Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Liber I Caput XIX. 263

lib. 1 ubi ait Ambartales hostiae appellabantur, quae pro artis Caduobus fratribus sacrificabantur Ambarvalis boseia es qui peidiυinae causa circum arta ducitur ab iis, quipro frugibus faciunt Scaliger, alii legunt a duodecim fratribus, idest a fratribus Arvalibus itaque Festus satis expressit Romae per fratres Arvales id Lacrum peractum, sue, Ve, e tauro, quum Romulus loco suis, vel vitulae, ut tunc Latini faciebant, alias victimas addictisset. Id circo insigne horum fratrum fertur spicea corona, alba infula alligata , quam , dum operabantur sacris, singulos gestare solemni more decebat ex Plinio lib. 18. cap. a. Aulo Gellio Noctium Atticarun lib. s. cap Cereri porca praecidanea sacrificium privatum unusquis te agri Dominus seu Colonus die ante Ambarvalia faciebat, quod habetur ex Catone de Re Rustic. cap. 3q. Varrone lib. 3. de Vita Pop. Rom. apud Nonium Marcellum verbo Praecidaneum,Festo lib. I q. dc Aulo Gellio lib. 3 cap. 6 qui carieris rem apertius enucleat his verbi. Praecidaneae si dicuntur, quae ante crificia solemnia Ambarva lia scilicet pridie caeduntur Porca etiam praecidanea appellata, quam piaculi gratia ante frugesseri caeptas immolari Cereri mos fuit Romani autem , quorum agri fines fratres Arvales lustrabant, ut dixi, die praecedenti,M statim ac Suovetaurilia indicta erant, Marti in agris ipsis sacrificabant, quod sane sacrum privatum erat, non publicum, factum ut precarentur Numina , agros die solemni, quo fratres Arvales sacra faciebant, bene, riteque lustrari, si Catoni cap. 16 I de Re Rustic credimus , qui ita rem explicat Agrum lustrare sic oportet, imperans Suovetaurilia circumagi cum ditis molentibus, quodque bene eveniat, mando tibi mani, ut ilia Suo-Getaurilia, fundum agrum, terramque meam quota exparte circumagi sive circumferendam censeas, uti cures lustrare , sanum fotemque in praefamito, sic dicat: Mars, Pater te precor , quaesoque eς c. Ex quo constat id sacrum privatum, ira liminare fuisse scis Amburbiale sacrum, quo hostiae circum terminos Urbis Romae ducebantur, ut Urbs, somterium lustrarentur, de quo Festus verbo Ambursiales , nil commune habet cum sacrificio, de quo hactenus egimu , quamvis non desint, qui utrumque sacrum confundant. CAPUT

272쪽

26. Vetus Latium Profanum

De Festis Sextilis mensis, sive August.

O mense Cereri Augusto Latini sacra fecerunt; eumque illi dicarunt, ut memoravimus Capite q. Id Numen Arcades in Latium invexisse diximus Capite 16. fuitque adeo vetustum finitimis gentibus, ut Sabini ante Romam conditam Cererem Panem appellarent teste Servio ad lib. 1 Georgic in princip. pag. 9 quibus si addamus antiquos Cereri post messem , primitias fi ugum obtulisse , , mulsumque, lac, ut ex veteribus olligit Tomasinus de Donar. cap. 26. palam et Sextili mense huic Numini sacra a Latinis facta Sic Augusto sacrificari blitum hoc mense comperimus, a quo etsi nato mense Septembri, Senatus mensem hunc nuncupari voluit, quod eo mense primus Consulatus illi obtigisset, insignes victoriae ex Suetonio in Augusto cap. 3I. Macrobio Saturnalium lib. I. cap. ., Dione lib. s. aliis. Itaque quum ob pacem post tot civilia bella Provinciis illatam, Augustus passim inter Deos Tutelares relatus esset testimonio Appiani Bellorum Civilium lib. s. ωei Romae, atque in Latio, caeterisque regionibus Romano Imperio devotis, perque Urbes celeberrimas vivo mortuoque Templa Sacerdotes , collegia sacrata , ut Auctor est Aurelius Victor, sive quisquis scripsit Virorum illustrium gesta, cui consentit Suetonius in eodem Augusto cap. a. licet prodat illum Romae se tali honore abstinuisse; facile est hoc mense ei etiam sacra peracta. Hoc probatur ex eo quod pleraeque Latii ue Urbes, die, quo is natus est, nempe Ono Calendas Octobris, cillo, quo Pater Patriae conclamatus, sacra facere consueverint quandoquidem Suaressius Praenest. Antiq. lib. I.

cap. 18 exhibet fragmentum Calendarii Praenestini, ubi ita lege

batur z

273쪽

Liber L Caput XX.

Prameste ergo sacrum publicum factum in Templo Concordiae in Arce, cui Ferinae nomen, quae fortasse in eadem aede saera erat, quod eo die Augustus Pater Patriae appellatus esset. Sic Romae Idibus Januariis in Templo Iovis Capitolini a Flamine Diali vervex Jovi immolabatur, quod eo die Octavio Augusti cognomen delatum esset, ut intelligitur ex Ovidio lib. 1 Fastorum: Idibus in magni castus Io vis aede Sacerdos Semimaris ammis, cera libat otis. Redditaque es omnis populo protincia nostro Et tuus Augusto nomine dictus altis. Ita δ Nonis Februariis, quibus Senatus, plebsque Romana ei nomen Patris Patrice concesserunt, sacra fiebant teste eodem Ovidio lib. 2. Fastorum qui sic canit:

Dum canimus facras alterno carmine Nonas

Maximus bis fastis accumulatu bonos

de inde paulo post sic pergit:

Sancte Pater Patriae, tibi Psebs, tibi Curia, nomen Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen eques Hinc vacillare videtur isdes Calendarii Praenestini ubi Noniis, nempe Novembris is dies scriptus est,nisi dicas mendum inesse Calendario, doco literces literam F esse legendam , quod facile concesserim, quum palam sit, notas lapidum vetustorum interdum, esse mendosas. Patet itaque diebus, quibus Romae sacra publica pro Augusto celebrabantur, Latinas Urbes .integras ProvinciaS L eadem

274쪽

Σ6s eius Latium Profanum

eadem festa egi se sic hoc menses, quo is Augusti cognomen accepit , Nonis Februariis, quo Pater Patriae dictus est, de Nono Calendas Octobres, die ejus Natali, quo Dionii 3q.4 Suetonius in ejus vita cap. 37 perhibent Romae ludos, dc festa peracta. Ex Calendario rustico apud Rosinum lib. q. pag. 3q . habemus Nonis hujus mensiis Saluti, vi Spei sacra factes Fidei etiam, ut vetus Festi commentator

autumat, quae tamen in eodem Calendario cum Calendis hujus mensis relata sunt. Et quamvis Rosinus id festum reticeat, nihilominus facile est eo die d ctis Diis Latinorum, de deinde Romanorum sacrificia oblata quippe Vostius de dololatria lib. 8. cap. 3. memorat XI est, de Varrone constare antiquos Latii accolas Fidem Deam coluisse . Hoc tamen in Latium per Phryges allatum addit, templumque Fidei in Palatio positum, subditque Dionysium lib. a. Plutarchum in Romulo,ri in Numa, narrantes Romulum, aut Numam ejus Templi auctores, a Vero aberrare, quum longe ante Urbem conditam aedes Fidei dicata in Palatino Colle esiet. Idcirco Vossius opinatur Romulum, aut Numam id Templum instaurasse, quod vero propius videtur ex Festo testante Agathoclem vetustissimum Scriptorem meminisse Eneam in Palatio Fidem consecrasse . Quare habemus in re tam vetusta, quam Romani obumbrare studuerunt, ut

Romulo, Regibusque Romanis hunc honorem tribuerent, potius Agathocli, MFesto, qui prae caeteris rerum initia investigarunt, quam Plutarcho, Sc Dionysio fidem habendam, hallucinatumque Rosinum lib. 2. cap. 18. cui Plutarchi, &Dionysii opinio magis arrisit. Nam, ut saepe in superioribus Capitibus diximus, Quirites omnium fere Latina genti sacrorum, quin d Vestae, Latini Regis mons, seu Neptuni, Herculis, Larium, Penatium, Veneris, Martis, Jovis, Mercurii, Dianae, Matutae, lis similium , quae publica opinione a

Latinis in Romanos propagata esse credebantur, Auctore eorunia Reges fecerunt, ut ita Latini viderentur ab iis sacras caeremonias accepis es. Itaque nil mirum, si praedicti, immo, Livius, Numanta dixerunt Fidei aedis conditorem, quum non defuerint qui scripserint Attilium Calatinum eam construxille, quem tamen constat id Templum vetustate collapsum restaurasse . Caeterum aederum ritus, quos ab Ardeatibus, aut Palasgis ante Romam conditam Latinos habuis e

275쪽

buisse scripsimus Capite 18. , clarum testimonium perhibent, id umen apud priscos Latinos futuri nam Fides foederibus maxime praesidebat. Existimo autem Numam caeremoniis Latinae gentis alias addidisse, quandoquidem ritus ea sacra per Sacerdotes albo panno a capite ad imum usque velatos sine caede, Sc victimarum sanguine faciendi, vetustissimus erat , si antiquis Horatii interpretibus credimus ad ea carmina lib. I Ode 3 3.

Te spes, es albo rara fides colit

Velata panno, nec comitem abnegat.

Quamvis Livius Decad. r. lib. I. scribat id fuisse Numa institutum, de Seruius ad lib. 8 AEneidos prodat Fidei panno velata tantum manu sacrificari solitum Ut vero ad id sacrum Flamines curru arcuato manu ad digitos involuta solemni pompa vehetentur, Numam edixisse ferunt ex Livio ubi supra. Sic Salutis sacra Roma non adhuc condita fuisse comperimus AEdes enim Salutis vetustissima Romae fuit, a qua dictam ferunt unam exiliscis Romae portis ex Festo lib. II. Livio I. Dec. lib. s. P. Victore Region 3. partem quoque Quirinalis Collis ante Romulum dictam ferunt salutarem ex aede Salutis illi proximi, ut Varro lib. q. de Lingua Latina commemorat his verbis: Coltis fam-taris quarticeps Adversum es Apollinaris aedem , es Salutisci a crobius Saturnalium lib. I. cap. 16. scribit apud veteres institutum ut qui nominassit Salutem , ferias observaret, donec Deam placasset Dio etiam lib. 17. meminit sacri, quod Augurium salutis appellabant erat enim quoddam divinationis genus, quo probabatur, concederent ne Dii, ut populo salutem postularent, quasi nefas esset,

eam, antequam concederetur, petere. Hujus acii meminit etianti. Festus lib. I I .sub voce Maximum Praetorem, ubi Dacerius ex Dione

notat id augurium per quadraginta quatuor annos intermissum Augustum restituisse, unde Livium Dec. I .lib.9. ad finem, Io in principio, qui ait aedem Salutis anno ab U. C. CCCCXLVI. Iunium Bubulcum Censerem locasse, deinde Dictatorem factum dedicasses, de alia aede loquutum fuisse oportet, non autem de laudata , quam diximus vetustissimam, in Colle, quem veteres Salutarem vocabant, positam

276쪽

Σ68 Vetus Latium Profanum

Spei quoque Numen Romanos a Latinis mutua se patet, nam quamvis Cicero lib. a. de Legib. memoriar prodat Calatinum Spei aedem Romae consecrasse, ea tamen in foro tu orio fuit Livio lib. 21.

lib. 2 . testes fidis, Spei memini P. Victor, qui eam locat in septima regione Urbis, hoc est in Via lata . Idem Livius lib. qo narrat ad Tiberim Spei delubrum constructum a M. Fulvio Censore, quoa fortasse Libertorum opera ante bellum Actiacum cum aliis pletisque aedis L iis incensum resert Diodorus lib. o. Verum alterius aedis Spei longe praedictis antiquioris nemo praeter Livium meminit cis en in Decad. 3. lib. . Comitii, inquit , babita, quibus creatifunt I riumviri bini, uni cris conquirendis, donisque praesignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae, es Matris Matutae intra portam Carmentalem , fedas Dei extra portam : Quare habes id Spei Templum extra Carmentalem portam positum , fuisse vetustis 11mum , ob quam caussam Viri docti ex loco, ubi ardes haec sita erat, videlicet prope portam Carmentalem , quem situm incoluisse ferunt Arcades, aedibusque sacris exornasse, atque ex vetustate ejus aedis putant illam, priusquam Romulus Urbem conderet, constructam, quae tamen delibasse juvet, quum horum nihil certi compertum habeam Idibus sextilibus Dianae feria eranti sacra. Diximus Cap. 3. hoc die foeni nas Latinas, Romanas voti compotes, ab Aricia ardentes faces in Aricinum Nemus, ubi religiosissime colebatur Diana i tulisse, cujus moris meminerunt Curtius Symphorianus de Hori. lib. q. cap. 13.&Gyraldus Syntagm. q. Nunc addimus Venatores idipsum fecisse, canes suos , morbo aut scabie affectos, infulis ve latos. Deae devovisses; credentes enim Dianam venationibus praeesse, suisque feriis ipsam etiam feriari, idcirco hoc die emeritos canes quietos a venatione, & immunes esse sinebant ex Turnebo lib. . ad vers. cap. 26. ubi haec Gratii prisci Poetae de venatione carmina exponit:

Dicat que faces scrum ad Nemorase Diame Sisiimus, i, solito Catuli telantur bonore, Ipsaque per fores medio in discrimine luci

StraῬere arma acris, S pace vacantia festa. Quo vero die Latini populi convenirent ad Templum Diana in Aventino ibique sacrum commune cum Romanis facerent, siserias

solem

277쪽

Liber L Caput XX et

solemnes , de quibus Cap. 8 dictum est, non liquet, sed verosimile est hoc mense, fortasse jis Idibus id festum peractum. Id mihi arria det, quum enim Dionysius lib. a. memoret Servium Tullum has ferias pro Latinis populis institui sies, ritusque quotannis stata die constituisse, scriptis incolumna aenea faderis Latini legibus,m diem taceat, suspicor has ferias intermissas, post quam Latini Templum Jovis Latialis in Albano monte , ierias Latinas ex Tarquinii Superbi instituto frequentare ceperunt uti Cap. 8 retulimus , unde factum est diem a Latinis populis Dianae sacratum in fastis omissum . At quoniam scribunt Idibus praedictis servas omnes, ac servos Romae diem senum egisse, uxores autem capita purgare,, lavare consuevisse usque ad Plutarchi aetatem testimonio ejusdem Problem .cap. 1OO. hinc arbitror ex eodem Plutarcho argui posse Servium Regem , qui id emplum in Aventino condidit, Latinasque serias instituit, & Dianae

prisco Latinorum Numini, dicavit, laudatas dus pro festi celebritate statuisse. Quippe Plutarchus ait, servos, ac servas solemnia celebrasse, quod fama esset Servium his Idibus serva Matre natum , unde verisimile est, eundem serias Dianae solemnes, indictas eo animo ser- Vandi pacem inter Romanum MLatinum populum, statuisse die suo

natali, quo Latium universum Dianae sacra etiam tunc percole

bat. Quamobrem ex am dictis δε opinione Romanorum , qui post tot aetates Plutarchi avo credebant, solemnitatem illam ad Servium Tullum Regem referendam, puto potius apparuisse reliquias ejus se-sti quod Servius pro Latina Gente in Aventino instituit. Porro Sc Portumnalia decimo sexto Calendas Sextiles fuisse dicunt Feriar haec erant Portumno Portuum, marino Deo sacrae,

quas a Latinis in Romanos propagatas fuisse non ambigimus; siquidem Cap. 3 satis probatum est Portumni, seu Melicertar, aut Palaemonis, qui idem Deus est, caeremonias, .sacrorum ritus Arcades

in Latium invexisse, licvidio, Dionysio, aliisque ibidem adductis fides praestanda est, quo si frustra Varronem lib. s. de Lingua Latini, hunc diem festum indictum prodere, quod eo die aedes Portumni in Tiberino facta es et,nam, ut sepe diximus,initiis Romanae gentis consueverunt Diis consecrari templa is diebus, quibus Latini eorum festa agebant. Inde factum esse ajunt Romanos, omnes serὸ Latinorum

278쪽

a o Vetus Latium Prosanum

ritus, Se festas solemnitates obumbrasse, Regibusque, aut Consulibus suis attribuisle. Hujus sacri ritum eleganter exponit Statius lib. 6.1hebaid post principium his versibus: Mox circum tristes feriata Palaemonis aras Νigra superstitio, quotiens animosa resumit Leucothoe gemitus, O amica ad littora fessa Tempestate enit planctu conclamat uterque Isbmos, Ecbioniae responsantsebile Thebae Ubi Luctatius interpres addit ejus Numinis ardes circumclusas fuisse

pinearum arborum luco , de Sacerdotes super nigra ara sacrificalle , gemitusque, planctus in sacris ipsis exauditos , ut imitarentur Inon Dei Matrem, quae ut Athamantis viri furori occurreret, in mare cum Palaemone filio se praecipitavit. Decimoquarto Calendas Septembres Vinalia erant Iovi dies haec sacra fertur, qua Latini recolebant memoriam ejus voti, quo AEneas , vel Ascanius adversus MeZentium pugnans vinum omne ejus anniJovi sacravit uti fusius patu Lex relatis Cap. s. ras. Sequebantur Consualia , quae in diem decimumsecundum Calendas Septembres incidebant. Ea quoque festa Romani Scriptores confundunt, ut hanc laudem Romulo concedant, quum manifeste liqueat Arcades in Latio has celebritates instituisse, Sc Conso, seu Neptuno Equestri eo loci, quo Romani semper hoc ipso die sacrificarunt, aram condidisse. Haec festa celebrata prodit Plutarchus in Romulo decimoquinto Calendas Septembres Servius ad lib. 8.Kneidos mense Martio Asconius Pardianus in Ciceronem . Q. contra Verrem, die, quo Laribus sacra facta sunt. Ego palam esse arbitror duodecimo Calendas Septembres ea peracta fuisse ex Calendario, Rosino lib.q. cap. Ia , Ovidii Commentatoribus in lib. 3. Fastorum ad ea carmina

Festa para Conso, Consus tibi caetera dicet Illa se a die, dumsua facra canes. Id Numen, easque celebritates eodem die Arcades Evandro duce primum instituisse prodit Dionysius lib. I. qui describens sacra ab Evandro,, Arcadibus in Latio facta diuin, inquit, eptuno

Hippi aram assignarunt, o sum instituerunt , Hippocratia L

eium

279쪽

ctum Ap adibus , Romanis vero Consualia, per quod apud Roma nos eae more immunes ab Operibus sunt equi, ta muli, coronanturque Iopibus ubi Eustathius, Mali Scholiastes idem referunt &assirmat Plutarchus in Romulo, qui quamvis Romulum ejus solemnitatis auctorem facere studeat, fatetur tamen Romulum simulasse aram Consi sub terra occultam in Circo Maximo se reperisses en

ejus verba Romulus sparserat rumorem reperisse se aram cujusdam Dei sub terra occultam : Dei nomen Consus fuit, sit quod in con

sultando juvaret, sicuti Latinii es Consilium , di Consul. e is

Neptunus Equestris est, nam ara Consi in Circo maiori reliquo tempore latens, Circensebus ludis apparet, ' quod alii asserunt abdito

consilio, arcanoque haud inconvenienter subterranea Deo ei aratribuiturci ea ergo ara prolata, sacrificium ejus nomine splendidum, .se ludos , , spectaculum publicum edidit , conlocatis ad

hocs nitimis Ex his liquet eam aram Romuli aetate venerationi expositam quippe haud potui siet Romulus rem ape tissimam simulare, sis nitimos Populos ad celebritatem illam convocare, si ea festa eum Deum, eosque ludos jam Latini Sabinique non habuissent. Quoniam vero jam ea solemnia vetustissima erant, ipsoque die ab Arcadibus instituta, c populi ea agere consueverant, propterea Romulus gnarus frequentiae finitimorum, qui ad eam aram devoti concurrebant, occasione sumpta, Sabinas , Latinas mulieres dato signo rapuit. Caeterum fundator Ut bis graecanico more Numini Arcadico in ,

ara ab Arcadibus constructa, equestres ludos peragere non valuisset si tum Numen, Ara &festum Latinae, S: Sabinae genti ignotata fulsent. Id ipsum constat ex Trojanorum usu, qui praecipue colebant Neptunum, Apollinem, Trojae muros ab iis constructos putantes. Quin Nigidius , labeo in libris, quos scripserunt de Diis Penatibus AEneam in Latium Neptuni, Apollinis cultum invexisse, tradiderunt, quaerentes an ii essent Penates, ut videre est apud Macrobium Saturnal lib. 3. cap. q. Εjus rei causa sunt qui existiment Trojanos apud hanc aram ludos Equestres , quo Trojam dixerunt, Ascanius Albae primum fecisse,junt, agitasse, ut notat To- massinus de Donar cap. 31.4 Erat enim Neptunus Saturni, Opis

280쪽

27a, Vetus Latium Prosanum

filius ex Lactantio lib. I. cap. q. sic apud Latinos priscos venerabile numen . Hunc Deum Dionysius terrae uastatorem, & Hippium dicium refert. Divus Augustinus de Civit.Dei lib.q.cap. 2 consilia ksententias inspirasse ait Mob hanc rem Consum appellatum Pausanias in Arcadicis apud Phenaeos Arcadiae populosiquestrem Neptunum , qui idem est, ac Hippius, cultum prodit, cita desci ibit:

Neptuni cognomine Equestris inuere simulacrum Hldissem dicas

Hunt, cum enim equas perdidisset, er eas quaerens totam Graeciam

peragrasset, postremo quo loco eas reperit, ibi Dianae Templum, quam Eurippen cognominavit, addit Equestris Neptuni signo erexisse : At fides ejus causae, quam Pausinias subjicit nutat, si Festum sequamur, is namque lib. 8 sic ait Hippius idest Equester Neptunus dictus est, te quod Pegasus ex eo , Pegaside natussit, vel quod

equuleus, ut putant loco ejus, suppositus Saturno fuerit, quem pro Neptuno detoraret, te quod Tridentis ictu terra equ&m excierit cui ob hoc in Illyrico quaternos equos aciebant nono quoque anno in mare, cui consentit Virgilius lib. I. Georgic. tuquei cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa Tridenti.

Neptune

ubi Servius, Monatus id ipsum assirmant, praecaeteris Valerius Probus Campi, inquit, in et bessalia sunt Petrei, in quibus locus, Petra nomine, percussus Tridente Neptuni, equum , qui Scyphius iocatus est, edidit, Romani autem Neptunum questrem locant, Graeci Hippium, quod existimetur Princeps originis equorum : Haec Probus hausis videtur ex Pindaro Pyth. de . ubi vetus Interpres ita scribit: erunt etiam in bonorem Neptuni Petrae ludos instituto in eodem loco tibi e terra primus equus exiliit paulo ante Super Petra quadam qrmiens Neptunus emisit semen, quo accepto terra primum equum fudit quem loca oere Scypbium, sed

aliter fabulatur idem Pausanias in Achaicis, scribens Neptunum in equum conversum compressiste Cererem, de ob id equestrem nuncupatum, seu quod is equitationis inventor fuerit. Sunt qui dicant, eam aram subterraneam , quae in Circo erat, Genio cuidam positam occultorum consiliorum servatori, dc Pra

SEARCH

MENU NAVIGATION