Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Liber I. Caput XVII. 223

Ovidius contendat, palam est ea solemni, Parentali dicta fuisse, sic enim Ovidius ipse prodit, de ea si cra facta Diis pro majorum , 5c

proximorum larvis disertissime probat, unde lumen Festo lib. s. in . principio Fabam, is inquit, nec tangere , nec nominare Dialisamini licet, quod eaputatur ad mortuospertinere mam ea Lemuralibus jacitur lartis V parentalibus adbibet ursacrificiis is insore

elus, luctus litterae apparere identur argo ex Festo liquet Lemuralibus Parentalia peracta esse sacrificia, ut Scaliger eo loci memorat, consentit Macrobius Saturnalium lib. I. cap. 16. ubi subjicit atro die parentare haud permissum, quodJanum Jovemque his sacris prae .sari necesse siet, quos nominari atro die non oportebat.

Id ipsum Porphyrion vetus Interpres Horatii in epistola a.

lib. r. assirmat, Lemures dictos putans quasi Remures a Remo,

dein sic subdit Cuius occisi umbram frater Romulus quum placare te et, Lemuria instituit, idest Parentalia , qui mense Maio per tria

duum celebrari solent ante additum anno mensem Februaritim. At Ionius Marcellus de Propriet Sermon. QVarro lib. I. de Vita Populi Romani tradunt Lemuria dicta a Lemuribus, qui re divina facta his diebus placabantur, quique Larva nocturnae,ac terri Mationes imaginum, d bestiarum erant. Quamobrem facile est intelligere it quanta sit haec vetusta res obscuritate. Veruntamen ex Plutarcho Problem cap. 8a habetur Latinos priscos hoc mense parentasse et verba Plutarchi Cur mense Maio uxores non ducunt ac post plura An quod plerique Latinorum o mense mortuis parentant, ob eam causam Mercurium quoque eodem mense enerantur, qui Majae cognominis est Sed cur is Auctor plerique voce usus sit scrutari opera pretium est. Ego puto non sine ratione id dictum a Plutarcho,

nam omnes Latini hoc mense non parentabant ii sanes, in quorum fastos Februarius relatus haud erat, hoc mense laudata sacra faciebant:

illi autem, qui, Februarium computabant, non hoc, sed eo mense parentabant. Quippe , ut reseram eo loco, in quo de festis Februarii verba faciam, clarum est Latinos illos, qui Evandri, Arcaduntainstituta religiose servabant, Februario parentasses Albanos vero, aliosque, qui Eneae ritus mordicus custodiebant, Maj, Ferunt enim AEneam quotannis Anchisi Patri parentalia sacra fecisse, id enim constat

232쪽

αὶ Vetus Latium Profanum

stat ex Virgilio lib. s. Eneidos, ubi ita rem universam ob culos

ponit:. . . . socios in coetum littore ab omni . Advocat A neas, tumulique ex aggere fatur: Dardanidae magni, genus alto a sanguine Ditum Annuus exactis completur mensibus orbis

Ex quo relliquias, dioinique ossa Parentis

Condidimus terra, moestasque cratimus aras .famque dies, ni fallor, ades, quem semper acerbum, Semper honoratum sic DI tomistis, babebo, Exequerer strueremque suis altaria donis. Et infra:

Ergo agite, es cuncti tum celebremus honorem Poscamus tentos, atque haec mea facra quotannis

urbe teli post Templis inerre dicatis

Tina boum nobis Troia generatus Acestes

Dat numero capita in azes SqC.

Dein relatis ludis funebribus, sic pergit: Sic fatus tela materna tempora myrto Hoc Ely mus facit, bo ueli maturus Acestes, Hocpuer Ascanius, sequitur quos caetera pubes, Ille e concilio multis cum millibus ibat Ad tumulum magna medius comitante cateria: Hic duo rite mero libans carobem 2 accho Fundit humi, duo lacte no Ῥo, duo sanguine fa cru, Purpureosque jacitfores, ac talia fatur: Sane fancte Parens, iterum famet recepti Nequicquam cineres animaeque umbraeque paternae. Hisce versibus Poeta dodie expressit annua sacra, quae Anchisi Patri AEneas vovit, necnon hostias, quas mactavit, quibus libavit, sanguine videlicet, dacte, ut enim ibidem ait Servius iambrae sanguine, es lactesatiantur, unde subdit Fia minae, quae mortuos pr0- sequ&ntur, ubera tu adunt, ut lac exprimant, cuncti autem e lac rant, ut, anguinem fundant, demum moris prisci meminit. res scilicet purpureos, seu violas spargendi apud sepulchrum. Itaque

233쪽

Liber I Caput XVII. zzy

Itaque inerito Ovidius lib. 2. Fastorum ritum vetustillimum Latino rum quotannis usta Parentibus, mortuis solvendi, ab Enea de

ii vasse memorat, ita canenS: Hunc morem AEneaspietatis idoneus Auctor

Attulit in terras, juste Latine , tuas Ille Patris genio solemnia dona ferebat, Hjnc Populi ritu edidicere pro . Haec sacra accensis fbcis facta Genio majorum observat Marsus , idest Deo tutelari ejus loci, quo majores sepulti erant: bc quamvis subdat nefastis Februarii diebus ea sacrificia a Latinis peracta, patimi tamen

est, eos populos, qui Februarium non computabant, ut diximus, Majo merite caperegisse, unde Plutarchus iam relatus haud oicitanter scripsit plerosque, non omnes Latinos Majo mense parentast . Quamobrem quum Lemuria hoc mense celebrata eadem is Parentalia essent ex adductis, perspicuum est ea fuisse priscis Latinis Parentalia, quae perare noctes non continuas , sed una nocte semper interveniente celebrabantur, ut in Calendario notatuni est.

Parentalia, ergo victimis castratis, seu sterilibris, fioribus, lacte, sanguine sacro victimarum , invocato Iano, ac Iove , dabis as sumptis, feralibusque coenis exhibitis, in quibus lentes, deo ras ad sepulchra ferebant, Sc epulas super nudum silicem apponebant, facta esse comperimus ex Virgilio, o vidio, d Macrobio supra laudatis, Stultio de Sacr. Gentil. pag. 117. Alexandromenialium lib. . cap. I 2. Lemuralibus autem solitum scribunt noctu nigram fabam lotis manibus e pede nudo per ora versare .post terga rejicere is, serisque tinnitum facere utque Lemures fabis redempti domum abirent, novies orare , bc ita precari: Redimo me, er meos biffabis, uti ex Festo Ovidio, Varrone , dc Porphyrione diximus, latet ex Gyraldo de Diis Gent Syntagm. 17. Plinio lib. I 8. cap. 2. Alexandro, caliis. Porro scriptum invenio apud Ovidium lib. 1 Fastorum, id factum ipsis diebus, quibus parentabant, quod umbras defunctorum cum querelis per arva Urbes erraste referrent is annis, quibus Parentalia neglecta fuerant, unde, sacra restituta sunt, ει ritus inductus, umbras de Lemures fabis redimendi. Ovidii carmina haec sunt:

234쪽

zz Vetus Latium Profanum

At quondam dum longa gerunt pugnacibus armis Bella ; parentales deseruere dies.

Non impune fuit nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis Vix equidem credo bustis exisse feruntur

Et tacitae quaesi tempore noctis Ata. Perque tias Hrbis, latosque ululasse per agros , Deformes animas, ulgus inane ferunt. Postea praeteriti itimulis redduntur bonores Prodigiisque enit funeribusque modus Sed dem lib. s. Fastorum putat is precibus umbra avitas , quaS credebant per domos haeredum vagari, ita oportuisse placari, ut tectis exirent palam quippe est priscorum Latinorum sepulchra in suis domibus fuisse, unde ortum eis, ut Lares colerentur in domibus, de Larva majorum crederentur in illis esse. ic notat Servius ad s. Eneidos, qui ad lib. 1 subjicit priscos ad domus tuas retuliste mortuos, Octavo die cadavera rei nasse, de nono tumulastes s in lib. i. ad haec Virgilii carmina: Nec minus γ' miseri dite a in parte Latini Innumeras pruxere pyra , in corpura partim Multa tirum terrue infodiunt, abeectaque partim Finι timos tollunt in agros, Urbique remittunt. ita scribit Meminit antique constietudinis, nam ante etiam Cititatibus mortui sepeliebantur, quodpostea Duilio Consule Senatus prohibuit, unde imperatores, 4 in Virgines Vesae, quia legibus non tenentur in Cibitate habent sepulchra, quod, probat Alexander Genialium lib. 6. cap. q. . Ita lite id Festum Lemurialium vetustis simum Latinis suit, Sc celebratuna ut Larvae majorum prisco aevo in inlibus pilis desollo runn, parentalibus diebus, sacris, Tabis placatae

quiescerent.

Illud vero praetereundum non est fata ebrium ludorum originem longe esse antiqui istinam , nam ferunt Encam ad Pallantis rogum. in Laurenti agro funebria exhibuis e cx Virgilio lib. 1 o. Eneidos Sulmone creatosnuatuor hic jutenes, totidem quos educat mens

235쪽

Liber I. Caput XVII. 227

Viυentes rapit, inferias quos immolet umbris, CaptiῬoque rogi perfundat)anguine sammas

Hinc notanda Poetae eruditio , quum enim exponere vellet in prisco Latio ante Eneae appulsum moris fuisse in exequiis virorum illustrium ad tumulum captivos, aut servos necari, Engit Enea ante Pallantis sepulchrum quatuor Iuvenes Sulmone, qui nunc Sirminetum dicitur, educatos, totidemque natos in Urbibus prope Usentem fluvium mactasse, unde Servius ibidem sic scribit: aiae mos erat insepulcbris tirorum fortium captitos necari, quod quam crudele visum es, placuit Gladiatores ant epulchra dimica, b, quia bustis binarii dicti sunt. Itaque quum primum captos

ex hostibus ad rogum jugularent, vitantes foedi spectaculi crudelitatem, capti Vos, vel servos inter se commiserunt, ut penes eosdem essetis facinus, supplicium putabant enim Graeci, a quibus hic mos in Latinos propagatus est. deinde in Romanos, animas defunctorum humano sanguine placari. Quamobrem onticium mortuis hoc spectaculo se facere arbitrabantur, mortem homicidiis consolabantur testimonio Tertulliani lib. de Spectacul cap. 6. Sic patuit ex praedictis, in Latio priusquam Roma conderetur, Gladiatorum spectacula in exequiis virorum fortium fuisse exhibita , licet Romae primi qui hos ludos patri fecissent, Marcus, mecius Bruti memorentur ex Valerio Maximo lib. 2. cap. I. Livio lib. 6. Sc Servio

ad lib. 3. AEneidos ad illud Inferimus tepido spumantia cymbia lacte

Sanguinis es sacri pateras. tibi sic ait Apud veteres etiam homines interficiebantur; fed optuo Iunio Truto, quum multae gentes ad ejus funus captivo misissent, nepos illius, eos qui missi erant inter se composuit sc pugnaterunt , es quod muneri spa erant, inde munus appellatum sed quoniam sumptuosum erat, in crudelebomines interficere sanguinei col0νis coepta est sis mortuis infici. Idibus Maiis dies festus selemnis Mercurio fuit, quod testantur Ovidius lib. s. Fastorum ad finem Festus lib. 11. dc Macrobius Saturnalium lib. I. cap. r. scribentes his Idibus in universo Latio Mercurio, majae ejus atri ante Romam conditam festa celebrata

236쪽

22.8 Vctus Latium Prolanum

ritu solemni . Recolebant enim eo se sto natalem diem Mercurii, mercatores suem praegnantem ei Deo immolabant ex Ovidio ubi supra Romae Ver mercatores seque de merces ex Mercurii fonte ad Capenam lustrare assueverant, ita magno dc uberes quaestus facere opinantes, ut habemus ex Macrobio Antiquos autem Mercurio

linguas victimarum obtulisse, vino aqua mixto libasse constat, ut is sermonis facilitati assisteret ex Toma sua de Donar cap. 2 q. . Hoc ipso die sirpea simulacra, de oscilla de Ponte Sublicio in Tiberim praecipitabantur quotannis quas effigies Argeos vocabant ex Ovidio lib. . , Festo lib. I. qui id factum scribit per Virgines Vestales,m ex Varrone lib. 6 de Ling. Latina, qui ait Argeistunt ex*peis virguiatis. Simulacrafunt bominum triginta, ea quotannis a Ponte Sublicio a Sacerdotibus publice acisolent in Tiberim. Hanc celebritatem eo die factam comperimus longe ante Romam conditam a Latinis, Aboriginibus , qui loca , ubi nunc Roma est, incolebant, ejusque caussas Festus lib.47 verbo Sexagenarios sic prodit Sexagenarios de Ponte olim deficiebant, cujus causam Manilius hanc refert, quos Romam qui incoluerint primi Aborigines, hominem sexaginta annorum , qui esset , immolari Diti Patri quotanni oliti fuerint, quod facere eos desitissse adventu Verculis, hed religiυne postea teteris mo-pis sirpeas ominum eriles de Ponte in Tiberim tetere modo miti est instituisse. Alii dicunt morante in Italia Hercule, quod quidam ejus Comitum babitaterint secundum ripam Tiberis, atque Argeos se ab Argietis vocaverint arvis, quorum proditam memoriam reintegrari, eh gente missum ab Graecia legatum quendam Argeum diu cum is Romae moratum esse, is ut obierit, institutum a Sacerdoti bus , ut es glessirpeae ex omnibus, cum id est post quam qu. publicae erant rei nunciatisset, persumen, ac mare in patriam remitteretur. Inde duas alias causas assignat, quas tamen ceteri Romani Scriptores haud referunt, unde Scaliger, aliique Interpretes conjiciunt, unum ex praedictis triginta simulacris , nomine Legati Argivorum in Tiberim per Sacerdotes aliquid tunc fari solito, conjectum

At Ovidius lib. . Fastorum , postquam narrasset id fieri solitum ex Herculis instituto ne amplius Aborigines, Saturno homines

237쪽

immolarent, subjicit ejus rei causam esse, quod quum Arcadibus Argivi ob viciniam inimici liaberentur, Evander e Graecia profugus

illam odii, inimicitiarum memoriam eo ritu conservaverit. Uerum Dionysius lib. I. refert Aborigines triginta homines compeditos e manibus exarmatos in Tiberim praecipitare consuevit se , ut Saturnum placarent, Herculem vero docuisse oscilla ad illorum similitudinem flicta , eodemque habitu exornata, in fluvium mistere de in Idibus Maiis, peractis rite sacris, Romanos Pontifices, o cum his Veliales Virgines, Praetores, aliosque Cives, ea simulacra quotannis in Tiberim projecisse Itaque ex liis habetur,priscos Latinos id festum ante Romulum quotannis percoluiste cur vero id facerent, obscurum adhuc est ex pratalictis, quamvis Evandrum auctorem solemnitatis fuisse pateat, ut Ovidius, Festus, ac Plutarchus Problem cap. LV. produnt i quandoquidem, ut jam diximus, compertum est ex Macrobio, Narrone, Compitalium die Aborigines o sicillis Diti Patri suspensis, id Numen cui primum hostiis humanis sacrificabant, ex ejusdem Herculis instituto placasse, unde ritus hic ad eam causim haud est referendus , neque ad Saturnum, quippe non celebra flent haec solemnia die Mercurio sacrato , at potius diebus Saturno sacris . Porro perhibent Pelasgos ex Dodoim Apollinis responso, post eorum in Latium appul-1um, Saturno pueroS, pia secus ac Poenos immolaile . Ita Ennius canit:

Ille suos Deiυeis mos sacrificare puellos. ut apud Nonium legitur clicet apud Festum sic legatur iis Poeni obtifo Dor care puellos

quo versu Ennius morem Latinorum priscorum sacrificandi puellos Saturno expunit, ut ex fragmentis ejusdem collectis ab Hidronymo Columna pag. 72. 7 3 colligituri quum enim Saturnus filios suos vorasse diceretur, hinc factum est , ut parentes infantes eidem immolarent ex Tertulliano in Apologetico Iis sacris immitis , ac durata. adstabat mater sine gemitu, quae si forte illacrymasset, aut ingemui siet honore censebatur indigna , quin etiam ante aram tibiis canentium sono, tympana pulsantium strepitu omnia resonabant, ne puerorum, dum mactabantur, fulatus exaudiri posset quod maxime

durum

238쪽

23 Uetin Latium Profanum

durum est, qui liberis carebant, a pauperibus parvulos velut agnos, aut gallinas ad hunc usum sibi comparabant ex Plutarcho in libello de superstit. Haec fecisse constat Carthaginiense , donec nefariuata scelus Tiberius Africae Proconsul sit stulit, qui, ut testatur Tertullianus lib. Advers. Gentes ejus immolationis Sacerdotes in arboribus, Saturni Templum opacantibus, patibulis suffixit. Eademis fecisse Latinos prodit Ennius eo carmine , quo Pelasgos, tu dein Latinos eodem ritu , quo Carthaginienses Saturno immola sie pueros probat: quem morem Hercules abolevit &.quoniam oraculum, quo auctore id faciebant, obscurum erat, Mintelligi poterat de luminibus, edixit, ut in posterum diebus Saturno sacris, quibus nefaria sacra peragebantur, aras Saturnias, non mactando pueros, sed accensis luminibus excolerent, unde mos per Saturnalia missitandi cereos caepit.

Diti vero patri, cui etiam Pelasgi humanis victimis sacrificabant non hominum capita, sed oscilla ad humanam iugiem arte simulata per Compita suspendebantur, ut disertisJ1 me notatur apud Macro-hi uni Saturnal lib. I. cap. I. Ergo patet ritum hunc Argeorum haud inductum , ut Saturnum, mutata scelesta hostia placarent, nam Herculeo quae sane confundunt antiqui loco puerorum , lumina Saturniis aris accendere docuit, cita mutato sacro, Saturnum placari posse, oraculo satisfactum esse credidit, Macrobio teste. Idcirco non ab re puto Evandrum consuevisse Mercurio patri hospites immolare, Herculem vero, quem is ea de causa invaserat Evandrum interemisse, id sacrum Mercurio fieri solitum immutasse, ut dicium cst nam Plutarchus in Pararess. cap. 7 3. Hercules, inquit, cum Geryonis botes per Italiam duceret, a Fauno Rege susceptu es bospitio, qui Mercurio natus,patri hospites immolabat. Is

igitur Herculem intadens interemptus est, tit tradit Dercysius tertio rerum Italicarum , ubi loco Fauno Rege, standro Rege forsan legendum est , nam Faunus Pici, Evander Mercurii filius proditur ex Dionysio lib. . , aliis. Quare facile estivandrum patri Argivos Arcadibus, ea loca incolentibus invisos, inamolasse Herculem Vero nefario ritu sublato, loco Argivorum docuisse, ut Mercurio sacra fierent is oscillis, ut idem Plutarchus Problem cap. 32. subdit idque veros milius arbitror, quum dies, quo solemnia haec peragebantur id

ipsum

239쪽

Liber I. Caput XVII. 23 i

ipsum suadeat Hercules igitur in Latio omnia sacra, quibus humana hostia immolabatur, abolevit,i mutato ritu , Oraculis Daemonum, seelestorum Principum traditionibus fatisfecit , unde mirum , cur post Herculem, Latini Jovi Latiali desic Latino eorum Regi humano sanguine litaverint, ut Lactantius, Malii Capite . adducti rese. runt. Servius ad lib. 8 AEneidos ad illud Nec non sacri monstrat Nemus Argileti. sic scribit: Sane Argiletum , quasi Argiletum must tolunt; nam Ευander Argum quemdam suscepit' pili , qui cum de .ejus cogitaret interitu , Mi gye regnaret, Evandro hoc non sciente, socii intellexerunt, es Argum necarunt, ut Evander es sepulchrum fecit,

em locum facratait, non quod isse merebatur, ted bo pitalis caus

Bene autem in hac re Evander immoratur docet caussas, ne apud

hospitem Seniat infulpicionem . si et Argiletum ab Argo illic fa crato est sepulti. Aut Argum occi um dicunt ab illo Ebandro auxiliante bi Hercule, quod is ex bospite furitis set inimicus:

hactenus Grammaticus, unde colligitur causa odii Evandri in Argi vos, cur is Mercurio patri illos mactaret. Scriptum invenio apud veterem Interpretem Festi lib. 17. alios Latinos hoc fortasse die in ulvinaribus Deorum imposui si loco oscillorum Struppos, verbenas scilicet in fasciculum intortas , qu elo-rninum capita repraesentabant . Aliter apud Festum legitur, is enim sic ait Struppi locantur in Pulti naribus fascicuti de erbenis facti qui pro Deorum capitibui pona utur. Hae verbenae repraesentabant capita Deorum , non hominum , ut etiam Paulus, Sc Commentatores Festi contendunt. Id autem festum vocabant Strupearia quo coronati ambulabant eu a Tusculanis imponebantur in Pulvinari, Castoris Sc aliorum Deorum Struppi, ut idem Festus relato libro, verbo

Stroppus explicat his verbis: Itaque apud ali cos diem festum spe

qui locatur Strupea ii, quia c0r0nati ambulent a Tusculam , quod in Puὶtinari imponatur Castoris, Struppum locari. Erant enim Pulvinaria lectuli, qui sterni in Templis consueverant, aut tabulata in quibus stabant Numina , ut evidentiora apparerent ex Ser vio lib. 3. Georgic ad finem dc Acrone in Horatium lib. I. carm. IT . .

His scilicet e tulis, vel tabulatis fasciculi ex verbenis struppi vocati)

240쪽

23 2 Vetus Latium Profanum

pro capitibus non hominum , sed Deorum, locabantur, ut Festus ait . Et quamvis Castoris Struppum locatum Pulvinaribus a Tusculanis eo die scribat idem Festus, palam tamen est apud caligerum, cDacerium aliorum etiam Deorum fasciculos , eorum capita exhibentes , ab isdem fuisse appositoS. Nono Calendas Junias,qui est dies vigessimus quintus Maii puto fuisse Festum Fortunae Praenesti iace, quod eum diem Fortune Primi genia Romani sacraverint Ovidio lib. . Fastorum teste Nec te praetereo populi Fortuna potentis Publica, cui Templum luce sequente datum est. ubi Paulus Marsus aliique Interpretes notant, id festum Fortunae Primigenite fuisse dicatum. Erat enim aedes Fortunae Publicae, seu

Primigeniae Romae ex Livio . Decad. lib. s. e q. Decad. lib. q. , 5 6. Decad. lib. 3. Plutarcho de Fortuna Populi Romani quam ita dictam autumant, quod Fortunam rerum omnium principium esse opinarentur, testimonio Plutarchi Problem cap. OG. seu ut Diolib. qa contendit, quod omnia , quae ante oculos, ac post se posita sint, cernat, atque expen8at, moneatque debere unumquemque meminisse a quibus majoribus ortus, qualisque ipse sit. Edem autem Sortium Pramestinarum Fortunae Primigenia dicatam probant vetusti lapides Pram este effossi apud Suaressium Pr est Antiq. lib. i. cap. Iq. ex qui bis hic quatuor referre libet.

SEARCH

MENU NAVIGATION