste nulli dubium est. Porro Calendis hujus mensis Latina gens Veneri sacra faciebat floribus, myrtoa nupta quoque myrto coronatae Deam placabant, quod Venus sub ea latuisset arbore quum sibi a Satyris cave reto vel ea arbor sub tutela Deae esse putaretur. Eo etiam die, quum mulieres thura adolebant, papaveris succum lacte δε melle mixtum sumebant, quo liquore Veneris amorem conciliari opinabantur . Lavisse etiam se Virgines myrto coronatas constat ex Ovidio lib. q. Fastorum qui Latinarum Romanarum morem referenS, sic canit. Rite Deam colitis Latiae matresque, nurusque,

Et Σos queis titiae , longaque si abest.

Aurea marmoreo redimicula demite collo

Nunc alii fores, nunc oba, a danda est Vos quoquesub tiridi Fri jubet illa laυari, Causaque, cur jubeat, discite, certa subest.

Littora

207쪽

Liber Ι. Caput X UL 199

Littora siccabat, rorantes rore capillos, Viderunt Satyri, turba proterva , Deam

Sensit, in opposita texitsua pectora ,rto, Tut ui acto, vosque referre jubet.

& paulo post:

IV pigeat tritum niveo cum lacte papaῬer Sumere, es expressis mella liquata fatis. Cum primum cupido Venus es deducta marito Hoc bibit, ex illo tempore nupta fuit. Illam supplicibus terbis placate,sub illa

Et forma, mores bona fama manent.

Solemnem praecaeteris hunc diem Latinis fuisse comperimus nullam fere Urbem in Latio, quae Templo Veneris careret. Lavinium sane hoc die cunctos Magistratus Latinarum Urbium convenisse palam esse arbitror, ex jis, quae Cap. 9. Strabonis lib. . testimonio adduxi is enim scribit Lavinium quotannis convenisse Latinos populos , ut in Templo Veneris communi voto sacra facerent, unde verosimile, immo exploratum est id eos fecisse, mense, Si die praedictis ei Deae sacratis. Sic pro certo habeo alio die ejusdem mensis apud Templum Veneris Aphroditis in agro Ardeati, aut Laurenti, publicum habitum fuisse Latinae gentis conventum, de quo eodem Cap.9.

dixi, nisi dicendum sit Calendis Aprilis in hac Aphroditis aedes, die

vero Veneralium, de quo infra, in altera Laviniis acrificatum, fortaste quod prima die mensis Veneri sacri, ea gens vota offerret simulacro Veneris, quod Eneas advexerat, de eo loci matri dicaverat, ut jam probavi. Caeterum Servius ad lib. I. AEneidos explicans illud Virgili: in memor ille Matris Acidaliae Sane , inquit, V eneri multa nomina pro locis, et causis dicuntur imposita; nam Venerem locari quidam propter promptam veniam

dicunt cilii Suadam appellant, quod ipsa conciliatio Suadast. Dicitur quoque obsequens Venus, quam Fabius Gurges post perarituρα, bellum Samniticum, ideo bo nomine consecratit, quod Mifuerat obsequuta. Hanc Italii Latini scilicet Postvotam dicunt. Dicta est

etiam

208쪽

ZOO Vetus Latium Profanum

etiam Equeseris Venus dicta , Cloacina, quia teteres cloare pugnare dixerunt. Dicitur . I rica, Frtea. V Purpuriss ,

es Erycina, quam Eneasscum adtexit. Dicitur er Salacia, quar proprie meretricum Dea appellata est a teteribus, es. Lubentina, quae Iubentiam mentibus notam praestat. Alii Mimnerniam , te Meminiam dicunt, quod meminerit omnium cis γ' erticordia,

Militaris Venus, imnesia , quae Portubus praeest ipsa re Victima, Netrix ex Caesaris fomnio acrata e Venus

Calυa c. ex his lique Latinos habuisse Templum Veneris Postvota , sed quo loco fuerit, incertum est aedem Veneris Militaris, seu Virilis Armatae, quae Antii erat, ut alibi referam . Fanur quoque Veneris Equestris, quod Albae visebatur ex relatis Cap.9. ad finem aliud Veneris Aphroditis, ut jam dictum est Temptur etiam Veneris Salaciae apud Laurentum, de quo suo loco dicam illud Veneris Erycinae, quam Eneas secum advexit juxta Servii sententiam, in qua tamen Urbe Latii id esset, mihi non constat. At suspicor id simulacrum Eneam posuisse in Templo Veneris fEneadis in Elymi, seu Erycis vertice, quod is in Sicilia extruxit, dum exularet teste Dionysio lib. I. , quod Templum venerandum Graruis, Romanisque memorat Elianus variar Histor. lib. I. cap. s. unde fertur Fabium Maximum Dic atorem limitem aedem Veneri cognomento Erycinae vovisse, quum e Sibyllinis libris edictum esset, ut is voveret , cujus maximum imperium in Urbe siet ex Livio lib. 21. Maliam ad portam Collinam dedicasse L. Porcium Levinium Consulem bello Lygustico, teste eodem Livio lib. ' o. Tanta erat hujus Erycina aedis opinio apud Romanos, fortasse ob simulacrum Veneris, quod ibidem Eneas, gentis auctor matri sacraverat, cujus Servius

meminit, ob Anagogia sacrificia, quae certo tempore ea in aede offerebantur, ut auctor est Elianus supra adductus. Hac de causa iidem Servius lib. 3. Eneidos explicans carmina haec Virgilii: Are cato cly eum magni gestamen Abantis Postibus detersis figo, em rem carmine 'CHO. scribit clypeum apud Samothraciam in quodam Templo politur religiosum fuisse, magnique factum a Romanis, quod jactarent Eneam ilhim consecra se . 1 Templum Veneri in Leucate monte ab Enea

209쪽

conditum tantae dicitur famae fuisse, ut quotannis religionis gratia essent, qui de eo monte se praecipites jacerent in pelagus teste eodem Servio loco adducto , qui ex Varrone se id hausisse memorat. Sunt qui tradant antiquos Veneri dedicasse ex praestantioribus puellas, quae ad ejus emplum prostarent, veluti sacrae, deinde viris traderentur. Has Plautus in Pamulo,i in Rudente vocat Clientas Veneris,& sacris Deae praesectam , ejus Antistitam appellat, ut animadvertit Tomasimus de Donariis cap 16. Pridie Nonas Aprilis, idest die quarto Aprilis Cybelis , seu Matris Magna Deorum festa recolebantur ex Ovidio lib. q. Fastorum ad enim festum ante Romam conditam Latinis fuisse palam esse arbitror, quandoquidem Servius ad lib. . AEneidos prope rinem referens illud

Virgilii: Ε, acranae acies, pictiscuta Labici.

Dicunt, inquit, quemdam Corybantem enisse in Italiam , tr tenuisse loca, quae nunc vicina sunt Romae x ex eo populos ducentes originem facranos appellatus , nam facrati sunt Matri Detim Corybantes alii facranas acies Ardeatum olunt. Ergo patet Cybelisficra nriquissima in Latio fuisse, si enim Roma non adhuc condita quidam vicini populi erant huic Numini sacrati, Scriptores Romani Sacranos ob hanc causam eos populos appellatos Hrmarunt, nemo est, qui non videat vetustissimos Latii accolas Cybeli sacrata, fecisse. Addas praedictis Cybelem Trojanorum praecipuum fuisse Numen, Diodorus Siculus enim lib. . alias lib.q. cap. s. narrat Iasium Corybantem genuisse, Iasio vero mortuo, Dardanum 3 Corybantem in Phrygiam facra haec detulisse, sacrisque initiatos Corybantes nominasses. Virgilius etiam lib. q. Eneidos Phrygium de Trojanum id Numen facit his carminibus . . . . qualis Terecynibia mater Intebitur curru Phrynias turrita per urbes ubi Servius, Donatus, thurnutus scribunt Phryges, Trojanos maxime Cybelem coluisse; idcirco eam Ideam etiam nuncupatan .ajunt ab Ida monte Phrygiae, in quo plurimum culta est quo posito exosimile est Eneam, Troj nos ejus sacra in Latium transve

xisse.

210쪽

2OL Vetus Lat1um Profanum

Id ipsum probat Varro de Lingua Latina lib. q. aliis . ubi a Lfirmat Cybelem eandem esse ac Rheam, Opim uxorem Saturni, quam Tellurem Romani dicebant, quod etiam narrat Divus Augustinus de Civitate Dei lib. . cap. 23. cap. q. quin, Ovidius lib. . Fastorum diserte narrat Cybelem, Rheam , Opimque uxorem Saturni eandem esse. En ejus carmina Reddita Saturno forsi eo erat, optime Regum, nato sceptris excutiere tuis. Ille suam metuens, ut quaque erat edita prolem Detorat, immersam sceribusque tenet. Saepe Rhea quaesta es toties fecunda, nec unquam Mater, Ur indoluit fertilitate sua. Iuppiter ortus erat pro magno tes vetusas Creditur' acceptam parce ozeresidem.

Veste latens saxum cie igutture sedit Sic genitor fati decipiendus erat. Ardua jamdudum resonat tinnitibus Ida

Tutus ut infanti vagiatorepuer. Pars manibus clypeo , galeas pars tundit inanes Hoc Curetes babent, hoc Corybantes opus. Res latuitpatrem , priscique imitanti acti

Era Deae comites, raucaque terga movent.

Ombala pro galeis, pro scutis tympana pulpant,

Tibia dat Phrygios, ut dedit ante modos . Hisce versibus Ovidius tangit morem Sacerdotum Deae, qui Corybantes dicebantur, de qui furore quodam divino correpti, bacchantes, armata saltatione cum tumultu, Sc strepitu tintinnabulis , tym panis, armis, tibia, clamore, in sacrificiis perterrebant homines sub administrorum specie . Inde Deam Rheam Saturni uxorem facit, quodvi canit Tibullus lib. I. Eleg. q. At qui non auditis as, qui mendit amorem , Ideae currus ille sequatur Opis . Sc memoriar produnt Strabo lib. Lo , Diodorus Siculus, Fulgentius, aliique. Immo Macrobius Saturna l. lib. I. cap. 12 hanc Deas eandem ac Majam , Bonam Deam, Terram, Faunam , dc Fatuam pleris.

SEARCH

MENU NAVIGATION