Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Liber L Caput XX. 273

sidi, cujus nomen proferre nefas erat, ludosque ei peractos ex Dionysio lib., Alii Conso, idest Neptuno Larium Regi, de rerum conditarum, iisque Magnis, idest Laribus Urbis Romae ex Asconio Paediano in prima in Tullii contra Verrem qui vetus Grammaticus

allucinatus fortasse est , quod apud eam aram hujusmodi epigraphei vidisset:

CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES COMITIO POTENTES

Quam Tertullianus lib. de Spectacul fuisse eo loco scribit: quae quidem longe post Romulum possit , ut patet ex verbis Tertulliani infra referendis, indicabat Consum , Martem,t Lares Urbis Romae Pra fides, distincta numina fisisse. Quidquid tamen dicant praedicti, clarum est Aram hanc vetustiss1mam Conso, idest Neptuno Fquestri dicatam ex Livio lib. I. Dionysio lib. I. n. Plutarcho in Romulo, Varrone lib. q. de Lingua Latina, ubi Consualia, ait, dicta a Con- f., quod tum feriaepublicae ei Deo, is in Circo ad aram ejus a Sacem dotibus sent Iudi illi, quibus Virgines Sabinae raptae . Ex his verbis colligitur ejus festi, kludorum vetustas, quod, Tertulliano lib. de Spectacul arridet, is enim sic scribit Exinde ludi Consualia dicti quibus initio Neptunum bonorabant, eundem enim es Consum to-cabant: Et paulo post Et nunc Ara Conso illi in Circo defossa es

ad primas metas subterra cum inscriptione hujusmodi Confus Con-sli, Mars Duello Lares Comitio Potentesci Sacrimant apud eam Nonis Iuniis Sacerdotes publici Duodecimo Calendas Septembres Flamen uirinalis es Virgines: Quare bis in anno apud hanc aram sacrificatum,i hoc die, quo ludi celebrabantur Flamen Quirinalis , Romuli sacris assignatus Vestales Virgines Conso sacrificia offerebant, quod nemo antiquorum advertit, .mihi suadet id factum, quod Trojani, , Albani, qui solemnioribus Sacris Vestales adhibebant, eum ritum his sacris addidissent. Haca enus de hujusmodi Festi prisca institutione nunc ad ludorum pompam progrediamur. Irridendi mihi videntur ii, qui autu-

282쪽

274 Vetus Latium Profanum

mant Romulum Circensium pompam hisce ludis, qui ob hanc rer magni dicti sunt exhibuiste, magnisque impensis eos fecisse, ac Solidicalles, ut tradunt Asconius Paedianus, Cedrenus Sc alii. Hi sane delirant, nam res pauperes tunc Romulus habebat, ludosque celebravit, ut Latini, Sc Albani eos facere consueverant. Id habemus ex

Livio lib. 1. Indici sinitimisspectaculum iubet, quantoque apparatu tunc sciebant, aut poterant, concelebrant Dionysio lib. 2. Lmissis circumflnitimas Urbes qui intitarent ad conventum , em certamina, quae tunc instarent cum virorum, tum equorum taria, Sc infra Peractisque facris Neptuni, in certaminibus, extrema ludorum dies, cum jam follenda esset celebritas, mandat Moenibus, dato

signo, ut raperent Virgines Ludi ergo non uno, sed pluribus diebus acti fuerunt eo etiam apparatu, quo simplex, Magrestis pompa exhibebatur. Sed aetas posterior curam auxit opibus, ludosque tales fecit, ut grande opus, orbisque miraculum moliretur quandoquidem apparet Romulum Equestres ludos Neptuno dedisse, Trojam Albanorum more exhibuisse ex Tertulliano de Spectaculis. Postmodunia velo Circenses in Circo, Naumachias, Curruum concursus, Venationes, obeliscos Roma potens adstruxit, unde Consualium nomine obliterato, haec sacra ludi magni Circenses dici a sunt, quod magnis sumptibus fuerint instituta , uti patet ex D Cypriano libro quem adversus Idola scripsit, Isidoro Originum libro cap. 18. Tertulliano MaliiS. Festus lib. 11. Mulis olim celebratos hos ludos prodit his verbis: Aulis celebrantur ludi in Circo maximo , Consualibus, quia idgρ-nus quadrupedum primum putatur caeptum Currui, lebiculoquet afungi, quod praeter Festum nemo, quod sciam docuit, licet Alexander Geniat. lib. 3. cap. 26. scribat Romuli aetate in Consi ludicro mulum immolatum , ncia autem equorum, mulorum cursum agitatum , uti placet Fest, cujus tamen opinioni consentire videtur illud, quod quum Arcades id festum δε ludicrum in Latium asportassent, iunae devoti essent, sicuti Cap. q. diximus , facile est illos mulorum cursum agitasse, quod crederent mulum vehiculo Lunae adhibitum, uti idem Festus lib. I 1 subjicit, vetus Interpres ejus dem explicat. At viri docti Alexandri sententiae adhaerent, nam Ar

283쪽

cades , Graeci omnes Equestres hos ludos dixerunt, quod equorum cursu celebrarentur, idque innuit mos Latinorum qui Trojam eo festo luserunt, eos enim ludos turma duplex majorum , minorumque puerorum nobilium equitantium , curribus etiam , bigis, quadrigisque certantium agitabat ante Romulum, ut dictuindicet non desint qui falso reserant Romulum currus primum reperisse ad ipsum probat ritus Romanorum , qui Consualibus cursus equorum junctorum,& non junctorum egerunt, ut notat Gyraldus de Diis Cent sin' tagm. ., qui addit ignea sacrificia facta rac Ara subterranea id numen cultum , tanquam terra quassatorem ex Dionysio lib. 2. ωPlutarcho Problem cap. 7. ubi haec subdit: uid est, quod Confualibus equos, in asinos coronis exornant, em ociari unt ' An quod

Neptuno Equestri, diem festum agunt, asinus autem propter equum pari fruitur licentia ' An illud potius quod instituta natigatione ,

quum multa natibus eberentur , ocium quoddam , remis jumentis data es: Hinc comperimus, eum ritum coronandi his festis equos, cis nos vetustissimum fuisse, de ab Arcadibus derivatur

ex Dionysio lib. 1. Huic quoque Deo mense Quintili , idest decimo Calendas Sextiales, seria Neptunalia dictae, sacrae fuerunt ex Calendario S Uarrone lib. s. de Lingua Latina, duritium terra tremuisset apud ejus Dei aedes, quae communes erant Terrae, ea enim & Numen credebatur 4 supplicationes decernebantur .feriae indicebantur, sacra autem peragebantur incerto Numini, quamvis enim putarent Neptunum

esse Terrae quassatorem , ut diximus , c canit Virgilius lib. 2.

AEneidoS. Neptunus muros, magnoque emota tridenti Fundamenta quatit.

Attamen quum certum esset terrae aliam, aliam maris potestater esse, tamen in terrae motibus multum virium, causarumque aquam habere, nomen Numinis placandi silebant, ne unum pro alio nominantes, falsa religione populum devincirent ex miano Var Histor. lib. 6.cap. 6. Platone in Philoebo, Clemente Alexandrino lib. 3 Stro. mat. Aulo Gellio lib. 2. cap. 28. ex quibus palam fit irrisu dignos, qui populo subblandientes certas causas natur les terrae motu alii-M 2 gnan

284쪽

276 Vetus Latium Profanum

gnant. Ego sane cum haec scriberem, anno scilicet MDCCIII. Regnante Sancti Simo Domino Nostro CLEMENTEXI., quo Urbs, finitima Oppida magno Terrae motu die q. Januarii concussa sunt, .majori etiam die a Februarii, ita ut Civitates Nursia MAquila, de Oppidula his proxima penitus eversa, immanis facta Civium strages, dirumque Provinciarum excidium 'uassatum quoque Spoletum iridebam eos , qui scriptis mandarunt ejus rei causam di rationem motus hujusmodi, aut astris, aut imbribus, seu subterraneis ventis tribuentes cimmo dies certos similis futuri periculi,&tempus, quo illud amplius timeri non pollet, adsignabant, quasi

certam reperissent motus originem , quae Romanos, Graecosque semper latuit, nam ii, ut dictum est ad Numinum iram causam referentes, dum curarent sacrificiis, feriis ea placare, neminem is sacris inuocabant, quod inter Deorum turbam neminem invenissent, qui

ejus rei certus auctor esset, vel qui elemento, aut materi ei, ex qua

motus illi generantur, ramideret. Sic Sanc iJ1mus Pontifex Urbi & Provinciis, taliaeque universae, precibus,t lacrymis consuluit, Scessu sis Ecclesiae Thesauris, missisque viris circumquaque, qui ad poenitentiam Fideles excitarent, dictatis etiam exemplo Divi Gregorii Magni, quibusdam precibus, quas Sacerdotes inter Missarum solemnia recitarent, ab isque quas stata hora cujuslibet noctis , qua primum

populus id ericuluin euasit, pronunciaret, Deum, qui certus auctor hujusmodi motus est , placare studuit Satis de Consualibus tractavimus, nunc ad Vulcanalia progrediamur. Decimo Calendas sextiles,rite Vulcano Deo dicata erant ex Calendario de Varrone lib. s. de Ling. Latin ubi sic ait Volcanalia a Volcani, quod ei tum feriae, es quod eo die populus pro se in

ignem animalia mittit quod, tradunt Gyraldus de Diis Gent sin-tag. 13. alii, quo fit antiquos ut placarent Vulcanum, queata ignis auctorem, quin, eundem ignem putabant, is seriis in ejus honorem institutis, animalia misisse in ignem, ut Deus illis contentus , populum immunem ab eo periculo faceret. Has ferias vetustissimas apud Latinos opinamur. Quandoquidem id Numen ,, festum longe ante Romam conditam Latinos, Sabinosque habuisse legimus . Nam Praenestini antiqui Latii accolae Vulcani sacra quotannis faciebant,

285쪽

Liber L Caput XX. TZ

cumque jactabant parentem Ceculi Urbis fundatoris; hujus rei meminit Virgilius lib. . Eneidos sic canens: Nec Praenestinae fundator defuit Urbis Vulcano genitus , pecora inter agresti Regem Inventumque focis, omnis quem credidit aetas

Caeculus

& iterum lib. IO. Instaurant acies Vulcanistirpe creatus

Caeculus C.

cui consentiunt Festus,, Solinus cap. 8 Polyhistor qui subdit id suis e in Fasti sinenestinorum notatum , immo Servius ad lib. . totam fabulam narrat his verbis Praeneste Pontifices erant, Dii Indigetes, scuti etiam Romae ; erant etiam duo fratres , qui Divi appellabantur : Horum soror, dum ad focum sederet, desiliens scintilla ejus uterum percust, inde dicitur concepisse. Postea enixi, puerum juxta templum Iovis abiecit, quem Virgines aquatum euntes juxta ignem inventum sustulerunt, qui haud longe a fonte erat, unde Vulcani dictus est lius . Caeculus autem ideo , quia oculis minoribus fuit, quam rem frequenter esse it fumus: Hiops quam diu latrocinatus es, collecta multitudine . Praenesinam Civitatem in montiabus condidit, quum ad ludos inuitasset vicinos populos , uepit eos hortari, ut secum habitarent, pro gloria jactarei e silium ess Vulcani, quod quum illi non crederent, invocato Vulcano it etim filium comprobaret, omnis illius multitudinis caetus est amma imcumdatus , quo facto commoti omnes, simul habitaverunt, Vulcani filium esse crediderunt: Et licet plures sint, qui alios Praeneste conditores asierant, negari tamen haud potest ob eam famam ii fastis Praenestinorum descriptam, eos populos, qui vetustissimi Latinorum habiti sunt, Vulcano devotos fuisse , ejusque festa agitasse Praeterea ipsi Trojani, Enet successores id Numen in Latium invexerunt produnt enim Venerem Matrem AEneae, Vulcani conjugem fuisses quamobrem Virgilius lib. 8. Eneidos iungit Venerem Vulcanum maritum suum advocasse, ut juvaret AEneam cum,

Rutulis, vel Laurentibus dimicantem, ita namque is pergit: At

286쪽

Σ 8 Vetus Latium Profanum

At Venus baud animo nequicquam exterrita Mater

Laurentumque minis , ta duro mota tumultu

Vulcanum alloquitur cibalamoque haec Conjugis aureo incipit, dictis ditinum aspirat amorem Ubi Servius notat, Vulcanum fuisse virum Veneris, Martem Vero , & Anchisen adulteros, sed Martem gratum Vulcano etiam post adulterium , quod illud ignorans, seu dissimulans, arma pro eo fabricasse constet, quamvis lib. 6. Eneid.pag. 398 reserat fabulam Graecorum , qui narrabant indicato a Sole adulte o Martis, Veneris, Vulca num minutissimis catenis lectulum cinxisse, quibus Mars , Venus ignorantes implicati, cum ingenti turpitudine resoluti sunt sub testimonio cunctorum Deorum, quamobrem Donatus, &Phurnutus locis jam adductis autumant, Eneam, Trojanos id Numen in Latium asportasse. Qui Cincius, .Piso contendunt Tusculanos, seu alios priscos Latii populos Vulcani uxorem Majam, seu Majestam dictam,coluisse,ut videre est apud Macrob.Saturnal. lib. I cap. I x. Ergo ex his patet cultum Vulcani, destum Latinis vetustissimum fuisses Sabinis etiam , quum reserant Titum Tatium, qui cum Romulo regnavit, Romae aedem Vulcani Sabinorum Numinis posuisse ex Dionysio lib. a. ejusque Interprete fustathi, Varrone lib.q., 1. de Lingua Latina, Divo Augustino de Civitate Dei lib. 7. cap. 16 aliis , quod Templum Plutarchus Problem. cap. 8. aliis falso asserit Romulum extra Urbem constituisse propter Vulcani suspicionem adversus Martem de Venere, juxta fabulam, quaaia retulimus, cujus rei caussa fortasse Lemnii, qui Vulcanum colebant, quod apud eos enutritus foret, Venerem , quod Marti se miscuisset,

velut adulteram adeo contemserunt, ut nemo illi sacrum faceret , ex Alexandro Geniat. lib. 2. cap. q.

Hoc die fortast e sacrificium factum est quod vocabatur apud veteres Protervia . In eo mos erat, ut si quid epulis sacris, Qvictima Vulcano mactata, superfuisset, igne consumeretur, ut produnt scriptores apud eundem Alexandrum lib. 3. cap. 12. unde lumen Varroni supra relat, is enim scribit populum his feriis animalia pro se ita ignem misisse, quibus verbis plures victimas immolatas ulcano Varro commemorat, in ignem conjectas.

287쪽

Liber I. Caput XX. 279

Ex Calendario rustico,quod olirius,Gyraldus,Georgius Fabricius, & alii reserunt patet VI Idus Sextiles in Colle Quirinali festum Solis Indigetis celebratum futue. unam vero is Deus esset, mihi & praedictis non liquet, neque Rosino lib. q. cap. I et ad finem, qui etiam de eo Calendario dubitat Verumtamen ex titulo est habes ea sacra haud facta Soli, sed alicui Regi Latinorum priscorum, qui ex

hominibus in Deorum numerum relati sunt; ndigetes enim Deos tales fuisse diximus Capite i8. unde AEneas, Hercules, Evander, Luber, Asculapius, Castor, tollux, Faunus etiam, Latinus Ascanius , Picus, Tiberinus, his similes Indigetes Dii a Latinis priscis dicti sunt ex Vosso,qui veteres refert lib. I.de Idololatr. cap. 2. 8 ex aliis relatis Capit 18. quapropter scuti constat Eneam Iovem Indigetem dictum, ita contigisse arbitror, aliquem ex praedictis , Solem Indigetem nuncupatum; at ex Colle, in quo id sacrum fieri consuevit, Quirinali scilicet, suspicor festum peractum Romulo fortasse sub cognomento solis Indigetis, de quo tamen nil certi dicere pos

De mense Septembri , ejusque diebus Fectis.

, Oc mense se crificia Uulcano iterum oblata suisse comperimus, tanquam marito Veneris, assinitate juncto Eneae, ut superiori Capite diximus. Hinc faci um esse aiunt hoc ipso mense, idest Decimo Calendas Octobres Veneris Genitricis ferias institutas quandoquidem licet Latini Aprilem Ueneri facrassent, tamen fragmentum Fastorum effossum Romae sub Colle hortulorum notato die serias Veneri Genitrici factas exhibet, ita enim in illo legitur V. Kal Octob. Veneri Genitrici in Foro Caesaris quo vero tempore hae feris institutae sint, Calendarium ipsum innuit, dum in eo notatur, inforo Caesaris, Veneri sacra facta Ferunt quippe Caesarem actantem se ex AEnear, Meneris progenie ortum, ante pugnam Pharsalicam, Templum Veneri Genitrici vovisse , iotitum victoria, in foro suo pOsuisse,

288쪽

28 Vetus Latium Profanum

fuisse, eique spolia dedicasse, nempe Thoracem de Margaritis Britannicis. In eo quoque Statuam Deae collocauit nondum plene ab Artifice absolutam : Augustus itidem Statuam aeneam Caesari Divo cum

Stella crinita supra caput ipsius fulgente , quod ejusmodi post mortem eius, Stella visa esset id habes ex Dione lib. 3. Appiano lib.2. Bellor Civit. ergo si in Foro Caesaris hae solemnitates eo die peragebantur, intelligitur eas agitatas in aede sacra Veneri Genitrici, in , Foro suo a Caesare dicata. At non desunt qui prodant has ferias Veneri Genitrici sacratas ab AEnea Laviniensibus,, Albanis primum religiosas fuisse Etenim alibi diximus ex Macrobio Saturna l. lib. I. cap. 1 2. Maliis , Sacerdotes Venerem in sacris longe ante Caesarem quin ab exordio Romanae gentis Genitricem indigitasse Albanos quoque, Lavinienses Veneri Genitrici aedes sacras locasses, quod genuisset AEneam, Latinae, Romanae gentis auctorem . Itaque festiritus, titulus frustra Caesari tribuitur,quum is Latinis priscis solemnis extiterit , unde Ennius vetustissimus Romanarum rerum Scriptor lib. I. Annalium, ut probaret Romanos ab Albanis ortos, Albanos, Latinosque caeteros, Veneris, Anchisis prolem esse , sic canit: Atque Anchises doctus , Venus quem polabra Dearum Fari donaυit , dioinum peritus habere

& paulo post:

Te nunc sancta precor Venus genitrix Patris nostrei. quibus versibus Ennius palam fecit opinionem antiquorum Romanorum , quod Venus, Anchises,, Eneas generis sui auctores essent, unde Rutilius Numatianus ait: Auctorem generis Venerem, Martemque fatemur

Romuleumquepatrem.

5 Lucretius lib. I. AEneadum genitrix , hominum, Ditumque oluptas. Hinc deducitur Latinos Anchisem inter Indigetes Deos numerasse testimonio Dionysii lib. i. , annii loco quo supra quin eundem Augurem fecisse , id muneris assequutum, quum propς Simoentis fluenta cum Venere concubuisset, ut innuit idem Ennius,

289쪽

qui eum doctum, in fandi, idest Vaticinandi donum a Venere accepisse ait, quod, Naeuius lib. 3. Belli Punici scribit: Postquam auim ad exit Templo Ancbises, facra in

Mensa Penatium ordine Ponuntur: immolabat Auream lictimam polcram

Et Virgilius lib. 2.AEneidos,ubi augurantemAnchisen facit his versibus: Iam jam nulla mora es, sequor, es quo ducitis adpum Vestrum hoc augurium De quibus plene diuerit Hieronymus Columna Scholiastes Ennii

lib. I. pag. 3I 32 S 92. Sunt etiam qui referunt apud Laurentum, seu Lauinium Venerem Genitricem Equitantem cultam, questrem quoque appellatam , narrantes Aneam post longae navigationis taedia littori

Laurentino redditum , equum conscendentem, Matrem Veneren

tali essigie coluisse ex Ligorio m SS. Otthobonianis verbo Venus et qui tamen Albae id simulacrum ab Ascanio translatum. in aede e neris positum tradit, ex Tomasino de Donar. cap. LI.ad finem quibus, alludere videtur Servius relatus cap. 16. Id ipsum probat mos priscus Latinorum qui mense Aprili festa Veneris percolebant floribus,t myrto sicuti dictum est Cap. 16. In sacris autem Veneris Genetricis columbam immolabant, quod ear ea avis sacra esset propter frequentem fetum, coitum ut auctor est Virgilius lib. 6. AEneid.

qui des Enea loquens ita ait: Vix ea fatus erat, geminae quum forte Columbae I a sub ora Viri caelo tenere volantes Et iridi fidere solo, tum maximus heros Maternas agnoscit ates, latusque precatur Este duces , o si uitia est , cursumque per aurai Dirigite in lucos, ubipinguem diues opacat Ramus bumum, tuque o dubiis ne defice rebus

Alma parens.

Ad quae Servius, & Donatus id referunt Martialis etiam lib. 13, Epig. . .

290쪽

28 Vetus Latium Profanum

Ne ioles teneras praeduro dente Columba ,

Tradita sed Gnidiaesint tibisacra Deae. Tomasnus de Donar. cap. I 6 exhibet inustum Cippum Eborae es solium cum hac Epigraphe

Unde patet Matronas in dedicatione aedis Veneris Genitricis Eborae ad similitudinem ejus, quam Julius Casar Romae voverat, constructae , Cestum dicasses, qui sane erat Amoris cingulus ex Martiali: citis artis retocetur amor, summique Tonantis A te uno peto son, in ipsa Venus. Ergo ex his patuit Latinos longe ante Caesarem Veneri Genitrici ardes sacrasse. An vero ii Populi die supra notato ferias concelebraverint, seu potius eas in dedicatione Templi Caesar instituerit, mihi nonia liquet. Sunt qui in veteri rustico Calendario notant die ultimo Septembris, idest pridie Calendas Octobres Meditrinalia, quae Rosinus lib.q.cap. q. Malii quinto Idus Octobris fuisse scribunt.Id dissidium componere satagit David Origanus lacensis libro, cui titulus Dbe- merides Trandeburgicae,ubi vetus rusticum Calendarium sequitur,&probat in Urbe Roma fortasse Quinto Idus Octobres Meditrinalia celebrata in forensibus vero die ultimo Septembris. Quidquid de hoc sit, id pro certo habeo haec festa a Latinis priscis in Romanos propagata testimonio Festi lib. 11. Meditrinalia, is inquit, dicta ba de causa ; Mos erat Latinis Populis quo die quis primum gustaret mustum, dicere ominis gratia: eius novum bibo, teteri novo morbo

medeor:

SEARCH

MENU NAVIGATION